Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri
Commentariorum in Isaiam Prophetam
libri duodeviginti
Liber quintus
Plures anni sunt quod a sanctae memoriae viro Amabili episcopo rogatus, ut
in decem Isaiae scriberem Visiones, pro angustia illius temporis quid mihi
videretur in singulis brevi sermone perstrinxi: historiam tantum quod petebat,
edisserens. Nunc ad te, φιλοπονωτάτη
Eustochium, cogor in totum prophetam Commentarios scribere, et interim
orationibus tuis ad Babylonem usque perveni [Al. pervenimus], quae prima
decem visionum est, de quibus ante jam dixi. Superfluum autem mihi visum est,
aut eadem rursus iterare, aut in uno opere diversas sententias promere. Unde
quintus in Isaiam liber erit hic, qui quondam solus editus est, quo ad calcem
usque perfecto, sexti voluminis juxta tropologiam arripiemus exordium, et eadem
te Dominum deprecante, spiritalis intelligentiae culmina persequemur.
"Hucusque papa Amabilis, columen charitatis et nomen, ac mihi omnium quos
terra genuit amantissime, per litteras flagitabas, ut tibi decem visiones quae
in Isaia obscurissimae sunt, historica expositione dissererem, et omissis nostrorum
Commentariis, qui varias opiniones secuti, multa volumina condiderunt,
Hebraicam panderem veritatem: meque retractantem, et molestissimum
explanationis genus in tempus aliud differentem, saepissime commonebas. Hoc
autem anno misisti filium nostrum Heraclium diaconum, qui me manu conserta in
jus vocaret, et promissum per momenta exigeret. Quid igitur faciam? subeamne
opus in quo viri eruditissimi sudaverunt, Origenem loquor, et Eusebium
Pamphili, quorum alter liberis allegoriae spatiis evagatur, et interpretatis
nominibus singulorum, ingenium suum facit Ecclesiae sacramenta, alter
historicam expositionem titulo repromittens, interdum obliviscitur propositi,
et in Origenis scita concedit? An taceam, et aperte hujus generis expositionem
nescire me dicam? et quando tibi potero persuadere, me non potuisse magis quam
noluisse: quorum alterum imbecillitatis est, alterum superbiae? Quibus adactus
causis, malui a te ingenium meum quam voluntatem quaeri: breviterque annotabo
quae didici, fundamenta jaciens Scripturarum. Caeterum si aut tu volueris, aut
spatium fuerit, et voluntati nostrae Christus annuerit, spiritale supra
struendum est aedificium, ut imposito culmine, perfecta Ecclesiae ornamenta
monstremus. Proposuisti de Isaia Visionem Babylonis, et Philisthiim, Moab, et
Damasci, Aegyptique, et deserti maris, et Idumaeae, et Arabiae, et Vallis
visionis, et Tyri: quas si latius nitar exponere, multis libris opus erit, et
exactoris mei navigatio in annum alterum differetur. Itaque ut vis, singulis
testimoniis breves sententiolas coaptabo, ut non tam exponam quid sentiam, quam
paucis verbis tibi sentienda dimittam. Dictamus haec, non scribimus: currente
notariorum manu currit oratio. Nolumus enim nostra laudari, sed Prophetae dicta
intelligi, nec jactamus eloquentiam, sed scientiam quaerimus Scripturarum.
Incipiamus ergo a Babylone."
(Cap. XIII.—Vers. 1.) Onus Babylonis, quod vidit Isaias, filius
Amos. Verbum Hebraicum MESSA (משא),
vel onus, vel pondus, intelligi potest. Et ubicumque praepositum
fuerit, minarum plena sunt quae dicuntur. Unde miror LXX Translatores in re
tristi voluisse ponere visionem; sed de hoc alias. Nunc quod cepimus
exsequamur: Babylon fuit metropolis Chaldaeorum, cujus rex Nabuchodonosor
cunctis usque ad Aethiopiam gentibus superatis, inter caeteras vastavit et
Judaeam, diuque obsessam Jerusalem undecimo anno cepit regni Sedechiae: quem et
ipsum captum duxit in Antiochiam, quae tunc vocabatur Reblatha, ibique coram
patre filiis interfectis, oculos Sedechiae jussit auferri, excaecatumque misit
in caveam, et in ritum ferarum traxit in Babylonem; completo vaticinio
Jeremiae, quod canebat: Intrabis in Babylonem, et non videbis eam (Jerem.
XXXIV, XXXIX, LII). Ad consolationem ergo populi Judaeorum, Babylonis ruina
praedicitur, quod quomodo Ninive metropolis Assyriorum, quorum reges Phul, et
Theglathphalasar, et Salmanasar, et Sennacherib, decem tribus ceperant,
Chaldaeo vastante, subversa est: ita etiam haec, quae contra Deum superbierit,
Medorum atque Persarum impetu subvertatur.
(Vers. 2.) In montem caliginosum elevate signum, exaltate vocem,
levate manum. Montem caliginosum, sive tenebrosum, quod Hebraice dicitur
NESPHE (נשפה), Babylonem propter superbiam intellige.
Isti sunt montes tenebrosi, tristitiam, et caliginem praeferentes, de quibus
Jeremias ait: Date gloriam Domino Deo vestro, antequam offendant pedes
vestri ad montes tenebrosos (Jerem. XIII, 16). Praecipiturque vel
Angelis, vel quibuslibet ministris, ut jubente Deo, et exaltata nuntiorum manu,
ventura Babyloni captivitas praedicetur.
(Vers. 3, 4.) Et ingrediantur portas duces: ego mandavi
sanctificatis meis, et vocavi fortes meos in ira mea exsultantes in gloria mea.
Principes, et gigantes juxta LXX Translatores Eusebius virtutes Angelicas
interpretatur, et pessimos daemones, qui ad eversionem Babylonis missi sunt.
Nos autem historiae ordinem prosequentes, Medos esse dicimus. De quibus in
consequentibus apertius Scriptura testatur, dicens: Ecce ego suscitabo super
eos Medos, qui argentum non quaerant, nec aurum velint. Nec mirum si Medos
ad subversionem Babylonis sanctificatos vocet, cum per Jeremiam ipsum
Nabuchodonosor, quia ejus imperio serviebat, destruens praevaricatricem
Jerusalem, servum suum et columbam dixerit. Porro quod ait: Fortes meos, et
exsultantes in gloria mea, ostendit eos non suis viribus, sed Dei ira tam
sublimis regni potentiam subvertisse.
(Vers. 4, 5.) Vox multitudinis in montibus, quasi populorum
frequentium: vox sonitus regum gentium congregatarum. Dominus exercituum
praecepit militiae belli venientibus de terra procul a summitate coeli. Dominus
et vasa furoris ejus, ut disperdat omnem terram. Medorum atque Persarum
describitur impetus: quod multis secum auxiliis congregatis, Domino eorum
exercitum praecedente, ad vastitatem veniant Babylonis, ut disperdant omnem
terram: non quod totum orbem vastaverint, sed omnem terram Babylonis et
Chaldaeorum. Idioma est enim Sanctae Scripturae, ut omnem terram illius
significet provinciae, de qua sermo est: quod quidam non intelligentes, ad
omnium terrarum subversionem trahunt.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a
Domino veniet. Apostropha fit ad populum Chaldaeorum, ut ventura mala
fletibus resonent: nec de ruina ambigant civitatis, cum Dominus vastator
adveniat.
(Vers. 7, 8.) Propter hoc omnes manus dissolventur, et omne cor
hominis tabescet et conteretur. Torsiones et dolores tenebunt: quasi parturiens
dolebunt: unusquisque ad proximum suum stupebit: facies combustae vultus eorum.
Hoc expositione non indiget: sed breviter indicatur, quod tantum malorum pondus
incumbat, ut pugnatorum Babylonis solvatur manus, et cor pavore languescat, et
in morem parturientium feminarum dolor torqueat viscera, et unusquisque
alterius quaerat auxilium, luridam faciem pallore circumferens: naturale est
enim, ut imminentibus [Al. in ingentibus] malis alios sapere plus
putemus.
(Vers. 9.) Ecce dies Domini venit crudelis et indignationis
plenus, et irae furorisque, ad ponendum terram in solitudinem, et peccatores
ejus conterendos de ea. Crudelem diem vocat, non merito sui, sed populi.
Non est enim crudelis qui crudeles jugulat: sed quod crudelis patientibus esse
videatur. Nam et latro suspensus patibulo, crudelem judicem putat. Simulque
solitudo et vastitas terrae Babyloniae nuntiatur: et causa vastitatis exponitur
[Al. ponitur], quod propter accolas ejus haec omnia fiant.
(Vers. 10.) Quoniam stellae coeli et splendor earum non expandent
lumen suum: obtenebratus est sol in ortu suo, et lunae non splendebit in lumine
suo. Verbum Hebraicum CHISILE (כסילי) LXX ὠρίωνα
transtulerunt. Hebraeus, quo ego praeceptore usus sum, Arcturum
interpretatus est. Nos generaliter sequentes Symmachum, stellam [Al. stellas]
diximus. Est autem sensus, quod cum dies Domini crudelis advenerit, et furor
ejus universa vastarit, prae timoris magnitudine mortalibus cuncta
tenebrescant, et sol ipse et luna astraque rutilantia suum videantur negare
fulgorem. Unde et coelum sacco induitur, quod scilicet tenebrae cuncta
operiant, et prementibus malis, nihil aliud sentiant homines, nisi quod mens
videre compellit.
(Vers. 11.) Et visitabo super orbis mala, et contra impios
iniquitatem eorum: et quiescere faciam superbiam infidelium, et arrogantiam
fortium humiliabo. Ex hoc loco et ex superiore, ubi scriptum est, quod
obtenebrescat sol in ortu suo, et luna caligine compleatur, et stellae fulgorem
retrabant, et totius orbis iniquitas visitetur, quidam putant non de Babylonis
ruina, sed de mundi consummatione praedici: cum utique secundum superiora et
orbis, qui Hebraice dicitur THEBEL (תבל), et
Graece οἰκουμένη,
Babylon intelligenda sit. Οἰκουμένη
enim lingua nostra habitatam sonat; et habitata propter ingentem populi
multitudinem Babylon dicitur: ut ubi prius fuerat innumerabilis turba
populorum, ibi sit vastitas et habitatio bestiarum.
(Vers. 12.) Pretiosior erit vir auro, et homo mundo obrizo.
Causa manifesta quare Deus visitet οἰκουμένην,
id est, Babylonis mala: ut habitatore deserta redigatur in solitudinem.
Pretiosum autem dicitur omne quod rarum est; quomodo et supra juxta Historiam,
pro hominum raritate apprehendere legimus septem mulieres unum virum, dicentes:
Panem nostrum comedemus, et vestimentis nostris operiemur; tantummodo
invocetur nomen tuum super nos, et aufer opprobrium nostrum (Isa. IV, 1).
Et in Samuelis volumine continetur: Sermo Domini erat pretiosus in diebus
illis (Reg. III, 1), id est rarus. Nota quod in Hebraico pro
generali auro PHAZ (פז), pro obrizo OPHIR (אופיר), scriptum est.
(Vers. 13.) Super hoc coelum turbabo, et movebitur terra de loco
suo: propter indignationem Domini exercituum, et propter diem irae furoris
ejus. Vel eo sensu accipe, quo supra de stellis, et sole, et luna, et orbe
exposuimus: vel ὑπερβολικῶς,
quod ab indignatione Dei et coelum triste sit, et terra moveatur, elementa
quoque omnia iram Creatoris agnoscant.
(Vers. 14.) Et erit quasi damula fugiens, et quasi ovis, et non
erit qui congreget. Babylonium significat et Chaldaeum populum, quod ita
pavidus ad irruptionem Medorum Persarumque fugiat, quasi damula et ovis ad
rugitum leonis et ululatum lupi: nec habet defensorem aut principem, cujus
sequatur imperium. Unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad
terram suam fugient. Postquam capta fuerit Babylon, et per portas ejus
intrarit hostilis exercitus, cuncta auxilia et diversarum gentium turmae,
quibus prius civitas defensabatur, ad suas provincias revertentur.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui
supervenerit, cadet in gladio. Qui non fugerit, mucrone ferietur: qui vero
aut resistere voluerit, aut reverti, in tantum captae urbi non proderit, ut
ipse quoque sanguinem fundat.
(Vers. 16.) Infantes eorum allidentur in oculis eorum: diripientur
domus eorum, et uxores eorum violabuntur. Hoc est quod David in spiritu
prophetat: Filia Babylonis misera, beatus qui tribuet tibi retributionem
tuam, quam retribuisti nobis. Beatus qui tenebit et allidet parvulos tuos ad
petram (Ps. CXXXIX, 8). Tanta erit urbis vastitas et victorum
saevitia, ut nec innoxiae parcatur aetati, ut cunctae domorum diripiantur opes,
et in conspectu maritali uxorum violetur pudicitia.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non
quaerant, neque aurum velint. Apertum est quod latebat: quod nequaquam
fortes et gigantes, Angeli intelligendi sunt et daemones, sed Medorum gens,
quorum princeps Darius primus Babyloniorum destruxit imperium, occiso Balthasar
nepote Nabuchodonosor, qui Evilmerodach [Al. Evilmarodach] filius fuit (Dan.
V). Tantam autem scribit Medorum Persarumque saevitiam, ut ardore sanguinis
effundendi, aurum argentumque contemnant, et oblatas opes pro luto reputent.
(Vers. 18.) Sed sagittis parvulos interficient, et lactentibus
uteri non miserebuntur, et super filios non parcet oculus eorum.
Interficientur parvuli, quorum vulnera erunt non minora quam corpora, et
praegnantium uteri secabuntur, elidenturque infantes, et ad ubera pressos
filios crudelis victor occidet.
(Vers. 19.) Et erit Babylon illa gloriosa in regnis, inclyta in
superbia Chaldaeorum: sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham: non
habitabitur usque in finem, et non fundabitur usque in generationem et
generationem. Audivimus Medos, audivimus Babylonem, audivimus inclytam in
superbia Chaldaeorum: nolumus intelligere quod fuit, et quaerimus audire quod
non fuit. Et haec dicimus, non quod tropologicam intelligentiam condemnemus,
sed quod spiritualis interpretatio sequi debeat ordinem historiae: quod
plerique ignorantes, lymphatico in Scripturis vagantur errore. Usque in
praesentem ergo diem prophetia Babylonis expletur: et sicut subvertit Deus
Sodomam et Gomorrham: sic et ista subversa non habitabitur in aeternum. Pro
illa enim Seleuciam et Ctesiphontem urbes Persarum inclytas fecerunt.
(Vers. 20-22.) Nec ponet ibi tentoria Arabs; nec pastores
requiescent ibi: sed erunt ibi bestiae, replebuntur domus eorum draconibus, et
habitabunt ibi struthiones, et pilosi saltabunt ibi. Et respondebunt ululae in
aedibus ejus, et Sirenae in delubris voluptatis. In tantum Babylon vastata
erit atque deserta, ut ne ad pascua quidem armentorum et pecorum utilis sit.
Non enim tendet ibi Arabs Saracenusque tentoria, nec pastores post vestigia
gregum fessi labore quiescent: sed inter parietinas et angustias veterum
ruinarum habitabunt SIIM (ציים): quod soli LXX bestias
transtulerunt: alii ipso nomine quod apud Hebraeos scriptum est, volentes
genera daemonum intelligi vel phantasmata. Et replebuntur, inquit, domus,
ut nos diximus, draconibus: ut Aquila transtulit, typhonibus, ut
Symmachus OHIM (אהים), ipsum verbum Hebraicum exprimens: LXX
vero et Theodotio clamores, vel sonitus interpretati sunt.
Quodque sequitur: Pilosi saltabunt ibi, vel incubones, vel satyros, vel
silvestres quosdam homines, quos nonnulli Fatuos ficarios vocant, aut daemonum
genera intelligunt. Pro ululis quoque omnes ipsum verbum Hebraicum IIM (איים), soli LXX onocentauros transtulerunt. Sirenae autem
THENNIM (תנים) vocantur, quas nos aut daemones, aut
monstra quaedam, vel certe dracones magnos interpretabimur, qui cristati sunt
et volantes. Per quae omnia vastitatis et solitudinis signa monstrantur: quod
tanta sit depopulatio urbis quondam potentissimae, ut prae multitudine daemonum
ac bestiarum nullus in eam audeat pastorum, id est, deserti appetitor intrare.
Didicimus a quodam fratre Elamita, qui de illis finibus egrediens, nunc
Jerosolymis vitam exigit monachorum, venationes regias esse in Babylone, et
omnis generis bestias murorum ejus tantum ambitu coerceri.
(Cap. XIV.—Vers. 1.) Prope est ut veniat tempus ejus: et dies ejus
non elongabuntur. Instare dicit tempus quo ab hostibus capienda sit. Post
captivitatem quippe Jerusalem, non multum tempus in medio, et a Medis Persisque
vastata est Miserebitur enim Dominus Jacob, et eliget adhuc de Israel, et
requiescere eos faciet super humum suam. De hoc Sophonias plenius loquitur:
Lauda, filia Sion; jubila, Israel; laetare et exsulta in omni corde, filia
Jerusalem: quia abstulit Dominus judicium tuum: avertit inimicos tuos (Soph.
III, 14, 15). Significat autem tempus quo Cyrus rex Persarum captivum
populum Jerusalem redire permisit. Lege Esdrae librum (I Esdr. I),
Aggaeum (Aggaei I) et Zachariam (Zach. I), quando sub Zorobabel,
et Jesu sacerdote magno, et Esdra, et Neemia, altare, Templum, murique urbis
exstructi sunt.
(Vers. 2.) Adjungetur advena ad eos, et adhaerebit domui Jacob, et
tenebunt eos populi, et adducent eos in locum suum, et possidebit eos domus
Israel super terram Domini in servos et ancillas: et erunt capientes eos qui se
ceperant, et subjicient exactores suos. Multos de diversis gentibus cum
populo Judaeorum Jerosolymam venisse conjicimus, credentes Deo Israel, et
errorum idola relinquentes. Quod autem reducti sint ad litteras regis, et
acceperint munera et impensas Templi, nulla dubitatio est. In hoc solum arctari
videtur intelligentia, quomodo possederit Israel in terra Domini victores
quondam suos, et subjecerint exactores, servosque eos habuerint et ancillas.
Nisi forte synecdochic ῶς totum intelligamus ex parte:
quod tantae postea felicitatis fuerint, ut de diversis quoque per circuitum
gentibus sibi servorum et ancillarum familias compararint. Potest et in Assueri
temporibus intelligi (Esth. IX; Judith. XIII), quando occiso Holoferne
hostilis ab Israel est caesus exercitus. Quod haereo litterae, et in more
serpentis terram comedo, tuae est voluntatis, qui historicam tantum
interpretationem audire voluisti.
(Vers. 3.) Et erit in die illa cum requiem dederit tibi Dominus a
labore tuo, et a concussione tua, et a servitute tua dura quia (Al. quam)
ante servivisti: sumes parabolam istam contra regem Babylonis, et dices.
Sermo dirigitur ad Israelem, quod postquam reversus fuerit Jerusalem, et jugum
servitutis excusserit, recordetur potentiae quondam Nabuchodonosor, et culminis
Babylonii, miserabilique eum voce deploret: quia ad tantam venerit calamitatem,
ut hostibus quoque suis dignus miseratione videatur.
(Vers. 4-7.) Quomodo cessavit exactor: requievit tributum?
Contrivit Dominus baculum impiorum, virgam dominantium caedentem populos in
indignatione: plaga insanabili subjicientem in furore gentes, persequentem
crudeliter: conquievit et siluit: omnis terra gavisa est et exsultavit. Vox
ista plangentis et miserantis est Israelis, quomodo Dominus quondam victorque
terrarum, et tributis cuncta depopulans, contritus sit et redactus in nihil.
Ille, inquam, qui fuit baculus impiorum, qui sceptrum et virga regalis omnes
furibunde percutiens, cujus plaga non poterat sustineri, qui fugientes quoque crudeliter
persequebatur: quomodo conquievit et humiliatus est, et ad ruinam ejus omnis
terra consiluit, vocem tantum [Al. tamen] laetitiae gestientis emittens?
(Vers. 8.) Abietes quoque laetatae sunt super te et cedri Libani:
Ex quo dormisti, non ascendit qui succidat nos. Per abietes et cedros
Libani principes gentium intellige, qui Nabuchodonosor percutiente succisi
sunt, qui et ipsi in vocem laetitiae prorumpentes dicunt: Ex quo ad inferna
deductus es, nullus alius potuit inveniri, qui magnos potentesque succideret.
(Vers. 9.) Infernus subter te conturbatus est, in occursum
adventus tui suscitavit tibi gigantes: omnes principes terrae surrexerunt de
soliis suis: cuncti principes nationum universi respondebunt, et dicent tibi.
Haec emphatic ῶς legenda sunt et scenae modo;
non quod facta sint, sed quod fieri potuerint: nisi forte animas regum quos
interfecerat, insultantes regi Babylonio occurrisse credimus. Solatium enim
malorum est, cum inimicos viderint eadem sustinere.
(Vers. 10, 11.) Et tu vulneratus es sicut nos, nostri similis
effectus es: detracta est ad inferos superbia tua: concidit [Al. concidetur]
cadaver tuum, subter te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes.
Sermo potentium et principum terrae, quos supra cedros et abietes appellarat,
ad regem Babylonium dirigitur in inferis constitutum. Jam non dolemus nos
fuisse succisos, cum et tu eadem securi corrueris. Omnis potentia tua, et in
coelum elevata superbia, ad terram detracta est. Ergone et tuum cadaver tineam
sustentabit, et scatentium operiet vermium multitudo? Senties per mortem
hominis vilitatem, qui Dei in te potentiam praeferebas.
(Vers. 12-14.) Quomodo cecidisti de coelo, lucifer, qui mane
oriebaris: corruisti in terram qui vulnerabas gentes: qui dicebas in corde tuo:
In coelum ascendam, super sidera Dei exaltabo solium meum, sedebo in monte
testamenti in lateribus Aquilonis; ascendam super altitudinem nubium, ero
similis Altissimo. Pro eo quod nos interpretati sumus ob facilitatem
intelligentiae: Quomodo cecidisti de coelo, lucifer, qui mane oriebaris,
in Hebraico, ut verbum exprimamus ad verbum, legitur: Quomodo cecidisti de
coelo, ulula fili diluculi. Significatur autem aliis verbis lucifer;
et dicitur ei quod flere debeat et lugere, qui quondam sic fuerit gloriosus, ut
fulgori luciferi comparatus sit. Sicut, inquit, lucifer discutiens tenebras,
ardens et rutilus illucescit; sic et tuus progressus in populos et publicum
claro sideri similis videbatur; sed cecidisti in terram gentium vulnerator, qui
per superbiam loquebaris: Tantam potentiam consecutus sum, ut coelum mihi
restet et sidera ut sub pedibus meis superna debeant subjacere. Quamquam Judaei
coelum et astra Dei se velint intelligi, ex eo quod sequitur: Sedebo in
monte testamenti, id est, in Templo, ubi Dei jura sunt condita, et in
lateribus Aquilonis, id est, in Jerusalem. Scriptum est enim: Montes
Sion latera Aquilonis (Ps. XLVII, 3). Nec suffecerat superbiae ejus
desiderare coelestia, nisi ad tantam prorupisset insaniam, ut Dei sibi
similitudinem vindicaret.
(Vers. 15.) Verumtamen ad infernum detraheris in profundum laci.
Qui per superbiam dixerat: In coelum ascendam, ero similis Altissimo,
non solum ad infernum, sed ad infernum ultimum detrahitur. Hoc enim significat
laci profunditas, pro quo in Evangelio tenebras exteriores legimus, ubi est
fletus et stridor dentium (Luc. XIII, 28).
(Vers. 16, 17.) Qui te viderint, ad te inclinabuntur, teque
prospicient (subauditur dicentes): Numquid iste est vir qui conturbavit
terram, qui concussit regna, qui posuit orbem desertum, et urbes ejus
destruxit; vinctis ejus non aperuit carcerem? Et haec vox insultantium est
atque mirantium, quomodo vastator omnium et ipse vastatus sit. Quod autem ait: Vinctis
ejus non aperuit carcerem? magnitudo crudelitatis et impietatis exprimitur,
ut etiam vinctos teneret in carcere: et non sufficerent miseris catenae, nisi
illos et tenebrarum horror includeret.
(Vers. 18, 19.) Omnes reges gentiam, universi dormierunt in
gloria, vir in domo sua. Tu autem projectus es de sepulcro tuo quasi stirps
inutilis, pollutus et obvolutus cum his qui interfecti sunt gladio, et
descenderunt ad fundamenta laci; quasi cadaver putridum non habebis consortium,
neque cum eis in sepultura. Narrant Hebraei hujusmodi fabulam: Evilmarodach
qui, patre suo Nabuchodonosor vivente per septem annos inter bestias, ante
regnaverat, postquam ille restitutus in regno est, usque ad mortem patris cum
Joachim rege Judae in vinculis fuit: quo mortuo, cum rursus in regnum
succederet, et non susciperetur a principibus, qui metuebant ne viveret qui
dicebatur exstinctus; ut fidem patris mortui faceret, aperuit sepulcrum, et
cadaver ejus unco et funibus traxit. Et est sensus: Sepultis omnibus qui a te
interfecti sunt, tu solus insepultus jacebis. Alii vero locum istum sic
interpretantur: Omnes animae apud inferos aliquam requiem accipient, tu solus
in extremas tenebras religaberis. Omnium enim operieris sanguine, et
universorum te cruor premet velut obvolutum sanie mortuorum. Symmachus hunc
locum sic transtulit: Etiam cum his qui occiduntur in bello, non mereberis
habere consortium sepulturae. Pro eo autem quod nos diximus, quasi
stirps inutilis, et in Hebraeo legitur: CHANESER NETHAB (כנצר נתעב), Aquila interpretatus est, quasi sanies
polluta. NESER (נצר) autem proprie virgultum appellatur, quod
ad radices arborum nascitur, et quasi inutile ab agricolis amputatur: possumus
id ipsum saniem tabemque intelligere. Simulque discimus quod infernus
sub terra sit, dicente Scriptura: Usque ad fundamenta laci.
(Vers. 20.) Tu enim terram tuam disperdidisti, tu populum tuum
occidisti. Juxta LXX Interpretes qui dixerunt: Quia terram meam
perdidisti, et populum meum occidisti, quid dicant, nulla dubitatio est.
Terram enim Judaeam, et populum ejus Israel Nabuchodonosor interfecit et
perdidit. Juxta Hebraicum difficilis intellectus est, quomodo terram suam
perdiderit, et populum suum occiderit: nisi forte hoc sensu accipiendum est,
eos, quos tibi Deus in correptionem dederat, tu penitus perdidisti. Vel aliter:
antiquum Assyriorum regnum, te multum superbiente et elevante contra Deum
cervicem tuam, omnino destructum est. Si enim te egisses humiliter, et scisses
mensuram tuam, Assyrius et Babylonius hucusque regnaret. Sive hoc modo: tam
crudelis fuisti in externos, ut etiam subjectos tibi populos furibundus
opprimeres.
(Vers. 21.) Non vocabitur in aeternum semen pessimorum. Praeparate
filios ejus occisioni in iniquitate patrum suorum: non consurgent, nec
haereditabunt terram, neque implebunt facies orbis civitatum. Omnes
historiae consentiunt, quod occiso Balthasar nepote Nabuchodonosor, et
succedente Dario in regnum Chaldaeorum, nullus de Nabuchodonosor deinceps
stirpe regnarit. Hoc ergo Scriptura praedicit, quod in tantam Babylon veniet
vastitatem, ut etiam de semine regio nullus remaneat, sed propter impietatem
patris omnis soboles deleatur. Pro eo autem quod nos in ultima parte sententiae
transtulimus, neque implebunt facies orbis civitatum, in Hebraeo
scriptum est pro civitatibus, ARIM (ערים), quod nos transferre possumus et
adversarios; ut sit sensus: nullus ex semine tuo qui cupiat reparare
regnum, adversarius suscitabitur. Secundum Septuaginta Interpretes, qui
dixerunt: Semen pessimum, para filios tuos interfectioni propter peccata
patris tui, quem sensum habeat, scire non valeo.
(Vers. 22, 23.) Et consurgam super eos, dicit Dominus exercituum:
et perdam Babylonis nomen, et reliquias, et germen, et progeniem, dicit
Dominus. Et ponam eam in possessionem hericii, et in paludes aquarum: et
scopabo eam in scopa terens, dicit Dominus exercituum. Babylonem fuisse
potentissimam, et in campestribus per quadrum sitam, ab angulo usque ad angulum
muri, sedecim millia tenuisse passuum, id est, simul per circuitum sexaginta
quatuor, refert Herodotus, et multi alii qui Graecas historias conscripserunt.
Arx autem, id est, Capitolium illius urbis, est turris quae aedificata post
diluvium, in altitudine quatuor millia dicitur tenere passuum, paulatim de lato
in angustias coarctata, ut pondus imminens facilius a latioribus sustentetur.
Describunt ibi templa marmorea, aureas statuas, plateas lapidibus auroque
fulgentes, et multa alia quae pene videantur incredibilia. Hoc totum
narravimus, ut ostenderemus quod ad iram Dei omnis potentia pulvis sit, et
favillae et cineri comparetur. Si liceret introire barbaras nationes, et videre
tantae urbis extrema vestigia, videremus possessionem hericii, et paludes
aquarum, et vere completum esse quod nunc Isaiae vocibus canitur: Scopabo
eam in scopa terens; exceptis enim muris coctilibus, qui propter bestias
concludendas post annos plurimos instaurantur, omne in medio spatium solitudo
est.
(Vers. 24, 25.) Juravit Dominus exercituum, dicens: Si non ut
putavi, ita erit, et quomodo mente tractavi, sic eveniet ut conteram Assyrium
in terra mea, et in montibus meis conculcem eum: et auferetur ab eis jugum
ejus, et onus illius ab humero eorum tolletur. Revertitur ad praesentia,
hoc est, ad Sennacherib regem Assyriorum, qui Samariam Judaeamque vastavit, et
excepta Jerusalem, delevit per circuitum omnia; et longe post futuris vicilia
consociat, ut imminens auferatur metus: quia dicere poterant audientes: Nos
praesentem perpatimur obsidionem, iste multis post saeculis ventura promittit.
Est igitur ordo prophetiae, quamquam post annos plurimos Babylon destruenda
sit, et omne penitus stirpis Assyriorum et Chaldaeae seminarium disperdendum:
tamen ut non timeatis vicinam captivitatem, jurat Dominus (cui etiam non
juranti credendum est) quod sua aestimatio non fallatur, et quod mente
conceperit, irritum non fiat. Hoc autem humano loquitur affectu, quod scilicet
non fallatur qui falli non potest: Conteram, inquit, Assyrium in terra mea, et
in montibus meis conculcabo eum. Una enim nocte centum octoginta quinque millia
exercitus Assyriorum Angelo vastante deleta sunt (IV Reg. XIX). Et
auferetur ab his qui obsidebantur in Jerusalem, jugum ejus, et grave imperium
quod omnibus imminebat, et pondus quo premebantur, in ipsum potius retrudetur.
Fugiente enim Assyriorum rege in terram suam, liber cum populi reliquiis
egressus est Ezechias.
(Vers. 26, 27.) Hoc consilium quod cogitavi super omnem terram, et
haec est manus extenta super universas gentes. Dominus enim exercituum
decrevit, et quis poterit infirmare? Et manus ejus extenta, et qui avertet eam?
Hoc loco quidam arbitrantur generalem esse contra omnem orbem prophetiam, et
quod vastitas Babylonis et Assyriae civitatis typus sit consummationis mundi.
Quibus nequaquam contradicimus, dum sciamus, hic omnem terram Assyriorum
proprie significari, et universas gentes socias regis Assyrii demonstratas.
Quidquid autem a Domino decretum est, nullius virtute prohibetur. Et extentam
manum ejus, et ad percutiendum paratam, nemo poterit coercere.
(Vers. 28.) Anno quo mortuus est rex Achaz, factum est onus istud.
Quatuor reges Judaeae titulo Prophetae legimus esse praepositos: Oziam,
Joatham, Achaz, et Ezechiam, singulos sibi ordine et sobole succedentes, quorum
Oziam mortuum supra legimus, referente Isaia: Anno quo mortuus est rex
Ozias, vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum. Ex quo
intelligimus et Visionem sedentis Domini, et ea quae praecipiuntur Prophetae,
usque ad eum locum ubi scriptum est (Cap. VI): Sicut terebinthus et
sicut quercus quae expandit ramos suos: semen sanctum erit germen ejus, sub
Joatham rege prophetatum (Ibid., VII). Tertius succedit Achaz filius
Joatham filii Oziae regis Juda, sub quo ascendit Rasin rex Syriae, et Phacee
filius Romeliae, rex Israel, in Jerusalem ad praeliandum contra eam, et reliqua
quae Scriptura commemorat. Igitur sub Achaz usque ad praesentem locum, quem
nunc exponere nitimur, omnia quae in medio posita sunt, vaticinata cognoscimus:
quo mortuo quartas, id est, ultimus succedit Ezechias, sub quo omnis usque ad
finem texitur liber.
(Vers. 29.) Ne laeteris Philisthaea omnis tu, quoniam comminuta
est virga percussoris tui: de radice enim colubri egredietur regulus, et semen
ejus absorbens volucrem. Naturale est quod dicimus: mortuo rege adversarum
gentium, semper laetantur inimici, ex rebus novis bella civilia et seditiones
ac regnandi imperitiam praestolantes. Mortuo igitur Achaz peccatore, qui
ambulaverat in viis regum Israel, et cognatione eis fuerat copulatus,
intelligimus Philisthaeos e vicino fuisse laetatos, et insultasse Israeli, quod
maturo rege perdito, Ezechiae juveni subjacerent. Philisthaeos autem, ut supra
diximus, Palaestinos significat, quos alienigenas Vulgata scribit editio: cum
hoc non unius gentis, sed omnium externarum gentium vocabulum sit. Ne, inquit,
laeteris, o Philisthaea, ne insultes populo meo, quod percussoris tui Achaz
virga confracta sit; quod baculus qui te ferire solitus erat, videatur morte
contritus; quod coluber interfectus. Pro hoc enim nocentior nascetur Ezechias
regulus, quem Graeci vocant basiliscum, qui te suo aspectu interliciat, et
spiritu oris occidat. Quomodo enim nulla avis reguli aspectum potest illaesa
transire: sed quamvis procul fuerit, ejus ore sorbetur: ita et tu a conspectu
regis Ezechiae totus peribis. Et pulchre servavit metaphoram: quia enim
serpentem et regulum nominarat, ore ejus et spiritu dicit volucres devorari.
Quod autem nullus regum Juda sic percusserit Philisthiim, quomodo eos
depopulatus est Ezechias, audi Regum librum: Ipse percussio Philisthiim
usque ad Gazam, et usque ad terminos ejus: a turre custodum usque ad urbes
munitas (IV Reg. XVIII, 8). Pro eo autem quod nos transtulimus absorbens
volucrem, et in Hebraeo scriptum est SARAPH MOPHETH (שרף מעופת), interpretari potest, serpens volans:
ut sit sensus: de radice colubri nascetur regulus, et fructus illius, id est,
reguli serpens volans, ut draconem volantem intelligas.
(Vers. 30.) Et pascentur primogeniti pauperum, et pauperes
fiducialiter requiescent. Cum te percusserit regulus, et draco volans tuos
terminos devastaverit, nequaquam insidiaberis Judae, et pauperculum populum
meum tua fraude terrebis; sed pressus propriis angustiis, flebis calamitatem
tuam. Humiles autem et pauperes, qui non in divitiis et in potentia, sed in meo
nomine confidebant, secura pace requiescent, et nullius hostis impetum
formidabunt. Et interire faciam in fame radicem tuam, et reliquias tuas
interficiam. Totum per figuras loquitur. Est autem sensus, quod, populo Dei
fiducialiter requiescente, siccetur radix Philisthiim, et omnes reliquiae
consumentur.
(Vers. 31.) Ulula porta, clama civitas, prostrata est Philisthaea
omnis: ab aquilone enim fumus veniet, et non est qui effugiat agmen ejus.
Portam vocat pro his qui in porta sunt, et civitatem pro habitatoribus
civitatis. Sermonem quoque dirigit ad urbes Palaestinorum quod ejulare debeant,
et lugere veniente Senacherib, et torrentis modo cuncta vastante. Sub rege enim
Ezechia venit Assyrius, et inter caeteras nationes vastavit Philisthaeos. Ad
quos loquitur Jeremias: Ecce aquae ascendent ab aquilone, et erunt quasi
torrens inundans: et operient terram et plenitudinem ejus, urbem et habitatores
ilius (Jerem. XLVII, 2). Ab aquilone enim venit Assyrius, et de ejus
ardore egredientes, Ninivem et nationes caeteras subjugantes. Eo tempore quo
haec canebantur, fumus ascendebat in excelsum, id est, rumor in populos
vagabatur per ordinem cunctarum gentium, Phoenices quoque et Palaestinos esse
vastandos.
(Vers. 32.) Quid respondebit nuntiis gentis? quia Dominus fundavit
Sion, et in ipsa sperabunt pauperes populi ejus. Quia dixerat, Nullus est
qui effugiat agmen ejus, videbatur in generali sententia etiam Judas esse
comprehensus. Si; inquit, quaesierint Angeli gentis Assyriae, quare solus Judas
evaserit, respondete eis, quia Dominus fundaverit Sion, et ipse humilem populum
sua virtute protexerit: Pro Angelis (מלאכי) LXX transtulerunt reges (מלכי), unius ALEPH litterae errore decepti.
(Cap. XV.—Vers. 1.) Onus Moab: quia nocte vastata est Ar, Moab
conticuit: quia nocte vastatus est murus, Moab conticuit. De onere, et
pondere semel dixisse sufficiat. Hoc tantum breviter admoneo, quod onus semper
tristia consequantur. Visionem autem vel statim laeta, vel in fine laeta post
tristia. Moab provincia est Arabum, in qua fuit Balac filius Beor (Num.
XXII); qui conduxit hariolum Balaam de Mesopotamia, ut malediceret Israel,
ubi et initiatus est populus Beelphegor (Ibid., XXV). Hujus metropolis
civitas AR, quae hodie ex Hebraeo et Graeco sermone composita Areopolis
nuncupatur; non ut plerique existimant quod ἄρεος, id est, Martis civitas
sit. Interpretatur autem Ar et ἀντίδικος,
id est adversarius. Quantae autem fuerit potentiae, Jeremias testatur (Jerem.
XLVIII, 2, 7 et seqq.), dicens: Non est ultra exsultatio in Moab. Et
iterum: Habuisti fiduciam in munitionibus tuis, et in thesauris tuis. Et
iterum: Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua, et requievit in faecibus
suis, nec transfusus est de vase in vas, et in transmigrationem non abiit, et
idcirco permansit gustus ejus in eo, et odor ejus non est immutatus. Et in
alio loco (Ibid., 25): Quomodo fracta est virga fortis, baculus
gloriosus? Et post modicum: Audivimus superbiam Moab, superbus est
valde. Sublimitatem ejus, et arrogantiam, et superbiam, et altitudinem cordis
illius ego scio, ait Dominus, et jactantiam ejus. Sicut ergo contra
Babylonem, et Philisthiim Propheta vaticinatus est, quod oppresserit populum
Judaeorum; ita nunc vastitas praedicitur Moabitarum, id est, Arabiae; ab
Assyriis, et Babyloniis. Ab utraque enim gente vastati sunt, eo tempore quo Sennacherib
captivum duxit Israel, et quando Nabuchodonosor subvertit Jerusalem (IV Reg.
XVII et XXV). Insultaverat enim ad utramque hostem Ephraim et Judae,
dicente Jeremia: Allidet manum Moab in vomitu suo, et erit in derisum etiam
ipse. Fuit enim in derisum tibi Israel, quasi inter fures reperisses eum (Jerem.
LXVIII, 26, 27). Propter verba ergo tua, quae adversus illum locutus es,
captivus duceris. Quod autem ait: Nocte vastata est AR, Moab
conticuit, decorum invectionis principium, ut vastaretur in tenebris; qui
de incestu patris nocte conceptus est. Nisi forte noctem pro magnitudine
terroris accipimus: et credendum, quia sibi confidebat in muris, insidiis eam,
et cuniculis fuisse superatam. Audivi quemdam Areapolitem, sed et omnis civitas
testis est, motuterrae magno in mea infantia, quando totius orbis littus
transgressa sunt maria, eadem nocte muros urbis istius corruisse.
(Vers. 2.) Ascendit domus, et Dibon ad excelsa in planctum super
Nabo, et super Medaba Moab ululabit. Ne molestum tibi sit quod per historiae
viam gradior, ut enim hoc facerem, ipse voluisti. Subauditur autem, domus
regia, et urbs Dibon ad idola quae in editis posita sunt ascendit: super Nabo,
et super Medaba, nobiles civitates, ululabit universa provincia. In Nabo enim
erat Chamos idolum consecratum, quod alio nomine appellatur Beelphegor. In
cunctis capitibus ejus calvitium, omnis barba radetur. Apud antiquos barbae
capitisque rasura luctus indicium fuit. Per haec ergo magnitudo moeroris
ostenditur, Jeremia contra Moab eadem conclamante: Omne caput calvitium, et
omnis barba radetur, et in cunctis manibus colligatio, et super omne dorsum
cilicium (Jerem. XLVIII, 37).
(Vers. 3.) In triviis ejus accincti sunt sacco; super tecta ejus,
et in plateis ejus omnis ululatus descendet in fletum. Non erunt privatae
lacrymae, publicum luctum publica lamenta resonabunt; nec matronae, nec
virgines, nec aetas parva puerorum, nec fracti senum gressus tenebuntur
domibus, pudorem et imbecillitatem extrema captivitas nesciet.
(Vers. 4.) Clamabit Esebon et Eleale. Nomina civitatum
Moabiticae provinciae, quarum Esebon urbs fuit quondam regis Amorrhaeorum, de
qua idem Jeremias, Ignis egressus est de Esebon, et flamma de medio Seon.
Interpretatur autem Esebon, cogitatio, et ideo Jeremias alludens ad
nomen, contra Esebon, ait, cogitaverunt mala (Jerem. XLV.)
Usque Jaza audita est vox eorum. Urbs Jaza (al. Jasa) Mortuo mari
imminet, ubi est terminus provinciae Moabitarum. Hoc ergo indicat, quod usque
ad extremos fines ululatus provinciae personabunt. Unde et Jeremias ait: De
clamore Esebon, usque Eleale et Jaza dederunt vocem suam (Jerem.
XLVIII, 34). Super hoc expediti Moab ululabunt, anima ejus ululabit
sibi. Verbum Hebraicum ELUSE (חלוצי), pro quo Aquila ἐξώμους, id est,
expeditos, et exertis humeris, Symmachus accinctos
interpretatus est, quidam putant non viros, sed nomen urbis intelligi, quae
hodie appellatur Eluza, et est in Moabitidis partibus sita. Possumus
autem et hoc dicere, quod universa pugnatorum fortitudo corruerit, et mutuis
fletibus omnis terra resonarit. Sin autem Eluse, ut Aquila voluit, exertis
humeris intelligantur, ille nobis sensus suggeritur, quod ad plangendum
cuncti nudaverint pectora.
(Vers. 5.) Cor meum ad Moab clamabit. Propheta loquitur
dolentis affectu, vel quod hostes quoque creatura Dei sint, in quos tot mala
superveniant: vel quod tantis calamitatibus opprimendi, ut etiam inimicis
miserabiles fiant. Idipsum Jeremias ait: Propterea cor meum ad Moab quasi tibia
resonabit. Vectes ejus usque ad Segor vitulam conternantem. Et
Jeremias: A Segor, inquit, usque ad Oronaim vitulam conternantem.
De hac et in libris Quaestionum Hebraicarum diximus, et nunc breviter
annotamus, quod ipsa sit quinta urbs post Sodomam, et Gomorrham, Adamam, et
Seboim, quae ad preces Lot parva servata est. Appellaturque Bala, id
est, absorpta, tradentibus Hebraeis, quod tertio terrae motu prostrata
sit. Ipsa est quae hodie Syro sermone vocatur Zoora (Al. Zora), Hebraeo Segor,
utroque parvula. Possumus vitulam conternantem pro perfecta aetate
accipere. Sicut enim tricesimus annus in hominibus, ita in pecudibus ac
jumentis tertius robustissimus est. Vectes quoque pro terminis, et robore
intellige, eo quod Segor in finibus Moabitarum sita sit, dividens ab eis terram
Philisthiim. Per ascensum enim Luith flens ascendet. Et Jeremias: Per
ascensum Luith plorans ascendet in fletum. Intelligimus autem clivum esse
itineris quod ducit ad Assyrios, et per hoc captivitatem significari. Et in
via Oronaim clamorem contritionis levabunt. Rursum Jeremias: Vox
clamoris Oronaim, vastitas, et contritio magna. Longum est, si velim de
singulis dicere, cum perspicuum sit vel urbium in Moab, vel locorum esse
nomina, quae deserunt transmigrantes.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super
mare Mortuum est, salsis aquis, et ob hoc ipsum sterilibus. Sive autem allusit
ad nomen, sive quod ante non fuerat, post vastitatem accidit, ut etiam aquae in
amaritudinem verterentur. Quia aruit herba, defecit germen, viror omnis
interiit. Non ut quidam putant, vere propter steriles Nemrim aquas omnis
herba exaruit, sed per metaphoram Scriptura loquitur. Et est sensus, in cuncto
Moab aquae Nemrim erunt salsae et amarae; quomodo ibi nulla herba pullulat, sic
totam provinciam siccitas consequetur, id est, a Segor usque ad Oronaim, a
finibus usque fines. Id ipsum Jeremias: Aquae Nemrim pessimae erunt (Jerem.
XLVIII, 34).
(Vers. 7.) Secundum magnitudinem operis, et visitatio eorum: ad
torrentem salicum ducent eos. Pro salicibus in Hebraeo legimus ARABIM (ערבים), quod potest et Arabes intelligi, et legi
ORBIM (עורבים), id est, villa in finibus eorum sita,
cujus a plerisque accolae in monte Oreb Eliae praebuisse alimenta dicuntur:
quod nomen propter ambiguitatem transfertur et in corvos, atque Occidentem,
locaque campestria. Est autem sensus: juxta morbi magnitudinem erit
visitatio. Visitationem hic non pro remedio, sed pro plaga accipe. Visitabo,
inquit, in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum (Ps.
LXXXVIII, 33). Torrentem salicum, Babyloniae accipe flumina, de quibus
David, In salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra (Ps.
CXXXVI, 2): sive vallem Arabiae, per quam pergitur ad Assyrios.
(Vers. 8.) Quoniam circuibit clamor terminum Moab, usque ad
Agallim ululatus ejus, et usque ad puteum Elim clamor ejus. Eadem prope
omnia, et Jeremias scribit. Sunt autem urbes, et loca Moabitarum, in quibus
clamor, et ejulatio captivi populi describitur.
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine. Ubi prius
erat luxuria propter irriguos agros, et fontes jugiter emanantes, ibi prae
multitudine interfectorum rivi sanguinis fluent. Ponam enim super Dibon
additamenta his qui fugerint de Moab leonem, et reliquiis terrae. Ne quis
Scriptoris vitium putet, et errorem emendare dum vult, faciat, una urbs et per M,
et per B, litteram scribitur: E quibus Dimon, silentium
interpretantur; Dibon, fluens. Indito utroque nomine propter latices qui
tacite fluant, usque hodie indifferenter et Dimon et Dibon hoc
oppidulum dicitur. Quod autem ait: Ponam super Dibon additamenta, et
quaestionem facere videbatur, quid esset, sequenti versiculo demonstravit
dicens: His qui fugerint de Moab leonem, et reliquiis terrae: ut etiam
qui fuga lapsi sunt, a bestiis consumantur. Quamquam et per metaphoram leonem,
regem hostium possumus intelligere, ut potentiam ejus quasi rugitum nemo possit
evadere.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra
deserti ad montem filiae Sion. Quod interpretamur, non est Historia, sed
prophetia. Omnis autem prophetia aenigmatibus involvitur, et praecisis
sententiis, dum de alio loquitur, transit ad aliud: ne si ordinem Scriptura
conservet, non sit vaticinium, sed narratio. Et est sensus: O Moab, in quam
desaeviturus est leo, et de qua ne reliquiae quidem salvari poterunt, habeto
solatium hoc: Egredietur de te Agnus immaculatus qui tollat peccata mundi, qui
dominetur in orbe terrarum. De petra deserti, hoc est, de Ruth, quae mariti
morte viduata, de Booz genuit Obed et de Obed Jesse, et de Jesse David, et de
David Christum. Montem autem filiae Sion, aut ipsam urbem Hierosolymam
interpretabimur, aut juxta sacratam intelligentiam, Ecclesiam, quae sit in
virtutum culmine constituta.
(Vers. 2.) Et erit, sicut avis fugiens, et pulli de nido
avolantes, sic erunt filiae Moab in transcensu Arnon. Redit ad ordinem quem
ceperat: Cum posuero, inquit, his qui fugerint de Moab, et reliquiis terrae
leonem saevissimum, qui eorum artus, ossaque confringat, tunc pavidi avolabunt,
et omnes filiae, id est, villae, et urbes provinciae Moab, in transcensu Arnon
migrabunt, qui est terminus Amorrhaeorum, et Moabitarum. Transcensum autem et
hic ponens, captivitatem significat.
(Vers. 3, 4.) Ini consilium, coge concilium: pone quasi noctem
umbram tuam in meridie, absconde fugientes, et vagos ne prodas. Habitabunt apud
te profugi mei: Moab, esto latibulum eorum a facie vastatoris finitus est enim
pulvis, consummatus est miser, defecit qui conculcabat terram. Pro misero
in Hebraico legitur SOD (סוד), quod potest et vastator intelligi.
Loquitur autem ad Moab, ut consilium salutis inveniat, et senibus congregatis,
cogat salutare concilium. Vis, inquit, salvus esse, et Dei misericordiam
promereri? In clara luce, et aperta fuga populi mei, tu quasi nox et umbra
esto, suscipe fugientes, vagosque ne prodas. Et hoc quare dixerit, statim
infert: Habitabunt apud te profugi mei. Vastata enim Jerusalem, et omni
Judaea quae confinis est Moabitis, ad te meus populus transmigrabit. Esto
igitur latibulum eorum, nec timeas impetum vastatoris, quia sicut pulvis cito
transibit: et depopulator universae terrae, qui conculcabat eam, et suis
pedibus subjiciebat, aura flante disperiet. Quidam locum hunc male de
Antichristo interpretantur, ut putent Sanctos eo tempore propter viciniam urbis
Hierosolymae ad Arabas transituros, et nunc eis praecipi, ne prodant fugientes
ad se.
(Vers. 5.) Et praeparabitur in misericordia solium, et sedebit
super illud in veritate, in tabernaculo David, judicans et quaerens judicium,
et velociter reddens quod justum est. Hebraei locum istum sic
interpretantur: Fugato Assyrio, regnabit Judae Ezechias vir justus, et
retinebit solium David, subjectum sibi populum Dei judicans in veritate. Alii
de Christo intelligunt. Finito Antichristi pulvere, et vastatore sublato, qui
conculcabat universam terram, rex Christus adveniet, qui sedebit in tabernaculo
David, et in die judicii reddet cunctis pro operibus suis. Nec est ulla
dubitatio, quin capitulum hoc de Christo vaticinetur. Sed nos in primo adventu
idipsum intelligere possumus, atque in Ecclesiae tabernaculo demonstrare, quod
in omni terra Moab Ecclesiarum tropaea surgentia Christi testentur imperium.
(Vers. 6, 7.) Audivimus superbiam Moab, superbus est valde:
superbia ejus, et arrogantia ejus, et indignatio ejus, plusquam fortitudo ejus.
Idcirco ululabit Moab ad Moab, universus ululabit: his qui laetantur super
muros cocti lateris, loquimini plagas ejus. Rursum ad praesentia redit, et
superbiae arguit Moab, quod multo plus elatus sit quam ejus fortitudo poscebat,
et propter hanc superbiam ululaturus sit Moab ad Moab, id est, populus ad
urbem, vel metropolis ad provinciam, et cuncta ululatibus terra resonabit super
muros cocti lateris, de quibus et Jeremias ait: Ideo super Moab ejulabo, et
ad Moab universum [Al. universam] clamabo, ad viros muri fictilis
lamentantes (Jerem. XLVIII, 31). Per haec autem et potentiam
pristinae felicitatis, et plagas repentinae subversionis ostendit.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea
Sabama. Inter Esebon et Sabama vix quingenti passus sunt, et per metaphoram
vineae, omnis provinciae significat vastitatem. Domini gentium exciderunt
flagella ejus. Servat translationem quam coeperat, ostendens reges gentium,
qui vastaverant Moab, omnes viculos castellaque depopulatos. Usque ad Jazer
pervenerunt: erraverunt in deserto: propagines ejus relictae sunt: transierunt
mare. Flagella et propagines populum fugitivosque ejus intellige: et
transitum maris captivitatem in Babylonem, de qua postea lecturi sumus, Onus
deserti maris.
(Vers. 9.) Super hoc plorabo in fletu Jazer, vinea Sabama:
inebriabo te lacryma mea, Esebon et Eleale. Vox plangentis Prophetae, et
magnitudinem vastitatis lacrymarum magnitudine contestantis, flentisque vineam
Jazer, et Sabama, et Esebon, et Eleale, urbes quondam validissimas, Assyrio
putante succisas. Quoniam super vindemiam tuam, et super messem tuam vox
calcantium irruit. Calcatores uvarum et vindemiae laetitiam congregantes,
hostium exercitus intellige, et quod in ipso laetitiae tempore captivitatis
tempus advenerit.
(Vers. 10.) Et auferetur laetitia, et exsultatio de Carmelo.
Idioma Scripturarum est, quod semper Carmelum montem opimum, atque nemorosum,
qui Ptolemaidi imminet, et in quo oravit Elias, fertilitati et abundantiae
comparet, ac per hoc significat omnem laetitiam, et fertilitatem de uberrimis
quondam urbibus auferendam. Et in vineis non exsultabit, neque jubilabit.
Subauditur prior vindemiator, id est, colonus Moabitidis provinciae. Denique
statim subjecit: Vinum in torculari non calcabit qui calcare consueverat:
vocem calcantium abstuli. Nequaquam in vindemia laetus vindemiator celeuma
cantabit, sed ubique hostilis vastitas, et victorum orietur clamor.
(Vers. 11.) Super hoc venter meus ad Moab quasi cithara sonabit,
et viscera mea ad murum cocti lateris. Ne quis putaret planctum Prophetae
exsultationis indictum, per quam inimicos populi Israel gauderet esse captivos,
ex affectu, et ex intimo cordis dolore, et potentissimam quondam urbem subrutam
lugere se dicit.
(Vers. 12.) Et erit, cum apparuerit quod laboravit Moab super
excelsis suis, ingredietur ad sancta sua, ut obsecret, et non valebit.
Ultima miseria est, nec in his, quos semper venerata est, habere subsidium.
Deserta, inquit, viribus tuis, et cunctis propugnatoribus interfectis, perges
ad idola, delubra veneraberis, nec in illis reperies auxilium, quibus vastitas
tecum communis adveniet.
(Vers. 13.) Hoc verbum quod locutus est Dominus ad Moab ex tunc.
Ex quo putas tempore? Videlicet ex eo, quo creatus est Moab. Et Dominus ait: Moabitae
et Ammonitae non intrabunt in Ecclesiam Dei (Deut. XXIII, 3). Sive ex
tunc pro antiquo tempore intelligamus, quod olim divina sententia ista
decreta sint, non quod praescientia Dei causam vastitatis attulerit; sed quod
vastitas futura Dei majestati praenota sit.
(Vers. 14.) Et nunc locutus est Dominus, dicens: In tribus annis
quasi anni mercenarii, auferetur gloria Moab super omni populo multo, et
relinquetur parvus et modicus nequaquam multus. Prophetia ista, ut supra
diximus, mortuo Achaz contra Moabitas dirigitur, regnante Ezechia, sub quo
decem tribus a Sennacherib rege Assyriorum in captivitatem ductae sunt. Itaque
sicut mercenarius solis exspectat occubitum, et diebus ac noctibus finem operis
praestolatur, ut statutam mercedem accipiat: sic et post tres annos et Moab, Assyrio
veniente, delebitur, et vix pauci relinquentur in terra, qui subrutas habitent
civitates, et desertos agros exerceant. Potest et de Babylonica captivitate
praedici, quod post captam Jerusalem, et transitum annorum trium, Moab a
Chaldaeis vastanda sit, sive quod in trium annorum spatio nulla eis danda sit
requies.
(Cap. XVII.—Vers. 1.) Onus Damasci: Ecce Damascus desinet esse
civitas: et erit sicut acervus lapidum in ruina. Derelictae civitates Aroer
gregibus erunt, et requiescent ibi, et non erit qui exterreat. Et cessabit
adjutorium ab Ephraim, et regnum a Damasco, et reliquiae Syriae sicut gloria
filiorum Israel erunt, dicit Dominus exercituum. Post Babylonem et
Philisthaeos et Moab, ad Damascum, id est, Aram sermo convertitur, quae et ipsa
regalis quondam civitas fuit, et in omni Syria tenuit principatum: necdum
florebant Antiochia et Laodicia et Apamia, quas urbes, post Alexandrum et
Macedonum imperium, auctas esse cognovimus. Quia igitur semper decem tribubus
contra Judam praebebat auxilium, ut Regum et Paralipomenon narrat historia:
etiam ipsis vastitatem ab Assyriis appropinquare significat, dicente rege
Assyriorum: Cepi Arabiam, et Damascum, et Samariam. Sicut enim illas cepi, et
universa regna, capiam et te. Et in Regum volumine legimus: Ascendit rex
Assyriorum Damascum, et cepit eam, et transtulit in Cyrenem (IV Reg.
XVI, 9). Rasin quoque interfecit, qui erat rex Damasci: quae omnia, Ezechia
Hierosolymis regnante, perpessa est. Ecce, inquit, Damascus desinet
esse civitas; jam vicina captivitas est: jam Assyrius suum movit exercitum.
Et erit sicut acervus lapidum in ruinam, ut tantummodo parietinae ac pristinae
potentiae vestigia in ruinarum magnitudine demonstrentur. Derelictae civitates
Aroer gregibus erunt. Aroer, myrice interpretatur, quae proprie arbor,
in solitudine et salsa humo nascitur, et per hoc vastitas demonstratur. Requiescent
ibi, subauditur greges, et non erit qui exterreat. Tanta enim erit
solitudo, ut nec insidiator timendus sit. Et cessabit adjutorium ab Ephraim:
nequaquam decem tribus in illa contra Judam habebunt auxilium. Et regnum a
Damasco; ἀπόκοινοῦ
(avulgata sive communi editione) subauditur, cessabit. Quando
autem dicit cessare regnum et quiescere, non perpetuam significat vastitatem,
sed aufert in praesens potentiam, per quam in omni Syria ante regnabat. Et
reliquiae Syriae sicut gloria filiorum Israel erunt, dicit Dominus exercituum.
Quomodo, inquit, decem tribus Assyrio populante deletae sunt, et omnis gloria
earum in captivitatem ducta est: sic pauci, qui in Damasco resederint,
immutabuntur, et habebunt gentis gloriam sociae. Gloriam per ironiam dictam
accipe, pro ignominia. Hoc autem totum fiet, quia Dominus locutus est, cujus
verba irrita esse non possunt. Quidam hanc prophetiam eamdem putant esse, quam
in Jeremia legimus: Dissoluta est Damascus, versa est in fugam, tremor
apprehendit eam, angustia et dolores tenuerunt eam quasi parturientem (Jerem.
XLIX, 24, 27). Et iterum: Succendam ignem in muro Damasci, et devorabit
moenia Benadab. Sed sciendum quod ab Jeremia Babylonia captivitas
Damascenae urbis describitur, id est, paucorum quos Assyriorum rex reliquerat
in ea. Isaias autem vicinam ab Assyriis captivitatem nuntiat. Alii aestimant de
Romana captivitate praedici, quoniam (Al. quando) et Judaeorum captus
est populus; et Damascus cui imperabat Areta, similem sustinuit servitutem: ut
cuncta quae super eam scripta sunt, ad Christi tempus, et ad Apostolorum
mysteria transferantur.
(Vers. 4.) Et erit in die illa, attenuabitur gloria Jacob, et
pingues carnes ejus marcescent. Quando, inquit, Damascus capta fuerit, et
civitas esse desierit, et talis eam gloria coronaverit, qualis coronavit
Israel, id est, decem tribus: tunc omne praesidium, et pinguissimae carnes, et
refugium emarcescet Jacob: nequaquam enim habebit, quibus junctis vastet
Jerusalem. Legimus supra quod ascenderit Rasin rex Syriae et Phacee Filius
Romeliae, rex Israel, in Jerusalem, ad praeliandum contra eam: nuntiatumque sit
domui David: Requievit Syria super Ephraim, de quibus Propheta loquitur
ad Achaz: Noli timere, et cor tuum ne formidet a duabus caudis titionum
fumigantium horum, in ira furoris Rasin regis Syriae, et filii Romeliae, eo
quod consilium inierit contra te Syria pessimum Ephraim et filius Romeliae.
(Vers. 5, 6.) Et erit sicut congregans in messe quod restiterit,
et brachium ejus spicas leget: et erit sicut quaerens spicas in valle Raphaim.
Et relinquetur in eo sicut racemus, et sicut excussio oleae duarum aut trium
olivarum in summitate rami, sive quatuor aut quinque in cacuminibus ejus
fructus ejus, dicit Dominus Deus Israel. Qui praesentem Damasci vastitatem
sub Romano intelligunt regno, haec de Apostolis significata contendunt, quod
quomodo paucae spicae et olivae remanere soleant in agro vel in arboribus, sic
reliquiae Israel salventur; maxime quia sequatur: In die illa inclinabitur
homo ad factorem suum, et oculi ejus ad Sanctum Israel respicient, id est,
ad Christum. Duas olivas, et tres, et quatuor, et quinque, quatuordecim
Apostolos interpretantur, id est, duodecim qui electi sunt, et tertiumdecimum
Jacobum, qui appellatur frater Domini; Paulum quoque Apostolum vas electionis (Act.
VII). Qui vero Assyriorum temporibus putant completa quae dicta sunt, hoc
volunt intelligi, quod sub Assyria captivitate Damascus non sit omnino deleta,
sed translatis quibusdam in Cyrenem, alia pars cultorum terrae dimissa sit, quae
et ipsa postea Babylonio vastante deleta est: donec sub Macedonibus et
Ptolemaeis rursum instauraretur, et in adventu Christi esset quidem civitas,
sed non tantae potentiae quantae antea fuerat. Et est sensus: tam pauci
remanebunt in Damasco, quam solent post messores paucae remanere spicae, quas
in valle Raphaim latissima et potentissima solent pauperes legere: vel in olea
paucae olivae, quae diligentiam legentis evaserint.
(Vers. 7, 8.) In die illa inclinabitur homo ad factorem suum, et
oculi ejus ad Sanctum Israel respicient. Et non inclinabitur ad altaria, quae
fecerunt manus ejus, et quae operati sunt digiti illius: et non respicient
lucos et delubra. Hoc Christi temporibus putant esse completum, quando
destructo regno Damasci, perpetuum Salvatoris successit imperium, et
idololatriae error est imminutus. Pia quidem voluntas interpretantium, sed non
servans historiae ordinem. Nos autem dicimus, quod subversa Damasco, et decem
tribubus ductis in Assyrios, residui tribuum qui erant ex Israel, ad Ezechiae
litteras conversi sint ad cultum Dei, et ad templum Jerusalem advenerint, sicut
Paralipomenon narrat historia (II Par. III). Deleta ergo Damasco,
convertentur homines ad factorem suum, id est, ad eum qui eos creavit, et oculi
eorum nequaquam idola quae fecerant in Bethel et in Dan, sed Deum respicient,
contemnentes delubra et altaria, quae operati sunt digiti eorum.
(Vers. 9.) In die illa erunt civitates fortitudinis ejus
derelictae sicut aratra, et segetes quae derelictae sunt a facie filiorum
Israel, et erit deserta. Hoc non loquitur contra Damascum, sed contra decem
tribus, quae vocabantur Israel; ut quomodo ad adventum ex Aegypto populi Dei,
omnes gentes quae incolebant terram repromissionis, subito pavore conterritae
aratra dimiserunt, acervosque frugum et media opera, salutem pedibus
requirentes: sic et terra Israel multo tempore desolata permaneat. Unde miror
pro aratris et acervis frugum voluisse Aquilam interpretari, testam et Emir;
Symmachum, silvam et Amir; LXX, Amorrhaeos et Evaeos. Solus
Theodotio Hebraicum verbum posuit, ARS ET EMIR: quod apud eos emendatius
legitur HORES (חרש) ET AMIR (והאמיר), id est, vomeres et acervi
segetum.
(Vers. 10.) Quia oblita es Dei Salvatoris tui, et fortis adjutoris
tui non es recordata. Ista, inquit, perpetieris, o Israel, quia reliquisti
Deum Salvatorem tuum, qui te liberavit ex Aegypto, qui tibi gentes subjecit
inimicas: et adjutoris tui non es recordata. Propterea plantabis
plantationem fidelem, et germen alienum seminabis. Hoc pressius et per
ironiam legendum. Quia, inquit, oblita es Dei Salvatoris tui, et
fortis adjutoris tui non es recordata: num idcirco plantare debebis
plantationem fidelem, et non potius alienum seminare germen, quod hostis
eripiat? Vel certe sic: filios meos, qui de populi mei stirpe generati sunt,
ideo fundasti in terra, ut eos alienos et pessimos facias.
(Vers. 11.) In die plantationis tuae labrusca, et mane semen tuum
florebit. Ablata est messis in die haereditatis, et dolebit [Al. dolebis]
graviter. Hos, inquit, operum tuorum fructus capies: vitis tua Sorec
degenerabit in labruscam, semen tuum spem promittet in germine; sed cum
maturitas advenerit, ab alio demetetur. Et tunc dolebis graviter, quando
sperata et pene jam tenta perdideris.
(Vers. 12-14.) Vae multitudini populorum multorum, ut multitudo
maris sonantis: et tumultus turbarum, sicut sonitus aquarum multarum: sonabunt
populi, sicut sonitus aquarum inundantium: et increpabit eum, et fugiet procul:
et rapietur sicut pulvis montium a facie venti, et sicut turbo coram
tempestate. In tempore vesperae: et ecce turbatio in matutino, et non
subsistet. Haec est pars eorum, qui vastaverunt nos, et sors diripientium nos.
Qui superiorem Damasci captivitatem a Romanis illatam aestimant, et hoc quod
scriptum est: Inclinabitur homo ad factorem suum, et oculi ejus ad Sanctum
Israel respicient, ad Christi, et Apostolorum tempora referunt. Nec non
illud quod sequitur: Plantabis plantationem fidelem, et germen alienum
seminabis: in die plantationis tuae labrusca, et caetera, de infidelitate
sentiunt Judaeorum. Et hoc capitulum quod nunc proposuimus, super Ethnicis
interpretantur, qui persequuntur Ecclesiam. Illud quoque quod sequitur, Increpabit
eum, et fugiet procul, de diabolo accipiunt, tropologica interpretatione
vastitatem persecutorum, et daemonum demonstrantes. Nos autem coeptum sequimur
ordinem, et historica fundamenta historico culmine protegimus. Vae, inquit,
universis gentibus, quae militaverunt contra populum meum, quarum tantus
impetus fuit, ut maris fluctibus coaequandus sit. Sed cum venerint saevientes,
et inundaverint terram meam, tunc princeps earum Sennacherib ab eo fugiet
increpatus, et sicut pulvis vento raptante dispergitur, et turbo in sublime
volvitur in tempestate: sic ille appropinquabit quidem Jerusalem, obsidens eam:
sed percutietur ab Angelo; veniet mane, et deletum potentiae suae videbit
exercitum. Et haec erit pars eorum qui vastaverunt nos. Hoc Propheta
loquitur vel ex persona populi, vel se ipsum jungens genti suae (IV Reg.
XIX, 35, 36). Postea legimus: Egressus est Angelus Domini, et percussit
in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia: et surrexerunt mane, et
ecce omnes cadavera mortuorum. Et egressus est, et abiit, et reversus est
Sennacherib rex Assyriorum et habitavit in Ninive.
(Cap. XVIII.—Vers 1.) Vae terrae cymbalo alarum quae est trans
flumina Aethiopiae. Verbum Hebraicum SELSEL (צלצל), quod Symmachus, sonitum, Theodotion, aves
interpretati sunt, et nos in cymbalum vertimus. Aquila bis umbram
transtulit. Sed sciendum quod umbra SEL (צל) dicitur, hic autem syllaba ipsa geminatur. Ex quo possumus
dictum intelligere: Vae terrae, quae in umbra alarum suarum pollicetur
auxilium. Et cum Scriptura dicat: Qui habitat in adjutorio Altissimi, in
protectione Dei coeli commorabitur (Ps. XC, 1), pro quo in Hebraeo
scriptum est, In umbra Omnipotentis commorabitur: ipsam Dei
similitudinem habere se jactans, et in periculis constituta aliis suffragari
repromittit. Significat autem sive No, Aegypti civitatem, quae nunc Alexandria
dicitur, sive Aegyptum, in qua semper Jerusalem quasi super quassatam arundinem
innixa est, quae confracta manum perforat incumbentis. Et est hic ordo
pulcherrimus: ut quomodo in priori Visione sermo propheticus Damasco minabatur,
quod decem tribus in illa habuerint auxilium, misericordiam Dei rogantes: sic
etiam nunc Aegypto vastitas praedicetur; ob cujus auxilium Dei neglecta sit
invocatio. Ipsa est enim terra, quae est trans flumina Aethiopiae, id est,
trans rivos Nili fluminis, quem de Aethiopia in Aegyptum fluere nemo dubitat.
Potest Aegyptus alarum cymbalum dici propter velocitatem frugum: velox quippe
et concitus avium volatus reddit cymbali sonitum. Quidam ex eo quod sequitur: Qui
mittit in mari legatos, et in vasis papyri super aquas, Romanum regnum
intelligunt et omnem historiam referunt ad Vespasiani et Titi tempora, a quibus
Hierosolyma subversa est. Sed hoc fidei nostrae non convenit, ut minetur
Dominus regno Romano, quare impiam gentem subverterit, et rursum in montem Sion
dicat munera deferenda, nisi forte et haec spiritualiter in Ecclesia
accipiamus.
(Vers. 2.) Qui mittit in mari legatos, et in vasis papyri super
aquas. Ite, angeli veloces, ad gentem convulsam et dilaceratam, ad populum
terribilem, post quem non est alius, ad gentem exspectantem et conculcatam,
cujus diripuerunt flumina terram ejus. Apud Hebraeos et Aegyptus et
Aegyptius et Aegyptii, uno vocabulo nuncupantur MESRAIM (מערים). Hoc dictum sit, ne quis in verbo
haereat, cum pro genere feminino masculinum invenerit, id est, pro terra
hominem, quia et nunc dicitur: Qui mittit in mari legatos, hoc est, ipsa
Mesraim, ipse Aegyptius, eo quod de Alexandria, quae tunc, ut diximus,
No vocabatur, legati missi sunt Hierosolymam et in vasis papyri, id est,
epistolis, sive navibus, suum illis auxilium promittentes, dixerint: Ite
velociter ad Judaeorum gentem convulsam, et Assyriorum impugnatione laceratam;
ad populum quondam terribilem, qui Dei utebatur imperio, ad cujus potentiam
nullus alius comparandus est: ad gentem, quae Dei semper exspectabat auxilium,
et nihilominus ab hominibus conculcatur: cujus terram flumina, id est, diversi
reges depopulati sunt. Alii autem putant, quod apostropha dirigatur ad Dominum,
et sit sensus: O Deus, qui mittis in mare saeculi istius Prophetas, et quasi
per epistolas navigantes, populum commonens, tuis imperas nuntiis: ite
velociter ad gentem meam laceratam atque convulsam, ad populum robustissimum, qui
omnibus quondam in circuitu gentibus terrori fuit, qui semper Dei exspectavit
auxilium, et pro peccatorum magnitudine, quod sperat, non meretur accipere:
cujus diversarum gentium reges vastavere terram, et caetera quae sequuntur.
Eusebius Caesariensis historicam interpretationem titulo repromittens, diversis
sensibus evagatur, cujus cum libros legerem, aliud multo reperi, quam indice
promittebat. Ubicumque enim eum historia defecerit, transit ad allegoriam, et
ita separata consociat, ut mirer eum nova sermonis fabrica in unum corpus
lapidem ferrumque conjungere. Hoc breviter admonui, ne quis nos putet ex illius
fontibus mutuasse quae dicimus; nam et in praesenti capitulo adversum Judaeos
et Hierosolymam dicit prophetiam dirigi, quod in principio fidei christianae ad
totas gentes epistolas miserint, ne susciperent passionem Christi: et miserint
usque ad Aethiopiam et Occidentalem plagam, totumque orbem hujus blasphemiae
disseminatione compleverint.
(Vers. 3.) Omnes habitatores orbis qui moramini in terra, cum
elevatum fuerit signum in montibus, videbitis, et clangorem tubae audietis.
Cunctae, inquit, gentes, per circuitum, quando meam jussionem, quasi signum in
montibus elevatum, meumque imperium, quasi clangorem tubae sublimiter
resonantis audieritis, tunc videbitis quid praeceperim.
(Vers. 4.) Quia haec dicit Dominus ad me: Quiescam, et considerabo
in loco meo. Quid est quod locutus est Dominus ad Prophetam? Hoc quod
sequitur: donec veniant quae praecepi, in mea sede requiescam: ut Judaei
putant, in Templo; ut nos, in coelestibus. Et considerabo, inquit, qui rerum
finis adveniat. Sicut meridiana lux clara est, et sicut nubes roris in die
messis. Sicut in toto die nihil est clarius meridie, quando sol de medio
coelo rutilat, et omnem orbem pariter illustrat, et sicut in aestu et calore
torrente, quando nudus messor excoquitur, et operis magnitudinem anhelitus
probat, gratissima est roris temperies, si arentes stipulas matutinus humor
secabiles faciat: ita meus sermo, quem considerabo in loco meo, cunctis in me
credentibus gratus adveniet.
(Vers. 5, 6.) Ante messem enim totus effloruit, et immatura
perfectio germinavit, et praecidentur ramusculi ejus falcibus, et quae
derelicta fuerint, abscindentur et excutientur. Et relinquentur simul avibus
montium et bestiis terrae, et aestate perpetua erunt super eum volucres, et
omnes bestiae terrae super illum hyemabunt. Quia de meridie dixerat, et
nubem roris in aestate ac messe praemiserat, et ab agricultura translationem
sumpserat, servat eam in reliquis, describens Aegypti superbiam, et populi
illius vastitatem, et cadavera per universam provinciam, quae a volucribus
devoranda sint. Quomodo enim ante maturitatem segetes erumpentes, cito pereunt,
et antequam perfectio temporis veniat, germinantes inutiles sunt: sic, inquit,
Aegyptii populi quasi rami inutiles falcibus praecidentur, et cunctae
propagines nudabuntur. Ac ne putares eum de vinea dicere, et non de hominibus,
vertit metaphoram in historiae veritatem: Et relinquentur, inquit, simul
avibus montium, et bestiis terrae. Aves enim et bestiae non abscisos
arborum ramos, sed cadavera devorant. Legamus plenius Ezechiel, ubi prophetat
contra Pharaonem et contra Aegyptum: et haec omnia apertissime scripta
reperiemus (Ezech. XXIX). Quodque dicit: Aestate perpetua erunt super
eum volucres, et omnes bestiae super illum hyemabunt, aut vere
interfectorum significat multitudinem, aut per eamdem translationem demonstrat,
quod a cunctis gentibus vastandus sit.
(Vers. 7.) In tempore illo deferetur munus Domino exercituum a
populo divulso et dilacerato, a populo terribili, post quem non fuit alius: a
gente exspectante, exspectante et conculcata, cujus diripuerunt flumina terram
ejus, ad locum nominis Domini exercituum montem Sion. Post Aegypti
vastitatem et deletum ejus imperium, nequaquam Israel in umbrae illius vanitate
confidet, sed revertetur ad Dominum, et sua munera deferet ad montem Sion, id
est, in templum ejus, et illum solum rogans, cujus verum aeternumque praesidium
est. Hoc autem sub Zorobabel et Jesu, et Ezra ac Neemia factum intelligimus.
LXX, pro eo quod nos diximus: exspectantem, exspectantem, et in Hebraico
scriptum est, sperantem, sperantem, econtrario interpretati sunt ἀνέλπιστον,
id est, non sperantem. Et ob hanc causam dederunt occasionem Eusebio, ut
hoc de gentibus magis, quae nec spem habeant, nec Testamentum Dei, nec
Prophetas, intelligendum putaverit, quam de Judaeis: quod ab ipsis postea
Ecclesiae, quae in specula constituta est, dona mittenda sint, et offerendae
victimae spirituales.
(Cap. XIX.—Vers. 1.) Onus Aegypti. Ecce Dominus ascendet supra
nubem levem, et ingredietur Aegyptum, et movebuntur simulacra Aegypti a facie
ejus, et cor Aegypti tabescet in medio ejus. Moris est Scripturarum,
obscuris manifesta subnectere, et quod prius sub aenigmatibus dixerint, aperta
voce proferre. Unde et in praesenti loco, quia contra Aegyptum fuerat
comminatus: Vae terrae obumbranti alis, quae est trans flumina Aethiopiae,
et caetera quae propheticus sermo contexuit: nunc manifestiorem fecit
intelligentiam, et ad ipsam comminans Aegyptum loquitur, quod nequaquam per
Angelos, sed ipse Dominus veniat super nubem levem, id est, velocem, et
ingrediatur Aegyptum, et idola Aegypti contremiscant, tabescatque cor fortium,
et Ezechielis [Al. Jeremiae] vaticinium compleatur: Disperdam
simulacra, et cessare faciam idola de Memphis (Ezech. XXX, 13).
Quidam totam hanc prophetiam ad Salvatoris tempora referunt, quando ingressus
est super nubem levem, id est, corpus humanum, quod ex Virgine assumpserat,
nullo humanae commixtionis semine praegravatum: sive quod a nube levi portatus
sit, id est, corpore Virginali, et ad ingressum ejus omnes daemones
contremuerint, tuncque prima idolorum ruina fuerit, praesentiam Domini ferre
non sustinens.
(Vers. 2.) Et concurrere faciam Aegyptios adversus Aegyptios, et
pugnabit vir contra fratrem suum, et vir contra amicum suum, civitas adversus
civitatem, et regnum adversus regnum. Ingresso Aegyptum Domino, et potentissimam
gentem sui praesentia destruente, erit prima victoria dissidere Aegyptios
contra Aegyptios, et adversum se rebelli odio dimicare: quod temporibus
Assyriorum et Nabuchodonosor regis Babylonii factum esse, manifestum est, aliis
sedentibus, et aliis repugnantibus. Quod autem haec de Babylonica captivitate
praedicat, Jeremias testis est, dicens: Vitula elegans atque formosa
Aegyptus, stimulator ab Aquilone veniet ei. Et rursum: Confusa est filia
Aegypti, et tradita in manu populi Aquilonis (Jerem. XLVI, 20, 24).
Ezechiel quoque pari prophetiae auctoritate consentiens: Et cessare,
inquit, faciam multitudinem Aegypti in manu Nabuchodonosor regis Babylonis.
Et iterum: Confortabo brachia regis Babylonis, daboque gladium meum in manu
ejus, et confringam brachia Pharaonis. Et scient quia ego Dominus, cum dedero
gladium meum in manu regis Babylonis, et extenderit eum super terram Aegypti,
et dispergam Aegyptum in nationes (Ezech. XXX, 10, 24, et seqq.). Si
autem ad tempora referimus Salvatoris, illud de Evangelio sumamus exemplum: Nolite
putare quod veni pacem mittere super terram: non veni pacem mittere, sed
gladium. Veni enim dividere virum adversus proximum suum, et filiam contra
matrem suam, et nurum contra socrum suam, et inimici hominis domestici ejus
(Matt. X, 34, seqq.). Et rursum in alio loco: Erunt divisi duo in
tres, et tres in duo: pater contra filium, et mater contra filiam, et nurus
contra socrum (Luc. XII, 52, 58).
(Vers. 3.) Et disrumpetur spiritus Aegypti in visceribus ejus, et
consilium ejus praecipitabo: et interrogabunt simulacra sua et divinos suos, et
pythones et hariolos. Cum seditio fuerit orta in Aegypto, sive Babylonio
servire cupientibus, sive nolentibus jugo ejus colla submittere: sive aliis
Christo credentibus, aliis repugnantibus, disrumpetur et scindetur spiritus
Aegypti, non eadem cunctis volentibus, et omne consilium eorum redigetur ad
nihilum. Tunc ibunt ad simulacra sua; et divinos, et hariolos, ac vates,
magicisque edoctos artibus interrogabunt, cur ista acciderint.
(Vers. 4.) Et tradam Aegyptum in manu dominorum crudelium, et rex
fortis dominabitur eorum, ait Dominus Deus exercituum. Duplicem
intelligentiam sequimur: vel Chaldaicorum temporum, quando a Nabuchodonosor
Aegyptus expugnata est; vel Romani imperii, quando Antonio Cleopatraque
superatis, Augustus Caesar Aegyptum subjugavit. Babylonios fuisse crudeles,
omnis Scriptura testatur, qui parvulis non pepercerint, et suis eos jaculis
vulnerarint, nec praegnantibus sint miserti. Romanum autem regnum fortissimum,
et Danielis Scriptura testatur (Cap. VII), exponens quartam bestiam
habentem dentes et ungues ferreos.
(Vers. 5-7.) Et arescet aqua de mari, et fluvius desolabitur atque
siccabitur, et deficient flumina, attenuabuntur et siccabuntur rivi aggerum.
Calamus et juncus marcescent, nudabitur alveus rivi a fonte suo, et omnis
sementis irrigua siccabitur, arescet, et non erit. Naturale est, ut cum per
iram Dei captivitas venerit, indignationem ejus pestilentia subsequatur, et
adversum eos qui offenderint Deum, cuncta simul elementa desaeviant. Unde
scriptum est in alio Propheta (Jerem. XII), et volucres in aere
deficere, et pisces in aquis, ut omnia humano usui subtrahantur. Hoc dicimus,
si simpliciter siccitatem Nili fluminis et rivorum ejus voluerimus accipere.
Sin autem per metaphoram: in fluvio regnum, et in rivis duces ejus
intelligimus; et in virore et junco et papyro cunctam Aegypti abundantiam, ut
per eas res, opes Aegypti describantur, quarum Aegyptus fertilissima est.
Legamus Ezechiel, ubi rex Pharao draco magnus habitare describitur in
fluminibus, et dicit: Meus est fluvius, et ego feci memetipsum. Et
audit: Ponam frenum in maxillis tuis, et agglutinabo pisces fluminum tuorum
in squamis tuis, et extraham te de medio fluminum tuorum, et universi pisces
tui squamis tuis adhaerebunt, et projiciam te in deserto (Ezech. XXIX,
3, 4). In adventu autem Christi haec omnia τροπικῶς
intelligenda sunt, juxta illud quod supra legimus: Desertum faciet Dominus
mare Aegypti. Et rursum: Immittet Dominus manum suam super fluvium
Aegypti violentum, et percutiet eum in septem vallibus, ita ut pertranseat eum
quis calceato pede: quod scilicet omnis error Aegyptiarum aquarum, et artes
maleficae, quibus subjectis populis illudebant, Christi siccentur adventu.
Quodque dicit: Arescet aqua de mari, et historice possumus accipere, non
mare magnum significari, sed lacum Mareotiden, eo quod Scriptura omnes
congregationes aquarum appellet maria. Possunt et hyperbolice dicta intelligi.
Quodque sequitur: Nudabitur alveus rivi a fonte suo, describit quod
rivus et fons arescant simul.
(Vers. 8-10.) Et moerebunt piscatores, et lugebunt omnes mittentes
in flumen hamum, et expandentes rete super faciem aquae marcescent. Et
confundentur qui operantur linum, plectentes, et texentes subtilia: et erunt
irrigua ejus flaccentia: omnes qui faciebant lacunas ad capiendos pisces.
Et hoc dupliciter accipe, quod vastata Aegypto, et cuncta provincia ariditate
siccata, moereant piscatores, et lugeant qui in flumen mittebant hamum, et qui
operabantur retia ac sagenas, et texebant junco diversi generis vascula, id
est, principes et regii generis, atque rectores: et quod in adventu Christi
omnes perversi generis piscatores, qui contra Apostolicam disciplinam capiebant
homines in perditionem, et stulta sapientia texebant retia et sagenas, quibus
perditos irretirent, confusi sunt, et nullus aut rarus in Aegypti terra sit talis
piscator. Hoc opere videmus expletum, quod Ecclesiarum tropaea consurgunt, et
in omni Aegypto idola corruerunt.
(Vers. 11-13.) Stulti principes Taneos, sapientes consiliarii
Pharaonis dederunt consilium insipiens: quomodo dicetis Pharaoni: Filius sapientium
ego, filius regum antiquorum? Ubi sunt nunc sapientes tui? annuntient tibi, et
indicent, quid cogitaverit Dominus exercituum super Aegyptum. Stulti facti sunt
principes Taneos, emarcuerunt principes Mempheos: deceperunt Aegyptum angulum
populorum ejus. Tanim metropolim fuisse Aegypti, et Psalmista declarat,
quod ibi Moyses multa signa fecerit, quae in Exodo describuntur: Posuit in
Aegypto signa sua, et prodigia sua in campo Taneos (Ps. LXXVII, 11).
Memphim quoque magicis artibus deditam, pristini usque ad praesens tempus
vestigia erroris ostendunt. Et hoc breviter indicatur, quod Babylonia vastitate
veniente, omnia Magorum consilia, et eorum qui futurorum scientiam
promittebant, stultitiae coarguantur, et in adventu Christi cuncta redigantur
in nihili, non invenientibus consilium Aegypti vatibus, quomodo dogma opprimant
christianum. Idioma autem Scripturarum est, ut angulum pro regno ponant, eo
quod populos contineat, et quasi in tota domo fortissimum sit. Unde et Christus
duorum populorum parietes continens, lapis dicitur angularis (Ephes. II).
Quodque intulit: Quomodo dicetis Pharaoni, filius sapientium ego, filius
regum antiquorum, significat quod Egyptii heroas et deos auctores suae
gentis simulent, Oron, et Isin, et Osirin, et Tiphonem.
(Vers. 14, 15.) Dominus miscuit in medio ejus spiritum vertiginis:
et errare fecerunt Aegyptum in omni opere suo, sicut errat ebrius et vomens: et
non erit Aegypto opus quod faciat, caput et caudam incurvantem, et refrenantem.
Primum de interpretatione dicamus, et postea de his quae scripta sunt,
disseremus. Pro spiritu vertiginis interpretari potest et spiritus
erroris. In eo quoque quod nos transtulimus, incurvantem, et
refrenantem, possumus dicere incurvum et lascivientem, ut
intelligamus senem et puerum, Nos autem verbum Hebraicum AGMON (אגמון) dum celeriter quae scripta sunt vertimus,
ambiguitate decepti, refrenantem diximus, quod significantius Aquila
transtulit στρεβλοῦντα,
id est, qui nihil recte agit, sed omne perversum, ut puerum significaret. Est
igitur sensus: Stulti facti sunt principes Taneos, et sapientes consiliarii
Pharaoni dederunt consilium insipiens, et emarcuerunt principes Mempheos, et
deceperunt Aegyptum angulum populorum, quia Dominus miscuit eis spiritum
erroris atque vertiginis, ut ignorent quid loquantur, et errare faciant
Aegyptum. Et sicut ebrius et vomens egerit quod ingesserat, et ubi sit, nescit,
sed jacet mentis alienae: sic nullum habebit Aegyptus opus, sive consilium,
quod aut caput habeat, aut finem, aut senibus conveniat, aut pueris, quorum
alii per nimiam aetatem desipiunt atque delirant, alii per lasciviam et
infantiam ignorant quid agant. Hoc autem sive in Babylonia vastitate, sive in
adventu Christi, et juxta litteram, et juxta spiritualem intelligentiam
recipere volueris, habebit consequentiam.
(Vers. 16, 17.) In die illa erit Aegyptus quasi mulieres, et
stupebunt et timebunt a facie commotionis manus Domini exercituum, quam ipse
movebit super eam. Et erit terra Juda Aegypto in festivitatem: omnis qui illius
fuerit recordatus, pavebit a facie consilii Domini exercituum, quod ipse
cogitavit super eam. Melius reor etiam proprium errorem reprehendere, quam
dum erubesco imperitiam confiteri, in errore persistere. In eo quod transtuli, Et
erit terra Juda Aegypto in festivitatem, pro festivitate in Hebraico
legitur AGGA (הגה), quod interpretari potest et festivitas
(unde et Aggaeus in festivum vertitur) et timor, quod
significantius Aquila transtulit γύρωσιν,
cum aliquis pavidus, et tremens circumfert oculos, et advenientem formidat
inimicum. Ergo si voluerimus in bonam partem accipere, quod recordatio Judae
Aegypto sit gaudii, recte festivitas dicitur. Sin autem, ut arbitror, in
timorem pro festivitate vertitur, intelligamus formidinem vel pavorem, quod cum
Nabuchodonosor venerit, et omnes virorum fortium manus quasi mulierum fuerint
dissolutae, etiam vocabulum Judae terrori sit Aegypto, quia dum ei vult
auxilium praebere, tanta mala perpessa sit. De nostris temporibus nemo dubitat,
quod comparatione Christianorum omnes Ethnici quasi mulieres sint, infirmas
habentes sententias, et quidquid dixerint verti in stultitiam, dum stupeant
tantam gentis conversionem, et mirentur atque intelligant manum Domini, et
quicumque gentilium nominis christiani fuerit recordatus, imbecillitatem
idololatriae timore fateatur.
(Vers. 18.) In die illa erunt quinque civitates in terra Aegypti
loquentes lingua Chanaan, et jurantes per Dominum exercituum: civitas solis
vocabitur una. Pro civitate solis, nescio quid volentes LXX interpretati
sunt asedec, quam quidam nostrorum urbem justitiae interpretatur,
et ductus errore, quod juxta Hebraicum ARES (הרס) scriptum sit, terram putat, quae aliis litteris
scribitur. Melius ergo transtulit Symmachus, civitas solis vocabitur una:
ARES enim verbum ambiguum et testa dicitur et sol, eo quod
utrumque areat, et siccum sit. Hunc locum non intelligens Onias, templum
exstruxit in Aegypto in oppido Ηλιοπόλεως.
Lege Josephi Historias (Joseph. lib. XII, cap. 9). Alii Ares, id
est, ὄστρακον, hoc est, testam,
urbem Ostracinem intelligi volunt, et caeteras juxta Rhinocoruram, et Casium
civitates, quas usque hodie in Aegypto lingua Chananitide, hoc est, Syra loqui
manifestum est: et putant e vicino Syros atque Arabas a Nabuchodonosor in illam
terram fuisse translatos. Porro qui in adventu Christi, et Romano imperio
prophetiam disserunt, quinque civitates, vel legem Domini, quae in Alexandria
primum interpretata est, vel quinque Ecclesiae ordines, episcopos, presbyteros,
diaconos, fideles, catechumenos sentiunt: aut certe spiritualem legis
intelligentiam, de qua et Apostolus ait: Volo quinque verbis loqui in
Ecclesiis in sensu meo, quam decem millibus verborum in lingua (I Cor.
XIV): et quod una quinque civitatum appelletur civitas solis, videlicet
justitiae, in cujus pennis est sanitas.
(Vers. 19-21.) In die illa erit altare Domini in medio terrae
Aegypti, et titulus juxta terminum ejus Domino. Et erit in signum, et in
testimonium Domino exercituum in terra Aegypti. Clamabunt enim ad Dominum a
facie tribulantis: et mittet eis Salvatorem, et propugnatorem qui liberet eos.
Et cognoscetur Dominus ab Aegypto, et cognoscent Aegyptii Dominum in die illa,
et colent eum in hostiis, et muneribus, et vota vovebunt Domino, et solvent.
Ab hoc loco usque ad finem Aegyptiae Visionis, sive Ponderis, et Judaei et
nostri de Christi adventu intelligi volunt; sed illi vota sua differunt in
futurum, nos quasi jam transacta retinemus. Diem autem pro tempore accipe:
quamquam sub Onia Josephus haec facta contendat, qui profugus in Aegyptum, cum
turba plurima Judaeorum aedificavit templum, et altare, et prophetiam Christi
cassa implere temeritate conatus est. Ita autem unum altare dicitur, quomodo
una fides, et unum baptisma, et una Ecclesia. Et titulus juxta terminum ejus
Domino, haud dubium quin Evangelium, et Apostolorum scripta significet.
Quomodo enim supra juxta Tropologicam intelligentiam terra Juda Aegypto
formidabilis, sive solemnis, vetus intelligitur Testamentum: sic et titulus in
terminis Aegypti, Evangeliorum historia demonstratur. Denique jungit: Et
erit in signum, et in testimonium, Dominicae videlicet passionis. Tunc hi
qui crediderint, concurrentibus Aegyptiis contra Aegyptios, et pugnante viro
contra fratrem suum, et civitate contra civitatem dimicante: cum persecutionis
tempus ingruerit, implorabunt Domini misericordiam, statimque Salvator
adveniet, id est, Jesus, hoc enim in lingua nostra sonat. Et cognoscetur
Dominus ab Aegyptiis, et cognoscent eum, sive persecutores qui fuerint
superati, sive credentes praesenti auxilio liberati. Et colent eum in hostiis
et muneribus, votaque vovebunt Domino et solvent. Respondeant Judaei: Lege
praeceptum est, ut altare non fiat nisi in loco uno quem elegerit Dominus Deus,
et hostiae tantum a Sacerdotibus Levitici generis immolentur (Deut. XXVI).
Ecce Isaias aperte docet quod Aegyptii cognoscant Dominum, et colant eum, et
hostias, et munera offerant, et vota voveant atque persolvant. Si Aegyptii
sacerdotium habent, impletur et in illis Pauli testimonium dicentis: Translato
sacerdotio, necesse est ut legis translatio fiat (Hebr. VII, 12).
(Vers. 22.) Et percutiet Dominus Aegyptum plaga, et sanabit eam:
et convertentur ad Dominum, et placabitur eis, et sanabit eos. Quem enim
diligit Dominus, corripit, castigat autem omnem filium quem recipit. Persecutio
non ad negationem credentium, sed ad probationem pertinet, et coronam.
(Vers. 23.) In illa die erit via de Aegypto in Assyrios, et
intrabit Assyrius in Aegyptum, et Aegyptius in Assyrios: et servient Aegyptii
Assur. Ante adventum Christi unaquaeque gens suum habebat regem, et de alia
ad aliam nullus ire poterat nationem: in Romano autem imperio unum facta sunt
omnia. Doctus lector veteres revolvat historias, et ab Euphrate usque ad
Tigrim, omnem in medio regionem Assyriorum fuisse cognoscat. Ergo quos veteres
Assyrios, nunc nos vocamus Syros, a parte totum appellantes. Quod autem
dicitur: Aegyptii servient Syris, vel sic accipiendum, quod Romanae
legiones Syro instructae (Al. instructo) milite Aegyptum custodiant, aut
quod utriusque gentis inter se commercia sint, et abundantiam Aegypti Syriae
suscipiant civitates, sicut econtrario Palaestinae et Phoenicis bonis Aegyptus
irrigetur. Quidam nostrorum male haec ad mille annos referunt, et more Judaico
in consummatione mundi futura pronuntiant, quando Antichristus de Assyriis
veniens, Aegyptum Aethiopiamque possederit.
(Vers. 24, 25.) In die illa erit Israel tertius Aegyptio et
Assyrio, benedictio in medio terrae, cui benedixit Dominus exercituum, dicens,
Benedictus populus meus Aegypti, et opus manuum mearum Assyrio: haereditas
autem mea Israel. Nequaquam Israel inter Aegyptum et Assyrium medius
elidetur, nunc Antiochis et Demetriis ad se Judae trahentibus regnum, nunc
Ptolemaeis possessionem ejus sibi vindicantibus; sed et ipsa sub Romano
imperio, ac per hoc Christi imperio constituta, erit ejus conditionis, cujus et
Aegyptus et Assyrii, et benedicetur in omni terra. Quia ex Sion exibit lex, et
verbum Domini de Jerusalem. Tunc dicetur a Domino: Benedictus populus meus
Aegypti: quando nequaquam Moyse, sed Christo Domino praeeunte, infinita
hominum millia solitudines repleverint, et Pharaone submerso, dixerint in
deserto: Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est: equum, et
ascensorem dejecit in mare (Exod. XV, 1). Tunc et opus manuum Domini
erit in Assyriis; hae enim vel maximae gentes monachorum florent examinibus,
Aegyptus, et Mesopotamia, et pari inter se pietate contendunt. Haereditas autem
Christi Israel, hoc est, nativitatis, et crucis, et resurrectionis,
ascensionisque ejus loca, ad quae de toto orbe concurritur.
(Cap. XX.—Vers. 1.) Anno quo ingressus est Thartam in Azolum, cum
misisset eum Sargon rex Assyriorum, et pugnasset contra Azotum, et cepisset
eam. In tempore illo locutus est Dominus in manu Isaiae filii Amos, dicens:
Vade et solve saccum tuum de lumbis tuis, et calceamenta tua tolle de pedibus tuis:
et fecit sic, vadens nudus et discalceatus. Dixitque Dominus: Sicut ambulavit
servus meus Isaias nudus et discalceatus, trium annorum signum, et portentum
erit super Aegyptum, et super Aethiopiam. Sic minabit rex Assyriorum
captivitatem Aegypti, et transmigrationem Aethiopiae, juvenum et senum nudam et
discalceatam, discoopertis natibus, ignominiam Aegypti. Et timebunt, et
confundentur ab Aethiopia spe sua, et ab Aegypto gloria sua. Et dicet habitator
insulae hujus in die illa: Ecce haec erat spes nostra, ad quos confugimus in
auxilium, ut liberaret nos a facie regis Assyriorum, et quomodo effugere
poterimus nos? Totam posuimus capituli hujus continentiam, ut per partes
singula disseramus. Azotus quae Hebraice dicitur ESDOD (אשדוד), urbs fuit potentissima Palaestinae de
quinque urbibus: hanc Sargon rex Assyriorum, qui septem nominibus appellatur,
misso duce exercitus sui, cui nomen erat Thartan, cepit et tenuit. Eo igitur
tempore quo vicina civitas capta est, praecipitur Isaiae, ut deposita saccea
tunica (hic enim erat habitus prophetalis populi delicta plangentis), et
calceamentis e pedibus, quae LXX caligas vocant, nudus et discalceatus
incederet, typum praebens captivitatis Aegyptiae et Aethiopum, qui Aegyptiis in
adjutorium fuerant: quod quomodo Isaias nudus ambularet, et foeditatem
cernentibus nudis natibus demonstraret: ita omnis Aegyptus atque Aethiopia,
populante Assyrio, nudae fierent, et nihil omnino in terra remaneret. Nec hoc
aliquis putet superiori felicitati, quae Aegyptiis repromittitur, esse
contrarium: quia ibi post mala de futura beatitudine praedicatur: hic autem
praesens narratur captivitas, per quam deleto Israel et Damasco, et Philistiim,
recta via perrexit Aegyptum, et ipsos pariter Aethiopesque superavit. Quod ne
cui videatur ambiguum, ipsius Isaiae ponamus testimonium: Reversus autem
Rapsaces, invenit regem Assyriorum praeliantem adversus Lobnam: audierat enim
quia profectus esset de Lachis: et audivit de Tharaca rege Aethiopiae dicentes:
Egressus est ut pugnet contra te (IV Reg. XIX, 8, 9). Simulque
discimus obedientiam prophetarum, quod vir nobilis (tradunt enim Hebraei Isaiam
socerum fuisse Manasse filii Ezechiae regis Juda) non erubuerit nudus incedere;
sed Dei praeceptis nihil honestius judicans, deposuerit saccum, quo abjecto
nudus fuerit, unam prius habens tunicam, et ipsam cilicinam. Quod autem
dicitur: Trium annorum signum, et portentum erit super Aegyptum et super
Aethiopiam, hoc significat, quod tribus annis ab Assyriis Aegyptus vastanda
sit et Aethiopia. Tunc, inquit, dicet habitator insulae hujus,
hoc est, Jerusalem quae vicinarum gentium fluctibus tunditur: Haeccine erat
spes nostra? et ad hos confugimus, ut nobis praeberent auxilium, qui se de
captivitatis malo eruere non quiverunt? Est igitur hic ordo providentiae Dei,
omne hominum genus ineffabili judicio dispensantis. Contra Dei iram Israel
speravit in Damasco: diruatur civitas quae adversum illius voluntatem impiis
praestat auxilium. Judas speravit in Aegyptiis: et Aegyptus destruatur. Aegyptii
confisi sunt in Aethiopibus: Aethiopes quoque vincantur ab Assyriis. Assyrii
superbierunt, non Dei, sed suarum virium arbitrantes esse victoriam: et ipsi
vincantur a Babyloniis. Babylon elevavit contra Deum caput: et ipsa a Medis
Persisque superetur. Persae et Medi ex parte persecuti sunt populum Dei, et
aries saevissimus ad Orientem et Occidentem omnes populos ventilavit; veniat
hircus Alexander, et conterat eum pedibus suis. Et iste qui ultra modum erectus
est, veneno pereat, regnumque ejus dividatur in partes: et cum multo tempore
inter se collisum fuerit, Romano vincente, populetur. Romanus ipse ferratis
dentibus unguibusque sanctorum carnes, et cruento ore laceravit: excidatur
lapis de monte sine manibus, et potentissimum primum regnum ac ferreum, deinde
fragile et infirmum, in testarum modum conterat (Daniel. II).
(Cap. XXI.—Vers. 1.) Onus deserti maris. Nisi in
consequentibus hujus capituli legerem: Babylon dilecta facta est mihi in
miraculum. Et iterum: Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia
deorum ejus contrita sunt in terra. Et supra: Ascende Elam, et obside
Mede: dubitarem quod esset hoc Pondus, quod deserto mari imponitur:
Perspicuum ergo est, quod desertum mare Babylon appellatur, Jeremia dicente ex
persona Dei: Et desertum faciam mare ejus, et siccabo terram illius, et erit
Babylon in tumulos arenarum (Jerem. LI, 36, 37). Mare autem propter
multitudinem habitantium dicitur. Unde et supra Aegypti multitudo mari
comparata est. Desertum faciet Dominus mare Aegypti. Quod autem Medi et Persae
pugnaverint contra Babylonem, et subverterint eam, in supradicto Jeremia
legimus: Acuite sagittas, implete pharetras. Suscitabit Dominus spiritum
regum Medorum et contra Babylonem mens ejus, ut perdat eam, quoniam ultio
Domini est, ultio Templi sui. Super muros Babylonis levate signum, augete
custodiam, elevate custodes, praeparate insidias: quia cogitavit Dominus, et
fecit quaecumque locutus est contra Babylonis habitatores. Et rursum: Levate
signum in terra, clangite buccina in gentibus, sanctificate super eam gentes,
annuntiate contra illam regibus Ararat, Menni, et Ascenez, numerate contra eam
Tapsar, adducite equum quasi bruchum aculeatum. Sanctificate contra eam gentes,
reges Mediae, duces ejus et universus magistratus ejus, cunctamque terram potestatis
ejus. Et commovebitur terra, et turbabitur, quia vigilavit contra Babylonem
cogitatio Domini, ut ponat terram Babylonis desertam, et inhabitabilem (Jerem.
LI, 11, seqq.).
(Vers. 1, 2.) Sicut turbines ab Africo veniunt, de deserto venit
de terra horribili. Visio dura nuntiata est mihi. Vox Babylonii populi
timentis inducitur, sive ipsius Babylonis, quod audiat Medos et Elamitas contra
se exercitum praeparare, et venire de solitudine, ponitque comparationis
exemplum. Sicut, inquit, ab Africo vento vehemens tempestas venire consuevit:
ita mihi de solitudine vastitas venit, de terra horribili, cujus ne nomen
quidem audire possum absque formidine. Visio dura nuntiata est mihi: quid enim
durius quam praesens captivitas? Qui incredulus est, infideliter agit: et
qui depopulator est, vastat. Potest in Hebraeo ita legi: Qui caedis,
caede; et qui vastas, vasta, ut ad ipsum Elamitem et Medum prophetiae
vaticinium dirigatur, hortantis eum implere quod coepit, intrepidum ascendere,
obsidere potentissimam civitatem. Sin autem sic legitur, ut transtulimus, quasi
de persona tertia dicatur, qui incredulus est, infideliter agit: et qui
depopulator est, vastat: cum superioribus copulandum est, in quibus sibi
Babylon visionem duram praedicat nuntiatam. Ascende Elam, obside Mede: omnem
gemitum ejus cessare feci. Ne timeas, inquit, o Persa et Mede, Babylonis
multitudinem, ne illius praeteritam potentiam reformides: omnem gemitum ejus ac
pondus, quo te ante premere consueverat, cessare feci: seu quod nullus jam
gemat et doleat pressus potentia Babylonis: seu quod tantis malis oppressa sit
ipsa Babylon, ut ne gemitum quidem liberum habeat.
(Vers. 3, 4.) Propterea repleti sunt lumbi mei dolore: angustia
possedit me, sicut angustia parientis: corrui cum audirem, conturbatus sum cum
viderem. Emarcuit cor meum, tenebrae obstupefecerunt me. Babylon, dilecta mea,
posita est mihi in miraculum. Prophetae ideo obscuri sunt, quia personae in
his plurimae commutantur. Ergo et nunc vox Isaiae inducitur plangentis
Babylonem spiritu prophetali, quod tanta mala super eam ventura sint, ut ipse
qui narrat, timore superatus nequeat in verba prorumpere, videns tantae
multitudinis sanguinem fundi: et misericordiae motus affectu (homo enim de
hominibus loquitur) non minus doleat, quam mulier ululare in partu solet; sed
conturbatus et trepidus, et in terram corruens, caligantibus oculis nesciat
quid loquatur. Pro eo autem quod nos vertimus: Babylon, dilecta mea, in
Hebraeo legitur, NESEPH ESCI (נשף חשקי); et est ipsum verbum quod in principio
Babylonii Oneris posuimus, super montem caliginosum: pro caliginoso
enim, seu tenebroso scriptum est Neseph. Proprieque haec urbs sic
vocatur, propter altitudinem et erectum usque ad coelum superbiae verticem.
(Vers. 5.) Pone mensam, contemplare in specula comedentes et
bibentes: surgite, principes, arripite clypeum. Locus iste dupliciter
accipitur: o Medi et Elamitae, quibus supra dixi: ascende Elam, obside Mede,
sumite cibum, futuro vos praelio praeparate, ne postquam dimicationis tempus
advenerit, lassitudo vos retrahat. Cumque comederitis et biberitis, surgite,
arma corripite, Babylonium debellate. Quodque ait, contemplare in specula,
hoc sensu legitur: diligenter quae ventura sunt, prospice. Potest et sic
intelligi: o Babylon, para Balthasar filio Evilmarodach nepoti Nabuchodonosor
regi tuo mensam atque convivium, et vide quid post cibum eveniat, in quo
scortis et concubinis in vasis Domini propinabit. O principes, qui cum rege
accumbitis, Medos autem Persasque significat, surgite et ad interficiendum
regem arma corripite. Hoc plenius in Danielis volumine discimus (Cap. V).
(Vers. 6 seqq.) Haec enim mihi dixit Dominus: vade et pone
speculatorem, et quodcumque viderit, annuntiet. Et vidit currum duorum equitum,
ascensorem asini, et ascensorem cameli. Et contemplatus est diligenter multo
intuitu, clamavitque leo: super speculam Domini ego sum stans jugiter per diem,
et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus. Ecce iste venit ascensor
vir bigae equitum, et respondit et dixit: cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia
deorum ejus contrita sunt in terra. Tritura mea, et fili areae meae, quae
audivi a Domino exercituum Deo Israel, annuntiavi vobis. Causas reddit
superioris formidinis, quare angustia possederit eum sicut parturientem, et
corruerit audiens, et perterritus sit, ac tenebroso horrore circumdatus. Haec,
inquit, dixit Dominus mihi: vade et constitue speculatorem, ut spiritu
prophetali tibi futura praenuntiet; quem cum posuissem in speculam, vidit
venientem bigam, et aurigam desuper, asinumque, et camelum currum trahere.
Significat autem Cyrum Persarum regem atque Medorum, cum parvo et magno imperio
venientem. Persae enim ante Cyrum ignobiles erant, et nullius inter gentes loci
habebantur: Medi semper potentissimi. Iste ergo unus ascensor, duarum gentium fultus
exercitu, venit contra Babylonem: et speculator ille qui positus erat, ut
ventura prospiceret, clamavit quasi leo, sive ipse propheta appellatur leo. Et
quia dubium erat de persona speculatoris, qui Cyrum viderat ascendentem, ipse
exponit manifestius, et ait: Super speculam Domini ego sum stans jugiter per
diem, speculatorem Domini se esse pronuntians, qui semper positus in
officio prophetali, et diebus ac noctibus Domini parens imperio, quodcumque
jusserit loquitur. Quid igitur clamavit leo: Ecce iste venit ascensor vir
bigae equitum: haud dubium quin Cyrus indicetur. Et respondit et dixit ipse
leo qui supra clamaverat: Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia
deorum ejus contrita sunt in terra. Vastante enim ascensore bigae, Babylon
usque in aeternum deleta est, et Belis templum omniaque idola usque ad solum
strata. Quod autem sequitur: Tritura mea, et fili areae meae, ad
Jerusalem apostropham facit, et ad Templum quod in area Ornae situm est,
dicitque ad eam: o Jerusalem, et popule fili Templi mei, non tibi videatur
incredulum esse quod dixi: non mea enim verba sunt, sed Domini et per os meum
illius verba resonarunt. Quidam putant, sed male, hoc non ad Jerusalem, sed ad
Babylonem dici, de qua et supra Babylon dilecta mea posita est mihi in
miraculum; et esse sensum: quae contrivisti me, eris et ipsa contrita, non
meo sermone, sed Domini potestate, quae tibi haec ventura praenuntiat. Quid
sibi autem voluerint in hoc loco LXX interpretes, ut pro leone, qui Hebraice
dicitur ARIA (אריה), uriam transtulerint, non satis
intelligo, praesertim cum supradictus sacerdos Urias, qui vocatur in
testimonium, aliis litteris scriptus sit.
(Vers. 11, 12.) Onus Duma. Ad me clamat ex Seir: custos, quid de
nocte? custos, quid de nocte? Et dixit custos, venit mane et nox: si quaeritis,
quaerite, convertimini, venite. Pro Duma, LXX Idumaeam
ponunt. Est autem Duma non tota Idumaea provincia, sed quaedam ejus regio quae
ad Austrum vergit, et ab urbe Palaestinae, quae hodie dicitur Eleutheropolis,
viginti distat millibus: juxta quam sunt montes Seir, sumpto ab auctore nomine;
Seir quippe interpretatur hispidus et pilosus, quod Esau fuit. In
Abdia propheta plenius super hac gente a nobis disputatum est: in quo necesse
fuit veterem historiam revolvere, et Ezechielis Jeremiaeque easdem in
testimonium trahere Visiones, et maxime prophetiam contra montem Seir (Ezech.
XXV et XXXV, Jerem. XLIX). Et illud de Psalmis: In Idumaeam extendam
calceamentum meum. Et alibi: Tabernacula Idumaeorum et Ismahelitae,
Moab, et Agareni, Gebal et Ammon, et Amalech (Ps. LIX, 10; Ps. LXXXII,
7, 8). Amos quoque inquit: Super tribus sceleribus Edom, et super
quatuor non aversabor eum, eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum, et
violaverit misericordiam suam (Amos I, 11), sive, ut Symmachus
transtulit, viscera sua, quod adversus cognatos populos ausus sit
dimicare, et hostili hodio dissidere. Fuit autem regio [Al. regia] Esau,
in regione Duma, hoc est, in montibus Seir. Hanc ut metropolim, juxta ordinem
superiorum Visionum, ab Assyriis, sive a Nabuchodonosor expugnatam esse
credimus, memoremque pristini generis, quod de Abraham et Isaac sit stirpe
generata, implorasse auxilium Dei, et necessitate cogente, illius clementiam
flagitasse. Narrat ergo nunc Dominus: qui obsidetur in Seir, et ab hostibus cingitur,
meum implorat auxilium, et dicit: o custos Israel, qui populum tuum tueris
custodia sempiterna, et quasi in nocte, illis dormientibus, vigilas, ne hostis
irrumpat; quare et nos qui de ejus semine sumus, non simili clementia protegis?
Quibus ego custos vigilque respondeo, de quo scriptum est: Non dormitabit
neque obdormiet qui custodit Israel (Ps. CXX, 4). Venit mane populo
meo, et nox genti Idumaeorum; illis praebebo lucem, vos in tenebris
derelinquam. Vel certe ita: venit lux nocte transacta; si meum invocatis
auxilium, et estis de stirpe servi mei Abraham, nolite me tantum in
necessitatibus quaerere, sed toto ad me animo convertimini. Venite, et
suscipiam poenitentes. Hoc juxta historiam dictum sit: caeterum propter
similitudinem litterae, et ex eo quod RES et DALETH, non multum inter se
discrepent, quidam Hebraeorum pro Duma, Romam legunt, volentes
prophetiam contra regnum Romanum dirigi, frivola persuasione, qua semper in
Idumaeae nomine Romanos existimant demonstrari: Duma autem interpretatur
silentium.
(Vers. 13 seqq.) Onus in Arabia. In saltu ad vesperam dormietis,
in semitis Dodanim. Occurrentes sitienti ferte aquam: qui habitatis terram
Austri, cum panibus occurrite fugienti. A facie enim gladiorum fugerunt, a
facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis praelii. Quoniam
haec dicit Dominus ad me: Adhuc in uno anno quasi in anno mercenarii: et
auferetur omnis gloria Cedar, et reliquiae numeri sagittariorum fortium de
filiis Cedar imminuentur: Dominus enim Deus Israel locutus est. Quaerenti
mihi et diu cum deliberatione tractanti quae esset Arabia, ad quam propheticus
sermo dirigitur, utrum Moabitae, an Ammonitae, et Idumaei, cunctaeque aliae
regiones, quae nunc Arabia nuncupantur, occasionem tribuit in hac eadem Visione
quod sequitur: Auferetur omnis gloria Cedar, et reliquiae numeri
sagittariorum fortium de filiis Cedar imminuentur (Isai. XXI, 16, 17),
Ismaelitas debere intelligi. Liber Geneseos docet ex Ismaele Cedar et Agarenos,
qui perverso nomine Saracenos vocantur, esse genitos. Hi per totam habitant
solitudinem, de quibus puto et poetam dicere: Lateque vagantes Barcaei (Virg.
Aeneid. IV); et supradictum volumen, Contra faciem omnium fratrum suorum
habitabit (Gen. XVI, 12): eo quod latissima eremus ab India ad
Mauritaniam usque tendatur, et Atlanticum Oceanum, quod puto Jeremiae titulum
sonare: Ad Cedar et ad regna Asor, quae percussit Nabuchodonosor rex
Babylonis (Jer. XLIX, 28); statimque sequitur: Haec dicit
Dominus, surgite et ascendite ad Cedar, et vastate filios Orientis: tabernacula
eorum, et greges eorum capient, pelles eorum et omnia vasa, et camelos tollent
sibi (Ibid., 29): et iterum: Inivit enim contra vos
Nabuchodonosor rex Babylonis consilium, cogitavit adversus vos cogitationes.
Surgite et ascendite ad gentem quietam, et confidenter habitantem, ait Dominus:
non ostia, non vectes eis: soli habitant. Et erunt cameli eorum in direptionem,
et multitudo jumentorum in praedam. Et dispergam eos in omnem ventum qui sunt
attonsi in comam: et ex omni confinio eorum adducam interitum super eos, ait
Dominus: eritque Asor habitaculum draconum deserta in sempiternum; non manebit
ibi vir, nec incolet eam filius hominis (Ibid., 30 seqq.). Totum
prophetiae testimonium de Jeremia posui, ut quae sit Cedar, indubitanter
intelligas. Et considera quomodo Ismaelitarum, hoc est, Saracenorum proprie
gentem descripserit, quia habitant in tentoriis: qui quas nox compulerit, sedes
tenent: quibus armenta sunt, et pecora camelorumque greges: qui non habent
ostia nec vectes: non enim versantur in urbibus, sed in solitudine habitant. Et
hi ergo a Babyloniis deleti sunt, eo quod Asor civitatem, quae metropolis
gentis illius in eremo fuit, usque ad solum subverterint: et tamen cum
camelorum et ovium greges capti sunt [Al. sint], pellesque eorum atque
tentoria sorte divisa: non omnis gentis illius significatur interitus, eo quod
dromedariis camelis centum et amplius millia uno die per vastam solitudinem
fugere soleant, Auferetur, inquit, omnis gloria Cedar: et
imminuto sagittariorum numero, quia maxime pollent arte pugnandi: caeteri qui
fugerint, remanebunt. Quia intelleximus quae sit Cedar, et quae Arabia, quaeque
Asor, videamus Isaias propheta quid dicat: In saltu ad vesperam dormietis,
in semitis Dodanim. Verbum ARAB (ערב), ut saepe jam diximus, et vesper, et Arabia, et corvus, et planities,
et Occidens appellatur. Et pro eo quod nos juxta LXX transtulimus, dormietis,
potest interpretari, morabimini, sive habitabitis, hoc est αὐλιθήσεσθε,
quod Hebraice dicitur THALINU (תלנו). DODANIM (דדנים) quoque in propinquos vertitur et cognatos.
Itaque praedicitur nunc Judaeis, qui obsidionem Babyloniam effugere potuerint,
et de totius provinciae vastitate ad eremum transire vicinam, quod habitaturi
sint in solitudine Arabiae in itinere quod ducit ad fratres. Rursumque ad
Ismaelitas sermo convertitur, et eos ad misericordiam cohortatur: currite, et
lassis fratribus ac periclitantibus ardore sitis, obvii ferte aquas: tantus
enim fervor est solis, ut nisi subveneritis, in solitudine pereant: et non
solum aquas, sed etiam panem ferte fugientibus, ut quos confecit obsidio,
vestra clementia relevet. Simulque reddit causam quare haec imperet fieri,
dicens: fugerunt Babylonium gladium, fugerunt arcus Elamitarum, fugerunt
imminens praelium. Nec despiciatis miseros: cito veniet et vestra captivitas.
Quomodo enim velox mercenarii annus est, et omnem laborem brevem putat, dum ad
desideratam mercedem perveniat: sic universa gloria filiorum Cedar auferetur a
vobis, et sagittae vestrae conterentur, et parvus remanebit numerus pugnatorum.
Quidam volunt ex eo quod dicitur, adhuc in uno anno, et auferetur omnis
gloria Cedar, non Babyloniam captivitatem praedicari, de qua et Jeremias
loquitur, sed Assyriorum, qui post unum annum vastationis Judaicae, Saracenos
latissime persecuti sunt. Illum praeterea locum, in quo nos transtulimus: Qui
habitatis terram Austri, cum panibus occurrite fugienti: et quasi ex
persona Domini imperativo modo legimus, in Hebraeo sic legi posse affirmant: Qui
habitant terram Austri, cum panibus occurrerunt fugienti; ut cum Deus eis
dixerit, occurrentes sitienti ferte aquam, illi inimica mente panes
tulerint [Al. tollerent] absque aquis, ut cibo augerent sitim.
(Cap. XXII.—Vers. 1.) Onus vallis Visionis. LXX, licet non
habeatur in Hebraeo, manifestius transtulerunt, verbum vallis Sion.
Haec enim civitas seminarium prophetarum est, in qua exstructum Templum, et
Visiones Domini multiplicatae sunt. Quia ergo inter caeteras gentes ponitur, et
reputatur una de plurimis, nequaquam mons appellatur, juxta illud propheticum: Fundamenta
ejus in montibus sanctis: diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula
Jacob (Ps. LXXXVI, I); sed vallis, ex eo quod humiliata sit. Aliis
verbis hoc ipsum Jeremias loquitur: quando accepit calicem plenum vini, et dat
universis gentibus, ac novissime porrigit Jerusalem, ut bibat, et vomat, et
ruat, et insaniat: significans a Babyloniis, et hanc esse vastandam (Jerem.
XXV). Quod plenius Regum et Jeremiae narrat historia. Ex quo intelligimus
omnium creatorem aequaliter esse Deum, et eodem cuncta dispensare judicio,
juxta illud quod ipse loquitur per Amos: Numquid non ut filii Aethiopum vos
estis mihi filii Israel? ait Dominus. Numquid non Israel ascendere feci de
terra Aegypti, et Palaestinos de Cappadocia, et Syros de Cyrene? Ecce oculi
Domini super regnum peccans (Amos IX, 7). Ne putarent Judaei idcirco
se meritorum habere privilegium, quia educti essent de Aegypto, dicit etiam
caeteras gentes ad alias terras suo imperio fuisse translatas. Quidnam tibi
quoque est, quia ascendisti et tu omnis in tecta, clamoris plena, urbs
frequens, civitas exsultans? Referebat mihi Hebraeus, praesentem Visionem
non pertinere ad illud tempus, quo Nabuchodonosor Jerusalem cepit, et Sedechiam
vinctum oculisque privatum duxit in Babylonem; sed ad Sennacherib tempora,
quando Sobna Pontifex magnam partem prodidit civitatis, et tantum Sion, id est,
arx et Templum, ac nobiles remanserunt, in exemplum Romanae urbis, quae
irruentibus Gallis, patricios et florem juventutis in arce servavit. Nos autem
possumus, et de Babylonia captivitate dicere: quamquam Eusebius omnia ad
Christi adventum referat, et putet Vespasiani Titique temporibus fuisse
completa. Carpamus ergo singula, triplicem expositionem breviter attingentes. Quidnam
tibi quoque est? quid habes, inquit, Sion, quod etiam tu ascendisti omnis
in tecta? Quando dicit, etiam tu, ostendit quod caeteri prius
ascenderint. Num et tu reputata es inter gentes, quae ab hostibus obsideris, et
tecta conscendis plena ululatus et planctus miserabilium feminarum, urbs
quondam regia?
(Vers. 3.) Interfecti tui non interfecti gladio, nec mortui in
bello. Cuncti principes tui fugerunt simul: dureque ligati sunt. Omnes qui
inventi sunt, vincti sunt pariter: procul fugerunt. Si ad Sennacherib
tempora referas, quando ex parte capta est civitas, recte dicuntur non fuisse
victi gladio, nec occisi in bello, sed proditione, aliis ex urbe fugientibus;
aliis, quos hostis oppressit, vinculis alligatis. Sin autem ad Babyloniam
captivitatem, quod et verius est: dicemus quod non pugna, sed obsidione
superati sint. Quod si in adventu Christi, juxta Eusebium, tropologice
intelligere volueris: dices eos interfectos non gladio, sed infidelitate,
omnesque principes eorum recessisse a Deo, et peccatorum funibus alligatos, nec
quemquam fuisse de Pharisaeis, qui non diaboli retibus alligatus sit.
(Vers. 4.) Propterea dixi, recedite a me, amare flebo: nolite
incumbere, ut consolemini me super vastitatem filiae populi mei. Si in
vastitate Babylonis lacrymatur Propheta lugentis affectu, et dicit: Angustia
possedit me, sicut angustia parientis: corrui cum audirem, conturbatus sum cum
viderem, emarcuit cor meum, tenebrae stupefecerunt me: Babylon dilecta mea
posita est mihi in miraculum, quanto magis nunc in urbis suae ruina nullam accipere
consolationem potest, totum se planctibus tradens!
(Vers. 5.) Dies enim interfectionis, et conculcationis, et fletuum
Domino Deo exercituum in Valle visionis. Reddit causas juxta triplicem
intelligentiam, quare dixerit: Recedite a me, amare flebo; quia
conculcata sit Sion, mons quondam visionum, et nunc vallis fletuum.
(Vers. 6.) Scrutans murum, et magnificus super montem: et Elam
sumpsit pharetram, currum hominis equitis, et parietem nudavit clypeus.
Describitur Babylonis exercitus intrans urbem, templum occupans, et quadrigis
per plateas superbus incedens. Quodque auratos postes, et marmorum crustis
vestitos parietes, clypeus, qui alia solet tegere, nudaverit, eleganter in
Hebraeo resonat, sensusque pulcherrimus est, quod scutum non protexerit quempiam,
sed nudaverit: eo quod per robur militum omnes opes erutae sint. Sin autem
Elamitae ponuntur in praelio, quae urbs Assyriorum est: non potest referri ad
tempora Romanae subversionis, nisi forte cuncta allegorice interpretemur.
(Vers. 7-9.) Et erunt electae valles tuae plenae quadrigarum, et
equites ponent sedes suas in porta. Et revelabitur operimentum Judae, et
videbis in illa die armamentarium domus saltus, et scissuras civitatis David
videbitis, quia multiplicatae sunt. Manifeste captivitatem describit, quae
undecimo anno regis Sedechiae facta est, de qua et Jeremias loquitur: Ecce
ego convocabo omnes cognationes regnorum Aquilonis, ait Dominus, et venient, et
ponet unusquisque solium suum in introitu portarum Jerusalem, et super omnes
muros ejus in circuitu (Jerem. I, 15). Quod ne putemus voce
praedictum, et opere non expletum, idem Jeremias ait: Undecimo anno
Sedechiae, mense quarto, quinta mensis, aperta est civitas, et ingressi sunt
omnes principes regis Babylonis, et sederunt in porta media (Jer. XXXIX,
2). Tunc ergo in circuitu civitatis Jerusalem, innumerabilis est fusus
exercitus, et aperta sunt Sancta sanctorum, et armamentarium, quod nemore
consitum erat, hostili populatione reseratum, et per cunctas urbis partes
divisis muris hostis ingressus est.
(Vers. 10, 11.) Et congregastis aquas piscinae inferioris, et
domos Jerusalem numerastis, et destruxistis domos ad muniendum murum. Et lacum
fecistis inter duos muros, et aquam piscinae veteris: et non suspexistis ad eum
qui fecerat eam, et operatorem illius de longe non vidistis. Narrat quomodo
obsidioni paraverint civitatem, et aquas inferioris piscinae, quae capi
poterant, ad superiorem munitionem transtulerint, destructisque domibus, muros
aedificaverint, et per singulas cognationes, quae domus quantum aquae deberet
accipere, dinumerarint, fecerintque cisternam inter duos muros, et piscinam
veterem instaurarint ad servandas aquas: et non magis Dei invocaverint
auxilium, qui conditor urbis sit, piscinaeque Dominus; quasi aliis verbis
dixerit: Fiduciam habuistis in homine, et non in Deo, qui factor est hominis.
Quidam juxta mysticos intellectus piscinam veterem, Legis umbram intelligunt,
et inter duos muros, novum videlicet et vetus Testamentum, aedificatum lacum
Pharisaeorum traditionibus atque mandatis, qui aquas continere non possit: et
non respexisse eos ad Filium Dei, nec illius praesentiam credidisse quem olim
non viderint, quia semper Dei praeceptis increduli fuerint.
(Vers. 12-14.) Et vocabit Dominus Deus exercituum in die illaad
fletum, et ad planctum, et ad calvitium, et ad cingulum sacci. Et ecce gaudium
et laetitia occidere vitulos, et jugulare arietes, comedere carnes, et bibere
vinum: comedamus et bibamus, cras enim moriemur, et revelata est in auribus
meis Domini exercituum. Si dimittetur iniquitas haec vobis donec moriamini,
dicit Dominus Deus exercituum. Captivitate praesente et obsessa Jerusalem,
cum ferrum, fames, sitis urgeret urbem, Jeremias ad poenitentiam populum
provocabat (Jerem. XXXIV), et e contrario reges ac principes, et vulgus
miserabile desperatione pereuntium se tradebat epulis. Nihil autem sic offendit
Deum quam post peccata erecta cervix, et ex desperatione contemptus. Quod et
per Amos loquitur: Super tres et quatuor impietates non aversabor eum;
quod et cogitaverit, et fecerit, et non egerit poenitentiam: insuper et
docuerit malum. Unde et nunc dicitur: Si dimittetur iniquitas haec vobis,
donec moriamini (Amos I, 4). Putant allegorici Interpretes de
passione Christi esse praedictum, quod vocaverit Deus etiam post crucem Domini
Salvatoris infelicem populum ad poenitentiam, et nihilominus ille se
desperationi tradiderit, et voluptati. Principium quippe istius visionis, in
quo ait: Clamoris plena, urbs frequens, civitas exsultans, ad illud
tempus referunt, quando a Pharisaeis populus incitatus, pari contra Jesum voce
resonabat: Crucifige, crucifige talem: non habemus regem nisi Caesarem (Joan.
XIX, 6, 7). Hujus testimonii exemplo etiam Apostolus abusus est, scribens
ad Corinthios de resurrectione: Si mortui non resurgunt, manducemus, et
bibamus, cras enim moriemur (I Cor. XV, 32).
(Vers. 15 seqq.) Haec dicit Dominus Deus exercituum: vade,
ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo, ad Sobnam praepositum Templi, et
dices ei: quid tu hic? aut quasi quis hic, quia excidisti tibi hic sepulcrum?
Excidisti in excelso memoriam, diligenter in petra tabernaculum tibi. Ecce
Dominus asportari te faciet: sicut asportatur gallus gallinaceus, et quasi
amictum sic sublevabit te. Coronans coronabit te tribulatione, quasi pilam
mittet te in terram latam, et spatiosam: ibi morieris, et ibi erunt currus
gloriae tuae; ignominia domus Domini tui. Et expellam te de statione tua, et de
ministerio tuo deponam te. Et erit in die illa, vocabo servum meum Eliacim
filium Helciae. Et induam illum tunica tua, et cingulo tuo confortabo eum, et
potestatem tuam dabo in manu ejus: et erit quasi pater habitantibus Jerusalem
et domui Juda. Et dabo clavem domus David super humerum ejus, et aperiet, et
nemo erit qui claudat: et claudet, et non erit qui aperiat. Et figam illum
paxillum in loco fideli, et erit in solium gloriae domui patris sui. Et
suspendent super eum omnem gloriam domus patris ejus, vasorum diversa genera:
omne vas parvulum, a vasis craterarum usque ad omne vas musicorum. In die illo,
dicit Dominus exercituum, auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli,
et frangetur et cadet, et peribit quod pependerat in eo, quia Dominus locutus
est. Supra diximus Sobnam fuisse pontificem, qui Assyriis prodidit
civitatem. Sed quia hoc traditionis est Hebraicae, et Scriptura non loquitur,
intelligamus eum superbum, tumidum, et voluptuosum, suisque pedibus populos
conculcantem: et quia fecerit cuncta quae Propheta describit, sacerdotium ejus
ad Eliacim filium Helciae fuisse translatum, ut illo ejecto, novus Pontifex
fieret. Ex quo intelligimus, omni studio superbiam declinandam, quae offendit
Deum, et ne pontificatus quidem privilegio tuta esse potest. Iste est Sobna
(sicut quidam putant) et Eliacim, de quibus idem Propheta subtexuit: Misit
rex Assyriorum Rabsacem de Lachis in Jerusalem ad regem Ezechiam in manu gravi:
et stelit in aquaeductu piscinae superioris, in via agri fullonis, egressusque
est ad eum Eliacim filius Helciae, qui erat super domum, et Sobna scriba, et
Johae filius Asaph a commentariis (Isa. XXXVI, 2 et seqq.). Jubetur
ergo ingredi Propheta ad pontificem, qui habitabat, juxta LXX, in
pastophorio; juxta Aquilam, in tabernaculo: pro quo sequens
Hebraicam veritatem Theodotion ait: Ingredere ad Socen istum, quod
interpretari potest, aequum et rectum (ut scilicet κατὰ
ἀντίφρασιν, iniquus
intelligatur et pravus), ad pontificem templi, et dices ei: Qui habitas
in domo Dei, cujus scelera in tota civitate bacchantur, cur securus es in
operibus tuis, quasi non verearis captivitatem: excidisti tibi in petra
sepulcrum, et tam superbe aedificasti, ut ambitio te et in morte sequeretur?
Audi quae sit in te Domini sententia: quomodo gallus gallinaceus humero
portantis aufertur, et singuli hominum levant in scapula pallium suum: sic tua
facilis erit in captivitatem translatio. Habebis coronam non laminae aureae, et
sanctificationis Domini, sed tribulationis et angustiae. Sicut enim pila si
mittatur in proclive, stare non potest, sed veloci cursu volvitur: ita et tu ad
terram latissimam deduceris, quam aut Aegyptum, aut Babyloniae campos
intelligamus, ibique morieris: et ibi erunt currus gloriae tuae, omnes
potentiae et opes, quibus nunc fultus incedis. Ibi senties ignominiam domus
Domini tui: quia propter opera mala, et violatum Templum Dei tui ista patieris.
Detraham te de gradu tuo, et de pontificatus officio projiciam, et pro te
Eliacim servum meum filium Helciae induam vestimentis tuis, et cingulo tuo
decorabo: sicut Eleazar vestimentis Aaron patris indutus est. Ipsi dabo
potestatem Templi, qui habeat populum non subjectum sibi quasi servum, sed
amatorem sui quasi filium. Ipse accipiet clavem domus meae, et in suo portabit
humero, ipse habebit caeremoniarum omnium potestatem. Et quomodo paxillus si
figatur in pariete Templi, et in loco firmissimo collocetur, omnia vasa sacerdotum
et Levitarum, tam quae in sacrificiis necessaria sunt, quam omnis generis
musicorum, suspenduntur in eo: sic omnis populus ex Eliacim servi mei potestate
pendebit. Quod autem ait: In die illa auferetur paxillus qui fixus fuerat in
loco fideli, et frangetur, et cadet, et peribit quod pependerat in eo, quia
Dominus locutus est, multi ad Sobnam referunt, quod Eliacim infixa paxillo,
prior paxillus qui infixus fuerat, corruat. Sed quia sequitur: Et peribit
quod pependerat in eo: quod dejecto Sobna, nequaquam factum est,
intelligimus hoc dici, quod deposito Sobna, Pontificatum acceperit Eliacim,
cujus sacerdotii dignitatem subvertit extrema captivitas. Qui juxta ἀναγωγὴν
cuncta accipiunt, volunt in Sobnae Pontificatu Judaeorum sacerdotium cadere, et
in successione Eliacim, qui interpretatur Deus resurgens,
Evangelici cultus sacramenta monstrari: ita ut hoc quod sequitur: In die
illo, dicit Dominus exercituum, auferetur paxillus, qui fixus fuerat in loco
fideli, et frangetur et cadet, ad prioris populi ruinam pertineat. Nemo
autem dubitat, et juxta historiam, et juxta allegoriam, quia paxillum dixerat,
servari metaphoram in suspensione vasorum diversi generis: et quod prioribus
fractis, alia suspendantur.
(Cap. XXIII.—Vers. 1.) Onus Tyri. Ululate naves maris, quia
vastata est domus, unde venire consueverant: de terra Cethim revelata est eis.
Tacete qui habitatis in insula negotiatio Sidonis. Manifestius et plenius
Ezechiel propheta et subversionem Tyri, et causas subversionis exponit, dicens:
Fili hominis, pro eo quod dixit Tyrus de Jerusalem: Euge, confractae sunt
portae populorum, conversa est ad me, implebor, deserta est. Propterea haec
dicit Dominus Deus: Ecce ego super te, Tyre, et ascendere faciam ad te gentes
multas, sicut ascendit mare fluctuans, et dissipabo muros Tyri, et destruam
turres ejus, et radam pulverem ejus de ea (Ezech. XXVI, 2, et seqq.)
Quae autem istae sint gentes multae, quae inundabunt Tyrum sicut mare
fluctuans, nominatim in consequentibus docet: Ecce ego adducam ad Tyrum
Nabuchodonosor regem Babylonis ab Aquilone, regem regum, cum equis, et curribus
et equitibus, et coetu populoque magno. Filias tuas quae sunt in agro, gladio
interficiet: et circumdabit te munitionibus: et comportabit aggerem in gyro, et
elevabit contra te clypeum, et vineas atque arietes temperabit in muros tuos,
et turres tuas destruet in armatura sua, et caetera quae usque ad finem
visionis sequuntur. Nam et in alia prophetia, quae adversum Aegyptios cernitur,
eadem Scriptura contexit: Fili hominis, Nabuchodonosor rex Babylonis servire
fecit exercitum suum servitute magna adversum Tyrum: omne caput decalvatum, et
omnis humerus depilatus, et merces non est reddita ei, neque exercitui ejus de
Tyro (Ezech. XXIX). Per quae significat multo tempore ab exercitu
Babylonis aggerem comportatum, ut quod postea fecit Alexander, insulam
continenti terrae socians, ille ante facere sit conatus (Quint. Curt. lib.
IV). Quomodo ergo adversus Babylonem et Philistiim, et Moab, et Aegyptum,
et Idumaeos et Ismaelitas, supra Dei comminationem legimus, quod insultaverint
captivitati populi ejus, ita etiam nunc adversum Tyrum inimicam, et
insultatricem subversionis Jerusalem prophetia texitur, quod etiam ipsa ab
eodem hoste sit destruenda. Legimus [Al. Legamus] Graecorum historias,
et maxime eorum qui Assyriae gentis bella describunt; ibique reperimus post
captivitatem Jerusalem, Palaestinos, et Arabas, et Damascenos, ac deinceps
Aegyptios fuisse subversos. Quod autem semper hae gentes, et praecipue Tyrus
impugnaverit Israel, et in illius subversione laetata sit, Amos propheta in
exordio sui voluminis explicat (Amos. I), et breviter laudes Deo canens
Psalmista declarat: Deus, quis similis erit tibi [Al. tui]? ne
taceas, neque compescaris, Deus. Quoniam ecce inimici tui sonuerunt: et qui te
oderunt, extulerunt caput. Super populum tuum malignaverunt consilium, et
cogitaverunt adversus sanctos tuos. Dixerunt, Venite, et disperdamus eos de
gente, et non memoretur nomen Israel ultra. Quoniam cogitaverunt unanimiter,
simul adversum te testamentum disposuerunt, tabernacula Idumaeorum, et
Ismaelitae, Moab, et Agareni, Gebal, et Ammon, et Amalech, alienigenae cum
habitantibus Tyrum (Ps. LXXXII, 1 et seqq.). Ex quibus omnibus
discimus, pondus irae Dei super Tyrum venisse meretricem, quae hic sub specie
scorti, in Ezechiel sub navis translatione describitur (Ezech. XXVI). Ululate,
inquit, naves maris. Pro quo in LXX legimus Carthaginis: et
habetur in Hebraeo THARSIS (תרשיש): de quo et in Jona propheta, et in quadam epistola disputavi.
Possumus autem, quia Carthago Tyriorum colonia est, in praesenti loco Tharsis,
non mare generaliter, sed et Carthaginem accipere: quod nequaquam de Africa
naves Tyrum veniant, nec de terra Cethim, quam Cyprum quidam interpretantur:
usque hodie enim est apud eos urbs Citium, de qua et Zeno Stoicae sectae
Haeresiarches fuit: quamquam plerique nostrorum, et maxime Machabaeorum
principium, Cethim Italiae Macedoniaeque insulas arbitrentur. Hoc enim
Scriptura commemorat, quod Alexander rex Macedonum egressus sit de terra
Cethim. Insulam quoque nominans, non mentitur: postea enim a Nabuchodonosor,
vel Alexandro terrae continens facta est, propter expugnationem multis in brevi
freto aggeribus comportatis. Negotiationem quoque Sidonis appellat, juxta
sequentem versiculum, in quo ait: Erubesce, Sidon. Tradunt enim
historiae, quod Tyrus colonia Sidonis sit.
(Vers. 3.) Transfretantes mare repleverunt te, in aquis multis
semen Nili, messis fluminis fruges ejus. Tyrum negotiatione gaudere, et
totius orbis esse emporion, et praesentia tempora probant, et Ezechiel lato
sermone describit. Quod autem negotiatores in subvehendis mercibus transfretent
maria, nemo est qui dubitet; nec tantas habet opes ipsa urbs de terra regionis
suae, quae valde angusta est, et Galilaeae, Damascique finibus premitur,
quantas de subvectione navium. Nilus omnis, et Aegypti fertilitas e vicino
infunditur Tyro. Pro Nilo, quod apud Hebraeos legimus SIOR (שיור), LXX et Theodotio negotiatores interpretati sunt; quod
verbum, turbidum, et per hoc Nili aquas significat, Jeremia testante,
quid tibi, et Aegypto, ut bibas aquas Geon (Jerem. II, 18): pro
quo in Hebraico habetur Sior, id est, turbidas.
(Vers. 4.) Erubesce, Sidon: ait enim mare fortitudo maris, dicens:
non parturivi, et non peperi, et non enutrivi juvenes, nec ad incrementum
perduxi virgines. Dixi supra coloniam Sidoniorum esse Tyrum. Audi igitur,
mater, cuncta simul contra filiam tuam maria clamantia, et quodammodo vocem
emittentia, quae per naturam loqui non valent: frustra divitias comportavi:
sine causa de toto orbe in Tyrum opes contuli: illa dives, illa luxuriosa, et
populorum quondam gaudens multitudine, in qua nascebatur turba mortalium,
caterva puerorum, juventutis examina, cujus plateae virginum, et infantium, ac
juvenum, et puellarum lusibus perstrepebant: nunc ad solitudinem redacta est.
Fieri autem προσωποποιΐας
ex rebus mutis solemne est.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto; dolebunt cum audierint
de Tyro. Hoc perspicuum est, quod Aegyptii postquam audierint
potentissimam, et vicinam gentem, longa obsidione deletam, sciant etiam sibi
interitum propinquare.
(Vers. 6.) Transite Maria, ululate qui habitatis in insula.
Rursum pro mari et Tharsis LXX Carthaginem transtulerunt.
Legimus in historiis Assyriorum, obsessos Tyrios postquam nullam spem evadendi
videbant, conscensis navibus fugisse Carthaginem, seu ad alias Ionii Aegaeique
maris insulas. Unde et in Ezechiel dicitur: Merces non est reddita ei, neque
exercitui ejus de Tyro (Ezech. XXIX); eo quod omnes urbis opes
translatae sint [Al. sunt], et nobiles quique eam vacuam dereliquerint.
(Vers. 7.) Numquid non haec vestra est, quae gloriabatur a diebus
pristinis in antiquitate sua? Arguit superbiae Tyrum, quod in conditionis
suae antiquitate sit gloriata, et non respexit ad Deum: sed nomina patrum
recolens, se aeternam putaverit. Ducent eam pedes sui longe ad
peregrinandum. Eos dicit, qui in urbe remanserant, et captivi ducti sunt in
Babylonem.
(Vers. 8.) Quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam?
Rursum lege Ezechiel (Ezech. XXVII), et quantae gloriae Tyrus fuerit, ex
principis ejus lamentatione cognosces. Coronatam vocat eam, quod sicut rex
inter plurimam hominum multitudinem ornatum diademate erigit caput: ita Tyrus
fulgens et excelsa opibus, auroque et gemmis et serico ac purpura nitens,
regina sit in cunctis gentibus aestimata. Cujus negotiatores principes,
institores ejus inclyti terrae. Miramur legatum Pyrrhi quondam dixisse de
urbe Romana, Vidi civitatem regum. Ecce multo ante illa tempora negotiatores et
institores Tyri, principes et inclyti describuntur: ut per haec ostendatur
opulentiae magnitudo, cum negotiator Tyri alterius verbis esse rex possit.
(Vers. 9.) Dominus exercituum cogitavit hoc, ut detraheret
superbiam omnis gloriae: et ad ignominiam deduceret universos inclytos terrae.
Quia supra interrogantis more dixerat: Quis cogitavit hoc super Tyrum
quondam coronatam? Nunc ipse respondit: non fatorum, ut stulti putant, sic
fila deducta sunt: non fortunae cucurrit rota, sed Dei judicio et ipsius
voluntate perfectum est, qui superbis resistit, et humilibus dat gratiam (Jacob.
IV): et commonet arrogantes conditionis suae, ut discant potentiam ejus per
miseriam, cujus clementiam per beneficia sentire noluerant.
(Vers. 10.) Transi terram tuam quasi flumen, filia maris: non est
cingulum ultra tibi. Sicut, inquit, fluvius, sive ut in Hebraico
significantius habet, rivulus, hoc enim dicitur IOR (יאר), facile transitur pede: ita et tu terram tuam, in captivitatem
ducta, transibis, o filia maris, vel quia insula es, vel quia supra de te
scriptum est: Dixit mare fortitudo maris, non parturivi, et non peperi.
Quodque infert, non est cingulum ultra tibi, quem sensum habeat,
apertius Symmachus docet, non poteris ultra resistere, id est, non
habebis vires, nec accinctos ad pugnandum lumbos tuos, ut possis adversariis
contraire.
(Vers. 11.) Manum suam extendit super mare, conturbavit regna.
Quis extendit manum? haud dubium ex ipsa sermonis continentia quin Deus,
de quo supra dixit: Dominus exercituum cogitavit hoc, ut detraheret
superbiam omnis gloriae. Extendit ergo manum suam super omnia maria,
saeculum orbemque significans, et conturbavit universas gentes, inter quas, et
tu, Tyre, turbata es, sive super mare, in quo proprie sita es.
(Vers. 12.) Dominus mandavit adversus Chanaan, ut contereret
fortes ejus. Ostendit quod sit mare, super quod extenderit Dominus manum
suam, dicens: Mandavit adversus Chanaan. Tyrus enim in terra Chanaan
condita est. Lege Scripturas, maximeque Evangelium (Marc. VII), ubi
Syrophoenissa interpellans pro filia, egreditur de terra Chanaan, quae dicitur
mulier Chananaea. Simulque quia dixerat: Extendit manum suam, ne
operantem membris, et officio corporali crederes Dominum, adjecit, mandavit,
ut Dei fecisse, jussisse sit.
(Vers. 13.) Et dixit: Non adjicies ultra ut glorieris, calumniam
sustinens, virgo filia Sidonis, in Cethim consurgens transfreta: ibi quoque non
erit requies tibi. Deus, qui cogitavit detrahere superbiam omnis gloriae,
qui mandavit adversus Chanaan, ut contereret fortes ejus, ipse dicit, Nequaquam
ultra gloriaberis, et in tua confides potentia. O virgo filia Sidonis, id est,
colonia Sidoniorum, fugies quidem navibus ad insulas Occidentis, seu in Cyprum,
et caeteras Macedoniae Graeciaeque terras, sed et ibi, adversante Deo, requiem
invenire non poteris. Alioquin, omnis vagus atque in orbe peregrinus, et
incertarum sedium, semper in angustia, jugiter in moerore est.
(Vers. 13, 14.) Ecce terra Chaldaeorum, talis populus non fuit:
Assur fundavit eam in captivitatem, traduxerunt robustos ejus, suffoderunt
domos illius, posuerunt eam in ruinam. Ululate, naves maris, quia devastata est
fortitudo vestra. Quia supra dixerat: Ducent eam pedes sui longe ad
peregrinandum: et iterum, Transi terram tuam quasi flumen, duplexque
fuit populus Tyri, eorum qui fugerant, et transfretaverant in Cethim, et eorum
qui in urbe remanserant, ad utrumque loquitur. De his qui fugerant, supra ait: In
Cethim consurgens transfreta, ibi quoque non erit requies tibi. De his qui
remanserant, et ducti sunt in captivitatem: Ecce, inquit, accolae
terrae Chaldaeorum, cujus potentiam nulli populi ante habuerunt, et quae ab
Assyrio fundata est, transduxerunt robustos Tyri. Suffoderunt non solum muros,
sed et cuncta habitacula civitatis, posueruntque eam in ruinam. Quia igitur
alii fugerunt, alii capti sunt, ululate, naves, vel maris, vel Carthaginis;
negotiatio enim, et colonia vestra deleta est. Simulque considera, quomodo
laudaverit Chaldaeos. Non dixit, talis populus ultra non erit: potentius
quippe, et durius regnum est Romanorum; sed, ante non fuit. Qui priora
negavit, concessit sequentia.
(Vers. 15.) Et erit in die illa, in oblivione eris, o Tyre,
septuaginta annis, sicut dies regis unius. Ab hoc loco usque in finem hujus
prophetiae, Tyro prospera nuntiantur, quod debeat agere poenitentiam, quod
iterum exstruenda sit, quod septuaginta tantum annis, quibus et templum Dei
desolatum fuit, Tyri subversio maneat: ut cujus ruinis insultabat, et ruinarum
ejus tempus imitetur. Septuaginta autem annos unius regis, multi putant
Nabuchodonosor dici, quibus regnum gentis Assyriae in Jerusalem permanserit.
Alii generaliter pronuntiatum, quod qui longum regnandi tempus habuerit,
septuaginta annos transire non possit.
(Vers. 16.) Post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum
meretricis. Sume citharam, circumi civitatem, meretrix oblivioni tradita, bene
cane, frequenta canticum, ut memoria tui sit. Quia cum plurimis gentibus
fornicata es, et desolatam te nudamque et captivitatis squalentem sordibus,
amatores pristini contempserunt, assume nunc citharam, congemina carmina,
circumi civitatem, plange lupanar pristinum, et antiqui erroris vestigia
lacrymis lava, ut possis Dei in te misericordiam provocare.
(Vers. 17.) Et erit, post septuaginta annos visitabit Dominus
Tyrum, et reducet eam ad merces suas, et rursum fornicabitur cum universis
regnis terrae super faciem terrae. Haec omnia juxta historiam expleta esse,
consonis Graecorum, et Phoenicum litteris indicatur, quod post LXX annos
instaurata, ad potentiam pristinam sit reversa, et negotiatio universarum
gentium fuerit, quas ego puto fornicationes appellari, ut quomodo qui
fornicatur, ad lupanar ingreditur, et mercedem stupri tribuit: sic et instator,
de toto orbe concurrens, pulchritudinem urbis quasi meretricis impleverit.
(Vers. 18.) Et erit negotiatio ejus, et merces ejus sanctificatae
Domino: non condentur, neque reponentur. Quia his qui habitaverint coram
Domino, erit negotiatio ejus, ut manducent in saturitate, et vestiantur usque
ad vetustatem. Haec secundum historiam, necdum facta comperimus, nisi forte
putandum est, quod post aedificationem Jerusalem, et instaurationem Tyri,
amicae inter se fuerint civitates, et ad templum Dei crebro Tyri dona
transmiserint: sicut et in Ezra legimus (Esdr. XIII, 16), quod Tyrios
qui pisces vendebant, in sabbato abegerit, et introire urbem non permiserit:
atque ex uno mercimonio, etiam de caeteris aestimandum sit. Judaei cassa in futurum
vota differunt, post Antichristum in mille annis haec explenda memorantes. Nec
mirum si ista confingant, qui spreta veritate Christi, organum diaboli
Antichristum recepturi sunt, cum etiam Christiani judaizantes, de mille annorum
beatitudine haec dicta contendant. Ego autem quomodo in visione Babylonis sub
typo eversionis ejus, consummationis tempus intelligo, et in Aegypto destructis
idolis altare Domini collocatum, ad Christi tempus refero, et in visione Moab,
thronum Salvatoris in terra ejus positum recognosco, et in Damasci caeterisque
visionibus omnibus, nostrorum esse temporum sacramenta non dubito: ita et in
visione Tyri, quae extrema est, christianae felicitatis tempus interpretor:
quod postquam aedificata est, et recepit pristinum statum, et omnis negotiator
in antiquam consuetudinem, portum ejus ingressus est, et mercimonia, et labor
eorum Domino dedicentur. Cernamus in Tyro exstructas Christi Ecclesias,
consideremus opes omnium, quod non reponantur, nec thesaurizentur, sed dentur
his qui habitant coram Domino, qui servientes altari participant cum altari (I
Cor. IX). Ministrant autem Tyrii non ad divitias, nec ad cumulandas
sacerdotum opes, sed ad victus necessaria suppetenda: ut, juxta Apostolum,
habentes victum atque vestitum, his contenti simus (I Tim. VI). Et nota
quod non dixerit negotiationes, et merces Tyri sanctificatas Domino his dandas
qui habitaverint Jerusalem sicut Judaei arbitrantur; sed qui fuerint coram
Domino, qui serviunt ei. Sic enim et Dominus constituit, ut qui Evangelium praedicant,
vivant de Evangelio (I Cor. IX). Servire autem Domino, et habitare coram
eo, non est loci, sed meriti. Hucusque visiones Isaiae, sive onera quae certis
gentibus imposuit, ut jussisti, et ut nos quivimus, historica interpretatione
disseruimus, Hebraicae tantum veritatis prementes vestigia. Quae sequuntur, ad
omnes pertinent nationes, et generaliter ad totius mundi consummationem. De
quibus nec tu petisti, ut scriberem, nec mihi otiosum fuit, ut ex superfluo non
quaesita dictarem, qui quaesita vix scripsi.
Index
Poster
|