Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri
Commentariorum in Isaiam Prophetam
libri duodeviginti
Liber duodecimus
Nullus tam imperitus scriptor est, qui lectorem non inveniat similem sui:
multoque pars major est Milesias Accedunt nunc hisce Commentariis
recognoscendis duo Ambrosiani mss. quorum alter satis antiquus S littera, et
num. 45 praenotatus, Milesias et fabellas hic legit. Nempe Milesias
substantive dixere Veteres: et Hieron. contra Rufinum lib. I, n. 17: Cirratorum
turba Milesiarum in scholis figmenta decantat. Alter praegrandi forma E
littera et n. 98 designatur, eoque passim utemur inferius. fabellas
revolventium, quam Platonis libros. In altero enim ludus et oblectatio est, in
altero difficultas et sudor mixtus labori. Denique Timaeum de mundi harmonia
astrorumque cursu et numeris disputantem, ipse qui interpretatus est Tullius,
se non intelligere confitetur. Testamentum autem Grunnii Corocottae Porcelli
decantant in scholis puerorum agmina cachinnantium. Igitur et noster Luscius
Lanuinus fruatur testibus, immo fautoribus suis; vincatque multitudine, quia
forsitan vincit ingenio. Mihi sufficit paucorum testimonium, et amicorum laude
contentus sum, qui in expetendis opusculis meis, amore nostri labuntur, et
studio Scripturarum; ac nonnullos fore arbitror qui hoc ipsum quod ad te,
Eustochium, sermonem facio, obtrectationi patere contendant, non considerantes,
Holdam et Annam ac Debboram, viris tacentibus, prophetasse: et in servitute
Christi nequaquam differentiam sexuum valere, sed mentium. Duodecimus ergo in
Isaiam explanationum liber hoc habebit exordium.
(Vers. 27 seqq.) Quare dicis, Jacob, et loqueris, Israel,
abscondita est via mea a Domino: et Deo meo judicium meum transibit [Al. transivit]?
Numquid nescis, aut non audisti? Deus sempiternus, Dominus qui creavit terminos
terrae, non deficiet, neque laborabit, nec est investigatio sapientiae ejus.
Qui dat lasso virtutem: et his qui non habent fortitudinem, robur multiplicat.
Deficient pueri et laborabunt, et juvenes in infirmitate cadent. Qui autem
sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilae,
current, et non laborabunt; ambulabunt, et non deficient. LXX: Non enim
dicas, Jacob: et quid locutus es, Israel: Abscondita est via mea a Deo, et Deus
meus judicium meum abstulit, et recessit: et nunc nescis, et non audisti? Deus
aeternus, Deus qui creavit terminos terrae: non esuriet, nec laborabit, nec est
inventio prudentiae ejus. Qui dat esurientibus fortitudinem: et non dolentibus
moerorem. Esurient enim juvenes, et laborabunt adolescentes, et electi infirmi
erunt. Qui autem exspectant Deum, mutabunt fortitudinem. Assument alas quasi
aquilae: current, et non laborabunt: gradientur, et non esurient. Cum
Omnipotentis Dei tanta sit magnitudo, ut nihil eum lateat, et omnia illius
arbitrio gubernentur, quare dicis Jacob, id est, duae tribus quae appellabantur
Juda; et loqueris Israel, decem aliae tribus in Samaria, quae jam captivae
ductae estis in Assyrios: Abscondita est via mea a Domino: et a Deo meo
judicium meum transibit? Et est sensus: Dicitis, ad Deum terrena non
pertinent, nec considerat quid unusquisque nostrum gerat. Unde et nos ab
hostibus injuste opprimimur, et in jumentorum et piscium similitudinem, juxta
Abacuc, absque ullo rectore disperdimur (Abac. I). Quibus respondit
Deus: Numquid nescis; nec praecedentium Scripturarum te verba docuerunt,
sive juxta LXX ignoras, quia non audisti, quod aeternus Deus et Creator omnium
Dominus omnia novit, omnia continet, omnia sua majestate dispensat? Nec
aliquando deficit, nec laborat; ut tuum judicium non intelligat, et absconditae
sint ab eo viae tuae? Nec est, inquit, investigatio sapientiae ejus, de quo
loco illud Apostoli sumptum reor: Incomprehensibilia judicia ejus, et
investigabiles [Forte ininvestigabiles] viae illius (Rom. XI, 33);
sive, ut LXX transtulerunt, non esuriet, et non laborabit. Ubi enim
cibus, ibi frequenter esuries, si cibum detraxeris: et ubi esuries, ibi et
labor. Cum autem in Deo haec non sint, cur ei humanas jungitis passiones? quin
potius ipse esurientibus et lassis dat fortitudinem, et qui videntur in saeculo
esse quasi nihili, virtutem roburque multiplicat, sive juxta LXX, qui tribuit non
dolentibus moerorem, est enim tristitia quae ducit ad mortem, et est
tristitia quae ducit ad vitam. Unde his qui habent cor impoenitens, dat
tristitiam ut peccata sua intelligant. Et quia multi gaudent in corporis
sanitate, et adolescentiam atque pueritiam putant esse perpetuam, jungit et
dicit, quod florens aetas cito concidat, et corpora robusta marcescant. Qui
autem non in suis viribus, sed in Deo habeant fiduciam, et ejus semper
misericordiam praestolentur [Al. praestolantur], mutent fortitudinem, et
vadant de virtute in virtutem: et assumant pennas sicut aquilae, et audiant: Renovabitur
sicut aquilae juventus tua (Ps. CII, 5); currant ad Dominum, et ejus
desiderio non laborent; ambulent, et numquam deficiant. Crebro diximus,
aquilarum senectutem revirescere mutatione pennarum, et solas esse quae jubar
solis aspiciant et splendorem radiorum ejus possint micantibus oculis intueri:
pullosque suos an generosi sint, hoc experimento probent. Itaque et sanctos
repuerascere, et assumpto immortali corpore, laborem non sentire mortalium, sed
rapi in nubibus obviam Christo, et nequaquam juxta LXX esurire, quia praesentem
Dominum habeant cibum.
(Cap. XLI.—Vers. 1 seqq.) Taceant ad me insulae, et gentes mutent
fortitudinem: accedant, et tunc loquantur: simul ad judicium propinquemus. Quis
suscitavit ab Oriente Justum: vocavit eum ut sequeretur se? Dabit in conspectu
ejus gentes, et reges obtinebit. Dabit quasi pulverem gladio ejus, sicut
stipulam vento raptam arcui illius. Persequetur eos: transibit in pace, semita
in pedibus ejus non apparebit. Quis haec operatus est et fecit: vocans
generationes ab exordio? Ego Dominus, primus et novissimus ego sum. Viderunt
insulae, et timuerunt: extrema terrae obstupuerunt, appropinquaverunt et
accesserunt. Unusquisque proximo suo auxiliabitur: et fratri suo dicet [Al.
dicit], Confortare. Confortavit [Al. confortabit] faber
aerarius percutiens malleo eum qui cudebat tunc temporis, dicens, glutino bonum
est: et confortavit eum in clavis, ut non moveatur [Al. moveretur].
LXX: Innovamini ad me insulae, principes enim mutabunt virtutem:
appropinquent et loquantur simul: tunc judicium annuntient: Quis suscitavit de
Oriente justitiam: vocavit eam ad pedes suos et vadet? Dabit in conspectu
gentium: et reges in stuporem mittet, et dabit in terram gladios eorum: et
sicut stipulam projectam arcus eorum: et persequetur eos, transibit in pace via
pedum ejus. Quis operatus est et fecit haec? vocabit eam, qui vocat eam a
generationum principio. Ego Deus primus, et in haec quae ventura sunt ego sum.
Viderunt gentes et timuerunt: termini terrae obstupuerunt et accesserunt:
venerunt simul, judicans unusquisque proximo suo auxiliari et fratri: et dicet:
praevaluit vir artifex et aerarius percutiens malleo simul producens: aliquando
quidem dicit, solidatio bona est. Confortaverunt ea, in clavis ponent ea: et
non movebuntur. Gentes, id est, insulae, quae falsis amarisque hujus
saeculi tunduntur fluctibus, jubentur audire et ora concludere, et illud nosse
quod ad Israel dictum est: Audi, Israel, et tace; et mutare
fortitudinem, ne per imbecillitatem pristinam, Dei non possint audire sermonem,
ut accedant prius ad Dominum, et quod non sint propria salute contentae; sed
quod didicerint, caeteros doceant, et cum Domino disputent, utrum omnium Deus
justa servaverit. Sic autem interrogat eos, et ad respondendum provocat, ut
interrogatione doceat quod ignorant: Quis suscitavit ab Oriente justum,
sive justitiam? Neque enim Judaeorum tantum Deus, sed et gentium, qui
vocavit Christum Dominum Salvatorem, qui factus est nobis sapientia a Deo,
justitia et sanctitas, et redemptio (I Cor. I). In quo juxta eumdem
Apostolum Dei justitia revelatur (Ibid.). Vocavit autem eum, ut se in
omnibus sequeretur, et opera Patris faceret; et illud impleret dicens: Deus,
ut facerem voluntatem tuam volui (Ps. XXXIX, 9). In hujus conspectu
reges et gentes colla submittent, et gladio illius ac sagittis adversariae
potestates, quasi stipula subjicientur, et pulvis. Persequetur eos,
reges videlicet et principes gentium singularum: Et pertransibit in pace,
ad pacem cunctos vocans, ut reconcilientur Deo. Semita in pedibus illius non
apparebit, id est, viae laborem non sentiet, nec aliquam imbecillitatis
humanae lassitudinem; sed de torrente bibet in via, et propterea levabit caput (Ps.
CIX). Quis, inquit, haec operatus est et fecit? Quis
suscitavit justum, sive justitiam? Quis ei gentes et reges tradidit? Quis
gladio ejus et arcui universa subjecit? utique ille, qui ab initio mundi haec
futura praedixit, qui omnium conditor est. Et quia dixerat sciscitantis
affectu: Quis suscitavit ab Oriente justum, etc., cunctis tacentibus
sibi ipse respondit: Ego sum Dominus, primus et novissimus ego sum. Ipse
est qui et in Apocalypsi Joannis loquitur: Ego sum alpha et ω, principium et finis (Apoc. I, 8; et XXII, 13).
Viderunt insulae, id est, gentes, sive Ecclesiae de gentibus congregatae, quae mundi hujus
sustinent tempestates; et timuerunt Dominum: Principium enim sapientiae
timor Domini (Prov. IX, 10). Omnes terrarum termini ad Apostolorum
verba tremuerunt, appropinquantes, et ad Christi Evangelium pariter accedentes.
Cumque seipsos cernerent esse salvatos, id quod supra audierant: accedant,
et tunc loquantur, opere compleverunt; ut auxiliarentur proximis suis, et
fratres suos vellent in Domino confortare, et dicerent eis: Recedite ab idolis,
simulacra daemonum antiqua contemnite, quae humana finxit manus, quae malleo
cudente producta sunt, quae compacta glutino, quae stabilita clavis, ut non
moveantur; et cum steterint, ambulare non valeant. Quae nos super persona
Christi et vocatione gentium et praedicatione Evangelii atque idolorum
condemnatione interpretati sumus, quidam ad Cyrum regem Persarum referunt, quod
suscitaverit eum adversum Babylonios de Oriente, et parere suae fecerit
jussioni, prosternens ei gentes plurimas, et gladio illius et arcui cuncta
subjiciens: et caetera quae sequuntur ad ejus personam referunt, quod scilicet
Babyloniis idola sua non profuerint, quae humano facta sunt studio, et arte
aerarii suscitata. Nonnulli Hebraeorum de Abraham dictum putant, qui vocatus
sit justus ab Oriente, id est, de Chaldaeis, eo quod solus justus inventus est;
et secutus est eum, egrediens de patria sua in terram quam nesciebat, et
tradiderit reges in manu ejus, qui adversum Sodomam et Gomorram venerant; et
ante gladium ejus et arcum fecerit eos esse quasi stipulam et pulverem;
persecutusque sit illos, et reversus in pace, et longi itineris cursum non
senserit, et hoc non suis viribus, sed Domini fecerit misericordia, qui ab
initio haec futura cognoverit. Viderunt, ait, insulae, id est,
gentes in circuitu, et illius virtute perterritae sunt: et extrema terrae.
Sem videlicet filius Noe, qui tempore extremo terrarum cum patre et cum
fratribus de Diluvio evaserat; et usque ad tempus illud fuerat reservatus (Genes.
XIV): quem Melchisedec intelligi volunt, et venisse obviam Abraham de
praelio revertenti, et accepisse, et benedixisse ei, et eum Dei benedictionibus
corroborasse: ipsumque esse fabrum aerarium qui Abraham conflaverit, et malleo
suae artis ad meliora produxerit: et dixisse ei, Bonum est, ut timore Domini
glutineris et jungaris ei. Et confortavit eum, sive solidavit in clavis
praeceptorum Domini, ut non moveretur, sed in timore illius permaneret.
(Vers. 8 seqq.) Et tu, Israel serve meus, Jacob quem elegi, semen
Abraham amici mei. In quo apprehendi te ab extremis terrae, et a longinquis
ejus vocavi te, et dixi tibi: Servus meus es tu: elegi te, et non abjeci te. Ne
timeas, quia tecum sum ego: ne declines, quia ego Deus tuus, confortavi te, et
auxiliatus sum tui [Al. tibi]: et suscepit te dextera juxti mei. Ecce
confundentur et erubescent omnes qui pugnant adversum te: erunt quasi non sint:
et peribunt viri qui contradicunt tibi. Quaeres eos, et non invenies: viri
rebelles tui erunt quasi non sint: et veluti consumptio homines bellantes
adversum te. Quia ego Dominus Deus tuus apprehendi manum tuam, dicens tibi: Ne
timeas, ego adjuvi te. Noli timere verbis Jacob, qui mortui estis ex Israel.
Ego auxiliatus sum tui, dicit Dominus: et redemptor tuus Sanctus Israel. Ego
posui te quasi plaustrum triturans novum, habens rostra serrantia. Triturabis
montes et comminues; et colles quasi pulverem pones. Ventilabis eos, et ventus
tollet, et turbo disperget eos: et tu exsultabis in Domino, in Sancto Israel
laetaberis. LXX: Tu autem Israel puer meus, Jacob, quem elegi, semen
Abraham quem dilexi, quem assumpsi ab extremis terrae, et a summitatibus ejus vocavi
te, et dixi tibi: Puer meus es: eleg. te, et non dereliqui te. Noli timere,
tecum enim sum ne erres; ego enim sum Deus tuus qui confortavi te, et
auxiliatus sum tui, et roboravi te dextera justa mea. Ecce confundentur, et
erubescent omnes adversarii tui: erunt enim quasi non sint: et peribunt omnes
inimici tui. Quaeres eos, et non invenies, homines qui insanient in te. Erunt
enim quasi non sint, et non erunt pugnantes adversum te. Quia ego Dominus Deus
tuus qui teneo dexteram tuam: qui dico tibi, ne timeas Jacob, parvule Israel.
Ego auxiliatus sum tui, dicit Deus: qui redimo te Sanctus Israel. Ecce feci te
quasi rotas plaustri triturantis novas in serrarum modum: et triturabis montes,
et comminues colles: et ut pulverem pones et ventilabis, et ventus auferet eos,
et tempestas disperget illos. Tu autem laetaberis in Domino et in Sanctis
Israel. Jacob et Israel esse carnalem et esse spiritualem, Paulus Apostolus
docet: Videte Israel secundum carnem (I Cor. X). Ex quo
intelligimus esse et alterum juxta spiritum; et ad carnalem dici Israel: Si
filii essetis Abraham, opera Abraham faceretis. Quibus et supra (Ad cap.
XL, 27) dicitur: Quare dicis, Jacob, et loqueris, Israel: Abscondita est
via mea a Domino: et a Deo meo judicium meum transivit? E contrario nunc ad
spiritualem Deus loquitur Israel, qui Domini sui suscepit adventum, quem primum
servum, dein electum, ad extremum semen Abraham vocat. Ante enim accepimus
spiritum servitutis in timore (Rom. VIII); et postea electi, in
amicitiam Dei jungimur. Post vocationem igitur gentium, quando viderunt insulae
et timuerunt, extrema terrae obstupuerunt; appropinquaverunt et accesserunt,
vocantur reliquiae, juxta electionem gratiae, de quibus scribit et Evangelium: Istos
duodecim elegit Jesus, quos et Apostolos nominavit (Luc. VI), qui
post servitutem paedagogae Legis, electi sunt in Evangelio; et semen Abraham
amici Dei esse meruerunt. In illo enim apprehendit eos ab extremo terrae, et a
longinquis ejus finibus vocavit Israel de universis nationibus, congregans
primum populum Judaeorum, de quibus et Paulus Apostolus dicit: Vobis
oportebat primum praedicari sermonem: quoniam autem avertitis nos, imus ad
gentes (Act. XIII, 46). Tibi ergo, qui et servus meus, et electus
meus, qui praedicaturus in gentibus es, et persecutiones plurimas perpessurus,
dico ne timeas, quia tecum sum, cui loquor in Evangelio: Ecce ego vobiscum
sum omnes dies, usque ad consummationem saeculi (Matth. ult., 20).
Non erres, neque a veritate declines, nec te falsa persuasione decipias, quod
tuis viribus imperitus et nudus, silvam gentium penetres, et ferocissimas
nationes ad mansuetudinem voces. Ego sum qui confortavi te, et auxiliatus tui
sum; et suscepit te, sive protexit, dextera justi mei, id est, Domini
Salvatoris, sive dextera mea, ut LXX transtulerunt. Ecce enim adversarii
tui, populus Judaeorum et omnes qui pugnant adversum te, et persecutores tui
vertentur in nihili, quaeresque adversarios tuos, et non invenies. Causaque
redditur quare non inveniat adversarios suos: Quia erunt quasi non sint.
Qui adversarii insanire dicuntur contra Apostolos, vel juxta Hebraicum, esse
consumpti. Idcirco autem timere non debes, quia ego apprehendi manum tuam,
qui dico tibi, Ne timeas: ego adjuvi te; noli timere vermis Jacob, qui mortui
estis ex Israel, sive ut LXX, paucissimi ex Israel. Hoc quod posuimus, ego
adjuvi te: noli timere vermis Jacob, in LXX non habetur. Vermis autem qui
Hebraice dicitur, THOLATH (תולעת), propter humilitatem atque contemptum
vocatur Apostolorum chorus, imitans Salvatorem, qui loquitur in psalmo: Ego
sum vermis, et non homo: opprobrium hominum, et abjectio plebis (Psal.
XXI, 7). Sicut enim vermis terram penetrat: ita sermo apostolicus
penetravit gentium civitates, et ingressus est prius corda durissima. Et recte
pauci appellantur ex Israel, quia ad comparationem totius orbis, gentis
Judaicae paucissimi crediderunt, quibus in Evangelio Dominus loquitur: Noli
timere grex parvulus (Luc. XII, 32). Sive juxta Hebraicum, mortui
ex Israel, qui cum Apostolo dicunt: Quotidie morior (II Cor. XV,
31). Et alibi: Cum Christo crucifixus sum. Vivo autem, non ego; vivit
vero in me Christus (Galat. II, 20). Quodque sequitur: Ego posui
te quasi plaustrum triturans novum, habens rostra serrantia, hoc
significat, quod praedicatio Evangelica conterat adversarias potestates, et
spiritualem nequitiam elevantem se contra scientiam Dei: quae pro varietate
superbiae montes appellantur et colles. Illisque sublatis, et turbinis more
dispersis, exsultet Israel atque laetetur in Domino Sancto Israel. Possumus
quoque dicere, quod ecclesiasticus vir habens evangelicae praedicationis rostra
serrantia in plaustro novo, quod nequaquam operatur in vetustate litterae, sed
in novitate spiritus, conterat incredulorum corda durissima: separans triticum
a paleis, et montes collesque comminuens, id est, omnes haereticorum principes,
qui comminuti atque contriti, redigantur in pulverem, et nihil esse doceantur,
ut qui male fuerant congregati, dividantur in bonum suum.
(Vers. 17 seqq.) Egeni et pauperes quaerunt aquas, et non sunt: lingua
eorum siti aruit. Ego Dominus exaudiam eos: Deus Israel non derelinquam illos.
Aperiam in supinis collibus flumina: et in medio camporum fontes. Ponam
desertum in stagnum aquarum et terram inviam in rivos aquarum. Dabo in
solitudine cedrum et spinam, et myrtum, et lignum olivae. Ponam in deserto
abietem, ulmum, et buxum simul: ut videant, et sciant, et recogitent, et
intelligant pariter, quia manus Domini fecit hoc, et Sanctus Israel creavit
illud. LXX: Et exsultabunt pauperes et inopes: quaerent enim aquam, et
non erit: lingua eorum prae siti exaruit. Ego Dominus Deus exaudiam ipsos Deus
Israel: et non derelinquam eos: sed aperiam in montibus flumina, et in medio
camporum fontes: faciam desertum in paludes, et sitientem terram in
aquaeductus. Ponam in terram absque aqua cedrum, et buxum, et myrtum, et
cyparissum, et populum: ut videant, et sciant, et cogitent, et noverint simul
quia manus Domini fecit haec, et Sanctus Israel ostendit. Gentium populus
pauper et tenuis, qui non habebat scientiam veritatis, quaerit per diversos
magistros, et varia Philosophorum dogmata aquas salubres: et non invenit, quia
non sunt; lingua eorum siti aruit, sine Lege ac Prophetis. Omnem enim juxta
Evangelii fidem, substantiam suam in medicos comsumpserat (Luc. VIII);
et a cruore idololatriae, et sanguine victimarum non poterat liberari.
Propterea Dominus Deus Israel non eos penitus dereliquit, nec in aeternum
perire passus est; sed aperuit in supinis collibus, sive in montibus flumina,
et in medio camporum fontes. Quae flumina ex illo fluvio duxere principium, qui
in Psalmis legitur: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Ps.
XLV, 4). Et in alio loco: Fluvius Dei repletus est aquis. Quae aquae
et fontes de illo fonte manarunt, qui per Jeremiam loquitur: Me
dereliquerunt fontem aquae vivae (Jerem. II, 13). Et supra in hoc
eodem Propheta dicitur: Bibent aquas de fontibus Salvatoris. De quibus
et in Psalmis canitur: Benedicite Dominum Deum de fontibus Israel (Ps.
LXVII, 27). Et posuit, inquit, desertum in stagnum aquarum, et terram
inviam in rivos aquarum. De quibus aquis et Salvator in Evangelio mystico
sermone dicebat (Joan. IV, 13, 14): Qui biberit de aqua, quam ego
dabo ei, non sitiet in aeternum: sed aqua quam ego dedero ei, fiet in eo fons
aquae salientis in vitam aeternam. Et iterum: Si quis sitit, veniat ad
me et bibat. Qui biberit de aqua quam ego dabo ei, flumina de ventre ejus
fluent aquae vivae (Idem. VII, 37, 38, 39). Hoc autem, inquit
Evangelista, dicebat de Spiritu Sancto, quem credentes in eo accepturi
erant. Quia igitur deserta quondam Ecclesiae multitudo, aquis vitalibus
fuerat irrigata, propterea juxta LXX nascuntur in ea cedrus, et buxus, et
myrtus, et cyparissus, et populus: juxta Hebraicum, et caeteros Interpretes,
cedrus, setta, et myrtus, et lignum olivae, et abies, et ulmus et buxus simul.
Quae varietates arborum, diversitatem significant gratiae spiritualis. Et quia
omnibus natura earum nota est, de SETTA (שטה) tantum Hebraico edisseramus, quam spinam Theodotio
transtulit. Est autem genus arboris nascentis in eremo, spinae albae habens
similitudinem; unde omnia ligna arcae, et tabernaculi facta sunt instrumenta,
quae appellantur Settim (Exod. XXXVII): quod lignum imputribile
et levissimum, omnium lignorum, tam in fortitudine quam in nitore, soliditatem superat
et pulchritudinem. Cedrus autem et cyparissus, et myrtus, odoris optimi sunt,
et imputribiles. Ulmus quoque et populus, sive buxus, vel maritandis vitibus
junguntur, vel ad diversa opera aptissimae sunt. Haec autem omnia pariter
ponuntur in solitudine, ne saltem una chorda de cithara Domini, et aliqua
virtus gratiarum Ecclesiae deesse videatur. Ut omnes intelligant, et pariter
mente cognoscant, quia manus Domini haec universa perfecerit, ut in ariditate
gentium invenirentur fluenta virtutum, et in terra quondam deserta plenaque
salsuginis, cedrus et cyparissus, et aliae arbores nascerentur, quarum
sublimitatem et verticem ad coelestia festinantem, illuminaret lignum olivae,
quod nutrimentum lucis est, et laborantium requies.
(Vers. 21 seqq.) Prope facite judicium vestrum, dicit Dominus:
afferte si quid forte habetis, dixit rex Jacob. Accedant, et nuntient nobis
quaecumque ventura sunt: priora quae fuerunt, nuntiate: et ponemus cor nostrum,
et sciemus novissima eorum: et [Al. haec] quae ventura sunt, indicate
nobis. Annuntiate quae ventura sunt in futurum: et sciemus quia dii estis vos.
Bene quoque aut male si potestis, facite, et loquamur, et videamus simul. Ecce
vos estis pro nihili [Vulg. ex nihilo]: et opus vestrum ex eo
quod non est: abominatio est qui elegit vos. LXX: Juxta est judicium
vestrum, dicit Dominus Deus: venerunt et appropinquaverunt consilia vestra,
dicit rex Jacob. Appropinquent [Al. accedant] et annuntient nobis
quae ventura sunt: aut priora quae erant dicite: et apponemus sensum: et sciemus
quae sunt novissima. Ventura quoque dicite nobis, et annuntiate quae ventura
sunt in novissimo: et sciemus quoniam dii estis. Bene facite et male, et
admirabimur: et videbimus simul unde sitis vos, et unde sit opus vestrum: de
terra abominationum elegerunt vos. Quomodo supra diximus, duplicem esse
Jacob et Israel, non credentium atque credentium in Dominum Salvatorem: ita
vocatis gentibus, et in deserto quondam Ecclesiae erumpentibus fluviis
fontibusque, et mirum in modum comante varietate arborum, cunctis ubertate
plenissimis, qui in Christum ex gentibus credere noluerunt, provocantur ad
judicium, ut respondeant cur videre, et scire et recogitare, et intelligere
noluerint, quia manus Domini ista fecerit, et Sanctus Israel creaverit
universa. Accedant, inquit, idola vestra, quae putatis esse fortissima. Vel
afferte, si quid forte habetis in vobis; et vestra aperite consilia, qua
ratione, quo sensu nolueritis apertam suscipere veritatem. Simulque fit
apostropha ad ipsa idola, quae insensibilia sunt, et nec audiendi, nec
respondendi possident facultatem. Dicite, inquit, nobis vel praeterita, vel
futura, et ex rerum eventibus vestram potentiam demonstrate. Hoc autem
significat, quod post adventum Christi omnia idola conticuerint: ubi Apollo
Delphicus, et Loxias, Deliusque, et Clarius, et caetera idola, futurorum
scientiam pollicentia, quae reges potentissimos deceperunt? Cur de Christo
nihil potuere praedicere; nihil de Apostolis ejus; nihil de ruinis et
abolitione templorum? Si ergo suum interitum non potuere praedicere, quomodo
aliena, vel mala, vel bona potuerunt [Al. potuerint] nuntiare? Quod si
aliquis dixerit, multa ab idolis esse praedicta, hoc sciendum quod semper
mendacium junxerint veritati, et sic sententias temperarint, ut seu boni seu
mali quid accidisset, utrumque posset intelligi. Ut est illud Pyrrhi regis
Epirotarum:
Aio
te, Aeacida, Romanos vincere posse.
Et Croesi: Craesus transgressus Halym maxima regna perdet. Aliud
quoque signum est, idola deos non esse, quod nec bene possint facere, nec male.
Non quo idola, vel daemones assidentes idolis, mala saepe non fecerint; sed quo
nisi concessa eis fuerit potestas a Domino, hoc facere non possint. Denique in
Evangelio deprecantur, ut habeant potestatem in porcorum gregem (Matth. VIII).
Et in Job legimus, absque Domini jussione eum (Diabolum) viri sancti ne
jumenta quidem et possessiones valuisse disperdere (Job. I). Nec mirum
hoc de Deo, cum etiam Apostolus Paulus tradat quosdam Satanae, ut discant non
blasphemare (I Tim. I). Sive hoc dicendum, quod muta simulacra hominum
et insensibilia, nec bene possint facere, nec male, nec praeterita nosse, nec
futura, quia ex nihilo sint, et ex eo quod non est, et non tam ipsa, quam ille
qui ea colat, abominatione condignus sit. Idola enim gentium, argentum et
aurum, opera manuum hominum. Os habent, et non loquentur (Ps. CXIII, 13).
Quomodo ergo possunt scire et nuntiare ventura, aut narrare praeterita, et bene
facere, vel male, quae nec hominum sensum habent, nec brutorum animantium? Nec
interest, de qua materia facta videantur, cum universa terrena sint.
(Vers. 25 seq.) Suscitavit ab Aquilone, et veniet ab ortu solis:
vocabit [Al. vocavit] nomen meum, et adducet magistratus quasi
lutum: et velut figulus conculcans [Al. conculcavit] humum. Quis
annuntiavit ab exordio, ut siamus: et a principio, ut dicamus: Justus es. Non
est neque annuntians, neque praedicens, neque audiens sermones vestros. Primus
ad Sion dicet: Ecce adsunt, et Jerusalem evangelistam dabo. Et vidi, et non
erat neque ex istis quisquam qui iniret consilium: et interrogatus responderet
verbum. Ecce omnes injusti, et vana opera eorum: ventus et inania simulacra
eorum. LXX: Ego autem suscitavi eum qui ab Aquilone est, et qui ab ortu
solis: vocabuntur nomine meo. Veniant principes et sicut lutum figuli: et sicut
figulus conculcans lutum, sic conculcabimini. Quis enim annuntiabit vobis ea
quae a principio sunt, ut cognoscamus ea quae in futuro: et dicemus quia verum
sit: non est qui praedicet [Al. praedicat], neque qui audiat
verba vestra. Principium Sion dabo: et Jerusalem consolabor in via: nam de
gentibus nullus est, et de simulacris ipsorum non erat qui annuntiaret: et si
interrogavero eos, unde estis, non respondebunt mihi: sunt enim factores
vestri, et frustra seducunt vos. Adhuc contra idola loquitur, et eos qui
post adventum Christi, ea relinquere noluerunt. Illisque permanentibus in
errore, ipse ab Aquilone suscitasse se dicit populum nationum. Ab Aquilone enim
exardescent mala super omnes habitatores terrae. Et ad Jeremiam dicitur: Quid
tu vides, Jeremia? Et ille respondit: Ollam succensam: et faciem ejus a
facie Aquilonis (Jer. I, 13). Suscitantur autem ab Aquilone, ut
credant in eum qui venerit ab ortu solis. De quo supra legimus: Quis
suscitavit ab Oriente justum, sive justitiam? Et in alio loco: Ecce
vir Oriens nomen ejus (Zach. VI, 12). Qui vocabit [Al.
vocavit] eos nomine meo, ut derelictis simulacris, unum colant Deum. Ipse enim
loquitur in Evangelio: Ego veni in nomine Patris mei, et non suscepistis me:
alius veniet in nomine suo, et suscipietis eum (Joan. V, 43). Ipse
principes et magistratus, et omnem mundi superbiam conculcabit, et subjicientur
ei quasi lutum figulo, ut faciat ex eis aliud vas in honorem, aliud in
contumeliam (Rom. IX). Haec quae ego juxta consuetudinem prophetalem
fecisse me dico, quasi jam praeterita sint, vel juxta Symmachum, futura
polliceor, nullus daemonum et idolorum potest praedicere. Unde oracula cuncta
tacuerunt, quia nemo est qui annuntiet, nemo qui audiat, dum bruta prius corda
gentilium intellexerunt errorem suum, et falsa vaticinia reliquerunt. Primusque
Dominus loquetur ad Sion, id est, ad Ecclesiam suam et dicet ei: Ecce adsunt
filii tui, quos tibi per meam donavi fidem. Significat autem Apostolos, qui in
toto orbe Evangelium praedicarunt. Sion et Jerusalem nominibus differunt;
caeterum ut una urbs, sic et una Ecclesia est. Omnes igitur gentes, quae
idolorum sequuntur errorem, interrogentur a nobis, ut respondeant unde sint. Et
haec erit universarum responsio, quod omnes vanitatem sequantur et ventos, et
adorent opera manuum suarum. Quidquid de idolis et gentibus diximus, referamus
ad dogmata pravitatis; et ad principes eorum haeresiarchas, quod Christo pacem
Ecclesiae nuntiante, et monstrante eis veritatis viam, ipsi sequantur errorem;
et vento ac turbini comparentur. Hebraei, suscitatum ab Aquilone, et venire ab
ortu solis, Assyrium interpretantur et Persam, qui venerint Jerusalem, et omnes
principes illius conculcaverint; nullumque idolorum quae colebant, hoc scierit
esse venturum, nisi solus Dominus, qui ultus est eos pro peccatis suis.
(Cap. XLII.—Vers. 1 seq.) Ecce servus meus, suscipiam eum: electus
meus, complacuit sibi in illo anima mea. Dedi spiritum meum super eum: judicium
gentibus proferet. Non clamabit, neque accipiet personam: nec audietur foris
vox ejus. Calamum quassatum non conteret: et linum fumigans non exstinguet: in
veritate educet judicium. Non erit tristis neque turbulentus, donec ponat in
terra judicium: et legem ejus insulae exspectabunt. LXX: Jacob puer
meus, assumam eum: Israel electus meus, suscepit eum anima mea. Dedi spiritum
meum super eum: judicium gentibus educet: non clamabit, neque dimittet: nec
audietur foris vox ejus. Calamum fractum non conteret, et linum fumigans non
exstinguet: sed in veritate educet judicium: splendebit, et non conteretur,
donec ponat super terram judicium: et in nomine ejus gentes sperabunt.
Jacob et Israel in praesenti capitulo non habentur, quod nec Matthaeus
Evangelista posuit, secutus Hebraicam veritatem. Hoc dicimus in suggillationem
eorum, qui nostra contemnunt. De quo plenius in Matthaei Commentariolis, et in
libro quem ad Algasiam nuper scripsimus, disputatum est. Et interim notandum,
quod ubi de Apostolorum scribitur choro, et Jacob et Israel, et semen
appellantur Abraham: quibus quasi hominibus ac servis consequenter dicitur: Noli
timere vermis Jacob, et parvulus numero Israel. Ubi autem de Christo est
vaticinium, absque Jacob et Israel legitur: Ecce servus meus, suscipiam eum;
electus meus, complacuit sibi in illo anima mea. Et in consequentibus: Dedi
te in testamentum generis, in lucem nationum: aperire oculos caecorum, et
educere de vinculis alligatos, et de domo carceris habitantes in tenebris.
Nec mirum si servus vocetur, factus ex muliere, factusque sub lege (Galat.
IV; qui cum in forma Dei esset, humiliavit se, formam servi accipiens, et
habitu inventus ut homo (Philipp. II). In quo complacuit sibi anima
Dei, cernens in illo omnes esse virtutes: immo ipsum esse Dei virtutem atque
sapientiam. Dedi, inquit, spiritum meum super eum: qui descendit
in specie columbae. Judicium gentibus proferet, quod antea nesciebant. Non
clamabit: erit enim mitis atque mansuetus; et non accipiet personam in
judicio, sive non levabit, subauditur, in altum vocem suam. Vel juxta
Symmachum, non decipietur; omnes insidias diaboli intelligens: aut,
secundum LXX, non relinquet, populum scilicet Judaeorum: vocans eum ad
poenitentiam. Nec audietur foris vox ejus, neque enim extra Galilaeam
atque Judaeam in aliis gentibus Evangelium praedicavit. Quod si legimus fuisse
eum in terminis Tyri et Sidonis (Matt. XV), sive in confinio Caesareae
Philippi, quae nunc vocatur Paneas: tamen sciendum non esse scriptum, quod
ipsas ingressus sit civitates. Calamum quassatum, sive confractum non
conteret. Cunctis enim placabilis erit, et veniam dabit peccatoribus,
dicens ad mulierem: Confide, filia, dimittuntur tibi peccata (Luc.
VII, 48). Et linum fumigans, sive ut caeteri transtulerunt, obscurum
atque tenebrosum, non exstinguet: qui vicini erant exstinctioni, Domini
clementia servabantur (quae super Judaeis et nationibus in supradictis
opusculis disseruimus); sed cum veritate omnia judicabit; nequaquam metuens
Scribas et Pharisaeos, quos confidenter hypocritas appellabat (Mat. VII, XV,
XXII, XXIII per totum, et Luc. VI, XII): Quod autem sequitur: Splendebit,
et non conteretur, donec ponat super terram judicium, Matthaeus Evangelista
non posuit (Mat. XII): sive inter judicium et judicium media, scriptoris
errore, sublata sunt. Significat autem quod resurgens ex mortuis, cunctos
illuminaverit, nec morte contritus sit, donec poneret super terram judicium:
qui loquebatur in Evangelio: In judicium ego veni in mundum istum: ut non
videntes videant, et videntes caeci fiant (Joan. IX, 39). Pro quo
nos interpretati sumus: Non erit tristis, neque turbulentus; sed
aequalitatem vultus omni tempore conservabit: quod falso de Socrate Philosophi
gloriantur, nunquam eum, plus solito, nec tristem fuisse, nec laetum. Pro quo
Aquila et Theodotio interpretati sunt: Non obscurabit, et non curret, donec
ponat in terra judicium. Et est sensus: nullum vultus tristitia deterrebit,
nec festinabit ad poenam, qui judicii veritatem ultimo tempori reservavit.
Quodque sequitur: et legem illius insulae exspectabunt, manifestius
posuere LXX in nomine ejus gentes sperabunt: quae in Scripturis
appellantur insulae, quia ex omni parte persecutorum incursionibus patent.
Legem autem ejus, non quae per Moysen data est, sed Evangelium sentiamus: De
Sion enim egredietur lex, et verbum Domini de Jerusalem (Supra,
II). De qua lege et Jeremias vaticinatur: Ecce dies veniunt, dicit
Dominus: et ponam testamentum novum, non juxta testamentum, quod olim pepigi
cum patribus eorum (Jerem. XXXI, 31, 32).
(Vers. 5, 6 seq.) Haec dicit Dominus Deus: Creans coelos, et
extendens eos: firmans terram, et quae germinantur ex ea: dans flatum populo
qui est super eam, et spiritum calcantibus illam. Ego Dominus vocavi te in
justitia, et apprehendi manum tuam, et servavi te: et dedi te in foedus populi,
in lucem gentium. Ut aperires oculos caecorum, et educeres de conclusione
vinctum, de domo carceris sedentes in tenebris. Ego Dominus, hoc est nomen
meum; gloriam meam alteri non dabo, et laudem meam sculptilibus. Quae prima
fuerant, ecce venerunt, nova quoque ego annuntio: antequam oriantur, audita
vobis faciam: Incertum erat quis ante dixisset: Ecce servus meus,
suscipiam eum: electus meus, complacuit sibi in illo anima mea. Dedi spiritum
meum super eum: judicium gentibus proferet. Post condemnationem enim
idolorum subitus sermo proruperat. Ecce servus meus, et reliqua, quae
nos ex persona Patris super Christo interpretati sumus. Itaque ne relinqueret
ambiguum, quis superiora dixisset, adjungit et dicit: Haec dicit Dominus
Deus, creans coelos, et extendens eos. Sive ut LXX transtulerunt: Qui
fecit coelum, et defixit illud. Universitatis igitur Creator et Dominus,
ipse Christi sui promisit adventum, qui non solum extendit coelos atque
defixit; sed terram quoque alta mole firmavit, et omnia quae nascuntur ex ea:
ut et invisibilia ejus ex his quae facta sunt, intellecta conspiciantur (Rom.
I); sempiterna quoque virtus illius et divinitas. Qui spiramen omnibus
dedit qui versantur in terra, lege prima mortalium. Insufflavit enim Deus in
faciem Adam, spiritum vitae, et factus est in animam viventem (Genes. II).
Spiritum autem his proprie qui calcant terram; et sapientiam carnis, suae
subjiciunt potestati. Ille igitur cujus tanta praeconia sunt, haec ad eum
locutus est, cujus legem insulae praestolantur et gentes: Ego Dominus vocavi
te in justitia: de quo ipse loquitur in Evangelio, Pater juste, mundus
te ignorat (Joan. XVII, 25); ut esset non solum Judaeorum, sed et
gentium Deus. Et apprehendi manum tuam, quia quidquid operatur Filius,
operatur Pater. Et servavi te, qui omnia ipse conservas. Et dedi te
in foedus populi Israel, cui te venturum ante promiseram. Et in lucem
gentium, quae sedebant in tenebris et in umbra mortis, ut aperires
oculos caecorum qui Deum antea non videbant. Et educeres de conclusione
vinctum [Al. vinctos] (Prov. V); funibus enim peccatorum
suorum unusquisque constringitur. Et in Evangelio quem Satanas vinxerat, solvit
Dominus (Mat. VIII). De domo carceris sedentes in tenebris, qui
in erroris nocte et caligine versabantur. Quodque infert: Ego Dominus, hoc
est nomen meum; gloriam meum alteri non dabo, non excludit Filium, cui
dicenti in Evangelio: Pater, glorifica me gloria quam apud te habui
priusquam mundus esset (Joan. XVII, 5), ipse respondit; Et
glorificavi, et glorificabo. Neque enim dixit: Gloriam meam nulli dabo,
quod si dixisset, exclusisset et Filium, sed gloriam meam alteri non dabo,
praeter te, cui dedi, cui daturus sum. Unde proprietatem sanctae Scripturae
vehementer admiror, quod verbum AHER (אחר)
omnes Interpretes voce consona transtulerunt, alterum, qui in multis
aliis soliti sunt discrepare. Ut autem sciamus per hanc sententiam non excludi
Filium, sed idola, sequentia verba testantur: Et laudem meam sculptilibus.
Pro quo LXX: nec virtutes meas simulacris. Cum enim Christus Dei virtus
sit, Deique sapientia, omnes in se virtutes continet Patris. Sequitur, Quae
prima fuerunt, ecce venerunt. Et est sensus: Quae locutus sum, quae per
Moysen, Prophetasque pollicitus sum, universa completa sunt. Nunc autem
annuntio vobis Evangelium, vocationem gentium, passionem Christi, novitatem
fidei: ut quomodo priora cernitis rebus expleta, sic et ea quae nunc polliceor,
credatis esse ventura.
(Vers. 10, 11 seq.) Canite Deo [Vulg. Domino] canticum
novum: laus ejus ab extremis terrae: qui descenditis in mare, et plenitudo ejus;
insulae et habitatores earum. Levet [Vulg. sublevetur] desertum
et civitates ejus: in domibus habitabit Cedar, laudate habitatores Petrae, de
vertice montium clamabunt. Ponent Domino gloriam, et laudem ejus in insulis
nuntiabunt. Dominus sicut fortis egredietur, sicut vir praeliator suscitabit
zelum: vociferabitur et clamabit: super inimicos suos confortabitur. Tacui
semper, silui, patiens fui: sicut pariens [Vulg. parturiens] loquar:
dissipabo et absorbebo simul. Desertos faciam montes et colles, et omne gramen
eorum exsiccabo, et ponam flumina in insulas, et stagna arefaciam. Et educam
[Vulg. ducam] caecos in viam quam nesciunt, et in semitis quas
ignorant [Vulg. ignoraverunt] ambulare eos faciam. Ponam tenebras
coram eis in lucem, et prava in recta: haec verba feci eis, et non dereliqui
eos. Conversi sunt retrorsum: confundantur confusione, qui confidunt in
sculptili, qui dicunt conflatili: vos dii nostri. LXX: Cantate Domino
canticum novum: principatus ejus glorificatur, et nomen illius a summitate terrae:
qui descendunt in mare et navigant illud, insulae et habitatores earum: laetare
desertum et vici ejus: villae et habitatores Cedar. Laetabuntur qui habitant in
Petra: de summitate montium clamabunt. Dabunt Deo gloriam, virtutes ejus in
insulis nuntiabunt. Dominus Deus virtutum egredietur et conteret bellum,
suscitabit zelum, et clamabit super inimicos suos cum fortitudine. Tacui a
principio, num semper tacebo et sustinebo? sicut pariens patienter egi, erumpam
et arefaciam simul, vastabo montes et colles, et omne fenum eorum arefaciam. Et
ponam flumina in insulas, et paludes siccabo. Et adducam caecos per viam quam
nesciunt, et semitas quas ignoraverunt, calcare eos faciam; faciam eis tenebras
in lucem, et prava in recta. Haec verba faciam illis, et non derelinquam eos,
ipsi vero conversi sunt retrorsum; confundamini confusione, qui confiditis
super sculptilibus, qui dicitis conflatis, vos estis dii nostri. Qui prius
dixerat: quae prima fuerant, ecce venerunt; nova quoque ego annuntio:
antequam oriantur, audita faciam vobis; et se promiserat, quod ignorabant
esse dicturum: quae sint illa nova, sequenti sermone testatur, Apostolis
praecipiens, et Apostolicis viris, ut canant canticum novum, nequaquam in
vetustate litterae; sed in novitate spiritus. Nec solum in veteri Instrumento,
sed in novo; et laus ejus penetret usque ad extrema terrae. A summo enim coelo
egressus ejus et usque ad summum illius occursus ejus (Psal. XVIII). In
omnem terram exiit Apostolorum sonus, et in terminos orbis verba eorum. Sive juxta
LXX: Glorificate nomen ejus in terminis terrae: ut in universo mundo
Christi nomen annuntietur gentibus. Qui sint autem isti qui canere debeant
canticum novum, sequentia verba testantur: Qui descendiis, inquit, in
mare, et navigatis illud, sive plenitudo maris. Apostolos enim
videns Jesus in littore juxta mare Genezaret reficientes retia sua, vocavit et
misit in magnum mare (Luc. V); ut de piscatoribus piscium faceret
hominum piscatores, qui de Jerusalem usque ad Illyricum et Hispanias Evangelium
praedicarunt: capientes in brevi tempore ipsam quoque Romanae urbis potentiam.
Vel certe descenderunt in mare et navigaverunt illud; tempestates et
persecutiones istius saeculi sustinentes. Insulas quoque et habitatores earum,
vel diversitatem gentium intellige, vel Ecclesiarum multitudinem. Levet
[Al. Elevet], inquit, desertum et civitates ejus vocem suam, de
qua et supra diximus. Sive laetetur desertum et vici ejus, et Cedar, quae
quondam inhabitabilis fuit regio trans Arabiam Saracenorum. Et habitatores Petrae,
quae et ipsa urbs Palaestinae est. Hoc autem significat, quod gentium populus
desertus prius notitia Dei, et idololatriae erroribus obligatus, ad laudes
Domini convertatur. Sive quia Cedar interpretatur tenebrae, et
juxta Apostolum (I Cor. X) petra Christus, praecipitur cunctis
credentibus, ut qui ante erant in tenebris, et nunc credunt in Dominum
Salvatorem, de vertice montium clamitent, et aperte praedicent Christum, quibus
et supra (Ad cap. XL, 9) dictum est: In montem excelsum ascende, qui
evangelizas Sion. Eleva in fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Jerusalem.
Et ponam gloriam ejus in insulis, de quibus prius diximus. Describitque sermo
propheticus gloriosum Salvatoris adventum, de quo et Paulos Apostolus loquitur:
Secundum illuminationem gloriae magni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi
(II Cor. IV; II Tim. I, 10); et eum viro fortissimo comparat, qui
pugnaturus sit contra adversarios suos, suscitaturus zelum. De quo et in
Cantico Deuteronomii prophetatum est: Ipsi me zelare fecerunt in eo qui non
erat Deus, et irritaverunt me in idolis suis; et ego zelare eos faciam in gente
quae non est, et in gente stultissima irritabo illos (Deut. XXXII, 21).
Vociferabitur quoque et clamabit contra inimicos suos, aperte eorum
infidelitatem reprobans, et cum clamore pronuntians: Tacui, semper silui,
patiens fui, sive ut LXX transtulerunt: Tacui, numquid semper tacebo
(Eccles. III, 7)? Ut impleatur illud quod per Salomonem dicitur: Tempus
tacendi, et tempus loquendi. Et est sensus: Diu vos delinquentes saepe
portavi; sed quia ante tacueram, nequaquam ultra reticebo. Et quomodo pariens
in lucem profundit infantem, et apertum facit esse quod prius clausum in
visceribus tenebatur: sic ego dolorem meum et dissimulationem quam semper habui
super sceleribus vestris, nunc proferam, et dissipabo vestra consilia: unoque
tempore absorbebo universam gentem, et omnem superbiam montium tumoremque
collium vestrorum. Et fenum, de quo supra dictum est: Vere fenum est
populus, id est, tam principes quam vulgus ignobile, in desertum redigam.
Quod in LXX de Theodotionis editione additum est, qui haec verba tacuerat (Vide
supra, cap. IV, 7). Cumque vos a capite usque ad pedes exsiccavero atque
delevero, tunc flumina doctrinae meae in insulis gentium currere faciam, et
stagna vestra sive paludes redigam in ariditatem, ut in gentibus sit scientia
Scripturarum, et in vobis doctrinae ariditas. Ducamque caecos per viam, quam
ante nesciebant, de quibus et supra legimus: Dedi te in foedus populi, in
lucem gentium, ut aperires oculos caecorum. Hi ducentur per viam de qua
Christus loquitur. Ego sum via, sive via scientiae Dei, et per semitas
prophetales ambulare eos faciam. Tunc tenebrae eorum mutabuntur in lucem, et
prava vertentur in recta, ut intelligant quae legunt, et cordis oculis clarum
in veteri Testamento Christi lumen aspiciant. Simulque infert: Haec verba
quae feci, sive faciam eis, nequaquam ultra futura promittens; sed
quae ante promiseram, reddens. Me autem ista dicente, conversus est retrorsum
populus Judaeorum, ut non crederet promittenti, et in suis confunderetur
erroribus, et negligeret sponsionem Dei, qui idolis ante crediderat. Sive cum
intraverit plenitudo gentium, tunc etiam Israel populus convertetur (Rom.
II), et poenitebit eum erroris sui, per quem idolis ante servierat. Aut
certe post vocationem gentium revertetur ad principium: ut dicat, omnes gentes,
quae Evangelio credere noluerunt, in suis idolis confundendas.
(Vers. 18, 19 seqq.) Surdi, audite, et caeci, intuemini ad
videndum. Quis caecus, nisi servus meus? et surdus, nisi ad quem nuntios meos
misi? Quis caecus, nisi qui venundatus est? et quis caecus, nisi servus Domini?
Qui vides multa, nonne custodies? qui apertas habes aures, nonne audies? Et
Dominus voluit ut sanctificaret eum, et magnificaret legem, et extolleret. Ipse
autem populus direptus atque vastatus: laqueus juvenum omnes, et in domibus
carcerum absconditi sunt: facti sunt in rapinam, nec est qui eruat: in
direptionem, et non est qui dicat: Redde. Quis est in vobis qui audiat hoc,
attendat et auscultet futura? Quis dedit in direptionem Jacob, et Israel
vastantibus? Nonne Dominus ipse, cui peccavimus? Et noluerunt in viis ejus
ambulare, et non audierunt legem ejus. Et effudit super eum indignationem
furoris sui, et forte bellum: et combussit eum in circuitu, et non cognovit: et
succendit eum, et non intellexit. LXX: Surdi, audite, et caeci,
suspicite, ut videatis. Quis est caecus, nisi pueri mei: et surdi, nisi qui
dominantur eorum? Quis caecus (Juxta Complut. edition. τῶν LXX) nisi qui recepit: et excaecati sunt servi Dei. Vidistis saepe, et non
custodistis: apertae sunt aures, et non audistis. Dominus Deus voluit ut
justificaretur, et magnificaret laudem. Et vidi, et erat populus vastatus atque
direptus. Laqueus enim in cubilibus ubique, et in domibus simul, in quibus
absconderunt eos. Facti sunt in direptionem: et non erat qui erueret praedam:
et non erat qui diceret: Redde. Quis est in vobis qui haec audiat, et futura
cognoscat? Quis dedit in direptionem Jacob, et Israel vastantibus? Nonne Deus,
cui peccaverunt? et noluistis in viis illius ambulare, neque audire legem ejus.
Et induxit super eos iram furoris sui: et praevaluit adversus eos bellum, et
qui comburebant eos per circuitum: et non cognovit unusquisque, nec posuerunt super
animam. Ne quis putaret hoc quod dicitur: Surdi, audite, et caeci,
intuemini ad videndum, ad gentium populum pertinere, qui prius surdus et
caecus fuerat (ut Judaei stulta interpretatione approbare contendunt), ipse
propheticus sermo demonstrat, qui surdi et caeci intelligi debeant. Quis,
inquit, caecus, nisi servus meus: et surdus, nisi ad quem nuntios meos misi?
haud dubium quin Prophetas significet. Quis caecus, nisi qui venundatus est
peccatis suis? Quis caecus, nisi qui prius servus fuit Domini? Cui dicitur: O
Israel qui vides multa, et habes Prophetas plurimos, per quos Dei mandata
cognoscas, nonne custodies quae tibi praecepta sunt? Qui apertas habes aures,
nonne audies quae dicuntur, de quo et supra legimus: Auditu audietis, et non
intelligetis: et videntes aspicietis, et non videbitis: incrassatum est enim
cor populi hujus (Isa. VI, 9). Dominus, inquit, voluit ut
sanctificaret eum, et magnificaret Legem suam, et populum jacentem extolleret
ac levaret. Sed ille Dei facere noluit voluntatem: et idcirco ab adversariis
suis direptus est atque vastatus, quos vel daemones, vel hostes intelligere
debemus. Laqueus juvenum omnes, et in domibus carcerum absconditi sunt.
Sive ut LXX transtulerunt, Laqueus in cubilibus ubique: et in domibus simul,
in quibus absconderunt eos: Scribas significans et Pharisaeos, qui plebem
miserabilem deceperunt, et ubique posuerunt insidias contra Dominum Salvatorem
et Apostolos ejus (Luc. XI): habentes clavem scientiae, nec ipsi
intrantes, et alios volentes introire prohibentes. Pulchreque pectora eorum in
quibus habitabant cogitationes pessimae, carceres appellavit. Ideo facti sunt
in rapinam, et in direptionem: nec fuit qui liberaret eos, et pro eis sermonem
faceret. Simulque Propheta cohortatur eos, ut si omnes audire non possint,
saltem pauci futura cognoscant et intelligant, a quo ista perpessi sint.
Causasque suae vastitatis agnoscant, qui nec audire nec facere voluerunt quae
Lege praecepta sunt. Ideo effudit Dominus super eos totam iram suam et
indignationem furoris plenam, ut qui prius tacuerat, nequaquam ultra reticeret,
nec sermonibus eos, sed poenis tormentisque corriperet, et comprehenderet eos
bellum fortissimum, quod nequaquam possint evadere, ostendens ferociam
Romanorum. Cumque ex omni parte combustus sit, et nihil in se habeat sanitatis,
tamen non intelligit causam poenae suae quod idcirco punitus sit, quia Dei
Filium non receperit.
(Cap. XLIII.—Vers. 1 seqq.) Et nunc haec dicit Dominus creans te,
Jacob, et formans te, Israel: Noli timere, quia redemi te, et vocavi te nomine
tuo: meus es tu. Cum transieris per aquam (Vulg. aquas), tecum
ero, et flumina non operient te. Cum ambulaveris in ignem, non combureris, et
flamma non ardebit in te: quia ego Dominus Deus tuus, Sanctus Israel Salvator
tuus, dedi propitiationem tuam Aegyptum, Aethiopiam, et Saba pro te. Ex quo
honorabilis factus es in oculis meis et gloriosus: ego dilexi te, et dabo
homines pro te, et populos pro anima tua. Noli timere, quoniam tecum ego sum:
ab Oriente adducam semen tuum, et ab Occidente congregabo te. Dicam Aquiloni,
da: et Austro, noli prohibere: adduc filios meos de longinquo, et filias meas
ab extremo terrae. Et omnem qui invocat nomen meum, in gloriam meam creavi eum,
et formavi eum, et feci eum. Educ foras populum caecum, et oculos habentem:
surdum, et aures ei sunt. Omnes gentes congregatae sunt simul, et collectae
sunt tribus. Quis in vobis annuntiabit istud, et quae prima sunt, audire nos
faciet? dent testes eorum, et justificentur: et audiant, et dicant: Vere vos
testes mei, dicit Dominus, et servus meus quem elegi, ut sciatis et credatis
mihi, et intelligatis, quia ego ipse sum. Ante me non est formatus Deus: et
post me non erit. Ego sum, ego sum Dominus, et non est absque me salvator. Ego
annuntiavi, et salvavi: auditum feci, et non fuit in vobis alienus. Vos testes
mei, dicit Dominus, et ego Deus, et ab initio ego ipse, et non est qui de manu
mea eruat: operabor, et quis avertet illud? LXX; Et nunc sic dicit
Dominus qui fecit te, Jacob, et creavit te, Israel, Noli timere, quoniam redemi
te: vocavi te nomine tuo, meus es tu: et si transieris per aquam, tecum sum, et
flumina non cooperient te. Et si transieris per ignem, non combureris: flamma
non exuret te: quia ego Dominus Deus tuus Sanctus Israel, salvator tuus. Feci
commutationem tuam Aegyptum, et Aethiopiam, et Syenen pro te. Ex quo
honorabilis factus es, et in conspectu meo glorificatus es: et ego dilexi te,
et dabo homines pro te, et principes pro sapite tuo. Noli timere, quoniam tecum
sum: ab Oriente adducam semen tuum, et ab Occidente congregabo te. Dicam
Aquiloni, adduc: et Africo, noli prohibere: adduc filios meos de terra
longinqua, et filias meas a terminis terrae, omnes qui vocantur nomine meo: in
gloria enim mea creavi illum, et plasmavi eum, et feci illum: et eduxi populum
caecum, qui habent oculos, et sunt caeci, et surdae sunt aures ejus. Omnes
gentes congregatae sunt simul, et convenerunt principes earum. Quis annuntiabit
haec? aut quae a principio sunt, quis annuntiabit vobis? adducant testes suos,
et justificentur, et audiant et loquantur vera. Estote mihi testes, et ego
testis, dicit Dominus Deus, et puer meus quem elegi, ut sciatis et credatis et
intelligatis, quia ego sum: Ante me non fuit alius Deus et post me non erit.
Ego Deus, et non est praeter me Salvator. Ego annuntiavi, et salvos feci:
exprobravi et non erat in vobis alienus. Vos mei testes, et ego Dominus Deus ab
initio, et non est qui de manibus meis eruat. Faciam, et quis avertet illud?
Hebraei de secundo Salvatoris haec interpretantur adventu, quando post plenitudinem
gentium omnis salvandus sit Israel. Nos autem nequaquam putamus ad eos fieri
repromissionem, quibus supra dictum est: Quis caecus, nisi pueri mei, et qui
surdi, nisi qui dominantur eorum? et excaecati sunt servi Dei. Et rursum: Factus
est populus vastatus atque direptus, et his similia. Denique infert: Effudit
super eum indignationem furoris sui, et forte bellum: et combussit eum in
circuitu, et non cognovit, et succendit eum, et non intellexit. Ergo quod
supra diximus, duos esse Jacob, et duos Israel, unum carnalem, et alterum
spiritualem, eorum qui in Salvatorem credere noluerunt, et eorum qui receperunt
Filium Dei: hoc etiam nunc intelligendum, quod provocetur Apostolorum chorus,
et prima Christi Ecclesia de Judaeorum populo congregata, ut intelligat
Creatorem et factorem suum, qui et animae et corporis ejus sit conditor. Nec
timeat persecutores quia redemptus sit Christi sanguine, qui vocaverit eum
nomine suo: et ob familiaritatem specialiter appellet populum suum; sed
praedicet incunctanter, et nulla pericula reformidet. Quodque infert: aquas et
flumina, et ignem et flammas, persecutorum impetum furoremque describit, qui
saluti gentium invideant, et nolint sermonem evangelicum praedicari. Quamquam
Judaei, in aquis Aegyptios, in fluminibus Babylonios, in igne Macedonas, in
flamma Romanos intelligi velint. Idcirco autem praecipit eis ne timeant, quia
Dominus Deus Salvator eorum, et sanctus Israel sit cum eis, qui fecerit eos
Aegypto, Aethiopiae, et Syenae, et extremis mundi terminis praedicare. Pro Syene,
reliqui Interpretes posuerunt SABA (סבא),
unde fuit regina Austri, quae venit sapientiam audire Salomonis (III Reg. X).
Quamobrem honorabilis factus est Apostolorum chorus in conspectu Dei, et
dilectus ab eo: et cunctorum hominum salus atque populorum, qui per eos ad
Evangelium sunt vocati, et reputabuntur in salutem animarum eorum. Unde jungit
et dicit: Noli timere, ego tecum sum, qui vobis in Evangelio loquor: Ecce
ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth.
ult. 20). Ab Oriente enim et ab Occidente adducam filios tuos, qui
requiescant in sinu Abraham, et de cunctis mundi partibus filiorum meorum et
filiarum populus congregabitur, qui vel invocent nomen meum, vel meo vocentur
nomine, ut appellentur Christiani in gloriam conditoris sui. Quodque sequitur: Educ
foras populum caecum, et oculos habentem; surdum, et aures ei sunt, multi
putant dici de populo gentium, qui per Apostolorum doctrinam audire coeperunt
et videre. Sed nos etiam haec de disperso intelligamus Israel, qui vocatus sit
per Apostolos, primusque crediderit; quibus loquitur et Paulus: Vobis primum
oportuit praedicari sermonem Dei (Act. XIII, 46). Et ipse Dominus in
Evangelio: Ite ad oves perditas domus Israel (Matth. X, 6).
Denique sequitur: Omnes gentes congregatae sunt simul, et collectae sunt
tribus, id est, cum populo qui credidit ex Judaeis, ut duplex vocatio sit,
circumcisionis et praeputii. Quod autem dicitur, Educ, ad Filium sermo
est. Sive, juxta LXX, Pater de Filio loquitur, quod eduxerit populum suum caecum
et surdum, et gentibus copularit, et fecerit ex eis multos Ecclesiae principes.
Miraturque propheta quod nullus in gentibus haec praescire potuerit, nec Dei
nosse consilia; sed tantum populus ejus qui Legem acceperit, et prophetas
habuerit: Notus enim in Judaea Deus; in Israel magnum nomen ejus (Ps.
LXXV, 1). Sive ipse Deus testis suorum sermonum sit, et patrator, et puer
ejus ac servus quem elegit. Haud dubium quin Christum significet, cui et supra
dicit: Magnum tibi est vocari te puerum meum. Et haec omnia fient, ut
veritas mundo praedicetur, et sciant, et credant, et intelligant, quorum mens
prius bruta erat et insensibilis, quod praeter unum Deum, nullus alius Deus
sit, nec ante, nec postea. Neque enim temporum conditor habet aliquando
principium, cum hoc ipsum, aliquando, sit temporis. Et quomodo nunc
locutus est: Ego testis, dicit Dominus Deus; et puer quem elegi, dicente
hoc ipsum Domino in Evangelio: Duorum hominum testimonium verum est. Ego sum
qui testimonium perhibeo de me, et qui misit me Pater (Joan. VIII, 17,
18). Sic et de divinitate illius sentiendum est, quod nullus sit Deus, nisi
ipse qui loquitur, et puer ejus quem elegit. Pulchreque praeter Deum Patrem
alter nullus est Deus: quia Christus Dei virtus est, et Dei sapientia (I
Cor. I), qui loquitur in Evangelio: Ego in Patre, et Pater in me est
(Joan. XIV, 11). Sicut enim unus Christus Dominus non aufert Patri ne
Dominus sit: sic unus Deus Pater, non aufert Filio ne Deus sit: qui in
principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat
in principio apud Deum (Joan. I, 1, 2). Quodque sequitur: Et non
est absque me Salvator, ostendit in Patre Filium cuncta salvare. De quo
idem propheta testatur: Et dimittet eis Dominus Salvatorem, qui salvos eos
faciet (Isai. IX). Neque enim Deus sapiens et fortis, sine sua
potest esse sapientia atque virtute. Cum ergo ab initio ego haec futura
praedixerim, nullus erit qui meae renuat voluntati: immo quae ego fecero,
posset irrita facere. Haec dicuntur quidem ad Jacob et Israel, sed referuntur
ad apostolicum chorum et omnes qui de populo Judaeorum in Christum voluerint
credere.
(Vers. 14.) Haec dicit Dominus redemptor vester, sanctus Israel.
Propter vos misi in Babylonem, et detraxi vectes universos, et Chaldaeos in
navibus suis gloriantes: ego Dominus sanctus vester creans, Israel rex vester.
LXX: Sic dicit Dominus Deus, qui redemit vos sanctus Israel: Propter vos
mittam in Babylonem, et suscitabo fugientes universos, et Chaldaei in navibus
vincientur. Ego Dominus Deus sanctus Israel, qui ostendi Israel regem vestrum.
Juxta Hebraicum adhuc ad Israel propheticus sermo dirigitur, quod redemptor
eorum Dominus et sanctus Israel, haec ad eos locutus sit: Propter vos qui mecum
Evangelium praedicatis, quibus supra dixi: Noli timere, quoniam ego tecum
sum, qui estis testes voluntatis meae, et puerum meum alterum testem mundo
incredulo nuntiatis, misi Filium meum in Babylonem et confusionem hujus
saeculi. Et detraxi omnes vectes ejus, qui Hebraice appellantur BARIHIM [Al.
barichim] (באריחים), et quos Theodotio fortes
interpretatus est. Et Chaldaeos, inquit, subauditur ἀπὸ κοινοῦ, detraxi, qui in
suis gloriabantur navibus: in his videlicet, qui instar navium inter idola
fluctuabant. De Chaldaeis nullus ambigit, quin daemones sonent. Ego
Dominus haec futura praedixi, qui sum Creator vester et rex Israel. Porro juxta
LXX multo alter est sensus: Ego Dominus qui te de periculis liberavi, et
sanctus Israel: propter vos mittam in Babylonem regem Medorum atque Persarum,
et habitatores ejus fugere faciam: et Chaldaei qui vos ceperant, vincti per
mare Caspium ad gentes alias transferentur. Ego Dominus haec futura decrevi,
qui ostendi Israel regem credentium fore.
(Vers. 16, 17 seqq.) Haec dicit Dominus, qui dedit in mari viam,
et in aquis torrentibus semitam. Qui eduxit quadrigam et equum, agmen et
robustum: simul obdormierunt, nec resurgent; contriti sunt, quasi linum,
exstincti sunt. Ne memineritis priorum, et antiqua ne intueamini. Ecce ego
facio nova, nunc orientur; utique cognoscetis ea. Ponam in deserto viam, et in
invio flumina. Glorificabit me bestia agri, dracones et struthiones; quia dedi
in deserto aquas, flumina in invio, ut darem potum populo, electo meo. Populum
istum formavi mihi; laudem meam narrabunt. LXX: Quia sic dicit Dominus,
qui dat in mari viam, et in aqua vehementi semitam. Qui educit currus, et
equos, et multitudinem robustissimam. Sed dormierunt, et non resurgent:
exstincti sunt quasi linum exstinctum. Nolite meminisse priorum, et vetera ne
recogitetis. Ecce ego faciam nova, quae nunc orientur, et cognoscetis ea, et
faciam in deserto viam, et in inaquoso flumina. Benedicent me bestiae agri,
sirenes et filiae struthionum, quia dedi in deserto aquam, et flumina in
inaquoso, ut bibere faciam genus meum electum, populum meum, quem acquisivi, ut
virtutes meas narret. Dominus qui destruxit et abjecit Babylonem, et
fortissimos illius detraxit de potentia omnesque Chaldaeos qui in fluctibus
hujus saeculi feliciter navigabant, fecit esse captivos: ipse in aquis
torrentibus maris Rubri reperit viam, ut transiret populus ejus de Aegypto
liberatus. Sive qui dedit in mari Rubro viam, ipse et in aquis torrentibus
Jordanis fluvii reperit semitam, ut et egressio ex Aegypto, et introitus in
terram repromissionis haberet miraculum. Ipse currus et equos et omnem
exercitum Pharaonis demersit in profundum, qui dormierunt somno perpetuo.
Contriti sunt et exstincti, quasi linum in brevi temporis spatio, et in puncto
atque momento. Linum enim necdum igne correptum, pro levitate substantiae
statim exstinctum, in favillam dissolvitur. Igitur hoc praecipio vobis, ut
inter signa mea atque miracula, quibus Babylon urbs potentissima diruta est, et
quibus in mari Rubro atque Jordane populo meo aperta est via, nequaquam
memineritis veterum, quoniam in Evangelio multo sum majora facturus; quorum
comparatione, praeterita sileri debeant. Nequaquam enim ultra in mari Rubro,
sed in deserto totius mundi reperiam viam. Nec unus fluvius, sive fons erumpet
de petra, sed multa flumina, quae non corpora ut prius, sed animas sitientes
reficiant, et impleatur illud quod supra legimus: Bibetis aquas de fontibus
Salvatoris (Ad cap. XII, 3). Tunc quod numquam factum est, fiet, ut
omnes bestiae et dracones, et struthiones qui in solitudine gentium morabantur,
et idololatriae sanguine, morumque feritate bestiarum similes erant,
glorificent me atque collaudent. Pro draconibus, quos solus Theodotio,
ut in Hebraico scriptum est, appellavit THANNIM [Al. THENNIM] (תנים), reliqui Sirenas interpretati
sunt, animalia portentosa, quae dulci carmine atque mortifero navigantes
Scyllaeis canibus lacerandos praecipitabant. Hocque significat, quod voluptati
prius et luxuriae dediti, ad servitutem Domini convertantur: licet melius sit
dracones intelligi, quia junguntur et struthiones, ut quia semel de bestiis
solitudinis loquebatur, haec animantia poneret, quae deserto familiaria sunt.
Laudabunt autem, inquit, me, et glorificabunt bestiae agri, et dracones, et
struthiones, quia dedi in deserto gentium aquas, et in ariditate nationum
flumina, ut biberet populus meus, quem elegi mihi, sive genus meum electum, et
populus quem acquisivi sanguine meo, ut laudes meas virtutesque narraret.
(Vers. 22, 23 seqq.) Non me invocasti, Jacob: nec laborasti in me,
Israel. Non obtulisti mihi arietem holocausti tui, et victimis tuis non
glorificasti me. Non te servire feci in oblatione, nec laborem tibi praebui in
thure. Non emisti mihi argento calamum, et adipe victimarum tuarum non
inebriasti me. Verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis: praebuisti mihi
laborem in iniquitatibus tuis. LXX: Non nunc vocavite, Jacob, neque
laborare te feci, Israel. Non attulisti mihi oves holocausti tui: neque in
victimis tuis magnificasti me: nec servire te feci in hostiis, nec laborem tibi
praebui in thure, nec emisti mihi argento thymiama, nec adipem hostiarum tuarum
concupivi, sed in peccatis tuis defendi te, et in iniquitatibus tuis.
Bestiis agri, draconibus et struthionibus laudantibus me, tu Jacob, nequaquam
me invocare voluisti, nec postea laborare, ut peccatum emendares poenitentia.
Quod autem arbitraris obtulisse te mihi victimas, et arietes immolasse, scias
eos a me non esse susceptos, quia mihi et idolis communes erant. Illumque
sensum repetit, de quo supra dixerat: Ut quid mihi multitudinem victimarum
vestrarum, dicit Dominus? Plenus sum holocausto arietum, et adipe agnorum, et
sanguinem taurorum et hircorum nolo. Neque enim, ait, pretiosum a te
quippiam requisivi: ut in parandis eis, laborare te facerem. Non exegi a te
oblationes, nec thura quaesivi: non calamum, neque incensum, et diversa
pigmenta generis, quorum fumo inebriares me atque satiares. Sed obedientiam,
quae est supra sacrificium: et sacrificium, de quo in Psalmis David dicit: Sacrificium
Deo spiritus contribulatus: cor contritum et humiliatum Deus non despicit (Ps.
L, 15), illa volui, illa quaesivi. Tu autem me servire et laborare fecisti
in peccatis tuis, ut cogerer dicere: Laboravi sustinens; et nequaquam
ultra ferre te possum. Unde et per Osee idem loquitur Deus: Quid tibi
faciam, Ephraim: protegam te, Israel (Ose. XI, 8)? Quid tibi faciam?
quasi Adamam ponam te, et quasi Seboim? Quod autem LXX posuerunt, sed in
peccatis tuis defendi te, et iniquitatibus tuis, sic potest superioribus
copulari, ut labor sit Dei, et lassitudo defendere peccatores.
(Vers. 25, 26 seqq.) Ego sum, ego sum ipse, qui deleo iniquitates
tuas propter me, et peccatorum tuorum non recordabor. Reduc me in memoriam, ut
judicemur simul: narra si quid habes ut justificeris. Pater tuus primus peccavit,
et interpretes tui praevaricati sunt in me. Et contaminavi principes sanctos,
dedi ad internecionem Jacob, et Israel in blasphemiam. LXX: Ego sum, ego
sum qui deleo iniquitates tuas, et non recordabor. Tu vero memento, et
judicemur. Dic tu iniquitates tuas primus, ut justificeris. Patres vestri
peccaverunt, et principes vestri inique egerunt in me, et contaminaverunt
principes sancta mea. Et dedi ut perderem Jacob, et Israel in opprobrium.
Tu me, inquit, Jacob et Israel, laborare fecisti in peccatis tuis, et onera
iniquitatum tuarum portare vix potui, quos nequaquam servos meos nec pueros
voco, sed simplici appello nomine Jacob et Israel, ut ostendam et arguam
peccatores. Ego autem propter me, quia misericors sum et patiens, et multarum
miserationum, delebo omnes iniquitates tuas in aspersione et sanguine novi
Testamenti: delebo vetus chirographum, quod adversum te scriptum erat; et
peccatorum tuorum ultra non recordabor, quae tibi, si credere volueris, in
baptismate dimissurus sum. Reduc ergo me in memoriam: si quid habes justi quod
respondeas mihi, libenter accipiam: ut judicemur simul, et arguas me non
fecisse tibi quod facere debui. Quem sensum in Michaea plenius legimus: Populus
meus quid feci tibi, et quid molestus fui tibi? responde mihi: quia eduxi te de
terra Aegypti et de domo servitutis liberavi te, et misi ante faciem tuam
Moysen et Aaron et Mariam. Et in quinquagesimo psalmo David loquitur ad
Deum: Ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum fueris judicatus
(Ps. L, 5). Narra ergo si quid habes, ut justificeris. Et est sensus:
Ego non loquar prior contra te, ne oppressum esse te dicas multiplicatione
sermonum; sed ut si quid justi habes, ipse pro te loquere; ut videaris ista
quae pateris, immerito sustinere. Et ut scias me misereri tui, non ob meritum
tuum, sed propter meam clementiam, a patribus tuis repetam atque majoribus, ut
intelligas te a peccatoribus esse generatum: Pater tuus primus peccavit
in solitudine: omnis videlicet populus Israel. Sive auctor generis tui Abraham peccasse
convincitur, quando Domino terram repromissionis semini illius pollicente,
respondit: In quo sciam quia possidebo eam? Et interpretes, inquit, tui
praevaricati sunt in me (Genes. XV, 8): Aaron et Moyses ad aquam
cotradictionis, qui inter me et te medii loquebantur (Exod. XVII). Et ut
intelligamus non esse violentem expositionem, sequitur: Et contaminavi
principes sanctos, de quibus et in psalmo canitur: Absorpti sunt juxta
petram judices eorum (Ps. CXL, 6). Quos idcirco contaminasse se
dicit, quod terram repromissionis non intraverint. Dedique ad internecionem
Jacob, et Israel in blasphemiam; ut nullus, praeter duos ex his qui de
Aegypto egressi erant, intraret in Judaeam: sed cadavera eorum jacerent in
solitudine. Juxta LXX, qui addiderunt de suo: Dic tu prior iniquitates tuas,
ut justificeris, ad poenitentiam eos provocat Deus, ut intelligant scelera
sua atque peccata, et veniam consequantur. Scriptum est enim et in alio loco: Justus
accusator sui est in principio sermonis (Prov. XVIII, 17). Principesque
eorum et patres dicuntur Domini sancta violasse, non servientes Legi Dei: sed
traditiones et mandata hominum requirentes: propter quos periit Jacob, et in
opprobrium datus est Israel, ejectus de sua provincia, et totius orbis exul
atque peregrinus.
(Cap. XLIV.—Vers. 1 seq.) Et nunc audi, Jacob serve meus, et
Israel, quem elegi. Haec dicit Dominus, faciens et formans te ab utero
auxiliator tuus. Noli timere, serve [Al. servus] meus Jacob, et
Rectissime quem elegi. Effundam enim aquas super sitientem, et fluenta super
aridam: effundam spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super
stirpem tuam. Et germinabunt inter herbas, quasi salices juxta praeterfluentes
aquas. Iste dicet, Domini ego sum: et ille vocabit in nomine Jacob, et hic
scribet manu sua, Domino: et in nomine Israel assimilabitur. LXX: Nunc
autem audi, Jacob puer meus, et Israel quem elegi. Ego Dominus Deus, qui feci
te, et plasmavi te de ventre, adhuc habebis auxilium. Noli timere, puer meus
Jacob, et dilecte Israel quem elegi, adhuc ego dabo aquam in siti qui ambulant
in inaquoso: ponam spiritum meum super semen tuum, et benedictiones meas super
filios tuos. Et orientur ut in medio aquae fenum, et sicut salix juxta
praeterfluentes aquas. Iste dicet Dei sum: iste clamabit in nomine Jacob. Et
alius scribet in manu sua, Dei sum ego, et in nomine Israel clamabit. Ubi
accusatur populus Judaeorum ob incredulitatem atque blasphemiam, absque ulla
nominis dignitate, puris appellatur vocabulis: Non me invocasti, Jacob, nec
laborasti in me, Israel; et iterum: Dedi ad internecionem Jacob, et
Israel in blasphemiam (Supra, XLIII, 22, 28). Ubi autem ad
Apostolorum chorum, qui ex Judaeis est, sermonem facit, junguntur et nominum
privilegia. Audi, Jacob serve meus, et Israel quem elegi: ut prima sit
servitus, secunda electio. Haec dicit Dominus, factor et formator tuus, qui ab
utero auxiliatus est tui (Genes. XXV): ut adhuc in ventre matris plantam
fratris arriperes. Sive qui in principio nascentis Ecclesiae te de
persecutoribus conservavit. Noli timere crudelitatem eorum, serve meus Jacob,
et Rectissime quem elegi. Alio nomine Israelem vocat; ISURUN (יסרון) enim verbum Hebraicum, caeteri
εὐθύτατον,
sive εὐθῆ, id est, rectissimum, et rectum
interpretati sunt: soli LXX dilectissimum, jungentes de suo, Israel.
Proprie enim juxta Hebraeos et litterarum fidem, ISRAEL (ישראל), rectus Dei dicitur. Vir
autem videns Deum non in elementis, sed in sono vocis est. Unde et liber
Geneseos appellatur εὐθεῖς id
est, justorum, Abraham, Isaac, et Israel. Noli igitur timere, Jacob et
Israel, quia effundam aquas super sitientem et aridam, de qua saepe dictum est:
Et effundam, sive ponam spiritum meum super semen tuum, et
benedictionem meam super stirpem tuam, quae ex aqua et Spiritu Sancto in
baptismate renascetur. Quam et in Evangelio Salvator promisit, dicens: Qui
sitit, veniat ad me, et bibat. Statimque infertur: Hoc autem dicebat de
Spiritu Sancto, quem credentes accepturi erant (Joan. VII). Comparat
quoque in baptismate renascentes herbis virentibus, et salici quae juxta
fluentes aquas oritur: et contra rerum naturam affert fructus, quae prius
sterilis erat, vel cujus semen in cibo sumptum, steriles facit. Quod quidem in
primo psalmo legitur: Et erit sicut lignum quod plantatum est secus decursus
aquarum, quod fructus suos dabit in tempore suo, et folium ejus non decidet.
Alii inter herbas et renascentes salices duplicem vocationem intelligunt: ut in
herbis populus nationum sit; in salicibus, hi qui ex Israel crediderunt.
Simulque describit varietatem credentium: Alius dicet, Domini ego sum, qui
justitiae opera in se esse confidit: alius vocabit, subauditur, peccatores ad
poenitentiam in nomine Jacob; ut et ipsi supplantent vitia atque peccata. Alius
scribet manu sua, Dei sum. Sive ut LXX transtulerunt, scribet in manu sua,
Dei sum: ut novo tyrocinio servitutis Christi se militem glorietur. Et
in nomine Israel assimilabitur. Non enim omnes ex Israel, sed magna pars ex
gentium multitudine, in nomine Israel assimilabitur: ut recipiat Legem et
Prophetas, omnesque gratias Spiritus Sancti, quae Israel populo repromissae
sunt.
(Vers. 6 seqq.) Haec dicit Dominus rex Israel, et redemptor ejus
Dominus exercituum: Ego primus et ego novissimus, et absque me non est Deus.
Quis similis mei? vocet et annuntiet, et ordinem exponat mihi, ex quo constitui
populum antiquum: ventura et quae futura sunt annuntient eis. Nolite timere,
neque conturbemini: ex tunc audire te feci, et annuntiavi: vos estis testes
mei. Numquid est Deus absque me, et formator quem ego non noverim? Plastae
idoli omnes nihil sunt, et amantissima eorum non proderunt eis. Ipsi sunt
testes eorum, quia non vident, neque intelligunt, ut confundantur. Quis
formavit Deum, et sculptile conflavit ad nihil utile? Ecce omnes participes
ejus confundentur: fabri enim sunt ex hominibus: convenient omnes, stabunt, et
pavebunt, et confundentur simul. Faber ferrarius lima operatus est: in prunis
et in malleis formavit illud, et operatus est in brachio fortitudinis suae.
Esuriet, et deficiet, non bibet aquam, et lassescet. Artifex lignarius extendit
normam [Al. formam], formavit illud in runcina: fecit illud in
angularibus, et circino tornavit illud: et fecit imaginem viri, quasi speciosum
hominem habitantem in domo. Succidit cedros, tulit ilicem, et quercum, quae
steterat inter ligna saltus. Plantavit pinum, quam pluvia nutrivit: et facta
est hominibus in focum: sumpsit ex eis, et calefactus est: succendit, et coxit
panes. De reliquo autem operatus est Deum, et adoravit: fecit sculptile, et
curvatus est ante illud. Medium ejus combussit igni, et de medio ejus carnes
comedit. Coxit pulmentum, et saturatus est, et calefactus est, et dixit: Vah!
calefactus sum, vidi focum. Reliquum autem ejus Deum fecit, et sculptile sibi:
curvatur ante illud, et adorat illud, et obsecrat, dicens: Libera me, quia Deus
meus es tu. Nescierunt, neque intellexerunt: obliti enim sunt, ne videant oculi
eorum, ne intelligant corde suo. Non recogitant in mente sua, neque cognoscunt,
neque sentiunt ut dicant: Medium ejus combussi igni, et coxi super carbones
ejus panes. Coxi carnes, et comedi, et de reliquo ejus idolum faciam, ante
truncum ligni procidam, pars ejus cinis est: cor insipiens adoravit [Al. adorabit]
illud: et non liberavit [Al. liberabit] animam suam, neque
dicet: forte mendacium est in dextera mea. Post praedicationem Apostolorum,
vocationem gentium, Salvatoris adventum, et effusionem Spiritus Sancti, quem
cunctis credentibus daturum se esse promisit, quando pro varietate meritorum
alius dicet, Domini ego sum: alius vocabit in nomine Jacob: alius scribet manu
sua se esse Domini, et cum ortus sit de infideli turba gentilium, in nomine
assimilabitur Israel, ut relictis idolis, unius Dei cultor sit: incipit altera περικοπή,
quam totam simul proposuimus, ne unius sensus divideremus continentiam. Et quia
Septuaginta in hoc capitulo exceptis paucis verbis non discrepant ab Hebraico,
nostra editione contenti sumus, qua intellecta, noscentur et caeterae. Est
autem sermo contra illius temporis idololatras, quo Isaias propheta ventura
populis nuntiabat, et arguit eos, qui Dei omnipotentis religione contempta,
simulacris ligneis inclinentur, et adorent opera manuum suarum. Curramus ergo
per singula. Haec dicit Dominus rex Israel, qui in me crediturus est, et
redemptor ejus, qui Filii mei suscipiet adventum: Dominus exercituum
atque virtutum, et Omnipotens. Hoc enim in Hebraico sonat SABAOTH (צבאות). Ego sum primus, et ego novissimus,
ego Α et Ω; et absque me non est Deus,
quia puer quem elegi, in me Deus est. De quo supra dixi: Ecce puer meus,
quem elegi: electus meus, quem suscepit anima mea: judicium gentibus proferet:
et in nomine ejus gentes sperabunt. Nec dicit se esse solum, sed praeter
virtutem suam atque sapientiam nullum esse externum Deum, deorumque multorum
opinionem, et simulacra condemnans: Quis, inquit, similis mei est?
Vocet ea quae non sunt quasi sint, et exponat ordinem creaturae meae, qui
cuncta ratione libraverim, ex quo feci hominem super terram. Nec hoc solum
volo, sed quaero etiam scientiam futurorum. Unde tu, Israel, cujus et rex et
redemptor sum, noli timere simulacra, quae esse nihil, in Sina monte didicisti.
An forsitan Creator est alius, quem ego non noverim? Aut praeter hunc alter est
mundus, qui ignoti Dei monstret potentiam? Neque vero ea solum quae fiunt, sed
et illi qui faciunt, habebuntur pro nihili. Cumque vindictae tempus advenerit,
nequaquam poterunt eos manuum suarum opera liberare, quae caeca et insensibilia
confundunt artifices suos. Quis enim possit hoc credere quod ascia, lima, et
terebro malleoque formetur Deus? Et vel in prunis simulacra fundantur; vel
norma, runcina, et angularibus, circinoque in deos repente consurgant?
Praesertim cum fame et siti artificis, artis vilitas demonstretur. Fit enim
lignea statua, humanam exprimens speciem, et quanto pulchrior fuerit, tanto
Deus putatur angustior. Ponitur in fano, et aeterno clauditur carcere, quae
longo tempore crevit in saltibus, et pro varietate arborum, cedrus et ilex et
quercus vel pinus fuit. Mirumque in modum segmenta ejus atque rasurae mittuntur
in focum, ut calefaciant artificem Dei, et coquant diversa pulmenta: pars autem
altera formatur in Deum, ut opere completo, adoret illam factor suus, et operis
sui imprecetur auxilium; nec intelligit, vel recogitat, immo nec carnis, nec
mentis aspicit oculis, quod non possit esse Deus, cujus pars igne combusta est:
nec hominis manu fieri divina majestas. Pleniusque super irrisione idolorum
propheticus sermo contexitur, quae facilis intelligentiae sunt, nec laciniosam,
immo superfluam expositionem desiderant. Super quo et Flaccus scribit in
Satira, deridens simulacra gentium (Satir. VIII, lib. I). Olim truncus
eram ficulnus, inutile lignum:
Cum
faber incertus scamnum faceretne Priapum.
Maluit
esse deum: deus inde ego, furum aviumque,
Maxima
formido. . . . . . . . . . . . .
Quidquid autem de idolis dictum est, potest referri, et ad herese on principes,
qui simulacra dogmatum suorum atque mendacii, artifici corde componunt, et
venerantur ea quae a se sciunt esse simulata. Nec sufficit eis error proprius,
nisi simplices quosque eorum adoratione deceperint. Qui quaestum putant esse
pietatem, et devorant domos viduarum (I Tim. VI), abutentesque vulgi
imperitia, ita arte dialectica, quasi ascia et terebro, lima et runcina formant
Deum suum, et cudunt malleo, atque inaurant sermonis rhetorici venustate: quorum
Deus venter est, et gloria in confusione eorum (Philipp. III).
(Vers. 21 seqq.) Memento horum Jacob, et Israel, quoniam servus
meus es tu: formavi te, servus meus es tu, Israel, ne obliviscaris mei. Delevi
ut nubem iniquitates tuas, et quasi nebulam peccata tua. Revertere ad me:
quoniam redemi te. Laudate, coeli, quoniam [Vulg. addit misericordiam]
fecit Dominus: jubilate, extrema terrae, resonate, montes, laudationem,
saltus, et omne lignum ejus: quoniam redemit Dominus Jacob, et Israel
gloriabitur [Al. glorificabitur]. LXX: Memento horum, Jacob et
Israel; quoniam puer meus es tu: formavi te puerum meum: et tu, Israel, ne
obliviscaris mei. Ecce enim delevi sicut nubem iniquitates tuas: et sicut caliginem
peccata tua. Revertere ad me, et redimam te. Laetamini, coeli, quoniam misertus
est Deus Israelis. Canite tuba, fundamenta terrae, clamate, montes, laetitiam:
colles et omnia ligna quae in eis sunt, quoniam redemit Deus Jacob: et Israel
inclytus erit. Cum haec se ita habeant, et idola hominum scias esse
figmenta, o Jacob, et puer meus Israel, ne obliviscaris Creatoris tui, tibique
ipsi injuriam facias, ut incurveris operi manuum tuarum. Quae quia in adventu
pueri mei, quem elegi, penitus destruenda sunt; propterea tota mentis aviditate
cognosce, quod sicut nubes et caligo, et nebula, vel solis calore dissolvitur,
vel vento raptante tenuatur: ita iniquitates tuas, et universa peccata, quibus
prius me offenderas, dissolvi faciam. Tu tantum revertere ad me, et age
poenitentiam, quia redimendus es pretioso sanguine. Quod si feceris, scias in
salute tua coelos terramque laetari, et omnia elementa concinere. Sive angelos
qui morantur in coelis, et alias potestates, quibus terrae fundamenta
portantur. Vel certe Apostolos et Prophetas, de quibus loquebatur et Apostolus:
Aedificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum (Ephes. II,
20). Montes quoque et silvae, sive colles, qui pro varietate virtutum prima
et media loca et ultima possederunt, jubentur jubilare, et tuba canere,
scientes quod redemerit Dominus Jacob, et in Israel conversione laetetur, sive
ipse Israel ab errore conversus, inclytus fiat.
(Vers. 24 seqq.) Haec dicit Dominus redemptor tuus, et formator
tuus ex utero: Ego sum Dominus faciens omnia, extendens coelos solus,
stabiliens terram, et nullus mecum. Irrita faciens signa divinorum, et hariolos
in furorem vertens: convertens sapientes retrorsum, et scientiam eorum stultam
faciens. Suscitans verbum servi sui, et consilium nuntiorum suorum complens.
Qui dico Jerusalem: habitaberis [Al. aedificaberis], et civitatibus
Judae: aedificabimini, et deserta ejus suscitabo. Qui dico profundo: desolare,
et flumina tua arefaciam. Qui dico Cyro: pastor meus es, et omnem voluntatem
meam complebis. Qui dico Jerusalem: aedificaberis; et templo: fundaberis.
LXX: Sic dicit Dominus qui redemit te, et formans te ex utero. Ego Dominus,
qui compleo omnia: extendi coelum solus, et firmavi terram. Quis alius
dissipavit signa pythonum, et divinationes de corde? qui averto prudentes
retrorsum, et consilium eorum stultum facio. Et statuo verbum pueri mei, et
consilium Angelorum ejus verum probo. Qui dico Jerusalem, habitaberis: et
civitatibus Judae: aedificabimini, et deserta illius orientur. Qui dico abysso,
desolaberis, et flumina tua arefaciam. Qui dico Cyro, ut sapiat, et omnes
voluntates meas faciat; qui dico Jerusalem, aedificaberis: et domum sanctam
meam fundabo. Destructis idolis et iniquitatibus Israel, peccatisque
deletis, quando omnis simul creatura gaudebit; et juxta Evangelii fidem (Luc.
XV), super poenitentia peccatorum Angeli laetabuntur in coelis, describitur
potentia Dei, quod nequaquam ei grande sit redimere Jacob, et Israel instaurare
cor rectum, quem formavit ex utero. Et si hoc alicui non parvum videatur, non
sit illi difficile qui extenderit coelos solus. Juxta quod alibi legitur: Qui
extendit coelum quasi pellem (Ps. CIII, 2). Non quo Filius
excludatur ab extensione coelorum: Omnia enim per ipsum facta sunt: et sine
ipso factum est nihil, quod factum est (Joan. I, 3), sed quo, ut
saepe diximus, per hanc sententiam excludantur idola. Nam et in Proverbiis
Salomonis ex persona Christi Dei virtutis [Al. virtus] Deique sapientiae
[Al. sapientia] dicitur: Quando parabat coelum, ego eram cum eo (Prov.
VIII, 27). Ipse enim dixit, et facta sunt, ipse mandavit, et
creata sunt (Ps. CXLVIII, ps. XXXII, 9); et: Verbo Domini coeli
firmati sunt, et spiritu oris ejus virtus eorum (Psal. XXXII, 6).
Haec frequenter ingerimus, ne ulla blasphemandi Christum haereticis occasio
relinquatur. In stabilitate quoque terrae, quando illius fundamenta solidabat,
nullus erat cum Deo, praeter eum qui erat in eo. Iste igitur tantus ac talis,
cum praefiniti mysterii tempus advenerit, ut cuncta idola destruantur, et Dei
solius notitia praedicetur in mundo, omnia vaticinia divinorum, et pythonum, et
hariolorum signa atque portenta, quibus humanum deceperunt genus, destruet
atque subvertet; et sapientiam philosophorum, quae et ipsa erroris pars maxima
est, stultam esse monstrabit: dum nequaquam humanis cogitationibus, Dei
probantur comprehendisse sapientiam. Qui etiam verbum pueri, sive servi sui, de
quo supra diximus, et consilium nuntiorum ejus, rebus explebit: Apostolorum
scilicet omniumque doctorum, qui voluntatem magistri sui gentibus nuntiabunt.
Ipse ergo qui est tanta facturus, cujus potentiam brevi sermone descripsi,
etiam ad Jerusalem, quae destruenda erit a Babyloniis, nunc dicit antequam
destruatur, quod rursum habitetur a populis: et civitatibus Judaeae, quod
instaurentur [Al. instaurarentur], qui et solitudines illius suscitabit,
ut omnia cultoribus impleantur. Qui igitur dicit Jerusalem et Judaeae et
desertis ejus, quod habitetur et aedificetur et suscitetur, hic dicit profundo
sive abysso, id est, Babyloni, desolare et flumina tua arefaciam, omnem
regum potentiam. Sive quia profundum et abyssum dixerat, recte per
translationem, et flumina posuit, de quibus et Psalmista decantat: Super
flumina Babylonis ibi sedimus et flevimus (Ps. CXXXVI, 1). Et qui
Jerusalem instaurat, et Babylonem destruit. Dicit quoque Cyro regi Persarum,
qui primus destruxit Babylonem atque Chaldaeos: pastor meus es, sive ut
Septuaginta transtulerunt, ut sapiat. Cujus differentiae causa manifesta
est. Verbum enim Hebraicum ROI si per RES litteram legamus (רעי), intelligitur pastor meus; si per DALETH (דעי), sciens vel intelligens meus,
quarum similitudo parvo apice distinguitur, ac per hoc saepe confunditur.
Scriptum est in Esdrae principio, quod ad edictum Cyri regis Persarum atque
Medorum, populi Israel sit laxata captivitas, et remissi in Jerusalem, qui
redire voluerunt sub Zorobabel filio Slathiel, et Jesu filio Josedec sacerdote
magno. Huic enim Dominus inspiravit ut suam faceret voluntatem, et illius
praecepta compleret. Signanterque addidit, qui dico Jerusalem,
aedificaberis, et Templo, fundaberis. Sub Cyro enim jussum est, ut
aedificaretur Jerusalem et Templum, cujus tantum illo vivente jacta sunt
fundamenta. Caeterum sub Dario, anno illius secundo, prophetantibus Aggaeo et
Zacharia, Templum aedificari coeptum est.
(Cap. XLV.—Vers. 1 seqq.) Haec dicit Dominus Christo meo Cyro,
cujus apprehendi dexteram, ut subjiciam ante faciem ejus gentes, et dorsa regum
vertam, et aperiam coram eo januas: et portae non claudentur. Ego ante te ibo,
et gloriosos terrae humiliabo: portas aereas conteram, et vectes ferreos
confringam. Et dabo tibi thesauros absconditos, et arcana secretorum: ut scias
quia ego Dominus, qui voco nomen tuum, Deus Israel. Propter servum meum Jacob,
et Israel electum meum, et vocavi te nomine tuo: assimilavi te, et non
cognovisti me. Ego Dominus, et non est amplius: extra me non est Deus: accinxi
te, et non cognovisti me. Ut sciant hi, qui ab ortu solis, et qui ab occidente,
quoniam absque me non est [Antea addebatur Deus]. Ego Dominus, et non
est alter. Formans lucem, et creans tenebras: faciens pacem, et creans malum.
Ego Dominus faciens omnia haec. Scio in hoc capitulo non solum Latinorum,
sed Graecorum plurimos vehementer errare, existimantium scriptum esse: Sic
dicit Dominus Christo meo, Domino; ut intelligatur, juxta illud quod alibi
legimus: Pluit Dominus a Domino (Genes. II). Et: Dixit Dominus
Domino meo (Ps. CIX, 1). Neque enim κυρίῳ,
quod Dominum sonat, sed Cyro dicitur, qui Hebraice appellatur CHORES (כרש),
regi Persarum, qui Babylonem Chaldaeosque superavit. Et junctis Medis, agitator bigae, id est, cameli et asini, supra
legitur. Iste appellatus est Christus, id est, unctus Domini,
quod erat insigne apud Hebraeos regiae potestatis, ut quomodo apud nos diadema
et purpura solis Imperatoribus datur: sic apud Hebraeos regnaturi
perfundebantur unguento. Unde et Saul Christus Domini dicitur (I Reg. VI).
Et in Psalmis legimus: Nolite tangere Christos meos: et in Prophetis meis
nolite malignari (Ps. CIV, 15). Hujus dexteram apprehendit et
tenuit, ut nullus fortitudini ejus valeret resistere. Legamus Xenophontis octo
librorum Cyri majoris historiam, et prophetiam Isaiae cernemus expletam. Quae
enim civitas illi non patuit? quae non regum terga subjecit? Qui muri prius
inexpugnabiles, non illius obsidione subversi sunt? Unde ad ipsum Cyrum Deus
apostropham facit: Dedi tibi thesauros, et absconditas opes cunctarum
urbium; ut qui prius colebas idola, beneficiis unum sentires Deum,
praesertim cum scias, multo antequam nascereris tuum nomen esse praedictum. Quod
quidem et Josephus in undecimo Judaicae Antiquitatis volumine refert, legisse
Cyrum ab Isaia de se certo vaticinatum nomine, et idcirco Judaeos quasi Dei
familiares plurimum dilexisse. Haec autem, inquit, tribui tibi propter Jacob
servum meum, et Israel electum meum, et vocavi te nomine tuo, sicut vocavi
Abraham, Isaac, et Jacob; et multo ante praedixi, ut Isaac et Josiam: ne
putareris ille esse Christus, cui assimilatus es, et in cujus typum et imaginem
praecessisti. Tu autem non cognovisti me, id est, simulacra coluisti, non Deum.
Accinxi te fortitudine; multarum gentium feci esse victorem, et non cognovisti
auxiliatorem tuum. In quo loco satis mirari nequeo, quae stultitia sit
legentium; ut haec ad Christum referant, per quem mundus reconciliatus est Deo.
Ego, ait, Dominus, et non est amplius extra me. Praeter sermonem
quippe atque rationem virtutemque meam et sapientiam, quae in me est, nullus
est alter Deus. Et haec feci, ut ab Oriente et Occidente omnis orbis agnoscat,
nullum esse alium absque me Deum. Ego Dominus, et non est alter. Pater
enim in Filio, et Filius in Patre. Qui loquitur in Evangelio: Ego et Pater
unum sumus (Joan. X, 30). Et in Esdrae volumine positum est,
scripsisse Cyrum ad omnes gentes, nullum esse Deum, nisi solum Deum Israel. Sive
ita intelligendum, quod captivorum laxatio, et Dei in populum suum clementia,
cunctis gentibus Deum fecerit notiorem. Qui igitur tibi dedi fortitudinem, et
solus Deus sum, ipse res inter se contrarias facio, lucem et tenebras, id est,
diem et noctem: pacem et malum, hoc est, otium et bellum, per quae significat
et iratum fuisse se populo suo, quando tenebras captivitatis, malaque sustinuit
servitutis. Et rursum misertum, quando remissi in patriam, pacem et gaudium
receperunt. Quomodo enim luci contrariae tenebrae sunt: ita paci contrarium
bellum est. Unde confundatur haeresis, quae malorum arbitratur conditorem Deum.
Cum hic malum non contrarium bono, sed pro afflictione ponatur et bello,
secundum illud quod in Evangelio scriptum est: Sufficit diei malitia sua
(Matth. VI, 34). Possumus juxta tropologiam haec et de ecclesiastico
viro dicere, cui Deus dedit sermonem atque sapientiam, ut omnes sectas
contrarias veritati sua disputatione subvertat. Sicut et de Stephano sancta
Scriptura commemorat (Act. VI), quod nullus potuerit resistere
sapientiae ejus, et ut reges, id est, patriarchas singularum haerese on, suae
subjiciat potestati: et aperiat atque confringat, quod prius videbatur
dialectica arte conclusum: et in medium proferat arcana haereticorum, superans
eos atque convincens, ut Christi secreta cognoscant, in quo sunt omnes thesauri
sapientiae et scientiae absconditi (Coloss. II). Istiusmodi virum vocat
Deus ex nomine suo, quia defensor est pueri ejus Jacob, et electi illius
Israel. Hunc suscipit, et assimilat sermoni suo, qui cavere debet ne suum putet
esse quod loquitur, sed omnia ad datoris referat gloriam; ne et ipse mereatur
audire: Accinxi te, et non cognovisti me. Cum enim instructus armatura
Apostoli, omnes docuerit non esse alium Deum nisi unum, qui sit Jacob et Israel
Deus: confundetur Marcion, duos deos intelligens, unum bonum, et alium justum;
alterum invisibilium, alterum visibilium conditorem. E quibus prior lucem
faciat, secundus tenebras; ille pacem, hic malum: cum utrumque pro diversitate
meritorum unus Deus idemque condiderit.
Index
Poster
|