Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri
Commentariorum in Isaiam Prophetam
libri duodeviginti
Prologus
Expletis longo vix tempore in duodecim Prophetas viginti explanationum libris, et in Danielem Commentariis,
cogis me, virgo Christi Eustochium, transire ad Isaiam: et quod sanctae matri
tuae Paulae, dum viveret, pollicitus sum, tibi reddere. Quod quidem et
eruditissimo viro fratri tuo Pammachio promisisse me memini; cumque in affectu
par sis, vincis praesentia. Itaque et tibi et illi per te reddo quod debeo,
obediens Christi praeceptis, qui ait: Scrutamini Scripturas (Joan. V,
39); et, Quaerite, et invenietis (Matth. VII, 76). Ne illud
audiam cum Judaeis: Erratis, nescientes Scripturas, neque virtutem Dei (Matth.
XXII, 29). Si enim juxta apostolum Paulum (II Cor. I, 24) Christus
Dei virtus est, Deique sapientia; et qui nescit Scripturas, nescit Dei virtutem
ejusque sapientiam: ignoratio Scripturarum, ignoratio Christi est. Unde
orationum tuarum fultus auxilio, quae diebus ac noctibus in Dei lege meditaris,
et templum es Spiritus sancti, imitabor patremfamilias, qui de thesauro suo
profert nova et vetera; et sponsam dicentem in Cantico Canticorum: Nova et
vetera, fratruelis meus, servavi tibi (Cant. VII, 13); sicque
exponam Isaiam, ut illum non solum Prophetam, sed evangelistam et Apostolum
doceam. Ipse enim de se et de caeteris evangelistis ait: Quam speciosi pedes
evangelizantium bona, evangelizantium pacem (Isa. LII, 7). Et ad
ipsum quasi ad Apostolum loquitur Deus: Quem mittam, et quis ibit ad populum
istum? Et ille respondit: Ecce ego, mitte me (Isa. VI, 8).
Nullusque putet, me voluminis istius argumentum brevi cupere sermone
comprehendere: cum universa Domini sacramenta praesens Scriptura contineat; et
tam natus de Virgine Emmanuel, quam illustrium patrator operum atque signorum:
mortuus ac sepultus, et resurgens ab inferis, et Salvator universarum gentium
praedicetur. Quid loquar de physica, ethica et logica? Quidquid sanctarum est
Scripturarum: quidquid potest humana lingua proferre, et mortalium sensus
accipere, isto volumine continetur. De cujus mysteriis testatur ipse qui
scripsit: Et erit vobis visio omnium, sicut verba libri signati: quem cum
dederint scienti litteras, dicent: Lege istum. Et respondebit: Non possum,
signatus est enim. Et dabitur liber nescienti litteras: diceturque ei, lege, et
respondebit, nescio litteras (Isai. XXIV, 11, 12). Sive igitur hunc
librum dederis nescienti litteras Populo nationum, respondebit: Non possum
legere: quia non didici litteras Scripturarum; sive dederis Scribis et
Pharisaeis, qui Regis litteras nosse se jactant, respondebunt: Non possumus
legere: quia signatus est liber. Quid idcirco eis signatus est? quoniam non
receperunt eum quem signavit Pater (Joan VI, 27): qui habet clavem
David: Qui aperit, et nemo claudit; qui claudit, et nemo aperit (Apoc.
III, 7). Neque vero, ut Montanus cum insanis feminis somniat, Prophetae in
ecstasi sunt locuti, ut nescierint quid loquerentur, et cum alios erudirent,
ipsi ignorarent quid dicerent. De quibus Apostolus ait: Nescientes quae
loquantur, neque de quibus affirment (I Tim. I, 7): sed juxta
Salomonem qui loquitur in Proverbiis: Sapiens intelligit quae profert de ore
suo; et in labiis suis portabit scientiam (Prov. XVI, 23), etiam
ipsi sciebant quid dicerent. Si enim sapientes erant Prophetae, quod negare non
possumus; et Moses omni eruditus sapientia loquebatur ad Dominum, et Dominus
respondebat ei; et de Daniele ad principem Tyri dicitur: Numquid sapientior
es Daniele (Ezech. XXVIII, 3)? et David sapiens erat qui gloriabatur
in Psalmo: Incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi (Ps. L,
8), quomodo sapientes Prophetae instar brutorum animantium quid dicerent,
ignorabant? Legimus et in alio Apostoli loco: Spiritus Prophetarum Prophetis
subjecti sunt (I Cor. XIV, 32): ut in sua habeant potestate,
quando taceant, quando loquantur. Quod si cui videtur infirmum, illud ejusdem
Apostoli audiat: Prophetae duo aut tres loquantur, et alii dijudicent: si
autem alii fuerit revelatum sedenti, prior taceat (Ibid., 29). Qua
possunt ratione reticere, cum in ditione sit spiritus qui loquitur per
Prophetas, vel tacere vel dicere? Si ergo intelligebant quae dicebant, cuncta
sapientiae rationisque sunt plena. Nec aer voce pulsatus ad aures eorum
perveniebat; sed Deus loquebatur in animo Prophetarum, juxta illud quod alius
Propheta dicit: Angelus qui loquebatur in me (Zach. I, 9), et:
Clamantes in cordibus nostris, Abba, pater (Gal. IV, 6). Et: Audiam
quid loquatur in me Dominus Deus (Ps. LXXXIV, 9). Unde post historiae
veritatem, spiritualiter accipienda sunt omnia: et sic Judaea et Jerusalem,
Babylon et Philisthiim, et Moab et Damascus, Aegyptus et desertum mare, Idumaea
et Arabia, ac vallis Visionis, et ad extremum Tyrus, et Visio quadrupedum
intelligenda sunt; ut cuncta quaeramus in sensu, et in omnibus his, quasi
sapiens architectus Paulus apostolus jaciat fundamentum, quod non est aliud
praeter Christum Jesum. Magnique laboris et operis est, omnem Isaiae librum
velle edisserere, in quo majorum nostrorum ingenia sudaverunt: Graecorum dico. Caeterum
apud Latinos grande silentium est, praeter sanctae memoriae martyrem
Victorinum, qui cum Apostolo dicere poterat: Etsi imperitus sermone, non tamen
scientia (II Cor. XI, 9). Scripsit enim in hunc Prophetam juxta
editiones quatuor, usque ad Visionem quadrupedum in deserto, Origenes triginta
volumina, e quibus vicesimus sextus liber non invenitur. Feruntur et alii sub
nomine ejus de Visione τετραπόδων,
duo ad Gratam libri, qui pseudographi
putantur; et vigintiquinque Homiliae, et Σημειώσεις,
quas nos Excerpta possumus
appellare. Eusebius quoque Pamphili juxta historicam explanationem quindecim
edidit volumina; et Didymus, cujus amicitiis nuper usi sumus, ab eo loco ubi
scriptum est: Consolamini, consolamini populum meum, sacerdotes: loquimini
ad cor Jerusalem (Isai. XL, 1), usque ad finem voluminis, decem et
octo edidit tomos. Apollinaris autem more suo sic exponit omnia, ut universa
transcurrat, et punctis quibusdam atque intervallis, immo compendiis grandis
viae spatia praetervolet: ut non tam Commentarios quam indices capitulorum nos
legere credamus. Ex quo animadvertis, quantae difficultatis sit, ut Latini
nostri, quorum aures fastidiosae sunt, et ad intelligendas Scripturas sanctas
nauseant, plausuque tantum eloquentiae delectantur, mihi ignoscant, si
prolixius locutus fuero; cum Isaias duodecim Prophetis juxta numerum versuum,
aut aequalis, aut major sit. Sicubi autem praetermissis LXX de Hebraico
disputavi, illud in causa est quod aut eadem, aut similia sunt pleraque cum
caeteris, et duplici editione proposita, nolui libros explanationis extendere,
qui etiam in simplici explanatione modum brevitatis excedunt. Sed jam
propositum exsequamur.
Liber primus
(Cap. I.Vers. 1.) Visio Isaiae, filii Amos, quam vidit super Judam et Jerusalem, in diebus Oziae, Joatham, Achaz et Ezechiae,
regum Juda. Pro Juda, in quo significantur duae tribus, LXX et
Theodotio posuere, Judaeam, quae totam terram duodecim tribuum ostendit.
Et pro eo quod nos ex Hebraeo vertimus, super Judam et Jerusalem: illi
interpretati sunt, contra Judaeam et Jerusalem. Symmachus more suo
manifestius, de Juda et Jerusalem; ut nec prospera, nec adversa velit
titulo demonstrari: sed ea quae de Juda et Jerusalem in utramque partem
Propheticus sermo praedixerit. Ergo Isaias principaliter de duabus loquitur
tribubus, Juda et Benjamin: exceptis decem, quae in Samaria erant, et
vocabantur Ephraim et Israel; et quas sub Ozia rege Juda, et Jerusalem, Phul
rex Assyriorum vastare jam coeperat. Denique quinquagesimo et secundo imperii
ejus anno, regnante apud Samariam Phacee filio Romeliae, venit
Teglathphalasar rex Assyriorum, et cepit Ajon et Abel, domum Maacha: et Janoe et
Cedes et Asor et Galaad et Galilaeam, omnem terram Nephthali, et transtulit eos
in Assyrios (IV Reg. XV, 18 19). Ex quo ostenditur, vicina eversione
Samariae in commonitionem duarum tribuum haec universa narrari. Ozias autem
ipse est, qui et Azarias, duplici nomine. Et uno quidem atque eodem tempore
Isaiam, Osee, Joel, et Amos prophetasse, ex regibus qui ponuntur in titulo,
cognoscimus: sed principium verbi Domini fuit in Osee filio Beeri. Amos autem
pater Isaiae, non ut plerique autumant, tertius duodecim Prophetarum est, sed
alius; diversisque apud Hebraeos scribuntur litteris. Iste primam et extremam
litteras habet ALEPH et SADE; ille AIN et SAMECH: et iste secundum quosdam
interpretatur fortitudo, sive robustus; ille populus durus
vel gravis: de quo in Amos plenius diximus. Non solum autem hic
propheta, sed et alii cum habeant in titulo: Visio quam vidit Isaias,
sive Abdias, non inferunt quid viderint. Verbi gratia: Vidi Dominum Sabaoth
sedentem super thronum excelsum et elevatum et Seraphim duo in circuitu ejus;
sed quae dicta sunt, narrant, id est: Audi, coelum, et auribus percipe,
terra (Isai. VI, 1, 2). Et: Haec dicit Dominus Deus ad Idumaeam. Auditum
audivi a Domino, et legatum ad gentes misit (Abd. I, I). Prophetae
enim prius vocabantur videntes, qui dicere poterant: Oculi nostri semper ad
Dominum (Psal. XIV, 15). Et: Ad te levavi oculos meos qui habitas
in coelo (Psal. CXXII, 1). Unde et Apostolis a Salvatore
praecipitur: Levate oculos vestros, et videte regiones: quia jam albae sunt
ad messem (Joan. IV, 35). Istos cordis oculos, et sponsa habebat in
Cantico Canticorum, cui sponsus dicit: Vulnerasti cor meum, soror mea
sponsa, uno ex oculis tuis (Cant. IV, 9). Et in Evangelio legimus: Lucerna
corporis tui est oculus tuus (Matth. VI, 22). In veteri quoque
dicitur instrumento, quod populus viderit vocem Dei (Exod. XX, 18). Ex
quo Montani deliramenta conticeant, qui in ecstasi, et cordis a mentia
Prophetas putat ventura dixisse: neque enim videre poterant quod ignorabant. Scio
quosdam Judaeam et Jerusalem de coelestibus interpretari, et Isaiam sub persona
Domini Salvatoris: quod captivitatem illius provinciae in nostra terra
praenuntiet, et postea reditum conscensumque ad montem sanctum in diebus
novissimis. Quae nos contraria Christianorum fidei judicantes, universa
despicimus, et sequentes historiae veritatem, sic interpretamur spiritualiter,
ut quidquid illi de coelesti Jerusalem somniant, referamus ad Christi
Ecclesiam, et ad eos qui vel propter peccata egrediuntur ex ea, vel ob
poenitentiam revertuntur ad sedem pristinam, de qua et illud in hoc eodem
Propheta dici arbitramur: Illuminare, illuminare, Jerusalem: venit enim lux
tua, et gloria Domini super te orta est: et, In te apparebit Dominus, et
gloria illius super te ostendetur: et gradientur reges in lumine tuo, et gentes
in splendore tuo: quando venient omnes filii ejus de longe, et filiae illius in
humeris portabuntur, et operient eam cameli Madian, et Epha, afferentes aurum
et thus: et greges Cedar congregabuntur in Jerusalem, et arietes Nabaioth
properabunt, et erunt placabiles hostiae super altare Domini (Isai. LXIX,
1 seqq.) Quodque in titulo ponitur prophetasse eum sub Ozia, et Joatham, et
Achaz, et Ezechia, regibus Juda, non ut in aliis Prophetis confuse
intelligendum est, ut nesciamus quid sub quo specialiter rege dictum sit: sed
usque ad finem voluminis scriptum refertur, quid seorsum sub Ozia, et quid sub
Joatham, et quid sub Achaz, et quid sub Ezechia ei a Domino revelatum sit. Sciamus
quoque Ezechiam in Jerusalem duodecimo anno Romuli, qui sui nominis in Italia
condidit civitatem, regnare coepisse: ut liquido appareat, quanto antiquiores
sint nostrae historiae, quam gentium caeterarum. Interpretatur autem Isaias, salvatus
Domini: Juda, confessio: Jerusalem, visio pacis: Ozias, fortitudo
Domini: Joatham: Domini perfectio: Achaz, tenens sive robustus:
Ezechias, imperium Domini. Qui igitur Domino praesidente salvatur, et
est filius Amos, id est, fortis atque robusti, cernit spiritualiter visionem
confessionis, dum antiqua peccata deplangit: et pacis, dum post poenitentiam
transit ad lucem, et aeterna pace requiescit: cunctaque illius tempora
transeunt sub fortitudine Domini, et perfectione ejus ac robore. Cumque omnia
fecerit, dicet illud Evangelicum: Servi inutiles sumus: quod enim debuimus
facere, fecimus (Luc. XVII, 10).
(Vers. 2.) Audi, coelum, et auribus
percipe, terra: quia Dominus locutus est. Supra, quis propheta, cujus
filius, quid contra Judam et Jerusalem, sive super Judam et Jerusalem, et quo
tempore viderit, titulo demonstratum est: nunc coelum et terram ad audiendum
provocat. In coelo supernas significans angelicasque virtutes: in terra
mortalium genus, μετωνυμικῶς
ab his quae continent, ea quae continentur. Sive
quia per Mosen testes vocaverat Dominus coelum et terram, dans populo Israel
legem suam, et dixerat: Attende, coelum, et loquar: audiat terra verba oris
mei (Deut. XXXI, 1): post praevaricationem populi, eosdem rursum in
testimonium vocat, ut cuncta elementa cognoscant, juste Deum in ultionem
mandatorum suorum ad iracundiam concitatum. Pro coelum, Hebraicum SAMAIM
(שמים) coelos sonat, plurali numero:
maxime cum audite dixerit, id est, SEMU (שמעו),
quod plurali effertur numero, non singulari. Sed quidam volunt pluraliter quidem
dici coelos, sed singulariter intelligi, juxta illud quod singulas civitates,
Thebas et Athenas vocamus. Estque Hebraici characteris idioma, ut omnia quae in
syllabam finiuntur IM (ים) masculina sint, et pluralia, ut Cherubim et
Seraphim. Et quae in OTH (ות)), feminina et pluralia: ut Sabaoth. Et hoc
notandum quod coelis dicatur, audite, terrae, auribus percipe; ea
enim quae excelsa sunt, majorem habent intelligentiam: quae humiliora, terrenis
sensibus involvuntur. Unde et Salvator in Evangelio: Qui habet, inquit, aures
audiendi, audiat (Matth. XI, 15). Si quis igitur coelum est, et
habet municipatum in coelestibus, audiat mystice quae dicuntur. Si quis
terrenus, simplicem sequatur historiam. Illud quoque animadvertendum, quod non
dixerit: Audi, coelum, et auribus percipe, terra, quid vobis locutus sit
Dominus; sed quid locutus sit mihi, ut quod ego audivi in spiritu, vobis
referam, qui ipsum loquentem audire non meremini. Quidam (Origenistae)
coelum et terram quasi animantia ad audiendum provocari putant, juxta illud,
quod de terra in alio loco dicitur: Qui respicit terram, et facit eam
tremere (Psal. CIII, 32): cum hoc potestatis Dei sit, non terrenae
intelligentiae. Filios genui et exaltavi: ipsi autem spreverunt me. Pro
quo Symmachus et Theodotio ita verterunt: Filios enutrivi, et exaltavi (Exod.
IV, 22). Ab hoc loco narrat Propheta, quid Dominus sit locutus, quod
populum Israel, quos servos communi lege condiderat, in filios verterit,
dixeritque: Filius primogenitus meus Israel. Denique et Dominus in
Evangelio Apostolis repromittit, quod si fecerint voluntatem ejus, jam non
appellet eos servos, sed amicos (Joan. XV, 15). Quod si superbierit
Israel, audiens se esse primogenitum: intelligat primogenitum idcirco se dici,
quia secundi filii significentur ex gentibus. Non enim appellatur unigenitus,
qui excludat fratres caeteros; sed primogenitus, ut monstret et alios
secuturos: et tamen juxta mysteria Scripturarum, non primogeniti accipiunt
haereditatem, sed secundi. Primogenitus fuit Cain, sed Abel munera placuerunt
Deo. Primogenitus Ismael, sed Isaac accepit haereditatem. Primogenitus Esau,
sed benedictionem patris Jacob supplantator eripuit. Primogenitus Ruben, sed
tamen benedictio seminis Christi transfertur ad Judam. Itaque illi juxta
vocationis ordinem primi fuerunt, et appellabantur caput: nos secundi qui
dicebamur cauda, versi sumus in caput, et Dei appellamur filii. Quotquot
enim receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12).
Nec accepimus spiritum servitutis in timore, sed spiritum adoptionis, in quo
clamamus: Abba, Pater (Rom. VIII, 15): quia perfecta dilectio foras
mittit timorem (I Joan. IV, 18). Melius est autem juxta Hebraicum
legere, Filios enutrivi, quam genui, ne videatur illi dicto [Al.
dictum], quod in Joannis Epistola legimus, esse contrarium: Omnis, qui natus
est ex Deo, non peccat (I Joan. III, 9). Ergo isti si nati sunt ex
Deo, quomodo peccare potuerunt: cum omnis qui ex Deo natus est, peccare non
possit?
(Vers. 3.) Cognovit bos possessorem suum,
et asinus praesepe Domini sui. Israel non cognovit, populus meus non
intellexit. Pro quo soli LXX transtulerunt: Israel autem me non
cognovit, et populus me non intellexit. Ut juxta caeteros et Hebraicum,
possessorem suum Israel non cognoverit, et praesepe Domini sui populus non
intellexerit. Et est sensus perspicuus: Ego eos adoptavi in filios, et feci
populum peculiarem, et partem meam ac funiculum haereditatis meae, appellavique
primogenitos; illi autem nec hoc quidem fecerunt, quod bruta faciunt animalia,
ut beneficiis vincerentur, et intelligerent pastorem ac nutricium suum. Nec
comparavit eos canibus, quod sagacissimum genus animantium est, et pro parvo
cibo dominorum tecta defendit: sed stolidioris sensus bovi et asino, quorum
alterum carpenta trahens, durissimas terrae glebas vertit vomere, alterum
portat onera, et hominum in gradiendo laborem temperat: unde et jumenta
appellantur ab eo, quod juvent homines. Potest hic locus et de Deo Patre
intelligi: sed magis refertur ad Filium, quod non cognoverit eum, neque susceperit
populus Israel: cujus diem Abraham vidit, et laetatus est: et in cujus adventum
omnium Prophetarum vota pendebant. Qui et in Evangelio ad Jerusalem loquitur: Quoties
volui congregare filios tuos, sicut gallina pullos sub alas suas, et noluisti
(Matth. XXIII, 37)! Quaerimus ubi pariter legerimus bovem et asinum? In
Deuteronomio scriptum est: Non arabis in vitulo simul et asino (Deut.
XXII, 10). Et in hoc eodem Isaias: Beatus qui seminat super omnem aquam,
ubi bos calcat et asinus (Isai. XXXII, 20). Simul arat in bove et
asino Ebion, dignus pro humilitate sensus, paupertate nominis sui; qui sic
recipit Evangelium, ut Judaicarum superstitionum, quae in umbra et imagine
praecesserunt, caeremonias non relinquat. Beatus est autem qui seminat in
eloquiis Scripturarum tam veteris quam novi Instrumenti: et calcat aquas
occidentis litterae, ut metat fructum spiritus vivificantis. Bos juxta anagogen
refertur ad Israel; qui Legis portavit jugum, et mundum animal est. Asinus
peccatorum onere praegravatus, gentium populus accipitur, cui Dominus
loquebatur: Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego
reficiam vos (Matth. XII, 28). Pharisaeis ergo et Scribis non
credentibus, qui habebant Legis clavem atque notitiam, et vere appellabantur
Israel, id est, mens videns Deum, credidit pars populi Judaeorum, ut una
die tria millia simul crederent, et alia die quinque millia. Sapientibus quoque
saeculi non recipientibus crucem Christi, indocta nationum turba suscepit. Unde
et Apostolus loquebatur: Videte vocationem vestram, fratres: quia non multi
sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles: sed quae
stulta sunt mundi, elegit Deus, ut confundat sapientes; et quae infirma sunt
mundi, elegit Deus, ut confundat fortia (I Cor. I, 26, 27). Sed haec
coacta, superior vera interpretatio est.
(Vers. 4) Vae genti peccatrici, populo
gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis: dereliquerunt Dominum:
blasphemaverunt sanctum Israel: abalienati sunt retrorsum. Hoc quod in
ultimo posui: abalienati sunt retrorsum, LXX Interpretes non habent et
pro blasphemaverunt, scribitur in eis, ad iracundiam concitaverunt:
et pro semine nequam, semen pessimum. Quod caeteri sequentes, Hebraicum
MEREIM (מרעים) interpretati sunt, pessimorum: ut
non tam seminis vitium sit (ne boni et
mali diversa putetur esse natura) quam eorum malitiae, qui voluntate propria
Dominum dereliquerunt. In principio voluminis titulus est, personam, causam,
tempusque commemorans: in secundo intentos auditores facit: in tertio narrat
quid locutus sit Dominus: in quarto quasi in excessibus gentem increpat
peccatricem, et populum plenum vel gravem iniquitate. Non quo alia sit gens et
alius populus, ut quidam putant, sed ipse Israel, et gens appellatur et
populus, et filii scelerati, sive iniqui: ut qui primum per beneficium filii
appellati sunt Domini: postea vitio suo vocarentur filii iniquitatis; sive ut
reliqui consona voce dixerunt, filii corrumpentes, id est [suppl.
υἱοὶ], διαφθείροντες,
qui naturae bonum suo vitio perdiderunt. Quodque jungitur: Blasphemaverunt
sanctum Israel, proprie de Judaeis dicitur conclamantibus: Non habemus
regem, nisi Caesarem (Joan XIX, 15); et: Nonne hic est fabri
filius (Matth. XIII, 55); et, Daemonium habet, et Samaritanus est
(Joan. VIII, 48). Quia igitur dereliquerunt Christum, et blasphemaverunt
Sanctum Israel; idcirco abalienati sunt retrorsum, ut qui appellabantur pars et
filii Dei, postea dicerentur: Filii alieni mentiti sunt mihi (Ps. XVII,
46). Praecepit Salvator, ne apprehenso aratro, respiciamus post tergum (Luc.
IX, 62), ne imitemur uxorem Lot. Unde et Apostolus extendens se in priora,
posteriorum obliviscitur (Philipp. III, 13). Quod autem dixit juxta LXX,
populo pleno peccatis (Zach. V, 7), ostendit nullam speciem
peccatorum in Israel populo non fuisse. Sin autem legerimus, ut in Hebraico
est, Populo gravi iniquitate, illius testimonii recordemur, quod
iniquitas sedeat super talentum plumbi, et ex peccatoris persona dicatur in
psalmo tricesimo septimo: Elevatae sunt iniquitates meae super caput meum:
Quasi onus grave ingravatae sunt super me (Ps. XXXVII, 5). Manifesta
transcurrimus; ut in obscurioribus, et in his quae explanatione indigent,
immoremur.
(Vers. 5) In quo percutiam vos ultra
addentes praevaricationem? Quo testimonio discimus idcirco Dominum
percutere delinquentes, ut percussos corrigat, et non tam poena sit, quam
emendatio. Estque sensus: Non invenio quam plagis vestris possim adhibere
medicinam: omnia membra vestra plena sunt vulnerum: nullam partem corporis quae
non sit ante percussa, reperio. Vel certe hoc modo: nullas invenio plagas,
quibus vestram frangam duritiam. Quanto enim tormenta majora sunt, tanto magis
crescit impietas et iniquitas, sive, ut Theodotio transtulit, declinatio,
ut recedatis et declinetis a Domino. Quale est illud Jeremiae: Sine causa
percussi filios vestros: disciplinam non recepistis (Jerem. II, 30).
Unde iratus loquitur per Osee: Non visitabo super filias vestras, cum
fuerint fornicatae; et super nurus vestras, cum adulteraverint (Ose. IV,
14). Et per Ezechielem: Zelus meus recedet a te: et non irascar tibi
amplius (Ezech. XVI, 42). De quibus et in Psalmis legimus: Non
est firmamentum in plaga eorum; et in laboribus hominum non sunt, nec cum
hominibus flagellabuntur (Psal. LXXII, 4, 5). Omne caput
languidum, et omne cor moerens. Animi laetitia interdum dolorem corporis
mitigat: quod si ad aegrotationem corporis accedat aegritudo animi, duplicatur
infirmitas. Inter ipsos quoque sensus, et omnia membra corporis, principalem
locum obtinet caput, in quo visus et odoratus, auditus et gustus est. Cum
igitur caput doluerit, omnia membra debilia sunt. Et per metaphoram docet, quod
a principibus usque ad extremam plebem, a doctoribus usque ad imperitum vulgus
in nullo sit sanitas: sed omnes in impietatem pari ardore consentiant. A
planta pedis usque ad verticem, non est in eo sanitas: vulnus, et livor, et
plaga tumens. Servat coeptam translationem: a pedibus usque ad verticem, id
est, ab imo usque ad summum, ab extremis usque ad primos, toto confossi sunt
corpore. Vulnus, inquit, et livor et plaga tumens: aut enim
verberibus livent corpora, aut plagis tument, aut hiant vulneribus. Quaerimus,
cui haec tempori coaptanda sint. Post Babylonicam captivitatem sub Zorobabel,
et Ezra, ac Neemia Israel reversus est in Judaeam, et antiquum recepit statum. Sub
diversis quoque principibus ac regibus templum augustius fabricatum est, in
tantum ut etiam externarum gentium, Lacedaemoniorum, et Atheniensium, ac
Romanorum mererentur amicitias. Ergo hoc quod dicit: Non est in eo sanitas,
ad extremam refert captivitatem: quando post Titum et Vespasianum, et ultimam
eversionem Jerusalem, sub Aelio Hadriano usque ad praesens tempus nullum
remedium est: impleturque quod scriptum est: Omnes declinaverunt: simul
inutiles facti sunt: Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum (Rom.
III, 12). Quodque infertur: non est in eo sanitas, vel in populo
intellige, vel in corpore, vel in capite.
(Vers. 6) Non est circumligata, nec
curata medicamine: neque fota oleo. Pro quo LXX transtulerunt: Non est
malagma imponere, neque oleum, neque alligaturas. Usque hodie vulnus et
livor, et plaga tumens populi Israel non est circumligata fasciolis, nec curata
medicamine. Quod Aquila interpretatus est μότωσιν, linteola videlicet,
quae ad exsiccandam saniem, et purulentias extrahendas injiciuntur vulneribus. Neque
fota oleo: ut eorum duritia lacrymis poenitentiae molliretur. Pro fasciolis,
quibus Israelis nequaquam circumligata sunt vulnera, LXX malagma
transtulerunt. Jacet ergo confossus et contrucidatus Israel, quia interfecit
medicum, qui ad curandam venerat domum Israel. Unde et in Jeremia τροπικῶς sub
persona Babylonis loquuntur Angeli: Curavimus Babylonem, et non est sanata
(Jerem. LI, 9), urbem videlicet confusionis atque vitiorum. Et in Evangelio
(Luc. X) legimus, descendentem de Jerusalem in Jericho a latronibus
vulneratum, curatumque a Samaritano: et post austeritatem vini, infusam
vulneribus ejus olei mollitudinem. Ab eo ergo loco, ubi supra dixerat: In
quo percutiam vos; et: omne caput languidum, usque ad hoc quod
infertur: Non est curata medicamine, neque fota oleo, translationis
similitudo servatur, et irremediabilium descriptio vulnerum, aeternam
captivitatem exprimit Judaeorum.
(Vers. 7) Terra vestra deserta: civitates
vestrae igne succensae: regionem vestram in conspectu vestro alieni devorant,
et desolabitur sicut in vastitate hostili. Haec sub Babyloniis ex parte
completa sunt, incenso templo, subversa Jerusalem, quando regionem decem
tribuum Samaritani possederunt, et in tantam redacta est terra repromissionis
solitudinem, ut a leonibus vastaretur. Plenius autem atque perfectius quid
futurum sit sub Romana captivitate describitur: quando universam Judaeam
Romanus vastavit exercitus, civitatesque succensae sunt, et regionem eorum in
praesentiarum alieni devorant, et usque ad finem mundi perseverabit vastitas
Judaeorum. Possumus autem haec tropologice de peccatoribus accipere, qui de
sanctitate pristina corruerunt, postquam contrariis fuerint traditi
potestatibus: quod omnia eorum bona veniant ad desertum: et prioris justitiae
Deus non recordetur: et igne diaboli omnia succendantur; et sint pabulum
bestiarum, de quibus et in alio loco scriptum est: Ne tradas bestiis animam
confitentem tibi (Psal. LXXIII, 19).
(Vers. 8.) Derelinquetur filia Sion sicut
umbraculum in vinea: et sicut tugurium in cucumerario. Quod vinea
appellatus sit omnis Israel, idem in consequentibus Propheta testatur, dicens: Vinea
enim Domini sabaoth, domus est Israel: et homo Juda, novella plantatio atque
dilecta (Infra cap. V, 7): et in Psalmo: Vineam de Aegypto
transtulisti: ejecisti gentes et plantasti eam (Psal. LXXIX, 9).
Haec vinea quamdiu uberrimos attulit fructus, habuit custodem Deum, de quo
scribitur: Non dormitabit, neque dormiet qui custodit Israel (Psal. CXX,
4). Postquam vero vindemiaverunt eam omnes transeuntes viam; et vastavit
eam aper de silva: reliquit templum suum Dominus, iratusque consurgens ait: Surgite,
abeamus hinc; et: Relinquetur vobis domus vestra deserta (Matth. XXIII,
38). Et per Jeremiam: Reliqui domum meam: dimisi haereditatem meam. Facta
est haereditas mea mihi, sicut leo in silva: dedit super me vocem suam,
propterea odivi eam (Jerem. XII, 7). Similitudo autem vastationis
Templi et Jerusalem sumpta est ab agricolis, qui quamdiu vinea uvarum plena
est, ponunt custodes in umbraculis. In Cucumerario quoque, quod LXX pomorum
custodiam vocant, parvulae fiunt casulae propter ardorem solis ac radios
declinandos: et inde vel homines, vel bestiolas quae insidiari solent natis
frugibus, abigunt. Cum autem ablata fuerint istiusmodi genimina, remanent
arentia fruticum umbracula, casulaeque, recedente custode, quia non habet ultra
quod servet. Ergo et omnipotens Deus dereliquit Templum, et urbem fecit esse
desertam: quod non necesse est sermonibus approbare, nobis praesertim, qui
videmus desertam Sion, et eversam Jerusalem, Templumque usque ad solum dirutum.
Quod autem filiam Sion vocat, clementissimi parentis monstrat affectum. Nec
mirum si Sion appelletur filia, cum etiam Babylon saepissime filia nuncupetur. Omnes
enim natura filii Dei sumus, sed nostro vitio alieni efficimur. Juxta anagogen,
vinea Dei et pomorum paradisus, anima nostra appellari potest: cui si mens, id
est, νοῦς, praefuerit, habet custodem
mentis Deum: sin autem vitia nos quasi quaedam
bestiae fuerint depraedata, relinquimur a custode Deo, et omnia nostra
redigentur ad solitudinem. Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen,
quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorrha similes essemus. Hunc locum
Paulus apostolus ad Romanos plenius disserit, scribens: Dico ergo, numquid
repulit Deus populum suum? Absit: nam et ego Israelita sum, ex semine Abraham,
de tribu Benjamin. Non repulit Deus plebem suam quam praescivit (Rom. XI,
1, 2). Et post paululum: Sic ergo et in isto tempore reliquiae secundum
electionem gratiae salvae factae sunt (Ibid., V). Ex quo ostenditur,
superiora quae contra Jerusalem et Judam sermo propheticus comminatus est, non
ad Babylonicae captivitatis referenda tempus, sed ad ultimam Romanorum, quando
in Apostolis salvae factae sunt reliquiae populi Judaeorum; et una die
crediderunt tria millia, et altera quinque millia, et in toto orbe Evangelium
seminatum est. Pro Domino exercituum, quod nos, secuti Aquilam, in
Latinum vertimus, in Hebraeo legitur, Dominus sabaoth, quod LXX
interpretes pro locorum qualitate dupliciter transferunt, aut Dominum
virtutum, aut Dominum omnipotentem. Et quarendum, utrum de Patre
dicatur, an de Filio. Nec dubium quin illud quod in vicesimo tertio [Al.
quarto] psalmo legitur: Attollite portas, principes, vestras, et elevamini
portae aeternales, et introibit rex gloriae. Quis est iste rex gloriae? Dominus
sabaoth (Psal. XXIII, 7, 8), id est, Dominus virtutum, ipse est
rex gloriae, ad Christum referatur. qui post passionis triumphum ad coelos
victor ascendit. Et in alio loco de Domino dicitur, quod rex gloriae sit: Si
enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8).
Ergo non solum juxta Apocalypsim Joannis, et apostolum Paulum; sed in veteri
quoque Testamento, Dominus sabaoth, hoc est, Omnipotens, Christus
appellatur. Si enim omnia Patris Filii sunt; et ut ipse loquitur in Evangelio: Data
est mihi omnis potestas in coelo et in terra (Matth. XXVIII, 18);
et: Omnia mea tua sunt, et glorificor in eis; cur non etiam
Omnipotentis nomen referatur ad Christum: ut sicut Deus Dei, et Dominus Domini,
sic Omnipotens Omnipotentis Filius sit?
(Vers. 10.) Audite verbum Domini, principes
Sodomorum: percipite auribus legem Dei nostri, populus Gomorrhae. Salvis
factis reliquiis per Apostolos populi Israel, Scribas et Pharisaeos, et populum
succlamantem: Crucifige, crucifige talem (Joan. XIX, 6),
propheticus sermo convertitur; et vocat eos principes Sodomorum, et populum
Gomorrhae, juxta illud quod in consequentibus legimus: Iniquitatem suam sicut
Sodoma annuntiaverunt et ostenderunt. Vae animae eorum: quia cogitaverunt
consilium pessimum contra semetipsos, dicentes: Alligemus justum, quoniam
inutilis est nobis (Infra III). Ergo propterea principes vocantur
Sodomorum, et populus Gomorrhae, quia cogitaverunt consilium pessimum, et
alligaverunt justum, atque dixerunt, Non habemus regem nisi Caesarem (Joan.
XIX, 15). Et rursum: Nos scimus quia Moysi locutus est Deus; istum autem
quis sit, nescimus (Joan. IX, 29). Simulque gloriantes in Evangelio:
Semen Abrahae sumus: et nemini unquam servivimus (Joan. VIII, 53):
audiunt a Domino Salvatore: Si essetis filii Abraham, utique opera Abraham
faceretis; et rursum: Vos ex diabolo patre nati estis: et opera patris
vestri vultis facere (Ibid., XXXIX, 44). Tale quid et Ezechiel ad
Jerusalem loquitur: Pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Gethaea (Ezech.
XVI, 45). Aiunt Hebraei ob duas causas interfectum Isaiam, quod principes
Sodomorum et populum Gomorrhae eos appellaverit, et quod Domino dicente ad
Moysen: Non poteris videre faciem meam (Exod. XXXIII, 20), iste
ausus sit dicere: Vidi Dominum sedentem super thronum excelsum et
elevatum (Infra VI, 1); non considerantes quod faciem et pedes Dei,
sive suos, quia in Hebraeo ambigue legitur, Seraphim texerint: et media tantum
ejus Isaias vidisse se scribat. Homo igitur Dei faciem videre non potest. Angeli
autem etiam minimorum in Ecclesia, semper vident faciem Dei (Matth. XVIII,
10). Et, Nunc in speculo videmus et in aenigmate, tunc autem facie ad
faciem (I Cor. XIII, 12): quando de hominibus in Angelos
profecerimus, et potuerimus cum Apostolo dicere: Nos autem omnes revelata
facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a gloria in
gloriam, quasi [Al. tamquam] a Domini spiritu (II Cor. III, 18).
Licet faciem Dei juxta naturae suae proprietatem nulla videat creatura: et tunc
mente cernatur quando invisibilis creditur.
(Vers. 11.) Quo mihi multitudinem victimarum
vestrarum, dicit Dominus? plenus sum. Holocausta arietum, et adipem pinguium,
et sanguinem vitulorum, et agnorum, et hircorum nolui. Pro eo quod est, nolui,
LXX transtulerunt nolo, praesens tempus pro praeterito. Porro juxta
Hebraicum, numquam se Deus hostias Judaeorum voluisse demonstrat: quod et in
quadragesimo nono psalmo legimus: Non accipiam de domo tua vitulos, neque de
gregibus tuis hircos: quoniam meae sunt omnes ferae silvarum: jumenta in
montibus et boves. Cognovi omnia volatilia coeli: et pulchritudo agri mecum
est. Si esuriero, non dicam tibi: meus est enim orbis terrae et plenitudo ejus.
Numquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo (Psal. XLIX,
seqq.)? Cumque veteris Legis caeremonias respuisset, transit ad Evangelicam
puritatem: et quid pro his cupiat, ostendit: Immola Deo sacrificium laudis,
et redde altissimo vota tua. Et invoca me in die tribulationis: et ernam te, et
honorificabis me. Omnis ergo capituli hujus continentia, usque ad eum locum
ubi ait: Judicate pupillo, defendite viduam, et venite, et disputemus:
respuit sacrificia victimarum, et Evangelii obedientiam docet esse super
sacrificium. Quodque intulit: Plenus sum, hoc sensu est accipiendum,
nulla re indigeo: Domini est terra et plenitudo ejus (Psal. XXIII, 1).
Unde et nos omnes de plenitudine ejus accepimus. Potest hoc et de his accipi,
qui cum Dei praecepta non faciant, donariis atque muneribus Deum redimere posse
se credunt: vel qui rapta per rapinam et avaritiam, altari offerunt et
pauperibus.
(Vers. 12.) Quis enim quaesivit haec de
manibus vestris? Audiant Ebionaei, qui post passionem Christi abolitam
Legem putant esse servandam. Audiant Ebionitarum socii, qui Judaeis tantum et
de stirpe Israelitici generis haec custodienda decernunt. Hostiae ergo et
immolatio victimarum non principaliter a Deo quaesita sunt; sed ne idolis
fierent: et ut de carnalibus victimis quasi per typum et imaginem ad
spirituales hostias transiremus. Dicendo autem se hostias non quaesisse,
ostendit quia Lex spiritualis est: et omnia quae Judaei carnaliter faciunt, a
nobis impleri spiritualiter.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non
apponetis. Observa quod post Babyloniam vastitatem, rursum a Zorobabel
Templum aedificatum sit: et per multam annorum seriem in Templo sint oblata
sacrificia (I Esdras, V). Ergo ultimam sub Vespasiano et Tito
destructionem Templi indicat, quae usque ad consummationem mundi perseveratura
est.
(Vers. 14.) Neomenias vestras, et sabbata,
et festivitates alias non feram: iniqui sunt coetus vestri. Omnis conventus
qui non offert hostias spiritales, nec audit illud, quod in quinquagesimo
psalmo canitur: Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum et
humiliatum Deus non spernit, abominabilis est Deo. Et idcirco jungit et
Dicit: Kalendas vestras et solemnitates vestras. Ut non suas appellet
festivitates: sed eorum qui male his abutuntur. Quodque LXX interpretati sunt, jejunium
et otium: possumus dicere illud jejunium recipi a Deo, quod otium bonorum
operum non habet. Odit anima mea. Ἀνθρωποπάθως,
non quod animam Deus habeat; sed nostro loquitur affectu.
(Vers. 15.) Facti mihi estis in satietatem:
nequaquam dimittam peccata vestra. Pro quo interpretatus est Aquila, laboravi
sustinens. Symmachus ἐκοπώθην
ἱλασκόμενος,
quod est, defeci miserans; ut ostendat
se nequaquam ultra misereri: quia aliud sit servos ad se missos occidere; aliud
Filium. Hunc sensum et in Osee propheta legimus: Perditio tua, Israel:
tantum in me auxilium tuum (Osee, XIII, 9). Quod ita intelligitur:
Pereas, Israel, quia non tuo merito, sed meo tantum salvaris auxilio. Manus
vestrae sanguine plenae sunt. Causam manifestat cur Deus avertat ab eis
oculos suos, et multiplicatam orationem non exaudiat: quia effuderint sanguinem
justi; et pessimi coloni haeredem ad se missum interfecerint. Unde et Salvator
ad eos loquitur: Et vos implete mensuram patrum vestrorum (Matth. XXIII,
31). Illi enim interfecerunt missos ad se Prophetas: vos jugulate
Patrisfamilias Filium. Utendum hoc testimonio et contra eos, qui cum
quotidianis operibus sanguine manus plenas habeant, in oratione dies noctesque
conjungunt.
(Vers. 16.) Lavamini, mundi estote. Pro
superioribus victimis, et holocaustis, et adipe pinguium, et sanguine taurorum
et hircorum: et pro thymiamate et neomeniis, sabbato, die festo atque jejuniis,
kalendis et aliis solemnitatibus, Evangelii mihi placet religio: ut baptizemini
in sanguine meo per lavacrum regenerationis, quod solum potest peccata
dimittere. Nisi enim quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in
regnum coelorum (Joan. III, 5). Ipse quoque Dominus ascendens ad Patrem:
Euntes, inquit, docete omnes gentes, baptizantes eas in nomine
Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). Auferte
malum cogitationum vestrarum ab oculis meis. Quod Joannes Baptista dicebat:
Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere ab ira ventura? Facite ergo
fructus dignos poenitentiae (Matth. III, 7; Luc. III, 7): ut qui
Christi baptisma consecutus est, auferat malum de corde suo, et quiescat agere
perverse, ac postea discat bonum facere, secundum illud quod alibi praecipitur:
Declina a malo, et fac bonum (Ps. XXXVI, 27). Discite
benefacere. Virtus ergo discenda est, nec naturae tantum bonum sufficit ad
justitiam, nisi quis erudiatur congruis disciplinis (I Pet. II, 11).
Jesus quoque filius Sirach tale quid loquitur: Desiderasti sapientiam, serva
mandata, et Dominus tribuet tibi eam. Et in sequentibus idem Isaias
commemorat: Omnis qui non didicerit justitiam super terram, veritatem non
faciet (Cap. XXVI, 10, sec. LXX). Discenda est ergo justitia, et
magistrorum sapientiae terenda sunt limina.
(Vers. 18.) Quaerite judicium, subvenite
oppresso, judicate pupillo, defendite viduam: et venite, et arguite me, dicit
Dominus. Victimis Judaeorum evangelica mandata succedunt, et ideo pupillis
ac viduis providetur, ut securi de tutela conjugum ac liberorum suorum,
martyres ad bella procedant. Cum autem, inquit, haec feceritis, arguite me, si
non reddidero praemia quae pollicitus sum. Quando autem dicit: Quaerite
judicium, ostendit non esse omnium recte judicare, sed eorum qui prudentes
sunt. Denique et Salomon in visione per somnium, hoc a Domino postulavit, ut
accepta sapientia, juste populum judicaret. Si fuerint peccata vestra ut
coccinum: quasi nix dealbabuntur. Et si fuerint rubra, quasi vermiculus: ut
lana alba erunt. Ordo praecipuus: non enim sufficit dixisse, lavamini,
nisi jungat, mundi estote: ut post lavacrum aquae cordis habeant
puritatem. Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Mat.
V, 8). Cumque cordis habuerint puritatem, debent auferre malum de mentibus
suis, non in conspectu hominum, sed in conspectu Dei, quem celare nihil potest.
Quodque jungit: Quiescite agere perverse, illud Evangelicum sonat: Ecce
sanus factus es: jam noli peccare, ne quid tibi deterius fiat (Joan. V,
14). Recedens ergo a vitiis, discat bonum, quaeratque judicium, oppresso
subveniat, pupillum viduamque sustentet: et si hoc fecerit, tunc peccata, quae
prius in modum coccini sanguinea fuerant, dimittentur: et opera cruoris ac
sanguinis, veste Domini mutabuntur, quae de agni confecta est vellere, quem
sequuntur in Apocalypsi (Cap. V), qui virginitatis candore resplendent.
(Vers. 19, 26.) Si volueritis, et audieritis, bona terrae
comedetis: si nolueritis, et non audieritis (sive ut in Hebraeo habet) et
me ad iracundiam provocaveritis, gladius devorabit vos. Quia os Domini locutum
est. Liberum servat arbitrium, ut in utramque partem non ex praejudicio
Dei, sed ex meritis singulorum, vel poena, vel praemium sit. Bona autem terrae
illa puto dici, de quibus in psalmo legimus: Credo videre bona Domini in terra
viventium (Ps. XXVI, 13); et: Beati mites, quoniam ipsi
possidebunt terram (Matth. V, 3). Vel certe quia Judaeis loquebatur,
qui necdum poterant capere spiritualia, pollicetur eis bona praesentis saeculi,
ut saltem praesentibus invitati faciant quae praecepta sunt. Et quia noluerunt
audire: sed e contrario provocaverunt ad iracundiam Sanctum Israel: propterea
eos gladius devoravit, id est, Romanus delevit exercitus. Et haec, inquit,
omnia fient: Quia os Domini locutum est. Cujus sententia, permanentibus
hominum peccatis, non potest immutari.
(Vers. 21.) Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena
judicii: justitia requievit in ea: nunc autem homicidae. Verbum Hebraicum
JALIN (ילין), pro quo LXX transtulerunt, dormivit;
et requievit, et requiescet, id est, et praeteritum et futurum
tempus significat. Unde et Aquila et Theodotio quasi de futuro dicunt. Miratur
autem Prophetico spiritu, quod civitas quae quondam fidelis fuit, vel fidelium
receptaculum, subito facta sit meretrix. Quod quidem et in Isaiae temporibus
intelligi potest: sed plenius refertur ad passionem Christi, quando omnes
declinaverunt, simul inutiles facti sunt (Ps. XIII, 3). Et quamquam in
Hebraico non habeatur Sion: tamen LXX, ut sensum manifestiorem facerent,
addiderunt. Sion autem mons est, in quo Jerusalem urbs condita est: quae
postquam capta est a David, appellata est civitas David. Nec ambigo fuisse in
ea sanctos viros, quando tabernaculum Dei habuit, et postea Templum aedificatum
est: quando Nathan et Gad prophetaverunt: et super choros (qui in libro Dierum
plenius describuntur) Asaph, et Idithun, et Eman, et filii Chore constituti
sunt, ut paulatim a sacrificiis victimarum ad laudes Domini transiret religio (I
Par. XXV). Civitas ergo fidelium, quae prius fuit plena judicii, et justitia
requievit in ea, nunc plena est homicidis: qui interfecerunt prophetas, et
ipsum Dominum Salvatorem. Fornicationem autem Jerusalem, quomodo divaricaverit
crura sua omni transeunti, sub nomine Oolibae Ezechiel prosequitur: quae
interpretatur, tabernaculum meum in ea: quod nunc aliis verbis dicitur justitia
requievit in ea. Pro justitia in Hebraeo scriptum est SEDEC (צדק), quod justum magis sonat quam justitiam: ut intelligamus prius
in ea Dominum commoratum, de quo alibi dicitur: Justus autem quid fecit?
Dominus in templo sancto suo: Dominus in coelo sedes ejus (Ps. X, 5).
Quae omnia possumus secundum Anagogen referre ad animam sancti quondam viri, in
qua prius Dei justitia commorata est, si postea peccaverit, et pro hospite Deo,
homicidae daemones in ea fuerint commorati.
(Vers. 22.) Argentum tuum versum est in scoriam. Ad civitatem
loquitur Sion, in qua prius requievit justitia: quod argentum illius, doctrina
videlicet Scripturarum, de qua in Psalmis legimus: Eloquia Domini, eloquia
casta: argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum (Psal.
XI, 7), versum sit in scoriam, quod Hebraice dicitur SIGIM (סיגים): rubigo videlicet metallorum, sive purgamenta et sordes, quae
igne excoquuntur, ut quia argentum nominaverat, servet metaphoram. Potest autem
et hoc dici, quod justi et sancti viri qui prius in urbe versati sunt, postea
in sordes versi sint peccatorum. Caupones tui miscent vinum aqua. Pro
quo Symmachus transtulit, Vinum tuum mixtum est aqua. Et est sensus: Lex
Dei pura atque sincera, et (ut ita dicam) mera veritate subnixa [Al.
subnexa] (Matth. XV), violata est traditionibus Pharisaeorum: quod
Dominus in Evangelio plenius docet, omisisse eos legem Dei, et sequi mandata
hominum. Omnisque doctor qui austeritatem Scripturarum per quam potest
audientes corripere, vertit ad gratiam: et ita loquitur, ut non corrigat, sed
delectet, audientes: vinum sanctarum Scripturarum violat, atque corrumpit sensu
suo. Haeretici quoque Evangelicam veritatem corrumpunt prava intelligentia, et
sunt caupones pessimi, facientes de vino aquam, cum e contrario Dominus noster
aquas in vinum verterit (Joan. II), et tale vinum quod miretur
architriclinus: quale et regina Saba in Salomonis est mirata convivio,
pincernas ejus et ministros vini, sua voce collaudans (II Paral. IX).
Sed et Ecclesiastes ministeria vini, atque convivii sui, mystico sermone
describit (Eccles. II). Unde pro vino Aquila, συμπόσιον,
id est, convivium interpretatus est quod apud Graecos ἀπὸ τοῦ
πότου, apud nos a convictu rectius appellatur.
(Vers. 23.) Principes tui inobedientes, socii furum. Pro
inobedientibus, Aquila, recedentes: Symmachus, declinantes,
interpretatus est. Principes autem Scribas et Pharisaeos vocat, qui a Domino
recedentes, immo veritatis semitam relinquentes, perverso ambulaverunt itinere,
et socii fuerunt proditoris furisque Judae. Quod quidem et nos cavere debemus,
ne accipientes ab hominibus saeculi munera, qui per rapinas miserorumque
lacrymas divitias congregant, non [Al. ne] tam ipsi fures, quam socii
furum appellemur: dicaturque nobis, Videbas furem, et currebas cum eo, et
cum adulteris portionem tuam ponebas (Ps. XLIX, 18). Omnes
diligunt munera, sequuntur retributiones. In catalogo vitiorum numerantur
etiam hi qui diligunt munera. Non dixit, qui accipiunt: hoc enim saepe
necessitate fit; sed qui non putant amicos, nisi a quibus dona perceperint: nec
os considerant amicorum, sed manus: et eos sanctos judicant, quorum exhauriunt
marsupium: de quibus et Ecclesiastes loquitur: Qui diligit pecuniam, non
implebitur pecunia (Eccles. V, 9). Istiusmodi sequuntur
retributiones, ut laudent eos a quibus aliquid acceperint, vel certe nulli
quidpiam tribuant, nisi a quo se recepturos putaverint. Pro retributionibus,
Symmachus, vicissitudines, vel ultiones, interpretatus est, ut hi quoque
in culpa sint, qui reddunt malum pro malo, et dentem pro dente, oculum pro
oculo (Exod. XXI); et non imitantur illud Davidicum: Si reddidi
retribuentibus mihi mala (Psal. VII, 5); et Jeremiae de justo
dicentis: Dabit percutienti se maxillam suam, saturabitur opprobriis (Thren.
III, 30): ut impleat Evangelicum virum, cui dicitur: Qui te percusserit
in maxillam, praebe ei et alteram (Matth. V, 39).
(Vers. 24.) Propter hoc ait Dominus exercituum, fortis Israel:
Pro fortis Israel, quod omnes similiter transtulerunt, soli LXX, nescio
quid volentes posuerunt: Vae fortes Israel; quod nos sic edisserere
possumus, ut dicamus, principes quoque corripi, atque robustos, de quibus
scriptum est: Potentes potenter tormenta patientur (Sap. VI, 7);
et: Cui plus datur, plus exigetur ab eo (Luc. XII, 48).
Abutimurque hoc testimonio, si quando opus fuerit adversum Ecclesiae principes,
qui suam destruunt operibus dignitatem. Heu consolabor super hostibus meis,
et vindicabor de inimicis meis. Rursum et in hoc, quod in Hebraico non
habetur, ponuntur LXX, Non cessavit enim furor meus contra inimicos meos.
Corripit autem Scriba et Pharisaeos, de quibus et in Evangelio loquitur: Vae
vobis, Scribae et Pharisaei (Matth. XXIII, 13 seqq). Et in alio
loco: Generatio adultera et perversa signum quaerit: et signum non dabitur
ei, nisi signum Jonae prophetae (Matth. XII, 39). Plangit autem
clementissimus pater principes delinquentes et hostes suos vocat, et inimicos
appellat, quod pereant, eo quod nolint agere poenitentiam, quod se venientem
non susceperint. Appropinquans enim Jerusalem, flevit, et dixit: Jerusalem,
Jerusalem, quae occidis Prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt,
quoties volui congregare filios tuos, sicut gallina pullos suos, et noluisti
(Matth. XXIII, 37)! Consolatio ergo Dei super hostibus ejus et inimicis
est: ut qui non senserunt beneficia, suppliciis corrigantur.
(Vers. 25.) Et convertam manum meam ad te; et excoquam ad purum
scoriam tuam, et auferam omne stannum tuum. Pro scoria, quod
interpretatus est Symmachus, Aquila στέμφυλα, id est, vinacia,
Theodotio γιγαρτῶδες, id est, acinum uvae
interpretatus est: soli LXX, incredulos vel inobedientes, sensum
magis quam verba vertentes. Quia enim supra dixerat: Argentum tuum versum
est in scoriam, nunc servat metaphoram, ut convertat super eam, id est,
extendat manum suam ad puniendum, atque purgandum, et excoquat omnes sordes, ac
vitia peccatorum: ut separato stanno, purum argentum remaneat, quod absque igne
fieri non potest: per quod significat eos passuros esse tormenta. Legimus et in
Malachia de Domino: Ipse egredietur quasi ignis conflatorii, et quasi herba
fullonum et sedebit conflans, et emundans sicut argentum et aurum: et emundabit
filios Levi (Malach. III, 2, 3); ut postquam mundati fuerint, dicatur
de eis: Et erunt Domino offerentes victimas in justitia. Ezechiel quoque
omnem domum Israel, aere, et ferro, et plumbo, et stanno dicit esse commixtam,
et postea purgandam: ut postquam purgata fuerit, cognoscat, quia ipse sit
Dominus (Ezech. XXII, 18). Sed et in Evangelio sub alia metaphora idem
sensus ostenditur: Cujus ventilabrum in manu ejus, et purgabit [Al.
mundabit] aream suam, et mundabit [Al. purgabit] triticum, et
congregabit frumentum in horrea: paleas autem comburet igni inexstinguibili
(Matth. III, 12).]
(Vers. 26.) Et restituam judices tuos, ut fuerunt prius et
consiliarios tuos sicut antiquitus. In civitate fideli Sion, quae postea
facta est meretrix; et pro justo, sive justitia, habitaverunt in ea homicidae.
Ideo Dominus convertit manum suam, ut excoquat eam ad purum et auferat omne
stannum ejus, et restituat judices illius, sicut fuerunt a principio, et
consiliarios sicut antiquitus. Judices priores fuerunt Moses, et Jesus filius
Nave, et caeteri a quibus etiam liber Scripturae sanctae nomen accepit: et
postea David et alii justi reges. Restituet ergo Judicum similitudinem: vel
post captivitatem Babylonicam, ut Judaei volunt, Zorobabel, Esdram, et Neemiam
et caeteros principes, qui usque ad Hircanum populo praefuerunt, cui Herodes
successit in regnum: vel certe verius et rectius, Apostolos, et qui per
Apostolos crediderunt, Ecclesiarumque principes constituti sunt, sicut in
principio hujus diximus visionis, quod et comminatio et repromissio pertineat
ad tempus Dominicae passionis, et ad fidem, quae post passionem ejus fundavit
Ecclesiam. Post haec vocaberis civitas justi, urbs fidelis. Haec
perspicue de Ecclesia, quae in Dominum creditura est tam de Judaeis, quam de
gentibus, propheticus sermo complectitur. Urbs autem justi, hoc est, Domini
Salvatoris, sive ipsa justa vocabitur, de qua dictum est: Non potest civitas
abscondi supra montem posita (Matth. V, 14). Fidelem quoque
appellans, vel metropolim juxta LXX ostendit ab his esse appellandam, qui in
Domino credituri sunt.
(Vers. 27-29.) Sion in judicio redimetur, et reducent eam in
justitiam, et conteret scelestos et peccatores simul; et qui dereliquerunt
Dominum, consumentur; confundentur enim ab idolis, quibus sacrificaverunt, et
erubescetis super hortis, quos elegeratis. Non omnes redimentur, nec omnes
salvi fient, sed reliquiae, de quibus et supra dictum est. Reducentur autem in
justitia, cum scelerati et peccatores contriti fuerint, et qui Dominum
reliquere, consumpti. Cumque salvati fuerint, confundentur qui idolis prius
sacrificaverant: et erubescent in hortis, quos elegerant. Significat autem loca
luxuriae, lucos et nemora.
(Vers. 30.) Erunt enim quasi terebinthus defluentibus foliis; et
velut hortus, sive paradisus, sine aqua. Usque hodie Judaei legentes
Scripturas sanctas, terebinthus sunt, sive quercus, ut
interpretatus est Symmachus. Et juxta Evangelium (Matth. XXI), ficus
quae aruit, in qua cum Dominus poma quaesisset, et non invenisset, aeterna ei
ariditate maledixit. Sed et ipsa folia et poma verborum nunc apud eos esse
cessarunt: hortus quoque irriguus, id est, scientia Scripturarum, sive
paradisus diversarum arborum, qui absque gratia spirituali est, nec olera
quidem affert, de quibus Apostolus loquitur: Qui infirmus est, olera
manducet (Rom. XIV, 2): et siccatis radicibus, omnis viror in
ariditatem versus est, ac squalorem.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla,
ἀποτίναγμα interpretatus est Symmachus: quando stupa
pectitur, et quidquid sordium habet, projicitur. Omnis igitur fortitudo et
superbia peccatorum et sceleratorum Israel, qui dereliquerunt Dominum, et
idcirco consumpti sunt: et sacrificaverunt idolis, et erubescent in hortis,
quos elegerunt; redigentur in purgamenta stupae, quae levi vorantur incendio.
Sequitur enim: Et opus ejus, id est, fortitudinis vestrae, sive
idololatriae, in qua erraveratis, parvula scintilla consumet. Et succendetur
utrumque simul: et non erit qui exstinguat. Et scientia videlicet
Judaeorum, et omnia opera quae faciunt, sive et idolum et Jerusalem, in qua
idolum fuit: et succendente Domino, nullus exstinguere poterit. Quae omnia de
contrariis quoque dogmatibus accipere possumus: quod et magistri et discipuli
pariter pereant, et omne opus eorum ignis pabulum sit.
(Cap. II.Vers. 1.) Verbum quod vidit Isaias, filius Amos super
Judam et Jerusalem. Et in priori Visione, quam jam exposuimus, ubi LXX
interpretati sunt, quam vidit contra Judaeam et contra Jerusalem,
in Hebraico scriptum est AL JUDA UJERUSALEM (על יהודה וירושלם): et in hac quae secunda est, in Hebraico
similiter continetur. Et miror cur LXX Interpretes in illa dixerint, contra
Judaeam et Jerusalem, et in hac de Judaea et de Jerusalem; nisi
forte quia ibi appellatur gens peccatrix, populus plenus peccatis, semen pessimum,
filii iniquitatis, et principes Sodomorum, ac populus Gomorrhae, et civitas
meretrix, et caetera istiusmodi, sensum magis quam verbum interpretati sunt: et
hic quia statim prospera promittuntur: Erit in novissimis diebus manifestus
mons Domini, et domus Dei in summitate montium, non contra Judaeam et
Jerusalem, sed de Judaea et Jerusalem prophetiam intellexerunt: cum et in illa
legerimus post comminationem prospera: Restituam judices tuos, ut fuerunt
prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus: post haec vocaberis civitas
justi, urbs fidelis; et in ista, post prospera, truculenta sit comminatio. Ecce
dominator Dominus exercituum auferet ab Jerusalem et ab Juda validum et fortem,
omne robur panis, et omne robur aquae, et reliqua. Ergo juxta Hebraicum et
in illa visione, et in isto sermone, quem vidit Isaias, filius Amos, de Juda et
Jerusalem intelligendum est: non contra Judaeam et Jerusalem: vel pro Juda et
Jerusalem, ut Symmachus transtulit: sed absolute, de Juda et Jerusalem, in quo
possunt et laeta et tristia contineri. Et hoc considerandum, quia ibi visionem
videat; hic Verbum, quod erat in principio apud Deum: et in illa Judaeis
comminans ad gentium veniat salutem; in ista a gentium salute incipiens, punito
Israel, ex utraque vocatione credentes in Christi Ecclesiam congreget.
(Vers. 2.) Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus
Domini in vertice montium. Novissimos dies et in Genesi legimus, quod,
vocante Jacob filios suos atque dicente: Venite ut annuntiem vobis quid
futurum sit in novissimis diebus (Gen. XLIX, 1): postea ad Judam, de
cujus semine ortus est Christus, dixerit: Non deficiet princeps ex Juda,
neque dux de femoribus ejus, donec veniat cui repositum est: et ipse erit
exspectatio gentium. In his novissimis diebus erit hora novissima, de qua
Joannes Apostolus loquitur: Filioli mei, novissima hora est (II Joan.
I, 18); in qua abscisus lapis de monte sine manibus, crevit in montem
magnum, et replevit omnem terram: a quo princeps Tyri in Ezechiele dicitur
vulneratus (Ezech. VIII, 16, secundum LXX). Hic mons in domo Domini est,
quam Propheta suspirat, dicens: Unum petivi a Domino, hoc requiram: ut
inhabitem in domo Domini, omnes dies vitae meae (Ps. XXVI, 4); et de
qua Paulus scribit ad Timotheum: Sin autem tardavero, ut scias quomodo te
oporteat conversari in domo Dei, quae est Ecclesia Dei viventis, columna et
firmamentum veritatis (I Tim. III, 15). Haec domus aedificata est
super fundamentum Apostolorum et Prophetarum, qui et ipsi montes sunt, quasi
imitatores Christi (Ephes. II). De hac domo Jerusalem Psalmista
conclamat dicens: Qui confidunt in Domino sicut mons Sion, non commovebitur
in aeternum, qui habitat in Jerusalem. Montes in circuitu ejus: et Dominus in
circuitu populi sui (Psal. CXXIV, 1). Unde et super unum montium Christus
fundat Ecclesiam, et loquitur ad eum: Tu es Petrus, et super hanc petram
aedificabo Ecclesiam meam: et portae inferi non praevalebunt adversus eam (Matth.
XVI, 18). Simile quid ad desiderantem animam suam, et impatienter domum Dei
videre cupientem, sanctus loquitur: Quare tristis es, anima mea, et quare
conturbas me (Psal. XLI, 6)? Et iterum: Haec recordatus sum et
effudi in me animam meam: quoniam pertransibo in locum tabernaculi admirabilis
usque ad domum Dei: in voce exultationis et confessionis sonus epulantium (Ibid.,
5). LXX, Manifestum montem Domini, et domum Dei super capita montium,
transtulerunt. Quod testimonium eisdem verbis et Michaeas propheta posuit: quae
in suo loco exposui (Mich. I). Et elevabitur super colles. Qui in
capitibus montium ostensus est et paratus, iste super colles elevabitur. De
quibus montibus et collibus et in Cantico canticorum sponsa loquitur: Vox
fratruelis mei: ecce hic venit saliens super montes, transiliens colles:
similis est fratruelis meus capreae vel hinnulo cervorum in montibus Bethel
(Cant. II, 8, 9). Et fluent ad eum omnes gentes: et ibunt populi
multi. Omnes enim gentes servient ei, cui dictum est: Postula a me, et
dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal.
II, 8): ut serviant ei juxta Sophoniam sub jugo uno, de quibus idem
propheta testatur: Ex finibus fluviorum Aethiopiae afferent tibi hostias
(Soph. III, 10). Et in septuagesimo primo psalmo legimus: In
conspectu ejus procident Aethiopes (Psal. LXXI, 9). In nomine enim Jesu
omne genu flectetur, coelestium, terrestrium, et infernorum (Philipp. II).
(Vers. 3.) Et dicent: Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad
domum Dei Jacob: et docebit nos vias suas: et ambulabimus in semitis ejus. Gentes
et populi nequaquam propria salute contenti, se mutuo hortabuntur, et dicent: Venite,
ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Jacob. De quibus supra diximus,
qui sit mons Domini praeparatus et quae domus Domini super verticem montium.
Domus autem Domini dicitur domus Dei Jacob, ut recipiamus vetus Instrumentum,
et non secundum Manichaeum aliam extra domum Dei Jacob quaeramus domum. Cum
autem fuerimus in domo Dei Jacob, tunc docebit nos vias suas, per quas
gradiamur ad eum, et ambulabimus in semitis ejus, quas tribuerunt et alii.
Denique et Jesus ascendens in montem, docebat discipulos suos octo
beatitudines, et caetera quae Evangelicus sermo complectitur (Luc. VI).
Prius ergo discendae sunt viae Domini; et postea ambulandum in semitis ejus. Quia
de Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem. Omnes gentes et populi
multi, idcirco se mutuo hortabuntur et dicent: Venite, ascendamus ad montem
Domini, et caetera quae sequuntur: Quia de Sion egredietur lex, et
verbum Domini de Jerusalem: nequaquam de Sinai, et de solitudine, et de
monte Oreb: sed de monte Sion, in quo aedificata est Jerusalem: et de
Jerusalem, in qua Templum est et religio Dei. Legimus quod saepe Dominus
docuerit in Templo (Matth. 13): et quod non oportuerit mori Prophetam
extra Jurusalem: et supra verbum et legem pariter nominata. Verbum principes
jubentur audire: legem populus auribus percipere. Qui enim prius legem fecerit,
postea venit ad sermonem Dei. Sed et in Jerusalem primum fundata Ecclesia
totius orbis Ecclesias seminavit. Et hoc dicendum quod quicumque in specula et
in visione pacis fuerit, in hoc et lex et verbum Domini constitutum sit. Et
pulchre non dixit: in Sion et in Jerusalem erit, et manebit verbum et lex
Domini; sed egredietur, ut de illo fonte omnes nationes doctrina Dei significet
irrigandas. Et judicabit gentes, et arguet populos multos. Ergo et inter
gentes judicandum est: nec omnes increduli pari sententia condemnandi, sed pro
diversitate meritorum diversa passuri sunt. Postquam autem judicaverit gentes,
tunc arguet populos multos, sive ut LXX transtulerunt, populum multum.
Et nota ordinem: gentes judicabuntur, quia crediturae sunt: Qui enim non
credit, jam judicatus est (Joan. III, 18). Populus autem multus, qui
intelligitur Israel, nequaquam judicabitur, sed arguetur, quia ad se missum
Filium Dei non receperit.
(Vers. 4.) Et conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas
in falces. Omne bellandi studium vertetur ad pacem, et pro discordia erit
in toto orbe concordia. Gladii mutabuntur in vomeres, et lanceae in falces, ut
omisso furore bellandi, agriculturae serviant, et uberrimas falcibus messes
secent. Quod quidem et spiritualiter intelligi potest, quando omnis duritia
cordis nostri Christi vomere frangitur, et eradicantur spinae vitiorum, ut
sementis sermonis Dei crescat in fruges: et postea labores manuum nostrarum
manducemus, quando venientes venient in exultatione, portantes manipulos
suos (Psal. CXXV, 6). Non levabit gens contra gentem gladium, neque
exercebuntur ultra ad praelium. Veteres revolvamus historias, et inveniemus
usque ad vicesimum octavum annum Caesaris Augusti (cujus quadragesimo primo
anno Christus natus est in Judaea) in toto orbe terrarum fuisse discordiam, et
singulas nationes contra vicinas gentes arsisse studio praeliandi, ita ut caederent
et caederentur. Orto autem Domino Salvatore, quando sub Praeside Syriae Cyrino
prima est in orbe terrarum facta descriptio, et Evangelicae doctrinae pax
Romani imperii [Sup. pace] praeparata; tunc omnia bella cessaverunt, et
nequaquam per oppida et vicos exercebantur ad praelia; sed ad agrorum cultum,
militibus tantum legionibusque Romanis contra barbaras nationes bellandi studio
delegato: quando impletus est Angelorum ille concentus: Gloria in excelsis
Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14); et in
diebus ejus orta est justitia et multitudo pacis.
(Vers. 5, 6.) Domus Jacob venite, et ambulemus in lumine Domini:
projecisti enim populum tuum domum Jacob. Post vocationem gentium, et
ostensionem montis Domini super verticem montium, ad populum suum, id est,
populum Judaeorum, qui appellatur domus Jacob, Propheta convertitur, et
hortatur eos, ut qui in tenebris versantur erroris, lumen suscipiant veritatis,
et ambulent in lumine Domini. Et quodammodo illud Davidicum canit: Accedite
ad eum, et illuminamini: et facies vestrae non confundentur (Ps. XXXIII,
6). Omnis enim qui operatur malum, odit lumen, et non venit ad lucem, ne
opera ejus arguantur. Vos autem domus Jacob, domus populi mei, venite mecum, et
pariter ambulemus in lumine Domini: recipiamus Evangelium Christi, illuminemur
ab eo qui dicit: Ego sum lux mundi (Joan. VIII, 12). Cumque hoc
locutus fuisset ad populum Judaeorum, cernens impoenitens cor eorum, et animam
incredulitate durissimam, facit apostropham ad Dominum, et dicit: Ideo eos
hortor, ut ad te veniant, et mecum tuo lumine perfruantur, quia pro merito
peccatorum suorum reliquisti populum tuum, domum quondam Jacob.
(Vers. 7.) Quia repleti sunt olim, et augures habuerunt, ut
Philisthiim. Pro Philisthiim semper LXX alienigenas
interpretati sunt, nomen commune pro proprio, quae est hodie gens
Palaestinorum, quasi Philisthinorum, quia P litteram sermo Hebraicus non habet;
sed pro ea PHI Graeco utitur. Unde illud quod in Psalmis dicitur, cum
enumeratione gentium caeterarum: Mihi alienigenae subditi sunt (Psal.
LIX, 10), non omnes exteras nationes, sed proprie Palaestinos significat.
Redditque causas quare projecerit Deus populum suum domum Jacob: quia repleti
sunt, inquit, ut fuerunt in principio, auguribus, et ominibus, cunctisque
sordibus idololatriae. Non attendenda omina nec auguria, Mose scribente,
cognoscimus, quae habuerunt gentes, quas ejecit Dominus a facie Israel,
Chananaeorum, Amorrhaeorum, et Chethaeorum. Hunc locum Ecclesiae tractatores
aliter, atque aliter edisserunt. Quidam enim volunt hoc significari, quod
projecto populo Judaeorum, ingressus sit terram quondam repromissionis Romanus
exercitus; et ejectis Judaeis, habitaverint in Judaea alienigenae, qui de toto
orbe diversarum gentium accolae sunt, adducti a Tito, et Vespasiano, et
Hadriano, caeterisque principibus. Alii autem putant hoc non pertinere ad
Romana tempora, sed ad superiora, priusquam a Babyloniis vastarentur, quod sub
impiis regibus fuisse narrantur, et a Domino derelicti sunt. Et pueris
alienis adhaeserunt. Pro quo LXX transtulerunt: Et filii multi
alienigenae nati sunt eis. Symmachus: Et cum filiis alienis
applauserunt. Pro quo scriptum est in Hebraico JESPHICU (ישפיקו), quod Hebraei interpretantur, ἐσφηνώθησαν,
et nos vertimus, adhaeserunt, ut vitiorum in gente Judaea turpitudo
monstretur. Intantum autem Graeci, et Romani hoc quondam vitio laboraverunt, ut
et clarissimi philosophorum Graeciae haberent publice concubinos: et Adrianus
philosophiae artibus eruditus, Antinoum consecrarit in Deum, templumque ei ac
victimas, et sacerdotes instituerit, et ex eo Aegypti civitas ac regio nomen
acceperit. Inter scorta quoque in fornicibus spectaculorum pueri steterint
publicae libidini expositi: donec sub Constantino imperatore, Christi Evangelio
coruscante, et infidelitas universarum gentium, et turpitudo deleta est. Porro
LXX conjuges eorum violatas esse significant, dum filios alienos Judaeis
generant. Symmachus quodam circuitu, et honesto sermone plaudentium, eamdem cum
pueris turpitudinem demonstravit.
(Vers. 8.) Et repleta est terra argento et auro, et non est finis
thesaurorum ejus. Inter caetera vitia terrae domus Jacob, etiam auri et
argenti multitudo numeratur. Inter omina et augures, equos et quadrigas, quas
Deus multiplicari prohibuit regibus Israel: inter idola, quae sunt opera manuum
hominum, avaritia condemnatur. Unde Dominus praecepit in Evangelio, ne
thesaurizemus nobis thesauros in terra, et ne faciamus thesauros, de quibus fur
possit eripere, ad extremum inferens: Non potestis Deo servire et mammonae
(Matth. VI, 24). Pulchre autem illud comma versiculi: Semper avarus
eget, aliis verbis Propheta significavit dicens: Et non est finis
thesaurorum ejus. Non quod thesauri finem non habeant, sed quod
possidentium animus non impleatur. Utraque autem gens et Judaeorum et Romanorum
per haec verba avaritiae sugillatur. Quod historiae quoque tam Graecae narrant
quam Latinae, nihil Judaeorum et Romanorum gente esse avarius. Unde et
repetundarum lex constituta est, et quotidie videmus illud Apostolicum compleri:
Qui praecipis non furandum, furaris (Rom. II, 21). Furem judicem
audit atque condemnat judex furacior, in alio de se promens sententiam. Et
repleta est terra ejus equis et innumerabiles quadrigae ejus. Non enim
dignum est numero quod contra Dei imperium possidetur. Unde et in Psalmis
dicitur: Fallax equus in salutem (Psal. XXXII, 17). Et in Exodo: Equum
et ascensorem dejecit in mare (Exod. XV, 1). Et in alio psalmo: Hi
in curribus, et hi in equis: nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus
(Psal. XIX, 8). Potest autem utrumque intelligi, quod et populus
Judaeorum contra praeceptum Dei sibi equos, et quadrigas multiplicaverit, et
terra Judaeae victorum equis et curribus sit repleta.
(Vers. 9.) Et repleta est terra ejus idolis: opus manuum suarum
adoraverunt, quod fecerunt digiti eorum, et incurvavit se homo, et humiliatus
est vir. Ubi quondam erat Templum et religio Dei, ibi Adriani statua, et
Jovis idolum collocatum est. Quod multi super illo testimonio interpretantur,
quod in Evangelio legimus: Cum autem videritis abominationem desolationis
stantem in sancto loco (Marc. XIII, 14). Et operi manuum suarum
inclinati sunt: et homo, rationale animal, aes adoravit, et lapidem. Sunt autem
qui haec de Judaeis interpretentur, quod antequam caperentur a Babyloniis
universa haec fecerint, et ideo dimissi sunt a Deo. Unde et in fine capituli
ponitur: Ne ergo dimittas eis. Possumus secundum anagogen et hoc dicere,
quod omne dogma contrarium veritati adoret opera manuum suarum, et constituat
idola in terra sua, et incurvetur homo, et humilietur vir, et se erigere non
possit: quia sit a diabolo colligatus, nisi illum erexerit Dominus, exemplo
illius mulieris, quam Satanas vinxerat annis decem et octo, ut nequaquam
coelum, sed terram semper aspiceret (Luc. XIII). Ne ergo dimittas
eis. Pro quo LXX interpretati sunt: Et non dimittam eis. Si Deus
loquitur, ita intelligendum est: Quia tanta fecerunt, non parcam eis, nec tam
innumerabilia peccata dimittam. Si Propheta, sic sentiendum: ne ergo dimittas
eis, qui tanta scelera perpetrarunt. Quod si de Romanis intelligimus, verior
interpretatio est: qui subvertentes templum Dei, non eum adoraverunt, qui
victoriam praebuit, sed idola manuum suarum. Sin autem de Judaeis, Prophetae
truculenta sententia est, ut contra populum suum orare videatur, cui supra
dixerat: Domus Jacob, venite, et ambulemus in lumine Domini.
(Vers. 10.) Ingredere in petram: abscondere in fossa humo a facie
timoris Domini, et a gloria majestatis ejus. Ego quidem populum cohortatus
sum, dicens. Domus Jacob, venite, et ambulemus in lumine Domini. Sed
quia projecit Dominus populum Jacob: projecit autem, quia aut fecit, aut passus
est, quae supra exposuimus; ideo praenuntio vobis quae ventura sint mala, et
hortor ut ingrediamini petras, et abscondamini in speluncis a facie Babylonii
vel Romani exercitus, quando omnia vastabuntur, juxta illud quod in Evangelio
legimus: Tunc dicent montibus, cadite super nos; et petris, abscondite nos
(Luc. XXIII, 30). Juxta anagogen vero a facie Dominicae majestatis
praecipitur nobis, ut assumamus petrae fortitudinem, de qua dictum est: Petra
refugium leporibus (Ps. CIII, 18). et, In petra exaltasti me (Ps.
XXVI, 6). Moses quoque in foramine petrae ponitur, ut videat posteriora Dei
(Exod. XXXIII). Et, Bibebat populus de spiritali sequenti eos petra
(I Cor. X, 4). Absconditurque in petra qui ingreditur cubiculum suum, et
clauso ostio adorat Patrem, ut in terreno corpore constitutus, transeuntem
mundi non sentiat tempestatem.
(Vers. 11.) Oculi sublimes hominis humiliati sunt, et incurvabitur
altitudo virorum: exaltabitur autem Dominus solus in die illa. Cum hostes
venerint, et omnem provinciam Babylonius aut Romanus mucro vastaverit, et
circumsederint agmina bellatorum Jerusalem: tunc nec divitiae, nec nobilitas
generis, nec potentia dignitatum aliquem defendere poterunt; sed omnium erit
una captivitas, et Deus solus exaltabitur, cujus iram nullus poterit declinare.
Multi haec de die judicii intelligunt, quod omnis creatura comparatione divinae
gloriae humilietur, et incurvetur, et nihil esse se sentiat.
(Vers. 12.) Dies enim Domini exercituum super omnem superbum et
excelsum, et super omnem arrogantem. Et haec prioribus conjunguntur. In
die, inquit, illa in qua exaltabitur Dominus solus, hoc est, in die ultionis
Dominicae, excelsi quique et arrogantes atque sublimes captivitati et gladio
subjacebunt. Μεταφορικῶς autem sermo de magnis est atque
principibus: quod quanto magis superbierint, tanto amplius deprimantur. Dominus
enim superbis resistit, et humilibus dat gratiam (I Pet. V). Qui de die
judicii intelligunt, superbum et excelsum, et sublimem, et arrogantem, diabolum
dici putant. Qui superbiens loquitur: Super stellas coeli ponam sedem meam:
sedebo in monte excelso, super omnes montes excelsos ad Aquilonem: ascendam
super nubes, ero similis Altissimo (Isai. XIV, 13, 14): quando ex
ore infantium et lactentium perficietur laus, ut destruatur inimicus et ultor (Psal.
VIII, 3).
(Vers. 13.) Et super omnes cedros Libani sublimes et erectas, et
super omnes quercus Basan. Et in vicesimo octavo psalmo canitur: Vox
Domini conterentis cedros: conteret Dominus cedros Libani, et comminuet eas
quasi vitulum Libani (Psal. XXVIII, 35). Et in tricesimo sexto
psalmo: Vidi impium exaltatum et elevatum quasi cedros Libani, et transivi,
et non erat, et quaesivi eum, et non est inventus locus ejus (Psal. VI,
34). Quercus quoque Basan, quas Aquila δρύας,
Symmachus, et Theodotio βαλάνους interpretati sunt,
glandiferas novimus, quae etsi fecerint fructus, porcorum sunt alimenta, non
hominum. Basan regio est Arabiae, cui imperavit Og, qui appellatus est
rex Basan, et interpretatur αἰσχύνη, id est, ignominia,
quam si confusionem transferre voluerimus, magis σύγχυσιν,
id est, Babylonem significat quam Basan. Super omnes ergo qui
eriguntur in superbiam, et faciunt opera ignominiae, atque in coeno libidinum
volutantur, Domini vindicta consurget. Quod si prudens lector quaesierit, cur
in templo Domini cedrina ligna sint posita, et in centesimo tertio psalmo
legamus juxta. Hebraicam veritatem, Saturabuntur ligna Domini, et cedri
Libani, quas tu plantasti: ibi passeres nidificabunt (Psal. CIII, 18);
et inter caetera ligna etiam cedri ad laudes Domini provocentur: et in adventu
Salvatoris, quando omnes arbores, et ligna campi applaudent ramis suis,
scriptum sit: Ponam in terra inaquosa cedrum et buxum, et cypressum et pinum
(Isa. XLI, 19, sec. LXX): et nunc diem Domini super cedros Libani sermo
propheticus comminetur? hoc dicendum est, quod ex eodem genere hominum, alii
sublimentur ad regnum, alii detrahantur ad poenam, et cedri Libani, quae
propter superbiam conterentur, eligantur, cum boni odoris fuerint, et cum
Apostolo dixerint: Christi bonus odor sumus (I Cor. II, 15).
(Vers. 14.) Et super omnes montes excelsos, et super omnes colles
elevatos. Sicut in bonam partem pro varietate virtutum, montes appellantur
et colles: sic inter impios pro diversitate vitiorum, et maxime superbiae, alii
montes sunt, alii colles, super quos erit dies Domini, de quibus in Ezechiele
scriptum est: Haec dicit Adonai Dominus montibus et collibus: ecce ego
inducam super vos gladium, et dissipabuntur excelsa vestra, et conterentur arae
vestrae, et reliqua (Ezech. VI, 3).
(Vers. 15.) Et super omnem turrim excelsam, et super omnem murum
munitum. Qui ad Vespasiani Adrianique haec referunt tempora, corporaliter
dicunt impleta quae scripta sunt, quod non turris excelsa, non firmissimus
murus, non ulla navium multitudo, et negotiationis industria, adversum vim
Romani exercitus potuerit praevalere; sed in tantam habitatores Judaeae venisse
formidinem, ut et ipsi cum conjugibus et liberis, auro et argento quae sibi
auxilio fore aestimabant, in foveas terrae demersi sint, et profundissima antra
sectati. Si enim voracium et luxuriosorum venter est Deus, quare non avari aurum
et argentum appelletur Deus? Alii haec ad Babylonia referunt tempora. Ergo
juxta leges tropologiae singula quaeque percurram. Turris vel ob munitionem
urbis aedificatur, vel ob speculam, ut longe veniens cernatur hostis.
Unusquisque ergo nostrum debet aedificare turrim, prius sumptibus supputatis,
ne juxta Evangelicam parabolam (Luc. XIV), cum explere opus nequiverit,
rideatur. Haec turris bene constructa persistit. Sin autem erecta in superbiam,
firma non habuerit fundamenta, cadet super eum, a quo aedificata est: sicut
illa in Siloa, quae decem, et octo homines interfecit. Unde et Dominus loquitur
ad audientes: Et vos si non egeritis poenitentiam, similiter peribitis (Luc.
XIII, 3). In consequentibus quoque lecturi sumus, quod Dominus in vinea sua
aedificaverit turrim, et fecerit torcular, et maceriam circumdederit, sed haec
omnia destructa sint atque vastata, quia vano superbiae supercilio intumuerint (Isa.
V). Muri quoque exstruuntur excelsi, ne cito civitas destruatur, ne
hostibus pateat, quia circumdantur Ecclesiae sapientissimis viris, et omni
ratione firmantur, ne quod dogma perversum praevaleat veritati. De istiusmodi
muris Deus loquitur ad Jerusalem: Ecce super manus meas depinxi muros tuos,
et in conspectu meo sunt semper (Infra XLV, 16, sec. LXX). Sin autem
hi qui prius impugnaverant Ecclesiam, cognita veritate, transierint ad fidem,
et pugnaverint pro ea, quam ante impugnaverant, tunc illud implebitur: Cito
aedificaberis ab his, a quibus destructa eras (Ibid., 17). In
Levitico quoque legimus, domum, quae in urbibus muratis sit, si intra annum
redempta non fuerit, emptori aeterna possessione firmari, quod si in villis et
in viculis sit, quae muros non habeant, semper posse redimi, et emptoris
pretium fluctuare (Levit. XXV).
(Vers. 16.) Et super omnes naves Tharsis, et super omne, quod visu
pulchrum est. Pro Tharsis, quod omnes similiter transtulerunt, soli
LXX mare interpretati sunt. Hebraei putant, lingua proprie sua mare
THARSIS (תרסיס) appellari, quando autem dicitur IAM, non
Hebraico sermone appellari, sed Syriaco. Habuit et Josaphat naves, quas
mittebat in Tharsis (III Reg. XXII, 49), sed contritae sunt in
Asiongaber. Habuit et Salomon quae ibant in Tharsis (III Reg. X, 22), et
post tres annos revertebantur, afferebantque regi argentum et aurum, ebur et
simias. Sed quia rex uterque peccaverat, alius deditus voluptati, et externarum
gentium amans feminas: alius se cum rege Samariae copulans: quod utrumque ad
ethnicos refertur, et haereticos, in quibus nihil est aliud nisi fulgor
eloquentiae, et sensus diabolica arte constructus, et sermo mortuus, quod
interpretatur in dentibus, et similitudo rationis humanae, quod sentitur in
simiis; idcirco in Psalmis legimus, In spiritu violento confringes naves
Tharsis (Psalm. XLVII, 8). Et de his navibus idem Isaias loquitur; Vae
alis navium, quae sunt trans Aethiopiam (Infra, cap. XVIII, 1, sec. LXX).
Sunt autem econtrario et bonae naves, de quibus in eisdem psalmis dicitur: Qui
descendunt mare in navibus, et faciunt opus in aquis multis. Ipsi viderunt
opera Domini, et mirabilia ejus in profundo (Ps. CVI, 23). Qui enim
in saeculi hujus fluctibus non sunt otiosi, sed operantur, et merces portant
dominicas, et ad portum quietis venire festinant, ipsi vident opera Domini, et
mirabilia ejus in profundo, quando ad profundam scientiam pervenerint, et
universa scrutantes, hoc est, etiam profunda Dei et mirabilia ejus aspexerint.
Josephus Tharsis urbem Ciliciae Tarsum arbitratur: alii regionem putant Indiae,
et hoc nomine etiam de duodecim gemmis lapidem appellari, qui apud nos vocatur Chrysolithus,
ob marini coloris similitudinem. Melius autem est, Tharsis vel mare, vel
pelagus, absolute accipere. Neque enim Jonas de Joppe navigans, ad Indiam
poterat pervenire, ad quam illo mari non potest navigari; sed simpliciter ire
in pelagus, et ad quascumque insulas pergere. Quodque sequitur: Et super
omne, quod visu pulchrum est: sive ut LXX transtulerunt, Et super omnem
aspectum pulchritudinis navium, eodem sensu accipiendum, quod destruatur a
die Domini quidquid pulchrum videtur in verbis, et humana ratione constructum,
si se erigat contra scientiam Dei.
(Vers. 18). Et incurvabitur sublimitas hominum, et humiliabitur
altitudo virorum, et elevabitur solus in die illa, et idola penitus
conterentur. Tamdiu videtur humanus sermo habere rationem, quamdiu divinae
scientiae non fuerit comparatus. Cum autem mendacium veritati, quasi stipula
igni, appropinquaverit, cito voratur et deperit, et omnia dogmata falsitatis,
quae nunc idola nominantur, ab eo quod simulata sint atque conficta, penitus
conterentur.
(Vers. 19). In die illa projiciet homo idola argenti sui, et
simulacra auri sui, quae fecerat sibi, ut adoraret talpas et vespertiliones, et
ingredietur in fissuras petrarum, et cavernas saxorum a facie formidinis
Domini, et a gloria majestatis ejus: cum surrexerit percutere terram. Saepe
diximus argentum et aurum pro sermone, et sensu accipi, quae cum a Deo
hominibus data sint, ut vel loquantur, vel sentiant Deum, et laudent creatorem
suum, illi abutuntur hoc munere in idolorum simulationem; juxta illud quod
scriptum est: Dedi eis argentum et aurum; ipsi vero de argento et auro meo
operati sunt Baal (Ose. II, 8). Cum ergo quis Domini pavore
perterritus primum in spelunca pectoris sui idola condiderit; et in voraginibus
terrae absconderit, non audens proferre quod male finxerat: secundum profectus
est, ut prius caelata projiciat, et in se esse non patiatur. Pro talpis,
quas nos interpretati sumus, LXX vana, Aquila ὀρυκτὰ,
Symmachus infructuosa, Theodotio ipsum verbum Hebraicum posuit PHARPHAROTH
(פרפרות). Est autem animal absque oculis, quod semper terram fodit, et
humum egerit, et subter comedens, frugibus noxium est: quod Graeci ἀσπάλακα vocant. Vespertilio autem nocturna avis, quae congruum
ab eis nomen accepit νυκτερὶς, eo quod in nocte volitet,
parvum animal est, et murium simile, non tam voce et cantu resonans, quam
stridore: quod cum videatur volitare, lucifugum est, et solem videre non
patitur. Istiusmodi animantibus idola comparata sunt, quae caeca et tenebrosa
coluntur a caecis: et omnia dogmata contraria veritati. Quae cum in die Domini
fuerint derelicta, ingredientur hi qui projecerint ea in fissuras petrarum,
cavernasque saxorum, ut non in terrae pulvere et vili luto, sed in firma
ratione versentur, et inveniant sibi diversa virtutum foramina, per quae ad
veritatem valeant pervenire. Haec juxta anagogen, ut potui, brevi sermone
perstrinxi, quae Hebraei ad Babylonia referunt tempora et subversionem
Jerusalem, quando surrexit Dominus terram percutere Judaeorum.
(Vers. 20.) Quiescite ergo ab homine, cujus spiritus in naribus
ejus: quia excelsus reputatus est ipse. Hoc praetermisere LXX, et in
Graecis exemplaribus ab Origene sub asteriscis de editione Aquilae additum est,
quod in Hebraeo ita legitur: HEDALU LACHEM MEN AADAM ASER NASAMA BAAPHPHO CHI
BAMA NESAB HU. Ubi nos diximus, excelsus reputatus est ipse: Aquila
interpretatus est, in quo reputatus est iste. Verbum Hebraicum BAMA (במה), vel ὕψωμα dicitur, id est, excelsum,
quod et in Regnorum libris, et in Ezechiele legimus: vel certe in quo,
et eisdem litteris scribitur BETH, MEM, HE: ac pro locorum qualitate, si
voluerimus legere, in quo, dicimus BAMMA; sin autem, excelsum vel
excelsus, legimus BAMA. Intelligentes ergo Judaei prophetiam esse de
Christo, verbum ambiguum in deteriorem partem interpretati sunt, ut viderentur
non laudare Christum, sed nihili pendere. Quae est enim verborum consequentia,
et qui ordo rationis ac sensus, ut dicamus: Cum haec ita se habeant, et dies
ventura sit Domini, in qua universus Judaeae status subvertendus est, et omnia
conterenda: moneo vos atque praecipio, ut quiescatis ab homine, qui ita spirat
ac vivit, ut nos homines, quia in nihili computandus est? Quisquam ne hominum
ita quempiam laudet, ut dicat: Cavete ne offendatis eum, qui omnino nihili est?
Ergo econtrario sic intelligendum: Cum haec universa ventura sint vobis, et
prophetali spiritu praedicantur, moneo atque praecipio, ut quiescatis ab eo qui
secundum carnem quidem homo est, et habet animam, et ita spirat, et naribus
halitum trahit, ut nos homines spiramus, et vivimus: sed secundum divinam
majestatem excelsus et est, et reputatur, et crediturTacita mecum mente
pertractans, non possum invenire rationem, quare LXX tam perspicuam de Christo
prophetiam in Graecum noluerint vertere. Caeteri enim, qui verterunt quidem,
sed sermonem ambiguum ad impietatis traxere sensum, non mirum cur male
interpretati sint, nec voluerint de Christo gloriosum quid dicere, in quem non
credebantvidelicet Judaei aut Semijudaei, id est, Ebionitae. Quod autem Christus
excelsus sit vel altissimus, qui alio sermone apud Hebraeos appellatur, ELION (עליון), in octogesimo sexto psalmo legimus: Numquid Sion dicet
homo, et homo natus est in ea; et ipse fundavit eam Altissimus (Psal.
LXXXVI, 5)? Et in Evangelio: Et tu puer Propheta Altissimi vocaberis
(Luc. I, 76). Ac ne longum funem traham (in expositione enim sanctarum
Scripturarum veritatem debemus sequi, non contentionem) in isto loco BAMA apud
Hebraeos non excelsus dicitur, sed excelsum, id est, ipsa altitudo
atque sublimitas: quasi si de aliquo dicamus, non est divinus,
sed divinatio: non est rivus, sed fons: non est homo,
sed ipsa humanitas. Origenes hunc locum ita interpretatus est: Quia
singulariter de uno homine dicitur, referri potest et ad Dominum Salvatorem: jubente
Propheta, ut quiescant ab eo qui in magno aliquo reputatus est; licet
impraesentiarum videatur ut homo, et spiramen habere in naribus, sicut et
caeteri spirant homines.
Index
Poster
|