Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri
Commentariorum in Isaiam Prophetam
libri duodeviginti
Liber septimus
Septimus liber idem juxta anagogen secundus est, immo extremus. In hoc enim
decem visionum tropologica explanatio terminatur: quem [Al. quam] cum
tuis, Eustochium, precibus, et Christo auxiliante complevero, veniam ad
octavum, et utramque explanationem juxta priores, usque ad quartum, libros,
pariter explicabo.
(Cap. XVII.—Vers. 1.) Onus Damasci. Symmachus et Theodotio, Assumptio
Damasci: LXX, Verbum contra Damascum, addentes de suo, quod in Moab
fecere principio. Damasci primum nomen in Genesi legimus, qui ante Isaac fuit
vernaculus Abraham, et putabatur haeres, nisi esset Sarae filius ex promissione
generatus (Genes. XV). Interpretatur autem aut sanguinis osculum,
aut sanguinem bibens, aut sanguis cilicii, quae omnia populo
conveniunt Ethnicorum, qui ante fidem Christi, amicus erat sanguinis et
crudelitatis, et digna opera planctu agebat, et sacco. In Dierum libro (II
Par. XXIV) narrat historia, quod impleto anno ascenderit contra Joas regem
Judae exercitus Syriae, et venerit in Jerusalem, et omnes principes populi
interfecerit, cunctamque praedam miserit regi Damasci, qui cum paucis viris
venerat: et Deus tradiderat in manu eorum multitudinem magnam nimis, eo quod
reliquissent Dominum Deum patrum suorum: quod juxta anagogen et futurorum typum
considerandum est, utrum ad tempus Dominici adventus referre valeamus. Post
finem enim anni acceptabilis, in quo a Salvatore est Evangelium praedicatum,
ascendit de Damasco gentium exercitus in paucis viris contra Judam et
Jerusalem, qui reliquerant Dominum: et omnes eorum Legis ac Prophetarum
abstulere divitias, et miserunt regi Damasci, viros scilicet Ecclesiasticos et
doctrinae Evangelicae, qui ad comparationem totius mundi, adhuc tunc infidelis,
et in toto orbe dispersorum Judaeorum, pauci erant; et tamen Dominus tradidit
Jerusalem in manibus eorum, eo quod dereliquissent Dei Filium, qui per
prophetas ante praedictus est (Act. IX). Ergo [Forte Ego] ob hanc
causam reor, et Saulum, qui postea Pauli ex virtute nomen accepit, quia
aemulator erat Legis, isse Damascum, et contra credentes ex gentibus pugnare
voluisse, ibique superatum, eos secutum qui in Damasco versabantur, ut inde
rursum Jerusalem Judaeos expugnaturus ascenderet. Nec alicui videatur esse
contrarium, si in Paralipomenon libro laeta de Damasco, et nunc in Isaia
tristia praedicentur: quia et de ipso Israel, qui certe portio Dei est, nunc
adversa, nunc prospera nuntiantur. Et quomodo ad Israel juxta carnem, et ad
gentes dicitur: Vos gentes juxta carnem, qui dicimini praeputium ab ea quae
appellatur in carne Circumcisio: sic econtrario est Israel juxta spiritum, et
sunt gentes juxta spiritum, et inter caeteras gentes est Damascus juxta
spiritum, ne tantum Judaicis fabulis acquiescamus.
(Vers. 1 seqq.) Ecce Damascus desinet esse civitas, et erit sicut
acervus lapidum in ruina. Derelictae civitates Aroer gregibus erunt, et
requiescent ibi, et non erit qui exterreat, et cessabit adjutorium ab Ephraim,
et regnum de Damasco, et reliquiae Syriae, sicut gloria filiorum Israel erunt,
dicit Dominus exercituum. Sicut in titulo demonstratum est, per Damascum
vocatio gentium significatur, quae amabant vel bibebant sanguinem, quae
postquam in Christum crediderint, pristinae conversationis civitates esse
desistent, et erunt sicut acervus lapidum in ruina. Quomodo enim acervi
lapidum, qui in agris dispersi sunt, in unum tumulum comportantur: sic de
universis nationibus acervus credentium congregatus est in ruina populi
Judaeorum, illis cadentibus, et nobis surgentibus. Derelictae quoque civitates
AROER (עוער), id est, myrice, Ecclesiasticis
gregibus erunt, ut quas Judaei deseruerunt, nos incolamus: sive destructa
idololatria exstruetur Evangelium. Hoc et nostris temporibus videmus esse
completum: Serapium Alexandriae, et Marnae templum Gazae in ecclesias Domini
surrexerunt, et civitates Aroer Evangelicis gregibus praeparatae sunt. Aroer,
id est, myrice, nascuntur in desertis locis, juxta illud quod scriptum est in
maledictione ejus hominis qui confidit in homine, et a Domino recedit cor ejus:
Erit, inquit, quasi myrice in deserto, et non videbit bonum cum
venerit; sed habitabit in siccitate, in deserto, in terra salsuginis et
inhabitabili (Jerem. XVII, 6). Alii vero dicunt ex hac arbore
maleficis artibus μίστρα, id
est, odia concitari. Ergo qui prius erant in deserto gentilium, et in
odio nominis Christiani, Christi gregibus servient, qui requiescent in eis, et
non erit qui exterreat, quia Dominus habitabit inter eos, et praesente Pastore,
lupum timere non poterunt. Tunc cessabit adjutorium Dei ab Ephraim, qui in hoc
loco intelliguntur Scribae, et Pharisaei, juxta Osee prophetiam, qui contrarios
populo Dei, Ephraim nominat (Osee V et VIII). Et regnum cessabit a
Damasco, ut nequaquam peccatum, et peccati princeps diabolus regnet in Damasco,
quae prius sanguinem diligebat; sed reliquiae Syriae, id est, qui ex gentibus
crediderunt sint sicut prius fuerant filii Israel, ablato ab illis regno Dei,
et tradito gentibus, quae faciunt fructum ejus, sicut Dominus Deus exercituum
locutus est per omnes prophetas suos.
(Vers. 4-6.) Et erit in die illa, attenuabitur gloria Jacob, et
pingues carnes ejus tabescent. Et erit sicut congregans in messe quod
restiterit, et brachium ejus spicas leget, et erit sicut quaerens spicas in
valle Raphaim. Et relinquetur in eo sicut racemus, et sicut excussio olivae
duarum aut trium olivarum in summitate rami, sive quatuor aut quinque in
cacuminibus ejus fructus ejus, dicit Dominus Deus Israel. Postquam
reliquiae Syriae fuerint, sicut quondam fuerat gloria filiorum Israel, et
delicto eorum salus gentibus data, tunc attenuabitur omnis gloria Judaeorum,
qua gloriosi erant in universo orbe, et pingues carnes eorum tabescent, non
habentium prophetas, non signa atque virtutes, non praesens auxilium Dei, non
sacerdotii dignitatem: sed omne corpus gentis eorum emarcescet, et redigetur ad
nihili. Cumque dicatur de vocatione gentium: Messis multa, operarii autem
pauci (Matth. IX), illi pauperes messis reliquias, quae per
Apostolos salvatae sunt, et rarissimas spicas legent, non de montibus, et
erectis locis, sed in valle Raphaim, id est in litterae vilitate. Et considera
quod Raphaim, qui gigantes interpretantur, sicut supra Ephraim.
Pharisaeos Scribasque significent. Denique LXX, pro valle Raphaim, vallem
duram interpretati sunt, ut duritiam cordis Judaici exprimerent. De quorum
humilitate eliguntur quasi in stipula spicae et quasi in vindemia racemi, qui
salvati fuerint: et sicut excussio olivae [Al. oleae.] duarum, aut trium
olivarum, sive quatuor aut quinque. Quando enim venit percussio populi
Judaeorum, oliva illa populi Israel, quae sub Moyse sexcenta millia habuit
armatorum (Num. XXVI), et sub David, numerante Joab, innumerabilem
populum (II Reg. XXIV), vix paucos fructus offerre potuit Domino Salvatori:
duas olivas Paulum et Barnabam, et tres olivas Petrum et Jacobum, et Joannem (Act.
XIII), qui et in monte transfiguratum Dominum conspexerunt, et ad
archisynagogi filiam ire cum Domino meruerunt (Matth. XVII). Quatuor
autem et quinque olivae reliquos novem faciunt Apostolos, in quibus Judae
proditoris locum Matthias obtinuit, qui utique pro diversitate gratiarum, quae
nobis ignota est, in quatuor et quinque olivas separati sunt, ut Evangeliorum
numerum et Legis in se volumina demonstrarent, quasi praedicatores utriusque
Instrumenti (Act. I).
(Vers. 7, 8.) In die illa inclinabitur homo ad factorem suum: et
oculi ad Sanctum Israel respicient. Et non inclinabitur ad altaria, quae
fecerunt manus ejus, et quae operati sunt digiti ejus: non respicient lucos et
delubra. In illo tempore quando de populo Israel, cui prius dicebatur, Olivam
fructiferam vocavit te Dominus Deus tuus (Jerem. XI, 16): et de quo
in Psalmis legimus: Filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae
tuae (Ps. CXXVII, 3), pro siccitate gratiae spiritualis vix duas
olivas, et tres, aut quatuor, aut quinque Dominus esuriens repererit,
subintrabit gentium plenitudo, et nequaquam ad idola manufacta, sed ad Deum
suum inclinabitur, et respiciens Sanctum Israel, et aras lucosque ac delubra
contemnent, scientes illud scriptum: Omnis plantatio quam non plantavit
coelestis pater, eradicabitur (Mat. 15, 13).
(Vers. 9, 10.) In die illa erunt civitates fortitudinis ejus
derelictae sicut aratra et segetes, quae derelictae sunt a facie filiorum Israel.
Et erit deserta, quia oblita es Dei Salvatoris tui, et fortis adjutoris tui non
es recordata. LXX: In die illa erunt civitates tuae derelictae sicut
dereliquerunt Amorrhaei, et Evaei a facie filiorum Israel. Et erunt desertae,
quia dereliquisti Deum Salvatorem tuum, et Domini auxiliatoris tui non es
recordata. Quomodo sub Moyse, et Jesu filio Nave, Amorrhaei, et Evaei, sive
caeterae gentes quae habitabant in terra repromissionis, dereliquerunt vomeres,
et segetes, et acervos in agris, atque fugerunt, ne ab hostibus occuparentur:
sic terra Judaea, et omnes urbes illius robustissimae, Romanis Judaeam
vastantibus et obsidentibus Jerusalem, a suis habitatoribus derelictae sunt. Et
fit apostropha ad ipsam terram Judaeae, id est, ad eos qui habitabant in illa.
Haec autem universa perpessa es, quia oblita es Dei Salvatoris tui, qui
interpretatur Jesus, quem tibi venturum Lex et Prophetae jugiter
nuntiabant: et fortis adjutoris tui, qui tuus semper opitulator fuit, non es
recordata. Causa ergo desertarum urbium Judaeae, oblivio Salvatoris est, qui in
principio hujus Prophetae dixerat: Israel me non cognovit, et populus meus
[Al. me] non intellexit.
(Vers. 11.) Propterea plantabis plantationem fidelem et germen
alienum seminabis. In die plantationis tuae labrusca, et mane semen tuum
florebit: ablata est messis in die haereditatis, et dolebit graviter. LXX: Ideo
plantabis plantationem infidelem, et semen infidele, et in die qua plantaveris,
errabis. Si autem mane seminaveris, florebit in messem in die haereditatis: quando
sicut pater hominis dat haereditatem filiis suis. Pro eo quod nos juxta
Aquilam et Symmachum et LXX interpretati sumus, in die haereditatis,
quod Hebraice dicitur BIOM NEHELA (ביום נחלה), legi potest in Hebraico, in die
pessima. Et pro eo quod Aquila et Theodotio interpretati sunt, et
dolebit homo: nos docti ab Hebraeis, pro homine qui lingua eorum dicitur
ENOS, interpretati sumus ANUS (אנוש), id est, graviter: De cujus verbi
ambiguitate, si vitae hujus spatium fuerit, in Jeremia plenius disseremus, ubi juxta LXX dicitur: Et homo est,
et quis cognoscet eum? Dicam ergo quod proposui: Quia oblita es, terra
Judaea, Dei Salvatoris tui, et ejus qui tibi semper praebuit fortitudinem, non
es recordata; propterea plantabis quidem plantationem fidelem, sive ut
Aquila et Theodotio interpretati sunt, pulchram; aut ut Symmachus, bonam,
unum Deum praedicans: sed germen alienum seminabis, non recipiens Patrem, quia
non recipis Filium. Qui enim credit in Patrem, credit et in Filium. Et quia
germen alienum blasphemiae contra Jesum seminasti in synagogis Satanae, ideo
non vindemiabis uvam, sed labruscam. Cumque visum fuerit florere germen tuum,
et aliquam habere pietatis umbram, dum homines ab idolis retrahis: tamen quando
ad fructus veneris colligendos in die haereditatis dolebis graviter, cernens
gentium populum tibi esse praelatum. Unde et Apostolus loquitur: Tristitia
mihi est magna, et indesinens dolor cordi meo. Optabam enim ego ipse anathema esse
a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei juxta carnem, qui sunt
Israelitae, quorum est adoptio filiorum, et legislatio, et gloria, et
testamentum, et repromissiones: quorum patres et caetera (Rom. II, 9
seqq.). Quod non solum Paulus, sed et omnis sanctus loquitur, volens cum
ramis oleastri etiam radicem salvam esse. Haereditas autem illa est, quam a
Domino consequimur, de qua Apostolus ait: Divisiones autem gratiarum sunt,
idem [Al. unus] autem spiritus, et divisiones ministeriorum, idem autem
Dominus: et divisiones operationum sunt, idem autem Deus, qui operatur omnia in
omnibus. Miretur quispiam, cur pro plantationibus pulchris et bonis, quod
Aquila et Theodotio ac Symmachus interpretati sunt, nos fidelem plantationem
dixerimus. Verbum Hebraicum NEEMANIM (נאמנים), si per ALEPH litteram scribatur, πιστούς,
id est, fideles sonat: si vero per AIN, et dicatur NEAMENIM (נעמנים), pulchram significat. Unde et
Noemi, quae hac littera scripta est, loquitur in Ruth (Cap. I, 20): Nolite
me vocare NOEMI (נעמי), id est pulchram, sed vocate me
amaram.
(Vers. 12 seqq.) Vae multitudo populorum multorum, ut multitudo
maris sonantis, et tumultus turbarum, sicut sonitus aquarum multarum sonabunt.
Populi sicut multitudo aquarum inundantium sonabunt: et increpabit eum, et
fugiet procul, et rapietur sicut pulvis montium a facie venti, et sicut turbo
coram tempestate. In tempore vesperae, et ecce turbatio: in matutino, et non
subsistet. Haec est pars eorum, qui vastaverunt nos, et sors diripientium nos.
Supra legimus sub nomine Damasci, vocationem gentium, et abjectionem Judaeorum,
et per Apostolos, atque in Apostolis, paucorum de Judaeis credentium
electionem. Et quoniam ad comparationem totius mundi et universarum gentium,
parva pars populi credidit Christiani, de quibus supra dictum est: Et
reliquiae Syriae sicut gloria filiorum Israel erunt (Multi enim (Matth.
XXII, 14) vocati, pauci vero electi); et: Non est omnium fides
(II Thess. III, 2): nunc consequenter infertur non planctus, sed vae
his gentibus quae credere noluerant, et persecutae sunt populum christianum.
Comparanturque undarum molibus et frementi mari, et quantum in se est, cuncta
opprimere et occupare cupienti. Sonabunt enim populi in spectaculis theatralis
luxuriae, et amphiteatri crudelitate, et circi furoribus, sicut sonitus aquarum
inundantium, quando consona impietatis voce blasphemant, et dicunt Christianos
ad leones et bestias projici, et caetera hujuscemodi. Sed illis instar maris
furentibus, increpabit Dominus auctorem seditionis eorum, et fugabit eum a suo
populo. Et sicut pulvis motus in montibus, quanto excelsior est, tanto fortius
rapitur; et sicut turbo, qui de terra consurgit, subita tempestate fertur in
sublime: ita et ille raptus, a Dei populo separabitur ac fugiet, ne in abyssos
relegetur. Cumque dies consummationis advenerit, quod interpretatur vespera,
tunc erit turbatio, sua peccata noscentis. Et in tempore matutino, die
videlicet resurrectionis, non subsistet, quod LXX transtulerunt, non erit.
Si autem non erit, quid respondebunt, qui diabolo dant poenitentiam, et illi
quantum in se est, Archangelicum fastigium pollicentur? Haec est pars eorum,
qui vastaverunt nos, et sors diripientium nos. Haec vel populus loquitur
Christianus, vel propheta ex persona credentis populi, quod interitum
sempiternum persecutores eorum habituri sint, qui exsiliis, carceribus, bonorum
proscriptionibus oppresserunt sanctos Dei, et aeterna supplicia possessuri
sunt.
(Cap. XVIII—Vers. 1 seqq.) Vae terrae cymbalo alarum, quae est
trans flumina Aethiopiae, qui mittit in mari legatos, et in vasis papyri super
aquas: ite, Angeli veloces, ad gentem convulsam, et dilaceratam: ad populum
horribilem, post quem non est alius: ad gentem exspectantem, exspectantem et
conculcatam, cujus diripuerunt flumina terram ejus. Omnes habitatores orbis,
qui moramini in terra, cum elevatum fuerit signum in montibus, videbitis et
clangorem tubae audietis. LXX: Vae terrae navium alarum trans flumina
Aethiopiae, qui mittis in mari obsides, et epistolas biblinas super aquam.
Ibunt enim nuntii leves ad gentem excelsam, et peregrinum populum et pessimum,
qui est trans eum: gens absque spe, et conculcata, nunc flumina terrae omnis
sicut regio quae habitatur [Al. habitabitur]: habitabitur regio eorum,
quomodo si signum de monte elevetur, et tubae vox audiatur. Utramque
editionem posui in prophetia obscurissima ne quid volentibus intelligere quod
scriptum est, deesse videatur. Simulque vehementer admiror eos, qui fidem
nostram, et spem Christianam arbitrantur, simplicitate contentam, quia scriptum
est: Mandatum Dei lucidum illuminans oculos (Ps. XVIII, 9): nec
plus debere nos quaerere, quam ut fiant, quae praecepta sunt: cum idcirco et
omnis Scriptura, et Prophetae specialiter futurorum mysteriis involuti sint, ut
provocent nos ad intelligentiam, et ad illud quod in Evangelio dicitur: Petite,
et accipietis: quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis. Quia
ergo juxta historiam et id quod in Hebraeo continetur, in quinto libro exposui,
nunc quid mihi juxta anagogen videatur, edisseram. Prudens forsitan lector
inquirat, quid sibi velit in Visione, vel Onere Damasci, alarum cymbalum et
caetera quae sequuntur. Postquam de vocatione gentium dictum est, de objectione
Judaeorum, et electione eorum, qui per Apostolos crediderunt, et postea de
gentium multitudine et persecutoribus, qui maris fluctibus comparati sunt:
sequebatur, ut de haeresibus quoque, quae Ecclesiam vexaverunt, et hucusque
populantur, sermo propheticus nuntiaret, qui, dormiente patrefamilias, in agro
Ecclesiae superseminaverunt zizania (Matth. XIII). Et dicuntur cymbalum,
charitatem Dei non habentes, juxta illud Apostoli: Si linguis hominum loquar
et Angelorum: charitatem autem non habeam, factus sum velut aes sonans aut
cymbalum tinniens (I Cor. XIII, 1). Et non solum cymbalum rauco
concrepans sonitu, sed propter levitatem sermonis haeretici in diversa
currentis, alarum cymbalum dicuntur, sive juxta Septuaginta, alae navium,
qui magna mercimonia promittentes, navigant in saeculi istius fluctibus. Alas
autem navium, vela quibus suspenduntur, et trahuntur, intellige. Et pulchre
alas dixit navium, omnis enim haereticus pollicetur excelsa, et cum alas habere
se jactet, tamen haeret in salsis fluctibus, et procul non recedit a terra, in
medioque cursu patitur repente naufragium. Unde Aquila pro cymbalo, umbram
alarum, interpretatus est, non enim habent alas, sed alarum similitudinem.
Quodque infert, quae est trans flumina Aethiopiae, hoc significat, quod
impietate sua omnes vincant haeretici. Verbi gratia: Dicit Epicurus non esse
providentiam, et voluptatem maximum bonum. Comparatione hujus sceleratior
Marcion, et omnes haeretici, qui vetus lacerant Testamentum. Cum enim recipiant
providentiam, accusant Creatorem, et asserunt eum in plerisque operibus
errasse, et non ita fecisse, ut facere debuerat. Ad quam enim utilitatem
hominum, serpentes, scorpios, crocodilos, et pulices, cimicesque et culices
pertinere? Isti ergo trans flumina Aethiopiae sunt, et mittunt in mari hujus
saeculi legatos, id est, discipulos suos, qui eorum portantes volumina, recte
vasa papyri, id est, chartacia super aquas portare dicuntur, quae delentur
velociter. Sicut enim libri juxta aquas et humores cito obscurantur, delentur
et pereunt: ita sermo eorum atque doctrina, cum in principio aliquam visa
fuerit fortitudinem possidere, pertransit et labitur. Itaque per ironiam
dicitur ad eos: O Angeli haereticorum, ite veloces. Quos beatus apostolus
Paulus falsos apostolos, operarios fraudulentos, qui in Apostolos Christi
transfigurentur, appellat (II Cor. XI). Et ite ad gentem avulsam et laceratam:
avulsam a Deo, et haereticorum morsibus laniatam. Ad populum horribilem; nihil
enim horribilius blasphemia, quae ponit in excelsum os suum. Post quem non est
alter populus: omne quippe peccatum comparatum blasphemiae, levius est. Gentem
exspectantem, exspectantem, et conculcatam. Nam omnes haeretici sibi coelestia
repromittunt, et pollicentur ingentia, et tamen a daemonibus conculcantur.
Cujus terram diripuerunt flumina, quae non de coelo habent aquas, sed de terra.
Quis enim angulus est, quae extrema solitudo terrarum, ad quam non turbidus
haereticorum sermo perveniat? Itaque omnes qui habitant et morantur in orbe
terrarum, ad haereticorum signum, quod quasi in montibus elevatum est, erigunt
oculos suos, et clangorem tubae, id est, doctrinae eorum, audiunt. Haec juxta
Hebraicum. Caeterum secundum LXX planguntur alae haereticorum, quae instar
navium per mare hujus saeculi volitant, et impietatem superant ethnicorum, quos
nunc Aethiopes Scriptura cognominat: et dicitur ad doctrinam eorum, atque sermonem:
Qui mittis in mari hujus saeculi libros, obsides perversitatis tuae, et
epistolas ad decipiendos eos, qui lecturi sunt. Pergunt nuntii leves ad gentem
excelsam, et peregrinum populum, et pessimum. Nullus enim ecclesiasticorum
tantum habet studii in bono, quantum haeretici in malo, et in eo se lucrum
putant consequi, si alios decipiant, et ipsi perditi caeteros perdant. Gens
autem vocatur excelsa propter superbiam: et peregrina et pessima, quia aliena a
Deo est. Vere gens sine spe, et conculcata, cujus flumina in tota terra
imitantur habitationem Ecclesiae, ut inveniant sibi hospitium et regionem, in
qua elevent signum doctrinae suae, in qua Scripturarum clangant tuba.
(Vers. 4 seqq.) Quia haec dicit Dominus ad me, quiescam, et
considerabo in loco meo: sicut meridiana lux clara est, et sicut nubes roris in
die messis. Ante messem enim totus effloruit, et immatura perfectio germinabit,
et praecidentur ramusculi ejus falcibus: et quae derelicta fuerint,
abscindentur, excutientur. Et relinquentur simul avibus montium, et bestiis
terrae, et aestate perpetua erunt super eum volucres, et omnes bestiae terrae
super illum hyemabunt. In tempore illo deferetur munus Domino exercituum a
populo divulso, et dilacerato, a populo horribili, post quem non fuit alius, a
gente exspectante, exspectante et conculcata, cujus diripuerunt flumina terram
ejus, ad locum nominis Domini exercituum montem Sion. Quiescit et
comtemplatur Deus in loco suo, sive juxta Aquilam, in firmamento, id
est, in Ecclesia, de qua Paulus Apostolus loquitur: Columna et firmamentum
veritatis (I Tim. III, 15). Contemplatur autem ea quae fiunt in
Ecclesia; et sicuti meridiana lux clara est, ita universa perlustrat: juxta
illud quod in decimo octavo Psalmo secundum Anagogen de sole justitiae dicitur:
Nec est qui se abscondat a calore ejus (Ps. XVIII, 7). Et quomodo
nubes roris in die messis, et in ferventi aestate gratissima est, sic Dominus
habitatores Ecclesiae suae refrigerat, quo praesente cuncta florescunt. Et
antequam tempus consummationis adveniat, quia nunc ex parte cognoscimus et ex
parte prophetamus, multi perfecti reperientur, de quibus Apostolus loquitur: Quotquot
perfecti hoc sentiamus (I Cor. XIII; Philip. III, 15). Ramusculi
autem, qui inutiles sunt, falcibus praecidentur, dicente in Evangelio Salvatore:
Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est. Omnem palmitem in me non
ferentem fructum, tollet eum, et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut
fructum plus afferat (Joan. XV, 2). Et quae praecisa fuerint,
relinquentur avibus montium et bestiis terrae. Avibus, quae juxta viam seminata
populantur, et bestiis, quibus traditur anima non confitens Deum, ita ut qui a
Domino praecisus fuerit et abjectus, et de corpore illius, quod est Ecclesia
separatus, tam in aestate quam in hyeme, hoc est, in prosperis et adversis,
volucrum et bestiarum mansio sit. Sicut autem hi qui inutiles sunt et
infructuosi in Ecclesia, amputantur et projiciuntur, ne modicum fermentum totam
massam corrumpat: sic econtrario fieri potest, ut qui haeretico fuerant errore
decepti, et avulsi a Domino atque lacerati, et horribiles ob blasphemiam,
frustraque mendacia praestolantes, et conculcati a daemonibus, et a fluviis in
partes varias dissipati, cum recordati fuerint Dei sui, et magistros pessimos
dereliquerint, offerant munus Domino exercituum, non alibi nisi in monte Sion,
et in specula, quod interpretatur Ecclesia. Brevius dicimus, quia in libro
explanationis historicae multa jam diximus.
(Cap. XIX.—Vers. 1.) Onus Aegypti. Symmachus et Theodotio: Assumptio
Aegypti. LXX: Visio Aegypti. Ubi in Hebaero scriptum est MASSA
MESRAIM (משא מצרים), quod nos interpretati sumus, Onus vel
pondus Aegypti: pro quo Aquila transtulit ἄρμα
Αἰγύπτου, possumus
dicere ab eo, quod tollat propheta, et portet jugum Domini, eum exstitisse
condignum, qui prophetiam Aegypti cerneret, sive portaret. Unde miror LXX et in
Babylone pro Pondere interpretatos Visionem; et in Philisthiim,
et Moab, et Damasco, Verbum; et nunc in Aegypto Versionem; cum in
Hebraeo in omnibus his non Verbum et Visio, sed MASSA (משא), id est, Onus, pondus que ponatur. Quod autem Symmachus
et Theodotio λῆμμα, id est, assumptionem
semper interpretati sunt, hoc scire debemus, accepisse prophetam a Domino
gratiam spiritualem, ut Aegypti sacramenta cognosceret, sive oculis mentis
aspiceret, ut LXX transtulerunt. Non est autem Aegyptus ista quam Judaei
putant, sicut arbitratus est Josephus, qui in libris Antiquitatum refert: Oniam
sacerdotem Isaiae implesse vaticinium, ut in territorio Heliopolitano, quod
Aegyptii νομὸν vocant, exstrueret templum ad
similitudinem Templi Dei, et altare. Esto enim, concedamus haec dicta de Onia
et altari quod in Aegypto exstruxit, quae erunt quinque civitates, quae in
Aegypto loquantur lingua Chananitica: ex quibus una juxta LXX appellatur ἀσεδέκ:
juxta alios interpretes, civitas ARS sive ARES, vel civitas solis?
Et quis erit iste salvator, qui missus est Egyptiis, ut salvaret eos, et
Dominum cognoscerent Aegyptii? quando coluerunt eum in hostiis et muneribus, et
vota solverunt? quando percussit Dominus Aegyptum et sanavit eam? in quo
tempore factum poterimus docere, ut fuerit via de Aegypto in Assyrios, et
intraverint Assyrii in Aegyptum, et Aegyptii in Assyrios; et servierint
Aegyptii Assur? Quando Israel tertius in Aegypto fuit; et apud Assyrios quasi
benedictio in medio terrae: ita ut Dominus diceret: Benedictus populus meus
Aegypti, et opus manuum mearum Assyrius? Haec ad Aegyptum istam, quam
Judaei aestimant, non pertinere perspicuum est. Itaque locum istum quem
incolimus, et mundum qui in maligno positus est: Aegyptum possumus appellare,
maxime quia MESRAIM (מצרים), quod dicitur Aegyptus,
interpretatur ἐκθλίβουσα,
id est, tribulans, sive ad angustiam redigens. Est tamen
sciendum, multa Oneris Aegyptii, vel Visionis, ad Aegypti provinciam pertinere,
quae usque hodie habitatur et cernitur. Sed et in hoc et in aliis Scripturarum
locis pleraque ponuntur, quae non possent stare juxta historiam: ut rerum
necessitate cogamur altiorem intelligentiam quaerere.
(Vers. 1 seqq.) Ecce Dominus ascendet super nubem levem, et
ingredietur Aegyptum, et movebuntur [Al. commovebuntur] simulacra
Aegypti a facie ejus, et cor Aegypti tabescet in medio ejus. Et concurrere
faciam Aegyptios adversus Aegyptios, et pugnabit vir contra fratrem suum, et
vir contra amicum suum, civitas adversum civitatem, regnum adversus regnum. Et
disrumpetur spiritus Aegypti in visceribus ejus: et consilium ejus
praecipitabo; et interrogabunt simulacra sua et divinos suos, et Pythones, et
hariolos. Et tradam Aegyptum in manus dominorum crudelium, et rex fortis
dominabitur eorum, ait Dominus Deus exercituum. Pleraque de prophetia
Aegypti, quam levavit vel vidit Isaias, in historica explanatione perstrinxi.
Unde nunc juxta tropologiam summa quaeque carpenda sunt. Ascendit Dominus super
nubem levem, corpus sanctae Virginis Mariae, quod nullo humani seminis pondere
praegravatum est: vel certe corpus suum, quod de Spiritu sancto conceptum est.
Et ingressus est in Aegyptum hujus mundi; statimque omnia Aegypti simulacra
commota sunt: ita ut divinationes et universa fraus idololatriae, quae deceptum
possidebat orbem, se fractam esse sentiret: intantum ut magi de Oriente docti a
daemonibus, vel juxta prophetiam Balaam (Num. XXIV) intelligentes natum
Filium Dei, qui omnem artis eorum destrueret potestatem, venerint Bethleem, et
ostendente stella, adoraverint puerum (Matth. II). Tunc cor Aegypti omne
contabuit, et Aegyptii contra Aegyptios surrexerunt, juxta illud quod Dominus
loquitur in Evangelio: Nolite putare quia veni mittere pacem super terram:
non veni pacem mittere, sed gladium. Veni enim dividere hominem contra patrem
suum, et filiam contra matrem suam, et nurum contra socrum suam (Matth.
X, 34 seqq.). Eo tempore et illud expletum est: Inimici hominis
domestici ejus (Mich. VII, 6). Et pugnabit vir contra fratrem suum,
et vir contra amicum suum. Fuerunt enim in una domo separati, duo contra tres,
et tres contra duos, et divisus est pater contra Filium, et filius contra
patrem, civitas adversus civitatem, et regnum adversus regnum, eorum qui non
crediderunt, adversum eos qui crediderunt, vel certe eorum, qui crediderunt,
proximos suos salvare cupientium. Et disruptus est spiritus Aegypti in
visceribus suis, ut nequaquam paria sentirent; sed spirituali contra se gladio
separati, omne consilium suum praecipitatum esse cognoscerent: et nihilominus
in errore pristino permanentes, hi qui fidei veritatem suscipere noluerant,
interrogarent simulacra, et divinos suos, et Pythones, et hariolos. Cumque illi
hoc fecerint, Dominus tradidit eos in manu dominorum crudelium, juxta illud
apostolicum: Quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare (I Tim.
I, 20); quo servitute durissima oppressi, ad clementissimum Dominum
revertantur. Pulchreque daemones crudeles dominos vocat, quibus nihil crudelius
est. Rex quoque fortis, qui Dominus est eorum, perspicue diabolus intelligitur,
quem et in Evangelio Dominus sortem vocat, quo vincto et oppresso, vasa domus
ejus, et praeda diripitur.
(Vers. 5 seqq.) Et arescet aqua de mari, et fluvius desolabitur
atque siccabitur, et deficient flumina, attenuabuntur et siccabuntur rivi
aggerum. Calamus et juncus marcescet: nudabitur alveus rivi a fonte suo, et
omnis sementis irrigua siccabitur: arescet et non erit. Et maerebunt
piscatores, et lugebunt omnes mittentes in flumen hamum, et expandentes rete
super faciem aquae, et arescent. Et confundentur qui operantur linum,
plectentes et texentes subtilia, et erunt irrigua ejus flaccentia, omnes qui
faciebant lacunas ad capiendos pisces. Stulti principes Taneos, sapientes
consiliarii Pharao dederunt consilium insipiens. Quando rex fortis, durus
dominatus fuerit in Aegypto, arescet omnis doctrina et pulchritudo eloquentiae
saecularis, et ipse fons fluviorum omnium diabolus, a quo oriuntur universa
mendacia, desolabitur: ita ut deficiant caetera flumina et rivi, qui de
turbidis Nili aquis implebantur. Calamus quoque et juncus nimia siccitate
arescent. Pro junco papyrum LXX transtulerunt, de quo charta fit,
addentes de suo achi viride, quod in Hebraico non habetur. Cumque ab
eruditis quaererem, quid hic sermo significaret, audivi, ab Aegyptiis hoc
nomine lingua eorum omne quod in palude virens nascitur appellari. Calamus
autem juxta tropologiam, est sermo vacuus, et nihil in se solidum habens: et
papyrus qui videtur quidem habere medullam, et non est vacuus, et tamen
fragilis est, citoque marcescit. Omnes quoque rivi, arefacto rivorum capite,
siccabuntur, et quidquid prius aquis irrigabatur Aegyptiis, arefactum, non
erit: ita ut moereant Aegypti piscatores qui valde contrarii sunt piscatoribus
Domini, et lugeant qui mittebant hamum in flumen, et expandebant rete super
faciem aquae. Qui singulos quosque decipiunt, hamum mittunt in aquas turbidas.
Qui autem plures simul, ita ut in synagogis Satanae loquantur publice, et
populorum abducant greges, isti rete super aquas mittunt Aegyptias.
Confundentur etiam hi qui operabantur linum, ut vestes facerent sacerdotum;
plectentes illud, et texentes subtilia: quod proprie ad dialecticorum artem
pertinet. Pro subtilibus, byssum LXX transtulerunt, quod et ipsum in
sacerdotum vestibus texitur. Quodque sequitur: Et erunt irrigua ejus
flaccentia, omnes qui faciebant lacunas ad capiendos pisces, hoc
significat, quod omnes insidiae Aegypti piscatorum destruantur, et pereant. Pro
lacunis quae fiebant ad capiendos pisces, quod nos juxta sensum interpretati
sumus, et in Hebraico, et in cunctis interpretibus, in loco piscium ponuntur animae,
ut ab historia trahamur ad tropologiam, quod videlicet isti piscatores, qui
faciebant lacunas, et foveas, ad hoc fecerint, ut animas in eis deciperent.
Notandum quod pro lacunis LXX ζύθον
transtulerunt, quod genus est potionis ex frugibus aquaque confectum, et vulgo
in Dalmatiae Pannoniaeque provinciis, gentili barbaroque sermone appellatur sabaium.
Hoc maxime utuntur Aegyptii, ut non puras aquas bibentibus tribuant, sed
turbidas, et commixtarum fecium similes, ut per hujuscemodi potionem haereticae
pravitatis doctrina monstretur. Tunc stulti erunt principes Taneos, quae
interpretatur mandatum humile. Omnes enim haeretici contrariam
altitudini humilitatem docent, et detrahunt ad inferos, et sunt principes humilis
dejectique mandati. Consiliarii quoque Pharao, qui rex Aegypti est, et recte dissipator,
et divisus, et in partes varias separatus exprimitur, insipiens
arguentur dedisse consilium, quando disperderit Dominus sapientiam sapientium,
et intelligentiam prudentium reprobaverit (I Cor. I).
(Vers. 12 seqq.) Quomodo dicitis Pharaoni: filius sapientium ego,
filius regum antiquorum? Ubi sunt nunc sapientes tui? annuntient tibi, et
indicent quid cogitaverit Dominus exercituum super Aegyptum. Stulti facti sunt
principes Taneos, emarcuerunt principes Mempheos, deceperunt Aegyptum angulum
populorum ejus. Dominus miscuit in medio ejus spiritum vertiginis, et errare
fecerunt Aegyptum in omni opere suo, sicut errat ebrius et vomens. Et non erit
Aegypto opus quod faciat caput et caudam incurvantem et refrenantem. Solent
haeretici regi suo vel Pharaoni dicere: Filii sumus sapientium, qui ab initio
doctrinam nobis Apostolicam tradiderunt: filii sumus regum antiquorum, qui
appellantur reges philosophorum, et habemus scientiam Scripturarum junctam
sapientiae saeculari. Quos nunc interrogat, sive ipsum regem haereticorum, ubi
sint sapientes ejus qui contemnebant Ecclesiasticam simplicitatem: et
respondere compellit, quid cogitaverit Dominus Sabaoth super Aegyptum istius mundi,
et quid in consummatione facturus sit. Stulti sunt approbati principes Taneos
qui humile haereticorum habuere mandatum. Emarcuerunt omnes principes Mempheos,
qui eloquentiae et oris polluere jactantia. Memphis enim, os, vel, ex
ore, interpretatur, et μεταφορικῶς
sermonem sonat. Quodque sequitur: Deceperunt Aegyptum angulum populorum
ejus, sive juxta LXX: decipient Aegyptum per tribus, hoc significat,
quod regnum sapientiae saecularis stultum esse monstretur, et singulorum
dogmatum principes, qui interpretantur tribus, arguantur stultos habuisse
doctores. Dominus enim miscuit eis spiritum vertiginis, sive errorum, juxta
illud quod scriptum est: Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia,
tradidit illos Deus in reprobum sensum (Rom. I, 24). Et quomodo qui
sanctus est, cum Isaia dicere potest: Spiritum salutis tuae faciemus super
terram? sic qui peccator est, faciet spiritum erroris, hoc est, malitiae
spiritum: secundum quod et in Jeremia legimus: Arguet te praevaricatio tua,
et malitia tua corripiet te (Jerem. II, 19). Sin autem scandalizatur
haereticus, qui vetus non recipit Testamentum, quod Dominus miscere dicatur
erroris vel vertiginis spiritum, audiat scriptum in Apostolo, hoc est, in novo
Testamento: Tradidit eos Deus in desideriis cordis sui in immunditiam (Rom.
I, 24). Et iterum: Propterea tradidit eos Deus in passiones ignominiae.
Et rursum: Tradidit eos Deus in reprobum sensum, ut faciant quae non
conveniunt [Al. oportet]. Traduntur autem in desideriis cordis, quia
mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei, in similitudinem imaginis corruptibilis
hominis, et volucrum, et quadrupedum, et reptilium. Quod quidem non solum in
Epistola ad Romanos, sed et ad Thessalonicenses de Antichristo legimus: Pro
eo quod charitatem veritatis non susceperunt, ut salvarentur, mittet eis Deus
operationem erroris, ut credant mendacio, et judicentur omnes qui non
crediderunt veritati, sed complacuerunt sibi in mendacio (II Thess. II,
10): quod puto Apostolum Paulum de praesenti Isaiae lectione sumpsisse, in
qua dicit: Dominus miscuit eis spiritum erroris, et errare fecerunt Aegyptum
in omnibus operibus suis, sicut errat, inquit, ebrius et vomens, qui
inebriatus est vitiis. De quibus ebriis Joel loquitur: Vae qui ebrii sunt
absque vino. Et non solum ebrii: sed et vomentes furorem draconum, et
furorem aspidum insanabilem, ut postquam hujuscemodi vinum evomuerint,
intelligant ebrietatem suam, atque cognoscant, quod quamdiu ebrii fuerint, nec
principium habuerint, nec finem, id est, nec caput, nec caudam: sed truncum ex
utraque parte animal. Pro principio et fine, quod et Symmachus et LXX
transtulerunt, Theodotio more suo ipsa verba Hebraica posuit CHAPHPHE (כפה) et AGMON (אגמון): quod Aquila interpretatus est, incurvum,
atque perversum. In incurvo, senes intelligi volens; in perverso,
lascivientes pueros, qui omnia perversa faciant; ac per hoc esse sensum,
quod in Aegypto non solum caput desit et cauda, sed et senes et pueri, id est,
et principium et finis.
(Vers. 16, 17.) In die illa erit Aegyptus quasi mulieres, et
stupebit, et timebit a facie commotionis manus Domini exercituum, quam ipse
movebit super eam. Et erit terra Juda Aegypto in festivitatem: omnis qui illius
fuerit recordatus, pavebit a facie consilii Domini exercituum, quod ipse
cogitavit super eam. In illo tempore, hoc enim, ut crebro diximus,
significat dies, quando miscuerit Dominus spiritum erroris atque vertiginis, ut
evomat Aegyptus vinum draconum, et furorem aspidum insanabilem, intelligens
errorem suum et ebrietatem pristinam, Aegyptus timebit quasi mulier, non timore
fortuito, qui viris accidere consuevit, quos non amat Aegyptus, sed suffocat et
interficit; sed timore femineo, quas solas vult Pharao vivere. Timebit autem
commotionem, sive elationem manus Domini, per quam supplicia demonstrantur,
quam movebit et elevabit, ut percutiat Aegyptum. Tunc terra Juda, id est,
scientia Scripturarum, lex et prophetae, Evangelia et Apostolorum epistolae,
erunt Aegypto in festivitatem, si eas cognoverit: vel in timorem, si
comparatione doctrinae et veritatis earum se intellexerit habuisse mendacium.
Omnis qui hujus terrae fuerit recordatus, pavebit eo pavore, qui ducit ad
vitam: Principium enim sapientiae, timor Domini (Prov. IX, 10).
Et hoc non solum in consummatione mundi, sed in praesenti quoque tempore
accipere possumus; quod Ecclesiasticum virum, et doctrinis coelestibus
eruditum, omnis haereticus timeat, et ad recordationem illius terreatur.
Timebit autem et pavebit consilium Domini, quod super Aegyptum mundi istius
cogitavit. Singula breviter transcurrimus, ut ad reliqua transeamus.
(Vers. 18.) In die illa erunt quinque civitates in terra Aegypti
loquentes lingua Chananitide, et jurantes per Dominum exercituum: civitas solis
vocabitur una. Multum prodest manus Domini elevata sive commota super
Aegyptum, ut terra Judae sit ei in timorem, et omnis, qui illius recordatus
fuerit, pertremiscat. In illo tempore quinque civitates in terra Aegypti
loquentur lingua Chanaan, quas plerique nostrorum quinque sensus intelligunt,
visum, auditum, odoratum, gustum, et tactum. Quando videmus mulierem ad
concupiscendum, visus noster loquitur lingua Aegyptia. Quando audimus judicium
sanguinis, dicente Domino: Non suscipies auditionem vanam (IV Reg.
XII, 21, juxta LXX), auditus noster loquitur lingua Aegyptia. Quando
secundum prophetam vivimus in deliciis, et jacemus super lectos eburneos, et
primis [Forte optimis] ungimur unguentis, odoratus noster loquitur
lingua Aegyptia. Quando venter noster deus est (Philipp. III), gustus
noster loquitur lingua Aegyptia. Si non audierimus illud, quod Apostolus
loquitur: Bonum est homini mulierem non tangere (I Cor. VII); sed
econtrario jungamur meretrici, tactus noster loquitur lingua Aegyptia. Sin
autem econtrario elevaverimus oculos nostros, et viderimus quod regiones jam
albae sint ad metendum, et nequaquam curvi fuerimus in terram, sed juxta
Evangelicam mulierem, quae decem et octo annis coelum aspicere non poterat (Luc.
XIII), elevaverimus oculos nostros et dixerimus, Ad te levavi oculos
meos, qui habitas in coelis (Ps. CXXII, 1), oculus noster et visus
loquitur lingua Chananitide. Si circumciderimus aures nostras, et audierimus
Dominum loquentem: Qui habet aures audiendi audiat (Luc. VIII, 8),
auditus noster loquitur lingua Chananitide. Qui potuerit sponso dicere: Post
te in odorem unguentorum tuorum currimus (Cant. I, 3): Et: Christi
bonus odor sumus in omni loco (I Cor. II, 15), hujus odoratus
loquitur lingua Chananitide. Gustus quoque in bonam partem accipitur ejus qui
comedit panem de coelo descendentem, panem vivum et non mortuum, et audit illud:
Gustate et videte quam suavis est Dominus (Ps. XXXIII, 9), statim
loquitur lingua Chananitide. Sed et tactus spiritualis est, de quo Joannes
Apostolus ait: Manus nostrae palpaverunt de Verbo vitae (I Joan. I,
1); et qui fide tangit Jesum, ita ut de eo Salvator possit dicere: Tetigit
me aliquis, ego enim scio virtutem exisse de me (Luc. VIII, 46).
Didicimus quanta bona tribuat elevata manus Domini; quaeramus quare non lingua
Hebraea, sed lingua Chananitide loquantur quinque Aegypti civitates. Ad quod
ita respondere conabimur: Hebraeus περάτην,
id est, transitorem sonat, qui de loco transit ad locum. Ergo et nos
licet sancti quamdiu in Aegypto sumus, et in istius mundi versamur tenebris,
non possumus loqui lingua Hebraea, sed lingua Chananitide, quae inter
Aegyptiam, et Hebraeam media est, et Hebraeae magna ex parte confinis. Chanaam,
interpretatur, quasi commotio, sive quasi respondens. Quando
igitur ab Aegypto recedimus, et exire volumus de potestate Pharaonis, ita ut
terra nostra, et confessio formidolosa sit Aegypto: tunc movemur et quasi
respondemus Domini voluntati, et tamen quia adhuc in praesenti saeculo sumus,
lingua Hebraea necdum loqui possumus. Quodque sequitur: Jurare quinque
civitates per Dominum exercituum, hoc significat, quod etiam hic positi
nequaquam daemonum, sed Dei recordemur omnipotentis. De his quinque
civitatibus, cum aliarum quatuor tacita sint nomina, una dicitur solis
civitas, quae mihi videtur referri ad visum. Sicut enim ut videatur
civitas, sole et luna indiget; ita ut oculi nostri illuminentur, indigemus sole
justitiae.
(Vers. 19-21.) In die illa erit altare Domini in medio terrae
Aegypti, et titulus juxta terminum ejus Domini. Et erit in signum, et in
testimonium Domino exercituum in terra Aegypti. Clamabunt enim ad Dominum a
facie tribulantis: et mittet eis Salvatorem, et propugnatorem qui liberet eos:
et cognoscetur Dominus ab Aegypto. Consequenter ad id quod supra dixerat: In
die illa erunt quinque civitates in terra Aegypti loquentes lingua Chananitide:
et jurantes per Dominum exercituum, nunc infertur: Erit altare Domini in
medio terrae Aegypti, quod Onias secundum Josephum (Antiqq. lib. XIII,
cap. 6) male intelligens implere conatus est. Et titulus Domini continens
passionem, in quo scriptum est Hebraicis litteris, Graecis, et Latinis: Jesus
Nazarenus rex Judaeorum (Joan. XIX), in signum Crucis, et in
testimonium universarum gentium, quae nunc Aegyptus appellantur. Cumque
persecutio creverit a facie tribulantium nominis Christiani, tunc clamabunt in
cordibus suis: Abba pater (Rom. VIII). Et mittet Dominus exercituum
Salvatorem, id est, Jesum, et Judicem, vel propugnatorem qui liberet eos, ut
liberati cognoscant Dominum, et ipsi cognoscantur a Domino; et ubi abundavit
peccatum, superabundet gratia (Rom. V). Unum autem altare Aegypti, id
est, mundi istius dicitur, ut cuncta altaria, quae contra Ecclesiae eriguntur
altare, sciamus esse non Domini. Usque ad finem visionis Aegyptiae, in libro
Explanationis Historicae, quia manifesta prophetia erat, diximus quod cuncta
referantur ad Christum.
(Vers. 20.) Et cognoscent Aegyptii Dominum in die illa: et colent
eum in hostiis, et muneribus, et vota vovebunt Domino, et solvent. Et percutiet
Dominus Aegyptum plaga, et sanabit eam: et revertentur ad Dominum, et
placabitur eis, et sanabit eos. Postquam cognoverint Aegyptii Dominum,
colent eum in hostiis spiritualibus et muneribus; et vota vovebunt Domino et
solvent; et dicent cum David: Sacrificium Deo spiritus contribulatus (Ps.
L, 19); et: Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum (Ps.
CXL, 2); quando credentes in Nazaraeum, et ipsi fuerint Nazaraei, vinum et
siceram non bibentes (Joan. XIX), et acetum quod Domino propinatum est,
et quaecumque fiunt ex uva Sodomitica. Cumque vota persolverint cum Abel, et
respexerit ea Deus, invidebit frater major Cain, id est, Circumcisionis
populus, et effundet sanguinem christianum, qui clamabit ad Dominum (Genes.
IV); et idcirco egredietur a facie Dei, dicens de Salvatore: Crucifige,
crucifige eum (Luc. XXIII, 11); et: Nos non habemus regem nisi
Caesarem (Joan. XIX, 15). Votum offert et solvit Domino, qui est
sanctus corpore et spiritu. Votum obtulit et Zachaeus, qui mediam partem
substantiae suae pauperibus repromisit (Luc. XIX). Quaeritur, si
Aegyptis salvator et propugnator est missus qui liberet eos de angustiis,
quomodo nunc dicatur: Percutiet Dominus Aegyptum plaga? Sed consideremus
quod sequitur: Et sanabit eam. Quem enim diligit Dominus, corripit (Hebr.
XII). Et ipse Salvator in sexagesimo octavo Psalmo loquitur ad Patrem: Quoniam
quem tu percussisti, ipsi persecuti sunt: et super dolorem vulnerum meorum
addiderunt (Psal. LXVIII, 27). Si ergo proprio filio non pepercit,
sed tradidit eum pro nobis, ut illius livore, et vulneribus sanaremur (Rom.
VIII): tradidit Dominus et martyres passioni, sed rursum eos in
resurrectione sanabit, ut illorum vulneribus fides credentium confirmetur. Unde
et ad Job dicitur: Putas me tibi aliter locutum, nisi ut appareres justus?
Ipse enim dolorem facit, et reddit pristinae sanitati; et visitat servos suos
in virga, ut misericordiam suam non auferat ab eis. Unde filiae, et nurus, quae
multum peccaverunt, et divaricaverunt pedes suos omni transeunti, non
visitantur neque corripiuntur, dicente Domino: Non visitabo super filias
vestras, cum fuerint fornicatae: et super nurus vestras, cum adulteraverint
(Ose. IV, 14). Percutit ergo Aegyptios Dominus, non igne, non gladio,
sed virga. Quis enim filius est, quem non erudiat pater? Ut postquam sanati
fuerint, revertantur ad Dominum, et placetur eis, et rursum sanet eos. Semper
enim indigemus misericordia Dei, et nullus est finis ejus clementiae.
(Vers. 23.) In die illa erit via de Aegypto in Assyrios: et
intrabit Assyrius in Aegyptum, et Aegyptius in Assyrios: et servient Aegyptii
Assyriis. Quomodo caetera quae praecedunt in bonam partem accidisse
Aegyptiis demonstravimus, quinque videlicet civitates in terra eorum loquentes
lingua Chananitide, et jurantes per Dominum et altare Domini in medio terrae
Aegypti collocatum, et titulum, et testimonium, et signum, et salvatorem, qui
liberaret eos; et quod Dominus cognosceretur ab Aegyptiis, et ipsi cognoscerent
eum; et quod offerrent hostias et munera, et vota persolverent et percussi
sanarentur, et reverterentur ad Dominum, et placaretur eis, et iterum
sanarentur: sic et hoc quod sequitur, servire Aegyptios Assyriis, in bonam
partem accipiendum est. Servit enim et Apostolus credentibus, ut lucri eos
faciat (I Cor. IX). Et Esau subjicitur fratri suo Jacob (Genes.
XXXIII), ut particeps fiat benedictionum ejus Igitur qui priores de
gentibus salvati fuerint, et habuerint in se altare Domini, eos qui in duritia
perseverant, sua servitute salvabunt, et commixtione ac societate eorum, ipsi
pergent ad Assyrios, ut Assyrios ducant ad Aegyptum; et postea possint ad
Israeliticum populum pervenire. Ob hanc causam reor, et fidelem mulierem
servire viro infideli, ut paulatim eum de Aegypto, et Assyriis pertrahat ad
Judaeam.
(Vers. 25, 26.) In die illa erit Israel tertius Aegyptio et
Assyrio, benedictio in medio terrae, cui benedixit Dominus exercituum, dicens:
Benedictus populus meus Aegypti, et opus manuum mearum Assyrius: haereditas
autem mea Israel. Tertius erit Israel in Aegypto et in Assyriis, ut omnem
massam suae benedictionis fermento misceat, et qui prius contra se hostiliter
dissidebant, hac benedictionis fibula copulentur; et sit populus Dei Aegyptus,
et opus manuum ejus Assyrius, haereditas autem ejus Israel. Benedictus est
Aegyptius Domino, quia Israelis societate benedicitur. Et opus manuum ejus
Assyrius, quia in ipso suam clementiam demonstravit. Israel autem solus potest
dicere: Pars mea Dominus (Thren. III, 24); qui mente conspicit
Deum, et ejus haereditas appellatur.
(Cap. XX.—Vers. 1 seqq.) Anno quo ingressus est Thartan in Azotum:
cum misisset eum Sargon rex Assyriorum, et pugnasset contra Azotum, et cepisset
eam: in tempore illo locutus est Dominus in manu Isaiae filii Amos, dicens:
Vade et solve saccum de lumbis tuis, et calciamenta tua tolle de pedibus tuis:
et fecit sic, vadens nudus et discalciatus. Et dixit Dominus: sicut ambulavit
servus meus Isaias nudus et discalciatus, trium annorum signum et portentum
erit super Aegyptum et super Aethiopiam. Sic minabit rex Assyriorum
captivitatem Aegypti, et transmigrationem Aethiopiae, juvenum, et senum, nudam
et discalciatam, discoopertis natibus ignominiam Aegypti. Et timebunt et
confundentur ab Aethiopia spe sua, et ab Aegypto gloria sua. Et dicet habitator
insulae hujus in die illa, Haec erat spes nostra? Ad quos confugimus in
auxilium, ut liberarent nos a facie regis Assyriorum? Et quomodo effugere
poterimus nos? Pro Thartan LXX Thanatan transtulerunt: et pro Sargon,
Arna: quod quid interpretetur, scire non possumus. Neque enim falsorum
nominum falsas possumus etymologias fingere. Sunt autem nomina non Hebraea, sed
Assyria, e quibus sonare cognovimus Thartan, turrem dedit, vel superfluus,
sive elongans. Sargon autem princeps horti. Hic rex Assyrius quem
supra legimus sensum magnum, habet duces plurimos, quorum unus est Thartan,
elatus in superbiam, et longe procedens in scelere, et amplior caeteris: et
mittitur ad impugnandam Azotum, quae Hebraice dicitur ASDOD (אשדוד), et interpretatur, ignis generationis;
expugnatque dux regis Assyrii eos qui generationi et libidini serviunt. Et
pulchre rex Assyriorum Sargon princeps hortorum, dicitur voluptati, et luxuriae
deditus. Denique et Achab rex Israel vineam Naboth vertere in hortum cupiebat (III
Reg., XXI), quod ille juxta leges tropologiae intelligens, mori maluit quam
facere, ne haereditas paterna, et antiqua possessio in impii regis delicias
verteretur. Praecipitur autem Prophetae, ut sacco calciamentisque depositis,
nudus et discalciatus incedat, et in signum sit atque portentum Aegyptiis, et
Aethiopibus qui Dei populum persecuti sunt, et propter superbiam fuere humiles.
Aegyptus enim interpretatur persequens, sive tribulans:
Aethiopes, humiles atque dejecti: omnis enim qui se exaltat,
humiliabitur (Luc. XIV, 11). Qui ducendi sunt in captivitatem, et trium
annorum tormenta passuri (Exod. XII), de quibus annis, in Psalmis
legimus: Cogitavi dies antiquos, et annos aeternos in mente habui (Ps.
LXXVI, 6). Quae non putemus parva esse supplicia, sed magnis elongata
temporibus. In ipsa autem captivitate et transmigratione Aegypti, ibunt
juvenes, et senes, qui in malitia roborati sunt, et ad perfectae aetatis vitia
pervenerunt, nudi, ut omnia eorum scelera pateant (Nihil enim (Luc. VIII, 7)
occultum quod non revelabitur), et discalciati, quia Pascha Domini comedere non
poterunt: quod qui comedit, accinctos habet lumbos, et tenet manu baculum, et
calciatis stat pedibus, ne per saeculi hujus solitudinem transiens, a
serpentibus mordeatur (Exod. XII). Tunc discoopertae erunt nates eorum,
per quas stercus egeritur, et omnis ignominia Aegypti demonstrabitur, ita ut
confundantur qui habuerunt spem in Aegypto et in Aethiopia, et gloriam suam in
confusionem viderint esse mutatam: in tantum, ut habitator insulae hujus, id
est, saeculi, qui non est advena et peregrinus, sed perpetuam mundi
possessionem habere cupiebat, confusus dicat: Haec est Aegyptus, et haec est
Aethiopia, quarum sperabamus auxilium, ut a principe mundi istius nos liberarent?
Quomodo ergo effugere poterimus, cum capti sint hi in quibus spem habebamus? Et
hoc notandum, quod antequam capiatur Azotus, Propheta sacco vestitus sit, et
calciatis pedibus, ut plangat quidem eos, qui ardentibus diaboli jaculis
vulnerati sunt, et libidini serviunt; sed nihilominus ipse calciatus incedat,
ut calcare possit super serpentes et scorpiones, et securus incedere per hujus
saeculi eremum, in qua sunt serpentes et scorpiones, et bonarum rerum sitis.
Postquam autem Azotus capta fuerit, in typum captivitatis Aegypti, et
transmigrationis Aethiopiae, ipse discalciatus et nudus incedat. Neque enim in
Terra sancta, ad quam ire festinat, sacco vestitus, et opertis pelle pedibus,
vel stare poterat, vel ambulare, dicente Domino: Solve calciamentum de
pedibus tuis, locus enim in quo stas, terra sancta est (Exod. III, 5).
(Cap. XXI.—Vers. 1 seqq.) Onus deserti maris. Sicut turbines ab
Africo veniunt, de deserto venit, de terra horribili. Visio dura nuntiata est
mihi: qui incredulus est, infideliter agit, et qui depopulator est, vastat.
Ascende Elam, obside Mede: omnem gemitum ejus cessare feci. Propterea repleti
sunt lumbi mei dolore: angustia possedit me, sicut angustia parientis. LXX:
Visio deserti maris. Sicut tempestas de deserto transeat, de deserto
veniens. De terra horribili visio dura annuntiata est mihi: praevaricator
praevaricatur, et iniquus inique agit. Contra me Elamitae, et legati Persarum
veniunt: nunc ingemiscam, et consolabor me: idcirco repleti sunt lumbi mei
angustia, dolores apprehenderunt me, sicut parturientem. Quid nobis
videatur juxta Historiam breviter diximus: nunc tropologiae summa carpamus.
Visio, vel pondus contra saeculi hujus cernitur mare: et cernitur a Propheta,
quantis tentationibus mundus hic plenus sit. Quod autem mare appelletur
saeculum (ut multa praeteream) uno testimonio Psalmi contentus sum: Qui
descendunt mare in navibus, facientes operationes in aquis multis. Ipsi
viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo (Ps. CVI, 23).
Qui enim operantur in hoc saeculo opus Dei, et cum Propheta dicunt: Veni in
profundum maris, ipsi vident mirabilia ejus in profundo; et liberati de
tentationibus et angustiis, horribilem et duram visionem audisse se dicunt.
Haec autem ipsa tempestas a deserto venit, in quo tentatus est et Dominus (Matth.
IV), et Israel colubri morsibus, et scorpionum ictibus patuit (Num. XXI).
Cumque venerit, pertransit, et praeterit: et tunc intelligit ille qui sustinet,
quod non praevaricatur nisi qui praevaricator est, et non agit inique nisi
iniquus. Ut igitur maris fluctibus obruamur, et opprimat nos saeva tempestas,
nostri vitii est, qui ante tempestatem praevaricatores fuimus et iniqui.
Quodque dicit: Contra me Elamitae, et legati Persarum veniunt, hic
sensus est: Elamitae interpretantur despicientes: Persae, tentantes.
Veniant igitur hi qui despicere solent, contemnere, atque tentare: sed ego
ingemiscam, et gemitus meus erit mea consolatio. Sed et lumbi mei repleti sunt
angustia, et obtinuerunt me dolores quasi parturientem, ut a timore Domini
concipiam et pariam, et spiritum salutis ejus faciam super terram. Recte autem
juxta Hebraicum turbines atque tempestates de deserto veniunt, et de terra
horribili, ubi non est habitator Deus, et ubi universa terrena sunt: et
quicumque est incredulus agit rem congruam infidelitati suae, et qui
depopulator est, vastat. Unde audacter contra adversarios loquitur, Ascende
Elam; obside Mede: omnem gemitum deserti maris, et terrae horribilis, et
visionis durissimae, quae nuntiata est, cessare feci. Quia lumbi mei agentes
poenitentiam, nequaquam ut prius voluptate, sed dolore sunt pleni, nec ultra
dicam: Lumbi mei impleti sunt illusionibus (Ps. XXXVII, 7).
Angustia enim possedit me et tribulatio, sicut solet tenere parturientem.
Multum inter se Vulgata editio, et Hebraicum in hoc loco discrepant: ideo
breviter utramque perstringemus, ne φιλεγκλημῶσιν
carpendi nos occasiunculam relinquamus.
(Vers. 4, 5.) Corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem:
emarcuit cor meum, tenebrae obstupefecerunt me: Babylon dilecta mea posita est
mihi in miraculum. Pone mensam, contemplare in specula comedentes, et bibentes:
surgite, principes, arripite clypeum. LXX: Inique egi ut non audirem,
festinavi ut non viderem, errat cor meum: iniquitas inundavit super me; anima
mea insistit timori. Para mensam, speculare speculam: comedite, bibite:
surgite, principes, parate clypeos. Prae auditu, et visione durissima quam
cernebat de deserto mari Propheta venturam, corruisse et turbatum esse se
dicit, et propemodum caligantibus oculis, et stupefacta mente, nescisse quid
cerneret. Illa enim Babylon (pro qua Aquila, et Theodotio, tenebras
interpretati sunt, ut significarent mundum istum, qui in maligno positus est (I
Joan. V), et cujus principes sunt juxta apostolum Paulum (Ephes. VI),
rectores tenebrarum istarum), quae quondam vel Prophetae, vel Deo amabilis
fuit, facta est in sua subversione mirabilis. Unde Prophetae praecipitur, ut
vescens in mensa Domini, et illius saturatus cibo, diligentius contempletur,
quae ventura sint mundo: diciturque per eum ad omnes credentes, ut comedentes
et bibentes corpus et sanguinem Domini, vertantur in principes Ecclesiae, et
cum Apostolis audiant, Surgite: arripiantque clypeum fidei de armatura
Apostoli Pauli (Ephes. VI), in quo possint ignita diaboli jacula
exstinguere. Hoc juxta Hebraicum, et coeptam super mundo interpretationem.
Transeamus ad editionem LXX, quae multum a superioribus discrepat. Corripit se
Propheta, immo sub persona sua aliorum confitetur errorem, qui sequentes
occidentem litteram, contemnunt spiritum vivificantem; et inique fecisse se
dicit, ut non audiret legem spiritualiter: sed econtrario festinaret Dei
sacramenta non cernere, nec diceret cum David: Revela oculos meos, et
considerabo mirabilia de lege tua (Ps. CXVIII, 18). Idcirco errat
cor ejus, et Judaica superstitione completum, non in charitate Dei, sed in
timore consistit, ut habeat spiritum servitutis in timore, et nequaquam
spiritum adoptionis, in quo clamamus, Abba pater (Rom. VIII). Unde
praecipitur ei, ut accedat ad mensam ciborum spiritualium, comedantque omnes in
ea, qui illius sequuntur exemplum, et bibant: et veteri errore contempto
consurgant, in spiritu qui jacebant in littera, et fiant principes, dicantque
cum Propheta: Domine, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos (Ps.
V, 15).
(Vers. 6, 7.) Haec enim dixit mihi Dominus: Vade et pone
speculatorem, et quodcumque viderit annuntiet. Et vidit currum duorum equitum,
ascensorem asini, et ascensorem cameli, et contemplatus est diligenter multo
intuitu, et clamavit leo. LXX: Quia sic dixit ad me Dominus: Vade et
pone tibi speculatorem, et quodcumque videris, annuntia. Et vidi ascensores
equites duos, ascensorem asini, et ascensorem cameli: audivi auditum multum, et
vocavi Uriam ad speculam. Jubetur Propheta ponere in corde suo speculatorem,
et diligentius intueri quae ventura sunt mundo: viditque duos equites,
ascensorem asini, et ascensorem cameli. Quos quidam sic interpretatus est ut
ascensorem asini juxta Evangelicam lectionem (Mat. XXI), et prophetiam
Zachariae (Zach. IX), Christum diceret; et econtrario ascensorem cameli,
contrariam fortitudinem, propter foeditatem tortuosi animantis. Alii vero duos
ascensores litterae et spiritus ad duo referunt Testamenta. Illudque quod in
Hebraico dicitur ARIE (אריה), pro quo Aquila, et Symmachus leonem
et leaenam interpretati sunt, nescio quid volentes LXX οὐρίαν posuerunt, quod quidam
lumen Domini interpretari putat, cum aliis
litteris lumen Domini, quod hic non habetur, et aliis scribatur leo,
quid hic legitur. Vultque speculatorem istum, quem jubetur Propheta ponere in
corde suo, appellari Uriam, et per interpretationem nominis refert ad Christi
intelligentiam, ut ipso habitante in nobis, possimus cernere quae ventura sunt.
Quod quidem, et leoni poterit coaptari, quia Jacob (Genes. XLIX) et Balaam
(Num. XXIII et II) sub Christi mysterio nominatur.
(Vers. 8-10.) Super speculam Domini ego sum, stans jugiter per
diem, et super custodiam meam ego sum, stans totis noctibus. Ecce iste venit
ascensor vir bigae equitum, et respondit et dixit: Cecidit, cecidit Babylon, et
omnia sculptilia deorum ejus contrita sunt in terra. Tritura mea, et filii
areae meae, quae audivi a Domino exercituum Deo Israel, annuntiavi vobis.
LXX: Dominus dixit: Steti per totam diem, et super castra ego steti tota
nocte: et ecce ipse venit ascensor bigae, et respondens ait: Cecidit, cecidit
Babylon, et omnia simulacra ejus, et manufacta contrita sunt in terra. Audite
qui derelicti estis, et doletis: audite quae audivi a Domino Sabaoth, Deus
Israel annuntiavit nobis. Stat Propheta in specula Domini, et in illius
lumine constitutus quae ventura sint, prospicit. Hancque habet custodiam, et
hoc sibi officium delegatum, ut in saeculi istius tenebris quae ventura sint
conspiciat. Ecce iste, inquit, venit, hoc quod sequitur, se vidisse significans,
venire Dominum Salvatorem sedentem super bigam, et duobus equis, immo
animantibus, asino et camelo unum currum jungentem. Qui ascensor bigae
desideranti Prophetae, et verba ejus audire cupienti, respondit et dixit: Cecidit,
cecidit Babylon, totius orbis confusio: et in adventu meo cecidit, quo
humanum corpus assumpsi, et penitus in consummatione mundi ruitura est. Et
omnia sculptilia ejus contrita sunt in terra. Pro quo Septuaginta simulacra
et manufacta interpretati sunt, significantes Scripturam haereticorum
variosque errores haerese ων, qui fabricatores sunt
idolorum, et adorant quae de suo corde finxerunt. Quodque sequitur ex persona
Prophetae dicentis: Tritura mea, et fili areae meae, quae audivi a Domino
exercituum Deo Israel, annuntiavi vobis, juxta Hebraicum hunc habet sensum:
O popule, qui condendus es in horrea mea, quem idcirco trivi in variis
angustiis, ut paleas ab eo excuterem, et purissimum triticum in meis horreis
conderetur, quae audivi a Domino exercituum Deo Israel esse ventura universo
mundo, haec vobis qui in mundo estis omnibus nuntiavi. Alii vero dicunt adhuc
superiorem esse personam, videlicet Domini Salvatoris, quod ipse loquatur ad
Apostolos: Quae audivi a patre annuntiavi vobis (Joan. XV, 15).
Et quia pro hoc in LXX legitur, audite qui relicti estis, et doletis, hic
mihi juxta interpretationem eorum sensus videtur: O Apostoli, de quibus scribit
Isaias: Nisi Dominus reliquisset nobis semen, quasi Sodoma essemus, et
similes Gomorrhae fuissemus (Isa. V, 9), quorum reliquias et
Apostolus ad Romanos docet esse salvatas (Rom. IX): qui relicti estis de
populo Judaeorum ut salvaremini; et doletis super perditione gentis vestrae, de
qua et alibi legimus: Tristitia est cordi meo, et dolor continuus pro
fratribus meis, qui sunt Israelitae secundum carnem (Rom. IX, 2, 3):
haec quae audivi a Deo Patre, vobis annuntio, quae Deus Israel vobis ventura
praedicit.
(Vers. 11, 12.) Onus Duma: ad me clamat ex Seir: Custos, quid de
nocte? custos, quid de nocte? Dixit custos, venit mane, et nox. Si quaeritis,
quaerite: convertimini, et venite. LXX: Visio Idumaeae, ad me clamat de
Seir: Custodite propugnacula, custodio mane et nocte; si quaeris, quaere: et
apud me habita. Verbum Hebraicum ELAI (אלי), quod omnes interpretati sunt, ad me, si volueris
legere ELI, interpretatur Deus meus, vel fortis meus. Quodque nos
diximus, clamat, vel vocat, id est, καλεῖ,
secundum Hebraei, et Graeci sermonis ambiguitatem dici potest clama, vel
voca; et est sensus: Deus qui est custos meus, die ac nocte me ad
poenitentiam vocat, ut relinquens Seir, quod interpretatur hispidas
ac pilosus, revertar, et habitem apud eum. Duma vel similitudinem,
vel silentium, sonat. Idumaea autem in terrenam vertitur.
Dominus ergo loquitur ad Apostolorum chorum, et praecipit ei: Ad me voca eos
qui sunt de Seir, ut mihi serviat gentium multitudo, quae in similitudinem Esau
nihil in se habet molle et leve, ac nitidum, sed est hispida, fera,
intractabilis. Et o vos, Apostoli, postquam vocaveritis ad me nationes de Seir,
custodite Ecclesiae propugnacula, ne facile hostis irrumpat: ne leo rugiens
atque circuiens, qui quaerit aditum per quem possit intrare, clausum in
Ecclesia gregem laceret atque disperdat. Responditque Ecclesiae multitudo: non
solum in prosperis, sed in adversis, hoc est, et in die, et in nocte, tua,
Deus, praecepta servabo. Ad quam loquitur Deus: Si vere me quaeris, opere
ostende quod me quaeras; nec semel tibi quaesisse sufficiat; sed quem
inveneris, semper inquire; et ut perfectius teneas, obliviscere populi tui, et
domus patris tui, et deserto errore gentilium, apud me in Ecclesia commorare.
Hoc juxta LXX dixerimus, qui visionem Idumaeae, hoc est, terrenae ponunt
in titulo, ut eos ostendant vocari, qui prius terrenis operibus serviebant.
Porro juxta Aquilam, qui Duma, hoc est, silentium posuit, vel similitudinem,
sic possumus intelligere, ut ad similitudinem populi Israel provocetur gentium
multitudo, et ubi prius silentium fuerat legis Dei, ibi confessionis clamor
sit: et oleaster inferatur in bonam olivam. Legimus et in parabola Evangelii
missos servos, qui vocarent bonos et malos, ac patrisfamilias de quibuslibet
implerent convivium, quia priores venire noluerunt (Matth. XXII). Potest
et Ecclesia narrare quod Dominus de Seir, hoc est, de terrenis locis ad se
vociferetur, seque provocet ad salutem, et dicat ad ipsum Dominum: O custos,
quid de nocte consurgens versaris in tenebris? quid absque peccato in carne es
peccatrice? qua causa voluisti humanum corpus assumere? Respondit custos,
hoc est, Samaritanus, qui in Evangelio vulneratum suis humeris ad
stabulum reportavit (Luc. IX): Venit mane et nox. Et est sensus:
Gentium multitudini ortus est sol justitiae, et Judaeis venerunt tenebrae.
Juxta quod dicitur a Domino: In judicium mundi istius ego veni, ut non
videntes videant, et videntes caeci fiant (Joan. IX, 39). Et ipse
custos qui dixerat: Venit mane et nox, loquitur ad gentium multitudinem:
Si me quaeritis, studiosius quaerite. Convertimini ad me, filii convertentes,
et ego sanabo contritiones vestras, et venite ad me. Loca difficilia sunt, et
cum secundum historiam minime pateant, cogimur juxta ἀναγωγὴν
diversas opiniones sequi.
(Vers. 13.) Onus in Arabia. Hoc in editione LXX Interpretum
non habetur: sed quod sequitur: In saltu ad vesperam dormietis in semitis
Dodanim, cum priori visione conjunctum est, ut legatur, si quaeris,
quaere: et ad me habita in saltu. Arabia in lingua nostra, vesperam
sonat, quae noctis et tenebrarum principium est, omnisque qui habet initium
peccatorum, versatur in vespera. Qui autem venit ad summum, in media nocte
consistit. Unde et in Aegypto primogenita in media nocte caeduntur (Exod.
12). Et Apostolus Petrus, antequam gallus cantaret, ter Dominum negavit,
quod media nox intelligitur (Mat. XXVI): Postquam autem nox praecessit,
et coepit dies appropinquare, superatis mediae noctis tenebris, et gallo lucis
nuntio resonante, flevit amare, et intellexit peccatum suum, et eo tempore
dicere potuit: Ad vesperam demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia (Ps.
XXIX, 6). Hoc interim de praesenti loco. Caeterum nomen Arabiae, id est,
vesperae et Occidentis, in aliis Scripturarum locis diversas intelligentias
recipit. In saltu ad vesperam dormietis, in semitis Dodanim. LXX: In
saltu ad vesperam dormietis in via Dedan. Qui in malitia esse coeperunt, et
peccatorum ingrediuntur viam, non dormiunt, nec morantur in agris consitis, et
novalibus, nec in pratis, et segetibus, quas ad metendum esse candentes,
Salvator docet, nec inter arbores pomiferas; sed in infructuosis saltibus, ubi
vepres et spinae sunt, et bestiae commorantur. De hujuscemodi saltu et in Regum
volumine legimus, quod plures devoraverit silva vel saltus, quam interfecti
sint gladio, quando Absalon adversus patrem exstitit perduellis (I Reg.
XVIII). Recteque, quia vespera principium malorum est, in via et in semitis
habitare dicuntur, et in via Dedan, quod interpretatur judicia.
Quot enim habent peccatorum genera, tot judiciorum merentur sententias. Potest
autem Dedan et grande judicium interpretari.
(Vers. 14, 15.) Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis
terram Austri, cum panibus occurrite fugienti. A facie enim gladiorum fugerunt,
a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis praelii.
LXX: In occursum sitienti ferte aquam qui habitatis in regione Theman, cum
panibus occurrite fugientibus propter multitudinem occisorum, propter turbam
errantium, propter multitudinem gladii, et propter multitudinem arcuum
intentorum, et propter multitudinem cadentium in bello. Vos qui estis in
Theman, quod interpretatur Auster atque perfectio, et in eo
versamini loco, de quo scriptum est: Deus ab Austro veniet (Abac.
III, 4), et qui consummati estis atque perfecti, et habetis in vobis lumen
scientiae Scripturarum, fugientibus de Arabia, et de saltu, occurrite cum aqua
et panibus, et nolite exspectare donec ipsi ad vos veniant; sed imitamini illum
Evangelicae parabolae patrem, qui occurrit filio revertenti. Et ille quidem
dedit stolam, obtulit annulum (Luc. XV): vos autem aquas et panes
offerte fugientibus, ut qui lassi erant atque confecti, vestra misericordia
sustententur, et ad sedes vestras citius transeant. Fugerunt enim gladios
haereticorum, doctrinam gentilium, blasphemias Judaeorum. Et quia multos
viderunt eorum jaculis interfectos, et cecidisse in praelio plurimos, ipsi
cupiunt vestro auxilio liberari. Locus hic proprie adversus eos intelligi
potest, qui tradentes se otio atque desidiae, propria salute contenti sunt, nec
poenitentibus atque conversis porrigunt manum.
(Vers. 16, 17.) Quoniam haec dicit Dominus ad me: Adhuc in uno
anno, quasi in anno mercenarii, et auferetur omnis gloria Cedar et reliquiae
numeri sagittariorum fortiter de filiis Cedar imminuentur. Dominus enim Deus
Israel locutus est. Ideo vobis dico, ut occurratis cum aqua et panibus,
fugientibus de saltu et Arabia: quia Dominus haec futura pollicitus est. Sicut
annus mercenarii cito praeterit, qui quotidie nihil aliud nisi mercedem sui
laboris exspectat, vel certe semper in opere est ac labore, ut mercedem laboris
accipiat: sic omnis gloria Cedar, quod interpretatur tenebrae, de
quo et in Psalmo legimus: Habitavi cum habitantibus Cedar (Ps. CXIX,
5), velociter auferetur, et omnis sagittariorum, id est, diversorum
dogmatum numerus, qui constitutos in saltu Arabiae vulnerabat, redigetur in
nihili, postquam fugientes de saltu fuerint liberati: et aquam baptismi
salutaris acceperint, comederintque coelestem panem. Haec enim futura Dominus
omnium, et proprie Deus Israel, id est, mente cernentium Deum, locutus est.
(Cap. XXII.—Vers. 1.) Onus vallis visionis. LXX: Verbum
vallis Sion. In libro Hebraicorum Nominum posuimus, Sion
interpretari speculam quae in sublimibus sita, de longe venientia
contemplatur. Cum igitur Sion juxta leges tropologiae referatur ad Ecclesiam,
ut est illud in secundo psalmo ex persona Domini Salvatoris: Ego autem
constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus (Psal. II, 6);
et: Qui confidunt in Domino sicut mons Sion (Ps. CXXIV, 1); et: Diligit
Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob (Ps. LXXXVI, 1);
Et manifestius Apostolus: Accessistis, inquit, ad Sion montem et
civitatem Dei viventis, Jerusalem coelestem (Heb. X, 22): quaerimus
quare in praesenti visione, vallis Sion dicatur. Ipsaque verborum consequentia
trahimur ad intelligentiam spiritualem, ut omnes perversorum dogmatum
principes, qui corruerunt de sublimitate sensus sanctarum Scripturarum, et ad
humilia devoluti sunt, sciamus in Sion valle versari. Tale quid puto et
Salomonem in Proverbiis, dicere: Oculum qui irridet patrem, et despicit
senectutem matris, effodiant eum corvi de convallibus, et comedant illum pulli
aquilarum (Prov. XXX, 17). Statim enim ut sensus haereticorum
irriserit Creatorem Patrem, et senectutem Ecclesiae matris despexerit,
effoditur a tetris et immundis volucribus, quae referuntur ad contrarias
fortitudines. Nec possunt istiusmodi dicere: Levavi oculos meos in montes,
unde veniat auxilium mihi (Ps. CXX, 1): sed in modum brutorum
animantium ad terrena depressi sunt. Quidnam tibi quoque est, quia
ascendisti et tu omnis in tecta? LXX: Quid factum est tibi nunc, quia
ascendistis omnes in tecta vana? Hoc quod juxta LXX interpretes in Regum
volumine quaeritur, quid sibi velit dicente Eliseo (IV Reg. II, 14): Ubi
est Deus Eliae APHPHO (אפוא), in praesenti loco manifestius ponitur,
pro eo quod Septuaginta transtulerunt nunc; in Hebraeo habet APHPHO,
quod nos interpretati sumus nunc quoque, et Aquila volens Hebraicum
servare idioma, posuit καίπερτοι,
quam conjunctionem Latinus sermo non explicat. Quando autem dicit, quidnam
tibi quoque est? interrogat cur inter alios et ipsa conscendat, atque
opinione sublimium in humilibus commoretur. Et est sensus: cum Philosophi
tumeant, et omnis sapientia saecularis de sublimibus disputans, simplicitatem
contemnat Ecclesiae, cur tu quoque excelsa sectaris? quae LXX, σημαντικώτερον,
δώματα μάταια,
id est, tecta vana, interpretati sunt, ut ostenderent esse et aliud
tectum, de quo Salvator descendere prohibet (Matth. XXIV): quod tamen
non sit tectum vanum. Denique et apostolus Petrus hora orationis sexta ascendit
in tectum (Act. X). Nunc autem, ut ostenderet multam haereseon
varietatem, non unum tectum, sed tecta plurima nominavit.
(Vers. 2.) Clamoris plena, urbs frequens, civitas exsultans.
LXX: Repleta est civitas clamantium, urbs exsultans. Doctrina
haereticorum non in sensu, sed in multiloquio et clamore versatur. Unde ob
multitudinem deceptorum, frequens civitas appellatur, et exsultans, propter
superbiam. Inflati enim tument, et sacratiora se invenisse gloriantur. Interfecti
tui non interfecti gladio, nec mortui in bello. LXX: Vulnerati tui non
vulnerati gladio, nec mortui tui mortui in bello. Maxima pars absque ullo
certamine et disceptatione, haereticorum deceptionibus supplantatur, et haec
est turba quamplurima. Interfecti igitur, sive ut Septuaginta
transtulerunt, vulnerati vallis Sion, non sunt interfecti, et vulnerati
gladio, sed voluntate propria ad haereticos transierunt, et comparatione eorum,
qui post praelium victi sunt, infelicius ille vulneratus, et interfectus est,
qui sponte se tradidit. Quomodo et in martyrio qui post poenas victus manus
dedit, levioris poenae est eo qui absque ulla necessitate et dolore cruciatuum
Christum negavit.
(Vers. 3.) Cuncti principes tui fugerunt simul, dureque ligati
sunt. In hoc loco Septuaginta interpretationem secuti sumus, quia non
multum ab Hebraico distat in sensu. Caeterum ut verbum ex verbo de Hebraeo
transferam, ita apud eos legitur: Omnes primates tui migraverunt simul, ab
arcu ligati sunt: quam editionem, et alii interpretes secuti sunt.
Migraverunt enim omnes haereticorum principes ad synagogam Satanae a Christi
Ecclesia, et transierunt simul discordes in perfidia, in transitu concordes, et
ligati sunt ab arcu, de quo in Psalmo scriptum est: Ecce peccatores
intenderunt arcum, paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in
obscuro rectos corde (Ps. X, 2), et mittant ignita diaboli jacula
quae vulnerent pariter, et ligent. Ideoque dure ligati sunt, quia obturaverunt
aures suas sicut aspides surdae, et obturantes aures, quae non exaudient voces
incantantium, nec venefici incantantis sapienter. Ob quam causam, et Apostolus
Paulus haereticum post unam commonitionem, perversitati suae praecipit
relinquendum (Tit. III), quia perversus est, et proprio judicio
condemnatus. Et nobis enim exierunt, sed non erant ex nobis: si enim ex
nobis fuissent, mansissent utique nobiscum (I Joan. II, 19). Horum
principum fugitivorum ille princeps est, quem idem Isaias vocat draconem
fugientem, colubrum tortuosum, qui cum verba mortifera in aures miserit
deceptorum, dure eos ligat, et de vinculis suis exire non patitur: de quibus
sanctus erutus gratulabatur in Psalmo: Anima mea sicut passer erepta est de
laqueo venantium (Ps. CXXIII, 7). Et in alio loco gaudens quod
evaserit, loquitur; Susceptor meus es tu, et refugium meum. Deus meus, sperabo
in eum. Quoniam ipse eruit me de laqueo venantium, et a verbo aspero (Ps.
XC, 23), sive turbulento, quod proprie haereticorum doctrinam
significat. Omnes qui inventi sunt in te, vincti sunt pariter, procul
fugerunt. LXX: Et fortes in te longe fugerunt. Adhuc sermo Prophetae
contra vallem Sion, cujus habitatores ascenderunt in tecta vana, et clamaverunt
clamore confuso, et vulnerati sunt absque praelio, cujus principes omnes
fugerunt, et dure ligati sunt, et qui fortes inter eos erant, longius aufugerunt.
Quanto enim quis in haeretica perversitate prudentior est, tanto longius
recedit a Domino. Quod autem dicit juxta Hebraicum: Omnes inventi sunt in
te, hoc notare debemus, quod et haeretici eos quos deceperint, invenisse se
dicant: sed inventio eorum, perditio est. Denique pariter colligantur, et
procul fugiant. Nec mihi placet illa expositio, secundum diversitatem haereseon
diversa esse et spatia fugientium, cum Scriptura sancta dicat (Luc. XI, 23):
omnes qui ab haereticis sunt reperti pariter colligatos, et fugisse longissime,
dicente Domino: Qui non est mecum, contra me est: et qui mecum non colligit,
spargit. Unde de Moyse dicitur (Exod. XXIV), appropinquabat
Moyses solus ad Deum, caeteri vero non appropinquabant. Deus enim sanctis suis,
Deus appropinquans est, et non de longe, dicit Dominus.
(Vers. 4-6.) Propterea dixi: Recedite a me, amare flebo: nolite
incumbere ut consolemini me super vastitate filiae populi mei. Dies enim
interfectionis et conculcationis, et fletuum a Domino Deo exercituum in valle
visionis, scrutans murum et magnificus super montem. LXX: Propterea
dixi: Dimitte me, amare flebo: nolite contendere, ut consolemini me super
contritione filiae generis mei: quia dies tumultus, et perditionis, et
conculcationis, et error a Domino Deo Sabaoth in valle Sion; errant a minimo
usque ad maximum: errant super montes. Et Samuel plangebat Saul (I Reg.
XV), et Dominus atque Salvator flebat Jerusalem (Luc. XIX; II Cor. XII,
21): et Apostolus scribit ad Corinthios: Ne cum rursus venero ad vos,
humiliet me Deus, et lugeam multos qui ante peccaverunt, et non egerunt
poenitentiam. Unde compatientis affectu et ad alios loquitur: Quis
infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror (II
Cor. XI, 29)? Igitur et Propheta videns populum quondam visionis vana tecta
conscendere, et in clamore versari; cunctosque principes ejus fugisse, et
ligatos esse vinculis peccatorum, erumpit in lacrymas, et abigit consolantes,
et fletu amarissimo se flere testatur, non super filios, sed super filiam populi
sui, quae virilitatis perdidit dignitatem. Dies enim judicii, et
interfectionis, et conculcationis, nequaquam erit Jerusalem, quae
interpretatur visio pacis: sed antiqui nominis Jebus, quae
interpretatur conculcatio: fletuum quoque sive erroris, ut Septuaginta
transtulerunt a Domino Sabaoth, non quo fletus et error a Domino sit; sed per
occasionem sanctarum Scripturarum, quas Dominus legendas dedit, illis nascitur
erroris occasio, qui possunt dicere: Quare nos errare fecisti a via tua (Isa.
LXIII, 27)? Et in alio loco: Dominus eis miscuit spiritum erroris (Ibid.
XXIX, 10): ut non in Visionis monte, sed in Sion valle consisterent. Haec
autem ipsa dies, quae a Domino exercituum in valle oritur Visionis, ut
singulorum opera demonstret, scrutatur murum haereticorum, quem adversum
Ecclesiam quasi firmissimum propugnaculum construxerunt; et magnificum
gloriosumque, id est, doctores eorum, qui se super Christo monte consistere
gloriantur. De quo alibi legimus: Venite, ascendamus in montem Domini, et in
domum Dei Jacob: et annuntiabit nobis viam suam (Isa. II, 3). Porro
quod LXX transtulerunt, errant a minimo usque ad maximum, errant super
montes, hoc sentire debemus, in majori scelere esse eos, qui majores sunt,
et tamen a minimo usque ad maximum errare cunctos, et errare super montes:
Moysen, Jeremiam, caeterosque Prophetas, Evangelistas et Apostolos. Cumque in
valle versentur, mirum in modum errant in montibus:
(Vers. 7-9.) Et Aelam sumpsit pharetram, currum hominis equitis,
et parietem nudavit clypeus. Et erunt electae valles tuae plenae quadrigorum:
Et equites ponent sedes suas in porta. Et revelabitur operimentum Judae: et
videbis in die illa armamentarium domus saltus: et scissuras civitatis David
videbitis, quia multiplicatae sunt. LXX: Elamitae autem tulerunt
pharetras: ascensores: homines super equos: et congregatio pugnantium: et erunt
electae valles tuae, implebuntur quadrigis, et equites stipabunt portas tuas:
et revelabunt portas Judae: et aspicient die illo in domus electas civitatis:
et revelabunt abscondita domorum arcis David, et videbunt quoniam plures sunt.
Aelam, quod interpretatur ascensus eorum, sive Elamitae, ut LXX
transtulerunt, quos in contemptores vertimus, sumpserunt pharetram, ut
agitent in obscuro rectos corde, qui sunt in curru equites hominum, ut parietem
Sion et Ecclesiae firmamenta suo clypeo et impugnatione denudent. Erunt autem,
inquit, electae valles tuae, et humilia dogmata, o vallis Sion, plenae
quadrigarum, quas Dominus cum Pharaone submersit, quarum equites et ascensores
ponent sedes suas in portis tuis, ut obsessos in te atque conclusos non
patiantur exire. Tunc Omnipotens Deus per ecclesiasticos viros revelabit
operimenta Judae; et universa secreta eorum, qui in confessione fidei
constituti sunt, et tunc videbis, o vallis Sion, in die illa, et in claro
lumine veritatis, omnem armaturam Apostoli, et domus saltus, in quo gentium
turba consistit. Sicut et in CXXXI psalmo canitur: Ecce audivimus eam in
Ephrata: invenimus eam in campis silvae (Psal. CXXXI, 6). Cum autem
operimentum Judae atque secretum, quod prius propter mysterium celabatur,
fuerit revelatum, et videris armaturam Ecclesiae; tunc intelliges schismata
civitatis David, quae multiplicasti, ut deceptos tibi populos congregares. Isti
Elamitae juxta editionem LXX non habent unam pharetram, sed plures; et
ascensores sunt hominum, in quorum equitant animabus; et plurima multitudo est
ad pugnam se praeparans contra Ecclesiam: ita ut omnes valles illius
compleantur; et equites obturent sensus eorum, et dimicatione sua Ecclesiasticum
virum, qui interpretatur Judas, provocent ad certandum: quo proferente
testimonia Scripturarum, et cuncta redarguente mendacia, videbunt haeretici
domos civitatis David, et omnia prius secreta cognoscent, quomodo in arce David
qui interpretatur, manu fortis, hoc est Christi, omnia sint dogmata
veritatis. Obscura loca sunt, non solum juxta historiam, sed juxta ἀνσγωγήν.
Quibus ergo nostra displicuerint, debent proferre sua, ut explanationi eorum,
si vera fuerit, acquiescamus.
(Vers. 10, 11.) Et congregastis aquas piscinae inferioris: et
domus Jerusalem numerastis: et destruxistis domus ad muniendum murum. Et lacum
fecistis inter duos muros, et aquam piscinae veteris: et non aspexistis ad eum,
qui fecerat eam, et operatorem ejus de longe non vidistis. LXX: Et
averterunt aquam antiquae piscinae in civitatem: et destruxerunt domos
Jerusalem ad firmandos muros civitatis: et fecistis vobis aquam inter duos
muros intra piscinam antiquam: et non aspexistis eum qui a principio fecit eam:
et creatorem illius non vidistis. Vos qui scissuras civitatis David, id
est, Ecclesiae videbitis vel videtis, quae in toto orbe multiplicatae sunt; qui
congregastis aquas piscinae vestrae atque doctrinae, non superioris, sed
inferioris, et domos Jerusalem numerastis, sive destruxistis, ut muniretis
murum vestrum, non fodistis puteos, qui vitales haberent et aeternas aquas, sed
lacus contritos, qui aquam non valent continere. Et fecistis eos inter duos
muros novi et veteris Instrumenti, et aquam piscinae veteris neglexistis, nec considerastis
datorem legis Deum, et operatorem mundi penitus neglexistis. Hoc juxta
Hebraicum. Caeterum juxta LXX consideraverunt se haeretici, quod multi essent,
et hac multitudine confidentes, doctrinam veteris Testamenti averterunt a
civitate Dei, quae est Ecclesia, et destruxerunt domos Jerusalem, ut
aedificarent conciliabula malignantium; dumque vetus reprobant Instrumentum,
nec novum secuti sunt, quia novum veteris Instrumenti testimoniis roboratur.
Propterea inter duos muros veterem et novum, fecerunt sibi novas aquas, quas
interiores esse putant, et majora continere mysteria, quam in Testamento veteri
continentur: et non respexerunt Deum, qui veteris Instrumenti conditor est, et
factorem ejus ne longe quidem videre voluerunt.
(Vers. 12 seqq.) Et vocabit Dominus Deus exercituum in die illa ad
fletum et ad planctum, ad calvitium et ad cingulum sacci: et ecce gaudium et
laetitia, occidere vitulos, et jugulare arietes, comedere carnes, et bibere
vinum: comedamus et bibamus, cras enim moriemur. Et revelata est in auribus
meis Domini exercituum: si dimittetur iniquitas haec vobis donec moriamini,
dicit Dominus Deus exercituum. Quotidie Dominus Deus exercituum provocat
haereticos ad poenitentiam, qui inter duos muros aquam piscinae veteris
contemnentes, foderunt sibi lacum, et congregaverunt aquam piscinae inferioris,
quae non de coelo, sed de terra aquas habet; et vocat eos ad fletum; Beati
enim flentes: quia ipsi ridebunt (Mat. V, 5). Et ad planctum, ne
postea audiant: Lamentavimus vobis, et non planxistis (Id. XI, 17).
Et ad calvitium, ut omnia opera mortis radant, et auferant de corpore suo
quidquid non vivit in corpore. Et ad cingulum sacci, ne postea juxta Jerusalem
pro cingulo reste cingantur. Illi autem e contrario pro fletu et planctu,
calvitio et cilicio, gaudium habuere atque laetitiam, et quasi morte omnia
finirentur, occidentes vitulos arietesque jugulantes, ut comederent carnes, et
biberent vinum, locuti sunt verba blasphemantium. Dum in praesenti saeculo
sumus, deliciis affluamus. Crastina enim dies, hoc est, futurum tempus, sine
sensu erit. Illis ista dicentibus, audivit Dominus verba blasphemiae, et
comminatus est, non se dimissurum esse hanc iniquitatem, donec aut peccato
moriantur et vitiis, aut cum delictis suis ad inferos pertrahantur. Quod quidem
non solum de haereticis, sed de omni potest intelligi peccatore, qui negligens
peccata sua, desperatione fit pejor; et voluptatibus irretitus, jungit peccato
blasphemiam, ut omnem sensum viventium putet morte finiri, dicens illud
Epicuri: "Post mortem nihil est, et mors ipsa nihil est."
(Vers. 15, 16, seq.) Haec dicit Dominus Deus exercituum: Vade,
ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo, ad Sobnam praepositum templi, et
dices ei: Quid tu hic: aut quasi quis hic? quia excidisti tibi hic sepulcrum? excidisti
in excelso memoriam (Vulg. memoriale), diligenter in petra tabernaculum
tibi. Ecce Dominus asportari te faciet sicut asportatur gallus gallinaceus: et
quasi amictum sic sublevabit te. Coronans coronabit te tribulatione: quasi
pilam mittet te in terram latam et spatiosam: ibi morieris, et ibi erit currus
gloriae tuae, ignominia domus Domini tui. Et expellam te de statione tua: et de
ministerio tuo deponam te. Et erit in die illa, vocabo servum meum Eliacim
filium Helciae: et induam illum tunica tua, et cingulo tuo confortabo eum: et
potestatem tuam dabo in manu ejus, et erit quasi pater habitantium (Vulg. habitantibus)
Jerusalem, et domui Juda. Et dabo clavem domus David super humerum ejus: et
aperiet, et non erit qui claudat; et claudet, et non erit qui aperiat. Et figam
illum paxillum in loco fideli, et erit in solio domus (Vulg. solium
gloriae domui) patris sui. Et suspendent super eum omnem gloriam domus patris
ejus, vasorum diversa genera, omne vas parvulum a vasis craterarum usque ad
omne vas musicorum. In die illo dicit Dominus exercituum: Auferetur paxillus
qui fixus fuerat in loco fideli, et frangetur et cadet: et peribit quod
pependerat in eo, quia Dominus locutus est. LXX: Haec dicit Dominus
Sabaoth: Vade ad pastophorion ad Somnam quaestorem, et dices ei, Quid tu hic?
aut quid tibi est hic? quoniam excidisti tibi sepulcrum, et fecisti tibi in
excelso memoriam: et descripsisti tibi in terra tabernaculum? Ecce Dominus
Sabaoth ejiciet, et conteret virum, et auferet stolam et coronam tuam gloriosam,
et projiciet te in regionem magnam, et absque mensura, et ibi morieris: et
ponet currum tuum optimum in ignominiam, et domum principis tui in
conculcationem. Et aufereris a dispensatione tua, et de gradu tuo. Et erit in
die illa, vocabo puerum meum Eliacim filium Helciae, et induam illum stola tua,
et coronam tuam dabo illi fortiter, et dispensationem tuam dabo in manus ejus,
et erit quasi pater habitatoribus Jerusalem, et Judae, et dabo gloriam domus
David ei, et principabitur, et non erit qui contradicat. Et dabo clavem domus
David super humerum ejus, et aperiet, et non erit qui claudat; et claudet, et
non erit qui aperiat. Et constituam eum principem in loco fideli, et in solium
gloriae domus patris ejus, et erit confidens super eum omnis gloriosus in domo
patris sui a minimo usque ad maximum. Omnes vas parvulum a vasis aganoth: et
pendebunt super eum. In die illa haec dicit Dominus Sabaoth: Movebitur homo qui
stabilitus erat in loco fideli: et auferetur, et corruet, et disperibit gloria
quae erat in eo: quoniam Dominus locutus est. Praecipitur Isaiae prophetae
ut ingrediatur ad eum qui habitat in tabernaculo, quod Hebraice dicitur SOCHEN
(גבר), ad Sobnam praepositum templi, sive ut
LXX transtulerunt, ταμίαν, hoc
est, quaestorem et dispensatorem thesaurorum domus Dei. Sochen
autem vel tabernaculum interpretatur, vel pastophorion, hoc est thalamus,
in quo habitat praepositus templi. Quis est autem alius, qui habitavit in
tabernaculo Judaeorum, et in domo quondam Dei, nisi Judaicae legis sermo et
ratio, quae in veteris Instrumenti lectione versata est? Huic itaque traditioni
dicitur atque doctrinae: quid hic agis? Cur tibi vis aedificare domum in
occidente littera, et tabernaculum tuum, quod non habet fundamentum, in petrae
figere firmitate: quod non tam tabernaculum, et domus, quam sepulcrum et
memoria appellandum est? Propterea autem tibi dico, quod in excisione sepulcri
non debeas laborare, quia transferet Dominus sacerdotium tuum; sicut transferri
solet GEBER, quod omnes virum interpretati sunt. Hebraeus autem qui nos
in veteris Instrumenti lectione erudivit, gallum gallinaceum transtulit.
Sicut, inquit, gallus gallinaceus humero portitoris de alio loco transfertur ad
alium, sic te Dominus de loco tuo leviter asportabit. Et qui quondam habebas
coronam pontificis, et sanctificationem in auri lamina, in qua erat scriptum
nomen Dei (Exod. XXVIII), coronaberis tribulatione et angustia. Et
quomodo si sphaera mittatur in declivi loco atque spatioso, stare non potest,
sed in immensum volvitur: sic omnis populus tuus in orbis terminos dispergetur.
Ibique morieris cum littera tua, et omnis gloria tua, et currus quibus inclytus
antea ferebaris; et domus Dei splendor vertetur in ignominiam. Auferet enim te
Dominus de statione tua, et de ministerio tuo, hoc est, caeremoniis victimarum,
ut impleatur illud quod scribitur ad Hebraeos: Translato enim sacerdotio,
necesse est ut legis translatio fiat (Hebr. VII, 12). Cum autem tu
ejectus fueris de ministerio tuo, vocabo puerum meum Eliacim, cui dixi et in
alio loco: Magnum tibi est vocari te puerum meum (Isa. XLIX, 6,
secundum LXX). Eliacim interpretatur resurgens Deus, sive Dei
resurrectio. Iste igitur resurgens Deus, qui est filius Helciae, id
est, partis Domini, accipiet locum tuum, tuaque induetur stola, et
cingulo tuo confortabitur, ut quod tu habebas in littera, ille possideat in
spiritu, et erit pater habitantium in Jerusalem, hoc est, in visione pacis,
quae interpretatur Ecclesia, et domui Juda, ubi est fidei vera confessio. Unde
ipse ad Apostolos loquitur: Filioli, adhuc modicum vobiscum sum (Joan.
XIII, 33). Et ad alium: Fili, dimittuntur tibi peccata tua (Matth.
IX, 2). Et ad aliam: Filia, fides tua te salvam fecit (Luc. VII,
50). Dabo, inquit, ei clavem domus David, qui aperit, et nemo claudit; qui
claudit, et nemo aperit (Apoc. III). Et haec ipsa clavis erit super
humerum ejus, hoc est, in passione, juxta illud quod in alio loco scribitur: Cujus
principatus super humerum ejus (Isa. IX, 6). Quod enim ille sua
passione reseraverit, claudi non poterit; et quod clauserit in caeremoniis
Judaeorum, a nullo alio aperietur. Figam enim illum paxillum in loco fideli,
ubi conventus Fidelium est. Unde et credentes in Christo fideles appellantur.
Et erit in solium gloriae domus patris sui, hoc est Ecclesiae: et suspendent
super eum omnem gloriam domus patris ejus. Unde et in Evangelio scribitur: Omnis
populus pendebat ex eo (Luc. XIX). Quod et quidem non illo tantum tempore
factum est, sed usque hodie impletur, ut pendeant ex eo quasi vasa diversa Dei,
sapientia et justitia, et omnia quibus Christus apellatur. Vasorum diversa
genera, pro quibus Aquila interpretatus est SASAIM (צאצאים) et SEPHOTH (הצפעות), quod Symmachus vertit, nepotes atque
commixtos: ut et Apostoli, et omnes credentes, hoc est filii filiorum, et
commixti de universis gentibus pendeant super eum. A vasis craterarum, pro
quibus Theodotio AGANOTH (אגנות) posuit, et parvi enim et magni in Dominum
credituri sunt. Crateras autem puto esse Apostolos plenos vitalibus aquis. De
quibus dicitur: Benedicite Deum de fontibus Israel (Ps. LXVII, 27),
in quibus crateribus miscuit sapientia vinum suum. Et omne, inquit, vas
musicorum, eorum qui omni tempore in Dei laudes personant. Quod sequitur,
videtur sensui nostro esse contrarium, quomodo paxillus iste, qui fixus fuerat
in loco fideli, auferatur et frangatur: et cadat et pereat quod pependerat in
eo, et hoc fiat quia Dominus locutus est. Quod ita solvi potest si legamus
illud Evangelii, quod in novissimis diebus refrigescat charitas multorum (Matth.
XXIV); et ipse Dominus dicat: Putas filius hominis veniens inveniet
fidem super terram (Luc. XVIII, 8)? Non ergo paxillus frangetur et
cadet et peribit, quod impium est dicere: sed paxillus auferetur de loco
fideli, hoc est, de Ecclesia per impietatem quotidie subcrescentem, et qui
super eum ante pependerant fide, postea infidelitate frangentur et cadent et
peribunt. Hoc autem fiet in diebus novissimis, quia Dominus locutus est. Pro
paxillo, qui Hebraice dicitur JATHED (יתד), et
ab omnibus similiter effertur, soli LXX supra principem, hic hominem
interpretati sunt. Quodque nos celeritate dictandi pene praeteriit, Sobnas
interpretatur convertere nunc, sive conversio. Dicitur ergo ad
principem Judaeorum ut convertatur de Lege ad Evangelium: et victimarum
imaginibus derelictis, transferat se ad spiritualis sacrificii veritatem.
(Cap. XXIII.—Vers. 1.) Verbum Tyri. Quid nobis videretur super
onere vel verbo et assumptione Tyri juxta Hebraeos, supra in libro decem
Visionum historicae explanationis diximus. Nunc omnem contra Tyrum prophetiam
secundum ἀναγωγήν, et
editionem LXX breviter percurremus. Tyrus lingua Hebraea SOR (צר) dicitur, et in nostrum sermonem
transfertur, angustia. Omnis igitur anima vitiis occupata, et pravis
cogitationibus, sor appellari potest. Ululate naves Carthaginis, quia
perierunt, et ultra non venient. De terra Citiorum, ducta captiva est. Cui
similes facti sunt habitatores insulae, negotiatores Phoenicis, transfretantes
mare in aquis multis, semen negotiatorum quasi messium illatarum, negotiatores
gentium. Pro Carthagine in Hebraeo scribitur THARSIS (תרשיש) quod omnes similiter transtulerunt. Tharsis
autem interpretatur contemplatio sive exploratio gaudii. Citii
quoque quod Hebraice dicitur CHETIM (כתים),
interpretatur mare congelascens: et pro Phoenice apud eos Sidon legitur.
Arguuntur itaque hi quos malarum cogitationum turba circumdat, et qui volentes
juxta Apostolum divites fieri, incidunt in tentationes et laqueos diaboli, et
desideria multa et noxia, quae detrahunt homines in profundum (I. Tim. VI).
Et dicitur eis quod ululare debeant, scientes omnes negotiationes mundi hujus
esse perituras, et contemplationem gaudii atque laetitiae in luctum lacrymasque
vertendam. Mare enim hoc ultra non poterit navigari; sed omnia congelascent: et
coloniae Tyriorum captivae ducentur in poenas. Nulli enim alii similes sunt qui
habitant in insula ista, nisi negotiatoribus, sive translatoribus qui
circumferuntur omni vento doctrinae, et de aliis ad alia vitia transeunt.
Habitamus autem in insula, quamdiu tentationibus hujus saeculi tundimur: et ex
omni parte nostra insula atque navicula maris feritur fluctibus. Hujus autem
insulae negotiatores de Sidone sunt, quae interpretatur venatrix, et in
qua habitant plurimi venatores. De quibus scriptum est; Liberabit te de
laqueo venantium (Ps. XC, 3). Et in alio loco laetatur sanctus, quod
de eorum insidiis liberatus sit dicens: Anima nostra sicut passer erepta est
de laqueo venantium (Ps. CXXIII, 7). Omnes autem negotiatores
gentium segetibus comparantur, quae cito arescunt, sive messibus fluminis quae
de coelo non habent pluviam, sed de terra: ideoque cum gentibus periturae sunt.
Ubi nos legimus, semen negotiatorum, in Hebraeo scriptum est, semen
sior, quod subauditur Nili, eo quod aquas turbidas habeat quibus Aegypti
segetes irrigantur.
(Vers. 4-5.) Erubesce, Sidon, dixit mare; fortitudo autem maris
ait, Non parturivi, neque peperi, neque enutrivi juvenes, neque exaltavi
virgines. Cum autem auditum fuerit in Aegypto, apprehendet eos dolor super
Tyro. Saeculi hujus mare, in quo habitant animalia parva cum magnis, et
draco quem plasmavit Deus ad illudendum ei, videns a venatoribus Christi, qui
de omni monte venantur et colle, captos, qui prius a daemonibus capti fuerant,
loquitur ad contrariam fortitudinem venatorum, quae interpretatur Sidon, et
dicit ei: Erubesce, Sidon; non enim parturivi, neque peperi, nec captos
a te nutrivi juvenes, nec elevavi virgines quarum stultitia in Evangelio
condemnatur (Matth. XXV). Mea enim parturitio, et partus, et
nutrimentum, et elevatio virginum, Apostolorum Christi parturitione deleta est;
quorum unus loquebatur: Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus
formetur in vobis (Gal. IV, 19). Et: Lac vobis potum dedi, non
escam (I Cor. III, 2). Et rursum: Volo autem vos omnes virginem
castam exhibere Christo (II Cor. XI). Cum hoc Aegyptus audierit,
quae Hebraice dicitur MESRAIM (מצרים), quod interpretatur ἐκθλίβουσα,
id est, tribulans, et coarctans, etiam ipsa terrebitur, se quoque
intelligens eadem quae Tyrus passa est, esse passuram. Quod cum ad omnia vitia
referatur, potest et in haereseon diversitate sentiri, quando alia capta
haeresi, alia pertremiscit, et in alterius confusione, alter se capiendum esse
sentit. Quomodo autem de Sodomis dicitur: Quoniam si facta fuissent signa in
eis quae facta sunt in Capharnaum, mansissent usque hodie; et infertur: Verumtamen
Sodomis tolerabilius erit in die judicii quam vobis: sic de Tyro et Sidone
discimus Salvatore dicente: Verumtamen Tyro, et Sidoni levius erit in die
judicii quam civitati illi (Matth. XI, 21 seqq.). Unde et Chananaea
quae ad precationem Christi, filiam, id est, animam suam gravissimo daemonio
vexari intelligebat, exisse dicitur de finibus Tyri et Sidonis. Neque enim
poterat aliter occurrere Salvatori, nisi Tyri et Sidonis terminos reliquisset.
(Vers. 6, 7.) Ite Carthaginem: ululate qui habitatis in insula
hac. Nonne haec est contumelia vestra a principio antequam traderetur? deducent
eam pedes ejus longe ad peregrinandum. Quod sequitur: Deducent eam pedes
ejus longe ad peregrinandum, de Hebraico additum est, et asterisco, id est,
stellis illuminantibus praenotatur. O Tyrii qui habitatis in angustia et in
insula commoramini, qui ex omni parte expositi estis tentationum fluctibus,
recedite de ea, et ite ad Carthaginem, id est, Tharsis, atque ad verum gaudium
festinate, lugentes antiqua peccata, et veterem contumeliam, quam aut ipsi
aliis inferebatis, aut patiebamini ab illis. Hoc autem ideo praecipio, quia
Tyrum urbem vestram de suis sedibus et proposito cernitis ad terminos alios
migraturam, quando veteri errore deposito, Evangelio Salvatoris colla
submiserint, ut qui prius habitabant in angustia, recedant longius, et advenae
sint atque incolae doctrinae Domini Salvatoris.
(Vers. 8, 9.) Quis cogitavit haec super Tyrum? Numquid minor est,
aut non praevalet? Negotiatores ejus principes Chanaan, inclyti terrae. Dominus
Sabaoth cogitavit dissolvere omnem contumeliam gloriantium, et dehonestare omne
quod inclytum est super terram. Verbum Chanaan, de Theodotionis
editione additum est, pro quo Aquila, negotiatores transtulit.
Interrogat ergo Spiritus sanctus, immo interrogatione confirmat, quod Dominus
haec adversum Tyri principes cogitarit, quorum omnis industria est
negotiationibus opes quaerere. Et quomodo in Evangelio legimus institores
margaritarum (Matth. XIII), qui omnibus venditis unam cupiunt emere
margaritam, et utique appellandi sunt inclyti negotiatores non terrae, sed
coeli: sic econtra negotiatores Tyri, hoc est, tribulationis et angustiae,
appellandi sunt inclyti terrae, quia quidquid agunt, terram respicit: et
principes Chanaan, quod interpretatur fluctuantes atque commoti.
Non enim statuunt supra petram pedes suos, nec potest de eis dici: Petra
refugium herinaciis (Psal. XXXIX; CIII, 18), sive leporibus;
sed illud potius quod justus pene passus est, sustinent: Mei autem pene moti
sunt pedes: pene effusi sunt gressus mei (Ps. LXXII, 2). Dominus
ergo exercituum hoc consilium cogitavit, ut dissolveret pessima negotiatorum
vincula, immo compactam injuriam dissiparet, per quam cuncti qui Tyro subditi
sunt superbiunt. Quodque intulit, et dehonestare omne quod gloriosum est
super terram, non Dominus debonestamenti auctor est, sed quod per se
ignominiae patet, ostendit esse ignominiosum. Quod quidem et de Sacerdotibus in
Levitico legimus: Contaminatione contaminavit eum (Levit. XXI),
haud dubium quin sacerdos: non quo contaminationis auctor sit, sed quo ostendat
eum contaminatum, qui prius mundus plurimis videbatur.
(Vers. 10, 11.) Operare terram tuam: etenim naves nequaquam
veniunt de Carthagine, et manus tua nequaquam praevalet, quae in mari provocat
reges. Multum a caeteris interpretibus, et ab ipso Hebraico in hoc loco LXX
discordat editio, sed propositum prosequamur. Supra dixerat: Ite
Carthaginem, ululate qui habitatis in insula. Nunc contrarium loquitur,
quia naves de Carthagine ultra non veniunt, operare terram tuam. Profuit enim
Tyro naves interire peregrinas, ut cogatur operari terram suam. De qua in
Proverbiis dicitur: Qui operatur terram suam, saturabitur panibus (Prov.
XXI, 11), ut nequaquam de incerto fluctuum naufragorumque discrimine, sed
operis sui vivat frugibus. De quibus in psalmis ad justum canitur: Labores
manuum tuarum manducabis (Ps. CXXVII, 2). Scriptum est in Osee,
meretricis vias septas esse a Domino spinis, ne sequi possit amatores suos, ut
hac necessitate compulsa, reverteretur ad virum suum pristinum. Quod et in
saeculi rebus frequenter animadvertimus, multos qui per prospera et abundantiam
omnium rerum Dominum sentire non poterant, intelligere per inopiam, et converti
ad opera justitiae, postquam manus eorum non praevaluerit felicitate hujus
saeculi perfrui, quae prius in mari provocabat reges, sive juxta Symmachum conturbabat;
quorum cor in manu Dei est. Atque utinam et nos maris hujus negotiatione
contempta, operemur terram nostram, et nequaquam exspectemus naves Carthaginis,
sive naves Tyri, quae Carthaginem ire consueverant, ne subjiciamur potestati
draconis, qui dominatur in mari! Sed stabilem gradum figamus in terram, immo ad
coelestia festinantes, operemur terram nostram, ut hic seminantes, ibi metamus.
Manus quoque nostra, quae prius in mundi negotiis versabatur, et pro potentia
ac felicitate etiam reges, id est, sanctos de statu suo poterat commovere, fiat
imbecilla in rebus maris, ut fortis sit in opere terrae suae.
(Vers. 12.) Dominus Sabaoth praecepit de Chanaan perdere robur
ejus, et dicent: nequaquam adjicietis injuriam facere et iniquitatem virgini
filiae Sidonis. Tyrum et Sidonem esse in terra Chanaan, et supra
ostendimus, Evangelii testimonium proponentes, in quo legitur, Chananaeam
mulierem sive Syrophoenissam exisse de finibus Tyri et Sidonis, et occurrisse
Domino Salvatori. Omnis autem anima quae in saeculi fluctibus posita est, et
circumfertur omni vento doctrinae, Chanaan appellanda est, quae interpretatur quasi
fluctuatio, sive commotio. Unde, et ad senem adulterum dicitur: Semen
Chanaan et non Juda, species decepit te (Dan. XIII). Prodest igitur
Tyro et ejus angustiis robur perire Chananaeum, ut dicatur habitatoribus ejus
quod ultra non valeant injurias facere, et opprimere per iniquitatem virginem
filiam Sidonis. Quicumque a diabolo capitur in diversorum perturbatione
vitiorum, et traditur in contumelias ignominiae, ut polluat corpus
voluptatibus, et turpitudine, iste filius vel filia est Sidonis: Et hoc
sciendum quod sabaoth in Hebraico non habetur, et econtrario virgo
de Hebraico addita sit.
(Vers. 13.) Si ieris in Citios, neque ibi erit requies tibi; et si
ad terram Chaldaeorum, et ipsa vastata est ab Assyriis. Fundavit eam Siim,
statuerunt propugnacula ejus, suscitaverunt turrem ejus: paries ejus cecidit.
Quodque sequitur de Theodotionis editione, sub asteriscis additum est: Fundavit
eam Siim, statuerunt propugnacula ejus: suscitaverunt turrem ejus, et
absque asteriscis jungitur: paries ejus cecidit. Citii interpretantur plaga
consummata sive perfecta: Chaldaei in hoc loco, quasi ubera:
Assyrii, arguentes. Siim etymologiam nec nos potuimus invenire, et
caeteri interpretes ipso quo apud Hebraeos scribitur nomine transtulerunt.
Dicitur ergo ad Tyrum, quod licet ad Citios ire contendat, et angustiarum suarum
plagam vitare, perfectam etiam ibi requiem invenire non valeat. Rursumque si
cupiat ire ad Chaldaeos, et ubertate eorum ac rerum omnium abundantia perfrui,
etiam illos inveniat desolatos, arguentibus Assyriis eorum sterilitatem, juxta
quod et Apostolus tradidit peccatores Satanae (I Tim. I), ut discant non
blasphemare: qui traduntur in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat.
Chaldaeorum autem Siim fundamenta jecerunt, quos intelligo daemones pessimos,
qui et propugnacula et turres superbissimas urbis Chaldaeae contra scientiam
Domini suscitaverunt. Sed omnis eorum aedificatio in ruinas concidit; sequitur
enim, paries ejus cecidit. Nisi enim Dominus aedificaverit domum, in
vanum laboraverunt qui aedificant eam (Ps. CXXVI, 1). Saepe videmus in
saeculo quosdam de alio proposito transire ad aliud. Verbi gratia, ut qui
militiam male experti sunt, transeant ad negotiationem. Rursumque causidicos
bellatorum arma corripere. Mutant industriam, ut mutent infelicitatem; et
nihilominus dispensatione Dei his quos salvare dignatur, omnia nitentibus
evenire contraria: ut per inopiam ac miserias cogantur non in se, sed in
Creatore suo habere fiduciam.
(Vers. 14.) Ululate naves Carthaginis: quoniam periit fortitudo
vestra. Naves Carthaginis, id est Tharsis jubentur ululare: nequaquam enim,
ut supra, perierunt, sive non venient; sed periit fortitudo earum. Tharsis
enim secundum aliam interpretationem in linguam nostram vertitur consummatio
sex, sive laetitiae. In sex autem diebus mundum istum factum
legimus, qui juxta traditiones ecclesiasticas postea consummabitur. Omnia ergo
bona saeculi hujus, et universus mortalium labor, incerto navium cursui
comparatur, quod cito peritura sint, et cuncta navigantium fortitudo solvatur.
Unde et in Salomone scriptum est: Civitates firmas ascendit sapiens: et
destruxit munitiones earum (Prov. XXI, 22). Quidquid enim
haereticorum et sapientiae saecularis, contrariorumque dogmatum arte
componitur, vir ecclesiasticus destruit, et suis docet pedibus esse subjectum.
(Vers. 15 et seqq.) Et erit in die illa, derelinquetur Tyrus
septuaginta annis, sicut tempus regis unius; sicut tempus hominis. Et post
septuaginta annos erit Tyrus quasi canticum meretricis. Sume citharam, vagare,
civitas meretrix, oblivioni tradita. Bene cithariza, plurimum canta, ut sit tui
memoria. Post septuaginta autem annos, visitationem faciet Deus Tyri: et iterum
restituetur in antiquum; eritque negotiatio ejus omnibus regnis orbis terrarum
super faciem terrae. Et erit negotiatio ejus, et merces sancta Domino; sed non
ipsis congregabitur, sed his qui habitant coram Domino. Omnis negotiatio ejus
comedere et bibere et impleri in collationem, memoriale coram Domino. Hoc
quod dicitur: memoriale coram Domino: et super faciem terrae, et sicut
tempus hominis, in Hebraico non habetur, sed in Graeco additum est.
Septuaginta autem annis Tyrus quondam coangustata dimittitur, ut expleto
solitudinis tempore, carmen quondam meretricium vertat in laudes Dei,
assumensque citharam omnes chordas habeat concinentes: ut postquam bene concinuerit
et multa cantaverit, fiat ejus apud Deum memoria, quae propter fornicationem
oblivioni tradita erat: et restituatur in pristinum statum, habeatque divitias
regnorum totius orbis, et mercedes laboris illius nequaquam Tyriis
congregentur; sed his qui habitant in conspectu Domini, comedantque et bibant,
et impleantur omnibus bonis quae in convivii laetitiam cunctorum fuerint labore
collata. Sidonem ac Tyrum sermo divinus ad poenitentiam cohortatur, et labores
ejus atque mercedes Domino sanctificandas esse promittit. Quis non peccatorum
spem salutis habeat, si tamen bene cecinerit, et universae chordae virtutum,
quae quondam fuerant relaxatae, in laudes Domini componantur? Legimus in
quadragesimo quarto psalmo, qui specialiter ad conjunctionem sponsi et sponsae,
id est, ad Deum Salvatorem et Ecclesiae pertinet sacramenta, dici inter
caetera: Filiae Tyri in muneribus, faciem tuam precabuntur divites plebis
(Ps. XLIV, 13). Et ipse rursum sponsus ad sponsam Tyriam loquitur: Audi,
filia, et vide, et inclina aurem tuam; et obliviscere populi tui, et domum
patris tui, quia concupiscet rex decorem tuum (Ibid. 11, 12). Unde
et in descriptione pulchritudinis ejus infertur: Astitit regina a dextris
tuis, in vestitu deaurato, circumdata varietate (Ibid., 10). Et
iterum: Omnis gloria filiae regis intrinsecus (Ibid., 14). Si
autem concupivit rex pulchritudinem Tyriae poenitentis, et variarum habentis
ornamenta virtutum, quanto magis merces ejus et negotiatio, non in Tyro
permanentium, sed eorum erit qui habitant in conspectu Domini! Qui postquam
egerint poenitentiam, audient a Domino Salvatore: Comedite, amici mei, et
bibite, et inebriamini, charissimi (Cant. V, 1). Quid sit autem
comedere et bibere, et saturari omnium collatione virtutum, fidelis lector
intelligit. Septuaginta annis desolatum fuisse templum, et Jeremias (Cap.
XXIX) et Daniel (Cap. IX) et Zacharias (Cap. VII) docent. Et
in Ezechiele (Cap. XVI) de Sodoma legimus, quod restituatur in antiquum,
et de Aegypto, quod post desolationem terrae Aegypti et ariditatem septem
fluminum, veterem recipiat ubertatem. Septenarius autem et septuagesimus
numerus, qui vel de singulis diebus, vel de septem conficitur decadibus,
perfectam significat et consummatam poenitentiam: ut juste Tyrus, expleto
poenitentiae tempore, in antiquum redeat statum. De hac arbitror meretrice et
illud in Proverbiis Salomonis mystico sermone signari: Ne attendas pessimam
mulierem; mel enim distillat de labiis mulieris meretricis, quae ad breve
impinguat fauces tuas, et postea amarius felle reperies (Prov. V, 2-4).
Per fenestram enim domus suae in plateas prospicit (Matth. VII): quia
lata est et spatiosa via quae ducit ad mortem, et quemcumque insipientem
viderit juvenem, sapientes quippe tentare non audet, et transire juxta angulos,
qui rectam lineam perdiderunt: loquitur ei in tenebris et in caligine, et sub
specie voluptatum quasi victimam ducit ad mortem. Haec si conversa fuerit, et
bene cecinerit, et perfectae poenitentiae annorum tempus impleverit, comedet et
bibet, et saturabitur. Audiat Novatianus, et taceat.
Index
Poster
|