Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri
Commentariorum in Isaiam Prophetam
libri duodeviginti

Liber decimus quartus

Dominus qui respicit terram, et facit eam tremere; qui tangit montes, et fumigabunt [Al. fumabunt] (Psal. CIII), qui loquitur in Deuteronomii cantico: Ego occidam, et ego vivificabo: percutiam et ego sanabo (Deut. XXXII, 39), frequentibus morbis meam quoque terram fecit contremiscere, cui dictum est: Terra es, et in terram ibis (Genes. III, 19). Et oblitum conditionis humanae, crebro admonet, ut hominem et senem, et jamjamque moriturum esse me noverim. De quo scribitur: Quid gloriatur terra et cinis (Eccli. X, 9)? Unde qui me subito languore percusserat, incredibili velocitate sanavit: ut terreret potius, quam affligeret, et emendaret magis quam verberaret. Itaque sciens cujus sit omne quod vivo, et quod idcirco forsitan mea dormitio differatur, ut coeptum in Prophetas opus expleam, totum me huic trado studio, et quasi in quadam specula constitutus, mundi hujus turbines atque naufragia, non absque gemitu et dolore contemplor; nequaquam praesentia cogitans, sed futura: nec hominum famam atque rumusculos, sed Dei judicium pertremiscens. Tuque, Virgo Christi Eustochium, quae aegrotantem tuis orationibus adjuvisti, sanato [Al. sanctam] quoque imprecare gratiam Christi, ut eodem spiritu, quo Prophetae futura cecinerunt, possim in nubem eorum ingredi et caliginem, et Dei nosse sermonem, qui nequaquam carnis auribus, sed cordis auditur; et dicere cum Propheta: Dominus dat mihi linguam disciplinae, ut sciam quando oporteat me loqui. Quod testimonium quarti et decimi in Isaiam libri, quem nunc disserere cupio, principium est.

(Cap. L.—Vers. 4 seqq.) Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum qui lassus est verbo. Erigit mane, mane erigit mihi aurem, ut audiam quasi magistrum. Dominus Deus aperuit mihi aurem: ego autem non contradico: retrorsum non abii. Corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus. Faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus. Dominus Deus [Vulg. addit meus] auxiliator meus, ideo non sum confusus: ideo posui faciem meam ut petram durissimam, et scio quia non confundar. LXX: Dominus dat mihi linguam disciplinae, ut sciam quando oporteat me loqui verbum. Posuit me mane, addidit mihi aurem ad audiendum; et disciplina Domini aperit aures meas. Ego autem non renuo, neque contradico. Dorsum meum dedi ad flagella, et genas meas ad alapas. Faciem autem meam non averti a confusione sputorum. Et Dominus auxiliator meus est, propterea non sum confusus: sed posui faciem meam sicut fortissimam petram, et sciam quoniam non confundar. Judaei hoc capitulum a superioribus separantes, volunt ad Isaiae referre personam, quod se dicat a Domino accepisse sermonem, quomodo lassum errantemque populum sustentet, et revocet ad salutem; et in morem parvulorum, qui matutinis horis erudiuntur, a Spiritu sancto audiat quid loquatur: seque non contradixisse ejus imperio, sed Domino sciscitante: Quem mittam, et quis ibit ad populum istum? respondisse ei: Ecce ego, mitte me (Isai, VI, 8). Et quia dixerit: Audite verbum Domini, principes Sodomorum: percipite auribus Legem Dei nostri, populus Gomorrhae (Isai. I, 18), intantum dura perpessum, ut non solum verborum contumeliis, sed et plagarum doloribus fuerit expositus. Attamen se conscientia jubentis Dei nequaquam esse perterritum; sed juxta id quod Ezechieli dicitur: Ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum, et frontem tuam duriorem frontibus eorum, ut adamantem et silicem dedi faciem tuam (Ezech. III, 8, 9), universos eorum impetus contudisse. Hoc illi dixerint, qui omni ratione conantur de Christo evertere prophetias, et ad perversam intelligentiam prava interpretatione torquere: quasi si et haec de Isaia scripta sint, possint alia super Christo auferre testimonia, quae ita perspicua sunt, ut clarum sui cunctorum oculis lumen infundant. Ad personam igitur Domini, in qua et superior finitus est liber, etiam ista referenda sunt: quod juxta dispensationem assumpti corporis eruditus sit, et linguam acceperit disciplinae, ut sciret quando deberet loqui, quando reticere. Denique qui in passione tacuit, per Apostolos, et Apostolicos viros, in cuncto orbe nunc loquitur. Magnaeque scientiae est, dare in tempore conservis cibaria, et audientium considerare personas. Unde et Apostolus Paulus, his qui Prophetarum fidem non recipiebant, auctorum suorum loquitur testimoniis: sicut quidam de vestris poetis dixerunt: Hujus et genus sumus (Act. XVII, 28): Aratum significans. Rursumque de Comico: Corrumpunt mores bonos confabulationes malae (I Cor. XV, 33); et Epimenidis versum hexametrum: Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri (Tit. I, 12). Qui si metrorum ordinem atque mensuram in translatione non servant, sciendum est in Graeco eos pedibus currere. Hoc autem faciebat, quia acceperat linguam disciplinae, ut sciret quando oporteret loqui verbum. Cui addita est auris per gratiam, quam per naturam non habebat: ut intelligamus nequaquam aures corporis accipi debere, sed mentis: de quibus et in Evangelio Dominus loquebatur: Qui habet aures audiendi, audiat (Luc. VIII, 8). Quae disciplina et eruditio aperuit aures ejus, ut scientiam Patris ad nos usque transmitteret; qui non contradixit ei, sed factus est obediens usque ad mortem, et mortem crucis (Philip. II). Ita ut poneret corpus sive dorsum suum ad plagas; et pectus Dei capax flagella conciderent, genasque suas non averteret ab alapis. Quod illum a ministro principis Sacerdotum sustinuisse non dubium est: ita ut certatim et Judaeorum populi illuderent. Qui percussus atque consputus, non erubuit, sed quasi agnus ductus ad victimam est; et quasi ovis coram tondente non aperuit os suum. Quod autem Filius juxta suscepti corporis sacramentum a Patre audierit quid loquatur, in Evangelio plenius discimus, in quo ipse ait: Et qui misit me Pater, mandatum mihi dedit, quid dicam et quid loquar. Et iterum: Sicut audio, sic judico (Joan. VIII, 28; V, 30).

(Vers. 8, 9.) Juxta est qui justificat me: quis contradicit [Vulg. contradicet] mihi? stemus simul. Quis est adversarius meus? accedat ad me. Ecce Dominus Deus auxiliator meus: quis est qui condemnet me? Ecce omnes quasi vestimentum conterentur, tinea comedet eos. LXX: Qui juxta est, justificat me: quis est qui judicetur mecum, resistat mihi simul? Et quis est qui judicium ineat adversum me? appropinquet mihi. Ecce Dominus auxiliator meus, quis affliget me? Ecce omnes vos quasi vestimentum veterascetis, et quasi tinea comedet vos. Si quis, inquit, me putat juste addictum cruci et aliquod fecisse peccatum, resistat mihi. Quis est qui judicetur mecum, ut non potentia majestatis meae, sed ratione superetur? Judicatur autem quis cum Domino, non auctoritate regnantis, sed comparatione virtutum: quomodo et Apostoli judicant duodecim tribus Israel, et Ninivitae, ac regina Saba populum Judaeorum. Juxta quem sensum ad Jerusalem dicitur: Justificata est Sodoma ex te (Ezech. XVI, 52). Quia igitur nullus potest justificari praesente Domino, omnes quasi vestimentum veterascent (Ps. CI). Quod autem inveterascit, perditioni proximum est. Et quasi tinea, ait, comedet eos. Conscientia videlicet peccatorum; et zelus gentium salvatarum. De quo in fine hujus voluminis dicitur: Vermis eorum non morietur. Et in Michaea contra perversos principes: Auferam bona eorum quasi tinea excomedens, et ambulans super regulam in die speculationis (Mich. VII, 4, sec. LXX). Et in Proverbiis: Tinea ossium cor intelligens (Prov. XIV, 30, sec. LXX). Pro tinea, in praesenti loco Symmachus, rubiginem: Aquila vermem, interpretati sunt.

(Vers. 10, 11.) Quis ex vobis timens Dominum, audiens vocem servi ejus? Qui ambulavit in tenebris, et non est lumen ei: speret in nomine Domini, et innitatur super Deum suum. LXX: Quis est in vobis qui timeat Dominum, exaudiat vocem pueri ejus: qui ambulant in tenebris non est eis lux. Confiditis in nomine Domini, et innitimini super Deo. Vos me flagellastis, vos meam faciem conspuistis: ego tamen ad poenitentiam provoco persecutores meos. Nolo enim mortem populi peccatoris, sed tantum ut revertatur et vivat (Ezech. XXXIII). Et dico: quis est inter vos qui timeat Dominum, et audiat vocem servi vel pueri, id est, Filii ejus? quorum aliud assumptae carnis est, aliud naturae. Nec vero parum putemus esse timere Dominum, juxta illud quod in Proverbiis dicitur: Principium sapientiae timor Domini (Prov. IX, 10). Perfecta quippe dilectio, foras mittit timorem: quia timor poenam habet. Qui autem timet non est perfectus in charitate. Sed hic timor pro timiditate, et εὐλαβείᾳ ponitur; de quo et alibi legimus: Beatus qui omnia metuit (Prov. XX), propter εὐλάβειαν hoc est, propter timiditatem: quos vulgo appellant timoratos in religione Dei. Protegit enim Dominus iter eorum; et viam timoratorum custodit. De hoc timore scriptum est: Timor Domini omnia superat. Et alibi: Non est inopia timentibus eum (Eccli. XXV, 14; Ps. XXXIII, 10). Denique post multos virtutum gradus ad hujuscemodi timorem Domini pervenitur. Loquitur enim sermo divinus sub persona magistri et patris, discipulum erudientis et filium: Si invocaveris sapientiam, et intelligentiae dederis vocem tuam, et si quaesieris eam quasi pecuniam, et quasi thesauros investigaveris eam: tunc intelliges timorem Domini, et scientiam Dei reperies (Prov. II, 3). Iste est timor qui animas sanctorum integras ac pudicas purasque conservat, de quo dicitur, Timor Domini sanctus permanet in saeculum saeculi. Ad quem nos divina eloquia cohortantur: Timete Dominum, et date ei gloriam (Apoc. XIV, 7). Qui igitur sic timet Dominum, audiat vocem servi vel pueri ejus, qui ambulavit in tenebris, et non erat ei lumen; qui non habuit speciem nec gloriam, sed in similitudine carnis peccatricis suscepit formam servi, ut peccatum in carne superaret. De hoc dicitur, quia speret in nomine Domini, et innitatur super Deum suum: ut quidquid humanae fragilitatis est, divina majestate corroboret atque sustentet. Hoc juxta Hebraicum. Caeterum secundum Septuaginta de peccatoribus dicitur, qui noluerunt obedire voci Filii ejus, et in tenebris gradiuntur erroris, et idcirco non habent lucem. Neque enim fieri poterat, ut in perversam animam introiret sapientia. Qui nescierunt nec intellexerunt; et ideo in tenebris ambulant. Non enim fecerunt opera Domini atque mandata, nec seminaverunt sibi justitiam, neque vindemiaverunt vitem, ut accenderent sibi lumen scientiae. Qui enim desiderat sapientiam, servet mandata, et Dominus tribuet eam illi. Unde et ad Deum dicitur: Lux praecepta tua. Et alibi: Mandatum Domini lucidum illuminans oculos (Ps. XVIII, 9). Praecipiturque impiis ut confidant in Domino, et peccatis ruentes, illius innitantur et sustententur auxilio.

(Vers. 11.) Ecce omnes vos accendentes ignem, accincti flammis, ambulate in lumine ignis vestri, et in flammis quas succendistis: de manu mea factum est hoc vobis, in doloribus dormietis. LXX: Ecce omnes vos ignem accenditis, et confortatis flammam; ambulate in lumine ignis vestri, et in flamma quam succendistis; propter me facta sunt haec vobis. In moerore dormietis. Nihil prodest exhortatio; nec post scelera spes salutis est. Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt (Ps. XIII); omnes sibi ignem succendunt, flammamque corroborant. Habent enim in se fenum, ligna, stipulam, spinas, ac tribulos, ac lolium, quae aeterno tradantur incendio. Unde et in Proverbiis scriptum est: In multis lignis viget ignis (Prov. XXV, 21). Sin autem parvulus ignis grandem materiam comprehendit; grandis flamma quanta populabitur? Dicitur et in Epistola quae fertur ad Hebraeos, de terra, quae proferens spinas et tribulos, reproba sit, et maledictioni proxima, finisque illius in combustionem (Heb. VI, 8). Ergo qui accincti sunt flammis atque circumdati, et sibi incendium roboraverunt, provocantur ad salutem, et dicitur ad eos: Ambulate in lumine ignis vestri: et in flammis quas succendistis, ut in poenis atque suppliciis discant Dei potentiam, et redeant ad salutem. Significat autem Judaici populi vastitatem, qua Romanis traditi sunt, et captivitatis jugum hucusque sustinent. De manu enim Christi haec facta sunt omnia, et in moerore ac doloribus dormient; quia nec beneficiis, nec tormentis, Dei filium recipere voluerunt. Unde loquitur ad eos: Ite in ignem aeternum, quem praeparavit Deus diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41). Hoc est quod et Apostolus ait: Pervenit enim super vos ira in finem (I Thess. II, 16). Hoc capitulo discimus, pro qualitate peccati, ignem sibi unumquemque succendere. Et quomodo in eodem manentes loco, et si dici potest lectulo, alii sani sunt, alii febrium succenduntur ardoribus, ex diversitate humorum atque pituitae diversa supplicia sentientes: sic ignis qui a peccatoribus succenditur, materiam in peccatis habet, et in iniquitate, de qua scriptum est: Ardebit sicut ignis iniquitas, et sicut gramen siccum vorabitur incendio (Isai. IX, 18).

(Cap. LI.—Vers. 1 seqq.) Audite me qui persequimini quod justum est, et quaeritis Dominum. Attendite ad petram, unde excisi estis, et ad cavernam laci de qua praecisi estis. Attendite ad Abraham patrem vestrum, et ad Saram quae peperit vos: quia unum vocavi eum, et benedixi ei, et multiplivavi eum. Consolabitur ergo Dominus Sion, et consolabitur omnes ruinas ejus, et ponet desertum ejus quasi delicias, et solitudinem ejus quasi hortum Domini. Gaudium et laetitia invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis. LXX: Audite qui persequimini quod justum, et quaeritis Dominum. Attendite in robustam petram quam excidistis, et in foveam laci quam fodistis. Respicite in Abraham patrem vestrum, et in Saram quae peperit vos, quia unus erat et vocavi eum, et benedixi ei, et dilexi illum, et multiplicavi eum: et te nunc consolabor, Sion. Et consolatus sum omnia deserta ejus quasi paradisum, et ea quae ad occidentem sunt, quasi paradisum Domini: exsultationem et laetitiam invenient in ea, confessionem et vocem laudis. Dormientibus in moerore ac dolore perpetuo, qui succenderunt sibi ignem, et flammas robustissimas esse fecerunt, vos qui persequimini justitiam, et quaeritis Dominum (significat autem Apostolorum et per Apostolos credentium chorum), respicite petram, id est, Abraham patrem vestrum, de quo excisi estis, et ad cavernam laci, de qua praecisi estis, id est, Saram quae peperit vos. Et hoc considerate, quia cum unius et centum esset annorum, et sterilem haberet uxorem, multiplicaverim filios ejus quasi stellas coeli, ita ut numerum vinceret multitudo. Si ergo de uno homine tanta populorum nata sunt millia; quid mihi grande est, ut instaurem ruinas Sion, et deserta ejus mutem in paradisum voluptatis, et in hortum Domini quem plantavit Deus in Eden contra Orientem: et inveniatur in ea pro diversis arboribus gaudium atque laetitia, confessio et vox laudis? Hoc Judaei ad Zorobabel tempora referunt, quia post Babyloniae vastitatem instaurata sit Sion, aedificatumque Templum, et antiqua religio reddita. Sed quomodo supra (ad cap. XLIX, 22, 23) dicitur ad Sion: Afferent filios tuos in ulnis, et filias tuas super humeros portabunt. Et erunt reges nutricii tui, et reginae nutrices tuae. Et: Ecce isti de longe venient, et illi ab Aquilone et mari, et isti de terra australi; quando dicet Sion: Angustus mihi est locus: fac mihi spatium ut habitem, quae mediocritatem excludunt illorum temporum, nec super terrena Jerusalem impleta noscuntur: sic et hic loquitur Dominus ad eos, qui persequuntur quod justum est, juxta illud quod alibi dicitur: Quaere pacem, et persequere eam (Psal. XXXIII, 5); et iterum: Hospitalitatem persequentes [Al. sequentes] (Rom. XI, 13). Et quaerunt Dominum, ut ex prioribus conjiciat praesentia: cum multo difficiliora jam facta sint, haec quae promittuntur, futura non dubitent. Porro juxta LXX persecutoribus justitiae dicitur, ut aspiciant in robustissimam petram, quam exciderunt, et foveam laci quam foderunt, id est, Dominum Salvatorem, de quo Apostolus loquitur: Petra autem erat Christus (I Cor. X, 4). Et alibi scriptum est: Statuit supra petram pedes meos (Psal. XXXIX, 3). Et iterum: In petra exaltavit me. Hujus enim latus lancea perfoderunt, de quo exivit sanguis et aqua, et hujus foderunt manus et pedes, dicente ipso Domino Salvatore: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea (Ps. XXI, 18). Possumus excisam petram, sepulcrum dicere Salvatoris, in quo conditus est, et resurgens a mortuis, innumerabiles filios genuit. Et appellatus est Abraham, id est, pater multarum gentium. Sicut Sara prius sterilis, interpretatur Ecclesia, quae alio nomine appellatur Sion, quam Dominus consolatus est, et posuit deserta ejus quasi paradisum. Plures enim filii desertae, magis quam ejus quae habet virum. Quodque dicitur: Et ea quae ad Occidentem sunt, ponam in paradisum Domini, sive in hortum Dei, significat illud, quod sedentibus in tenebris et umbra mortis lux repentina surrexit. Pro paradiso, in cujus loco nos delicias vertimus, in Hebraico ponitur EDEN (עדן), de quo in principio Geneseos scriptum est. Et hoc notandum, quod in Sion, quae comparatur paradiso Dei, aliud esse non debeat, nisi gaudium et laetitia, confessio et vox laudis, ut quod in coelis facturi sunt sancti cum Angelis Dei, hoc etiam in terra jugi in Domini laude meditentur.

(Vers. 4, 5.) Attendite ad me, populus meus, et tribus mea, me audite: quia lex a me exiet, et judicium meum in lucem populorum requiescet. Prope est justus meus egressus est salvator meus: et brachia mea populos judicabunt. Me insulae exspectabunt, et brachium meum sustinebunt. LXX: Audite me, audite me, populus meus, et reges, ad me attendite: quia lex a me egredietur, et judicium meum in lucem gentium. Appropinquat cito justitia mea, et egredietur sicut lux salutare meum: et in brachio meo gentes sperabunt. Me insulae exspectabunt, et in brachio meo sperabunt. Semel in Hebraico dicitur: Attendite, secundo juxta Septuaginta, audite me, audite me; ut doceat nos et auribus corporis, et sensu animae audire debere. Provocaturque gentium multitudo, quae est populus Dei, ut diligenter audiat quae dicuntur, de quo Zacharias: Confugient, inquit, gentes multae ad Dominum, et erunt ei in populum (Zach. II, 11). Sive ut quidam volunt, populus appellatur reliquiae ex Israel credentium; et tribus, sive gentes, hi qui crediderunt ex multitudine nationum, dicente nationibus Moyse in Deuteronomii Cantico: Laetamini gentes cum populo ejus (Deut. XXXII, 43). Pro tribu, quam nos interpretati sumus, Theodotio, genus: Symmachus, gentem: LXX, reges, transtulerunt. Nos enim sumus, et tribus, et gens, et genus Domini regale et sacerdotale, qualis fuit et Abraham, qui rex appellatus est, et caeteri sancti, de quibus scriptum est: Nolite tangere Christos meos (Ps. CIV, 15). Quid est quod jubetur audire? Quia lex, inquit, a me egredietur, et judicium meum in lucem populorum, sive gentium. Hic lex Evangelii ostenditur spiritualis, quae exiet de Sion; non Moysi, quae olim in Sina data est; judiciumque meum in lucem gentium procedet, per quod statuit atque decrevit omnes gentes esse salvandas. Ac ne forsitan putaremus longo post tempore quod promisit esse venturum, infert, prope est justus meus, sive justitia. Christus enim a Patre factus est nobis sapientia et redemptio (I Cor. I), sanctitas ac justitia, et omnia quibus virtus nominibus appellatur. Pulchreque dicitur, justitia processura, ut nequaquam una gens, sed omnis salvetur orbis. Quod autem Salvator, sive salus, quod Hebraice dicitur Jesus, appelletur Filius Dei, qui missus a patre est, Simeon tenens puerum in ulnis suis, loquitur: Nunc dimittis servum tuum, Domine, quoniam viderunt oculi mei salutare tuum, quod praeparasti in conspectu omnium populorum, lumen in revelationem gentium (Luc. XI, 29 et seqq.) Quodque sequitur: Et brachia mea populos judicabunt. Sive juxta LXX, et in brachio meo gentes sperabunt, vel hoc significat, quod omnes virtute illius judicentur, vel quod in Christum, qui est brachium et fortitudo Dei, omnes crediturae sint nationes. Dicitur et in alio loco: Tuum brachium cum potentia. Confortetur manus tua, et exaltetur dextera tua (Ps. LXXXVIII, 14). Et iterum: Cantate Domino canticum novum: salvabit sibi dextera ejus, et brachium sanctum illius (Ps. XXVII, 1, 2). Dextera enim et brachium Domini, ipse est qui prius perditos salvavit sibi, ut nullus periret de his quos ei Pater dederat (Joan. XVII). Quod autem insulae, vel animae Sanctorum, quae in persecutionibus mundi istius firma in Deum solidatae sunt fide, vel Ecclesiarum ex gentibus multitudo dicatur, crebro exposuimus. Et sicut brachium Domini, Salvatorem: sic brachia ejus quae populos judicent, omnes sanctos possumus intelligere, in quibus Deus mundum judicabit.

(Vers. 6.) Levate in coelos oculos vestros, et videte sub terram deorsum: quia coeli sicut fumus liguescent, et terra sicut vestimentum atteretur: et habitatores ejus sicut haec interibunt. Salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea non deficiet. LXX: Levate in coelum oculos vestros, et inspicite terram deorsum, quoniam coelum sicut fumus firmatum est. Terra autem sicut vestimentum veterascet, et habitatores ejus sicut haec morientur. Salutare autem meum in sempiternum erit, et justitia mea non deficiet. Hoc est quod Dominus loquitur in Evangelio: Coelum et terra transibunt: verba autem mea non praeteribunt (Mat. XXIV, 35). Et David in psalmo canit: A principio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt coeli. Ipsi peribunt, tu autem permanes, et omnes sicut vestimentum veterascent; et sicut pallium involves eos, et mutabuntur (Ps. CI, 26). Ex quo ostenditur, perditionem coelorum non interitum sonare, sed mutationem in melius. De quibus dicitur: Erit coelum novum, et terra nova: quae ego faciam permanere in conspectu meo (Apoc. XXI, 2). Si enim de sanctis scriptum est: Omnes quidem dormiemus, sed non omnes immutabimur (I Cor. XV, 51): et in quatuor psalmorum titulis egitur: Pro his qui immutabuntur: quanto magis hoc de coelo ac sole stellisque credendum est, quando luna solis lumen accipiet et sol septuplo fulgore rutilabit? Unde et omnis creatura congemiscit et parturit, exspectans revelationem filiorum Dei, ut mutetur in melius (Rom. VIII). Et non solum animae hominum, quae immortales sunt: sed et corpora commutentur in glorificatam substantiam. Oportet enim corruptivum hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem (I Cor. XV, 53). Cum autem coelum veterascat et terra, consequenter et ea quae coeli circulo continentur, et homines, qui sunt habitatores terrae, sicut haec morientur: non in interitum sui, sed in abolitionem vilitatis antiquae, et innovationem futurae gloriae; quando fulgebunt justi sicut sol (Matth. XIII, 43); et abeuntibus praeteritis atque antiquis, facta fuerint omnia nova. Quidam perire et veterascere, pro abolitione et morte accipiunt. Juxta illud quod in catholica Epistola legimus: Coeli qui nunc sunt et terra, eodem verbo reservata sunt igni. Et iterum: Elementa ardentia solventur (II Pet. III, 7). Quae quidem et philosophorum mundi opinio est, omnia quae cernimus igni peritura. Unde et Apostolus: Pertransit, ait, figura mundi hujus, contemplantibus nobis, non ea quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur, temporalia sunt: quae autem non videntur, aeterna (I Cor. VII, 32). Tale quid et Joannes apostolus scribit: Mundus pertransit, et desiderium ejus (I Joan. II, 17). Et in Hebraico dicitur: Coeli sicut fumus liquescent. Sive juxta Aquilam et Symmachum, comminuentur in nihili, et in salis modum conterentur et evanescent, quorum prior dixit, ἡλίσθησαν; alter, ἁλίσουσιν; quod a comminutione et deliquio salis ἐτυμολογίαν trahere manifestum est. Pro quo miror quid dicere voluerint Septuaginta, coelum sicut fumus firmatum est: si enim firmitas pro robore accipitur, quomodo fumo quod firmum est, comparatur? Nisi forsitan possumus hoc dicere, quod omnis coelorum firmitas et robur et fortitudo, vento inanissimo et fumo, qui in auras solvitur, coaequetur juxta Ecclesiasten: Vanitas vanitatum, et omnia vanitas (Eccl. I, 2). Illudque dicendum, quod si coelum et terra peribunt atque veterascent, qua consequentia habitatores ejus sicut ista moriantur atque dispereant; cum animas esse perpetuas, et resurrectura corpora noverimus? Ex quo perspicuum est, coelum et terram non perire, et in nihili redigi; sed in melius commutari.

(Vers. 7, 8.) Audite me qui scitis justum, populus [Vulg. addit meus]: lex mea in corde eorum. Nolite timere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne metuatis. Sicut enim vestimentum, sic comedet eos vermis: et sicut lanam, sic devorabit eos tinea. Salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea in generationes generationum. LXX: Audite me qui scitis judicium, populus meus: cujus lexmea in corde eorum. Nolite timere opprobrium hominum, et contemptu eorum ne vincamini. Sicut enim vestimentum consumentur tempore, et sicut lanae comedentur a tinea. Justitia autem mea in aeternum erit, et solus mea in generationes generationum. Qui supra dixerat: Lex a me egredietur, et judicium meum in lucem gentium: nunc ad eosdem loquitur, qui sciunt judicium ejus, et legem illius habent in cordibus suis, ut omnia cum judicio faciant, et habeant legem quam per Jeremiam Dominus pollicetur, dicens (Jer. XXXI, 31 et seqq.): Statuam testamentum novum, non juxta testamentum quod disposui patribus eorum: sed statuam testamentum, dans leges meas in mentibus eorum: et super cor eorum scribam eas; et ero eorum Deus, et ipsi erunt populus meus: ut nequaquam vivant juxta litteram, sed juxta spiritum, instaurantes naturalem legem in cordibus suis, de qua scribit et Apostolus: Cum enim gentes, quae non habent legem, naturaliter ea quae legis sunt faciunt: isti legem non habentes, sibi ipsi sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis (Rom. II, 14). De qua lege significatur in psalmo: Os justi meditabitur sapientiam, et lingua ejus loquetur judicium. Lex Dei ejus in corde illius: et non supplantabuntur gressus ejus (Ps. XXXVI, 30, 31). Et quia sciebat spiritus prophetalis, multas persecutiones credentibus fore, exhortatur eos ad fortitudinem, immo ad contemptum eorum qui eos persecuturi sunt. Quod et Dominus in Evangelio loquebatur: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius eum timete, qui potest animam et corpus perdere in gehennam (Matth. X, 28). Et in alio loco: Gaudete, cum omne malum dixerint adversum vos mentientes (Ibid., V, 11). Sicut enim vestimentum consumitur verme, vel tempore; et sicut lanae a tinea devorantur: sic omne persecutorum opprobrium cum persecutoribus pertransibit. Unde et Apostoli gloriabantur, quod digni essent habiti pro Domino pati contumelias (Act. V). Gloriabantur autem, quia salus et justitia Domini, quae eis victoriam et praemia repromiserat, id est, Dominus atque Salvator permaneat in aeternum, sive in utraque generatione prioris populi et posterioris, qui adventum illius receperunt, de quo et supra dicitur: Prope est justus meus, egressus est salvator meus.

(Vers. 9 seqq.) Consurge, consurge; induere fortitudine brachium Domini. Consurge sicut in diebus antiquis in generationibus saeculorum. Numquid non tu percussisti superbum, vulnerasti draconem? Numquid non tu siccasti mare, aquam abyssi vehementis, qui posuisti profundum maris viam, ut transirent liberati? Et nunc qui redempti sunt a Domino, revertentur et venient in Sion laudantes; et laetitia sempiterna super capita eorum: gaudium et laetitiam tenebunt, fugiet dolor et gemitus. LXX: Exsurge, exsurge Jerusalem et induere fortitudine brachii tui. Exsurge sicut in principio diei, sicut generatio sempiterna. Nonne tu es quae excidisti latitudinem, dissolvisti draconem? Nonne tu es quae desertum fecisti mare, aquas abyssi multas: quae posuisti profundum maris viam transitus, his qui fuerant liberati et redempti? A Domino enim reducentur, et venient in Sion cum laetitia et exsultatione aeterna. In capite enim eorum laus et laetitia apprehendet eos. Fugiet dolor et moeror et gemitus. Nomen Jerusalem, quod hic a LXX additum est, nec in Hebraeo habetur, nec ullus trium Interpretum posuit, unde obelo praenotandum est, et sic cum superiori sensu sequens capitulum copulandum. Dominus credentes in se fuerat cohortatus, dicens: Nolite timere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne metuatis. Salutemque suam et justitiam sempiternam eis promiserat in auxilium, quae non est alia praeter Christum, brachium Domini, de quo supra dixerat: Et in brachium meum gentes sperabunt. Unde populus loquitur ad brachium Domini, et ejus deprecatur adventum, et promissum implorat auxilium dicens: Consurge, consurge: induere fortitudine, brachium Domini. Consurge sicut in diebus antiquis, et omnem tuam exerce fortitudinem, ut qui per multa saecula Sanctos tuos de periculis liberasti, etiam nos tua fortitudine protegas. Tu es enim qui percussisti superbum, vulnerasti draconem, regem videlicet Aegypti Pharaonem, qui et in Ezechiel draco magnus appellatur (Ezech. XXIX). Tu siccasti mare Rubrum, ut per aquas vehementissimas, et profunda maris, viam tuus populus reperiret, et Aegyptios fugeret persequentes. Qui igitur ista fecisti: nunc quoque redemptos et liberatos sanguine tuo, reduc in Sion, et in coelestem Jerusalem, sive in Ecclesiam quam tibi tuo sanguine praeparasti: in qua cum fuerint, gaudebunt laetitia sempiterna, et dicent: Domine, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos (Ps. V, 13). Habebunt enim gaudium atque laetitiam, fugiente dolore et gemitu. Hoc juxta Hebraicum. Caeterum juxta LXX Jerusalem, id est, peccatrix anima provocatur ut induat fortitudinem brachii sui, et priora assumat opera, sicut fuerat antequam caderet: quando in die versabatur et luce. Tu es enim, inquit, quae superasti latam et spatiosam viam quae ducit ad mortem: et dissipasti draconem, colubrum tortuosum: de quo et in Psalmis legitur: Tu contrivisti capita draconum in aquis (Ps. LXXIII, 13). Memento prioris fortitudinis tuae, quod saeculi hujus calcaveris mare, et illud feceris esse desertum, et viam repereris in mediis fluctibus. Unde et Apostolus Petrus per mare hujus saeculi transivit ad Dominum, et qui fide ambulabat, coepit infidelitate mergi: nisi quod dextera Domini sustentatus est. Sicut igitur prior victoria Domino auxiliante concessa est: sic et reversis post poenitentiam, et audientibus: Numquid qui cadet, non surget? dicit Dominus (Jer. VIII, 4). Et, Convertimini ad me, filii convertentes; et ego sanabo contritiones vestras (Ibid., III), ipse porriget manum, et reducet eos in Sion, speculam culmenque virtutum, cum gaudio atque laetitia sempiterna, et ponet in capite eorum laudem atque laetitiam. Sapientis enim oculi in capite ejus; et hanc habebunt coronam, istoque diademate protegentur, ut semper gaudeant et laudent Dominum, quia pro dolore, moerore et gemitu successerint gaudia.

(Vers. 12, 13.) Ego, ego ipse consolabor vos. Quis tu, ut timueris [Vulg. timere] ab homine mortali, et a filio hominis, qui quasi fenum ita arescet? Et oblitus es Dei factoris tui, qui tetendit coelos, et fundavit terram: et formidasti jugiter tota die a facie furoris ejus, qui te tribulabat; et paraverat ad perdendum. Ubi nunc est furor tribulantis? Cito veniet gradiens ad aperiendum, et non interficiet usque ad internecionem: nec deficiet panis ejus. Ego autem sum Dominus Deus tuus, qui conturbo mare, et intumescunt fluctus ejus: Dominus exercituum nomen meum. Posui verba mea in ore tuo: et in umbra manus meae protexi te, ut plantes coelos et fundes [Vitiose erat effundas] terram, et dicas ad Sion: Populus meus es tu. LXX: Ego sum, ego sum ipse qui consolor te. Scito quae fueris et timueris ab homine mortali, et a filio hominis, qui quasi fenum arefacti sunt, et oblitus es Dei factoris tui: qui fecit coelum, et fundavit terram, et timebas semper cunctis diebus faciem furoris tribulantis te, sicut cogitavit auferre te; et nunc ubi est furor tribulantis te? Cum enim salva facta fueris, non stabit, neque permanebit et non occidet in corruptionem, et non deficiet panis ejus quia ego Deus tuus qui conturbo mare, et sonare facio fluctus ejus. Dominus sabaoth nomen mihi. Ponam verba mea in ore tuo, et in umbra manus meae protegam te: in qua statui coelum, et fundavi terram; et dicet Sion, populus meus es tu. Credentium populus brachium Domini, qui ipse est Dei virtus Deique sapientia, fuerat deprecatus, ut consurgeret, et sibi praeberet auxilium, et illo pugnante pro sanctis, gaudium atque laetitiam, fugato dolore et gemitu, possiderent. Itaque vel brachium Domini, vel Dominus ipse respondit: Ego sum, ego sum; et nequaquam per Prophetas, sed ipse vos consolabor: Deus misericordiarum, et Pater totius consolationis. Mirorque quomodo, me dicente supra: Nolite timere opprobrium hominum et blasphemias eorum ne metuatis, timueritis persecutorum rabiem, et nescieritis eos esse mortales, qui instar foeni arescunt repente, et pereunt. Et certe eo tempore quo illos metuebas, oblitus es Domini factoris tui. Si enim mei semper memoria in tuo fuisset corde versata, numquam timuisses homines, qui in cinerem dissolvendi sunt. Et cujus oblitus es? Dei qui coelos incredibili virtute suspendit, et terram stabili mole fundavit. Et timuisti adversarios tuos, non ad breve, quod poterat tibi aliqua ex parte concedi; sed jugiter et tota die, ut cum haberes lumen fidei, tenebrae te formidinis possiderent, et ejus qui te putabat esse periturum. Ubi est ergo nunc persecutorum superbia? Ubi potentia saecularis, qua in te ore rabido saeviebant? Cito veniet filius meus, gradiens et conculcans adversarios tuos, ut aperiat tibi viam victoriae: sive ut inferos reseret, qui non interficiat usque ad internecionem; sed velit salvare conversos. Denique panis illius, qui interpretatur, Evangelio probante, doctrina, nunquam deficiet, sed semper volentibus ad vescendum patebit. Simulque apostropham facit ad Filium, quem cito promittit esse venturum, et cujus panem dicit esse perpetuum: quod ipse sit juxta dispensationem carnis assumptae Dominus Deus ejus, qui conturbari faciat mare, et intumescere fluctus ejus, ut adversum servos suos persecutorum infletur superbia, quae iterum, auxiliante Domino, conquiescat. Dicitque, quod posuerit verba sua in ore ejus. Quidquid enim Filius loquitur, verba Patris sunt, et in umbra manus suae protexerit eum. Et idcirco protectus sit ut plantet coelos novos, et fundet terram novam, et dicat ad Sion, hoc est, ad Ecclesiam: Populus meus es tu. Ergo Sion non est alia, nisi populus Dei. Symmachus in eo loco, ubi nos diximus, Cito veniet gradiens ad aperiendum, et non interficiet usque ad internecionem, ita interpretatus est: Cito infernus aperietur, et non morietur in corruptionem, subauditur Christus, qui in quinto decimo psalmo loquitur: Non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. In eo quoque loco ubi nos juxta Hebraicum et Aquilam vertimus: Posui verba mea in ore tuo, et in umbra manus meae protexi te, ut plantes coelos, et fundes terram, et dicas ad Sion: populus meus es tu, ille sic transtulit: Ponam verba mea in ore tuo, et in umbra manus meae protegam te, in qua plantavi coelum, et fundavi terram, et ut dicam Sion: populus meus es tu. Juxta LXX, ad omnem credentium dicitur animam, quia creata ad imaginem et similitudinem Dei, suam ignoraverit dignitatem; sed timuerit hominem et filium hominis, qui solum potest corpus occidere, et immortalem se esse nescierit, nec dixerit cum Propheta: Dominus illuminatio mea et salvator meus, quem timebo? Dominus protector vitae meae, a quo trepidabo (Ps. XXVI, 1, 2)? Et iterum: Dominus adjutor meus, non timebo quid faciat mihi homo. Dominus auxiliator meus, et ego despiciam inimicos meos (Ps. CXVII, 6, 7). Quid sit autem homo, alio versiculo demonstratur: In Domino sperabo: non timebo quid faciat mihi caro (Ps. LV, 5). Unde et nunc dicitur: Timuisti ab homine mortali, et a filio hominis, qui sicut foenum arefacti sunt. Omnis enim caro foenum, et omnis gloria ejus quasi flos foeni (Isai. XL), et territa judicis potestate, oblita es quod ipse esset protector tuus, qui coelum fecit et terram, et omnia elementa quae cernimus; vel eos coelos qui portant imaginem supercoelestis, et eam terram quae sementem Domini multiplicat. Illud autem &break; quod supra dicitur: Et non occidet in corruptionem, et non deficiet panis ejus, de Theodotionis editione ex Hebraico additum est. Ipse conturbat mare, et sonare facit fluctus ejus cui et in Psalmis canitur: Tu dominaris fortitudini maris et commotionem fluctuum ejus tu mitigas (Ps. LXXXVIII, 10). In Jeremia quoque scriptum est: Me non timebitis, dicit Dominus, et a facie mea non formidabitis, qui posui arenas terminum mari, praeceptum sempiternum quod non praeteribit (Jerem. V, 22)? Turbata sunt maria, quando sagena Domini extraxit piscium multitudinem (Matth. XIII). Et posuit Dominus verba sua in ore credentis, et in umbra manus suae protexit eum. Qui et in Evangelio loquitur: Quando tradiderint vos, nolite cogitare, quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. Non enim vos estis qui loquimini; sed spiritus patris vestri, qui loquitur in vobis (Matth. X, 19, 20). Et in alio loco dicit ad justum: Dilata os tuum et implebo illud (Ps. LXXX, 12). Et iterum: Aperi os tuum verbo Dei: Dominus enim dabit verbum evangelizantibus virtute multa. Unde ad interiorem Jeremiae hominem loquitur Deus, postquam tetigit os ejus: Ecce ego dedi sermones meos in ore tuo (Jerem. I, 9). Qui poterat cum Psalmista canere: Misit in ore meo canticum novum, hymnum Deo nostro (Ps. XXXIX, 4). Quis autem haec operatus est omnia, nisi Dominus atque Salvator, qui coelum fecit et terram, et dicit Sion: Populus meus es tu? Quod propriae Ecclesiae convenit de gentibus congregatae. Et in Osee credentibus pollicetur, dicens: Vocabo non populum meum, populum meum: et ipse dicet mihi: Deus meus es tu (Osee. II, 24).

(Vers. 17 seqq.) Elevare, elevare, consurge Jerusalem, quae bibisti de manu Domini calicem irae ejus: usque ad fundum calicis soporis bibisti, et potasti usque ad feces. Non est qui sustentet eam, ex omnibus filiis quos genuit: et non est qui apprehendat manum ejus, ex omnibus filiis quos enutrivit. Duo sunt quae occurrerunt tibi, quis contristabitur super te? vastitas et contritio, et fames, et gladius: quis consolabitur te? LXX: Exsurge, exsurge, elevare Jerusalem, quae bibisti de manu Domini calicem furoris ejus. Calicem enim ruinae κόνδυ furoris ebibisti et evacuasti: et non erat qui consolaretur te ex omnibus filiis tuis quos genuisti; et non erat qui apprehenderet manum tuam: neque ex omnibus filiis tuis, quos exaltasti. Duo haec contraria tibi: quis contristabitur tecum? ruina et contritio, fames et gladius: quis consolabitur te? Jerusalem et Sion esse δυώνυμον saepe docui: quarum Sion, quae interpretatur specula, eo quod in monte sita sit, arx vocatur: reliqua autem urbis pars, Jerusalem dicitur, quae prius appellabatur Jebus et Salem: quam nunc Propheta cohortatur ut surgat, quae prius negatione corruerat, dicens in Domini passione: Crucifige, crucifige talem: non habemus regem nisi Caesarem (Joan. XIX, 15): et agat poenitentiam, et captivitatis sentiat malis, cur suum offenderit Creatorem. Solent medici amarissimam antidotum, quae ex gustu nomen accepit, dare stomacho nauseanti, ut noxios humores evomat, et possit coctos cibos atque digestos in alvum transmittere, quos flegmatum magnitudo digeri non sinebat. Igitur et Jerusalem, quae bibit de calice furoris Domini, et de κόνδυ ejus, quem Symmachus craterem interpretatus est, et quem juxta Geneseos librum, Joseph in sacculo fratris Benjamin jussit abscondi (Genes. XLIV), jubetur de ebrietate consurgere, eo quod biberit, et vacuefecerit, et potaverit eum usque ad feces: quod tres uno indicavere sermone, Εξεστράγγισας. Hic est calix de quo in Psalmis legimus: Calix in manu Domini vini meri plenus mixto. Et inclinavit ex hoc in illud, verumtamen fex ejus non est exinanita: bibent omnes peccatores terrae (Ps. LXXIV, 9, 10). De quo et ad Jeremiam Deus loquitur: Sume calicem vini meri de manu mea: et propinabis cunctis gentibus, ad quas ego mittam te. Et bibent et voment, et insanient a facie gladii, quem ego mittam in medio eorum (Jerem. XXV, 15, 16). Cumque aliis gentibus, et Jerusalem, urbibusque Judaeae propinasse se dicat, infert: Sic dicit Dominus Omnipotens Deus Israel: Bibite et inebriamini, et evomite: et cadite a facie gladii, quem ego mittam in medio vestri (Jer. XXV, 27). Et notandum quod calix iste furoris Domini, gladius ejus sit, qui in medio mittitur peccatorum. In quo quaestio nascitur: quomodo post potum, ebrietatem vomitumque et ruinam, in Jeremia dicatur Jerusalem non posse consurgere, et nunc per Isaiam loquatur ad eam: Elevare, elevare, consurge Jerusalem. Quae ita solvitur: Quamdiu quis bibit calicem, et inebriatur, et insanit, vomitque, et corruit, non eum posse consurgere, necdum enim epotavit calicem Domini, nec pervenit ad feces, ut eum usque ad fundum biberit. Nunc autem ad Jerusalem de praeterito dicit tempore: quae bibisti de manu Domini calicem furoris ejus: et non, quae bibis. Simulque considerandum, quod non propheta, non Apostolus exinde fuerit in Judaea, qui eam consolatus sit, et apprehenderit manum ejus, et jacentem elevaverit. Ex quo manifestum est, quod post ultimam captivitatem ista dicantur: alioquin in Babylone et post Babylonem, Ezechiel et caeteros Prophetas habuisse eam, narrat historia. Quod autem dicit: Duo sunt, quae occurrerunt tibi, sive duo haec contraria tibi: quis contristabitur super te? Et pro duobus, infert quatuor: vastitatem et contritionem, famem et gladium: illi simile est quod in Psalterio canitur: Semel locutus est Deus, duo haec audivi: quia potestas &break; Dei est, et tibi, Domine, misericordia: quia tu reddes unicuique juxta opera sua (Ps. LXI, 12, 13). Et ibi enim semel loquitur Deus, quod omnipotens sit, et duo audit Propheta, quod omnipotentia illius in utraque parte praevaleat, ut et poenitentibus tribuat misericordiam, et permanentibus in peccato reddat supplicia quae merentur. Juxta quod et in alio loco duo occurrerunt Jerusalem, quae singula bina habent. Ruinam enim, sive vastitatem sequitur contritio: famem et gladium interitus. Possumus haec juxta anagogen, et super anima intelligere peccatrice, quae nolens bibere calicem furoris Domini, dicit in psalmo: Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me (Ps. VI, 1). Si autem biberit, bonum est ei sua sentire supplicia, et audire Dominum dicentem: Cum ira furoris mei transierit, rursum curabo. Et alibi: Numquid qui cadit non resurget, dicit Dominus (Jerem. VIII, 4)?

(Vers. 20.) Filii tui projecti sunt, dormierunt in capite omnium viarum, sicut oryx illaqueatus: pleni indignatione Domini, increpatione Dei tui. LXX: Filii tui indigentes et dormientes in capite omnium viarum: sicut beta semicocta, pleni furoris Domini, et deficientes a Domino Deo. Pro beta semicocta, reliqui interpretes, orygem captum et illaqueatum, transtulerunt, qui Hebraice appellatur THO (תוא), quod genus bestiae nascentis in eremo, in Levitico et Deuteronomio ponitur. Pro quo LXX Syra lingua opinati sunt thoreth, quae dicitur beta. Hoc de nomine transeamus ad sensum. Filii tui sicut oryx venatorum laqueis irretitus, dormierunt in compitis et plateis, et super nudam humum nuda membra ponentes, indignationem Domini et increpationem Dei sui, propriis miseriis indicarunt. Porro juxta Septuaginta: qui noluerint habere divitias spirituales in omni verbo, et scientia, et operibus bonis; sed fuerint pauperes qui non sustinent comminationem, nequaquam habitabunt in domibus, quae virtutibus exstruuntur, sed in principiis viarum, et in exitu tangentes omnia, et omnia relinquentes. Qui recte dormire dicuntur illo somno, de quo scribitur: Dormierunt somnum suum, et invenerunt nihil (Ps. LXXV, 6). Quo somno consopivit eos rex Assyrius. Et comparantur betae semicoctae, quod genus oleris est vilissimi et fragilissimi. De quibus oleribus puto illud in Psalmis dici: Ne zeleris in malignantibus, neque aemuleris facientes iniquitatem. Quoniam sicut foenum velociter arescent, et sicut olera herbarum cito decident (Ps. XXXVI, 1, 2). Est enim aegrotantium cibus. Qui semel incredulus est, appellatur beta cruda. Qui autem simplici contentus fide, absque ratione et dogmatum veritate facit opera justitiae, potest dici beta cocta. Porro qui inter vitia atque virtutes medius fluctuat, et duplici corde accedit ad servitutem Dei, iste rectissime vocatur beta semicocta, ad quem et in Apocalypsi Joannis loquitur Deus: Utinam aut calidus esses aut frigidus: nunc autem quia tepidus es, evomam te (Apoc. III, 15, 16). Qui tepidi et dormientes, pleni sunt furoris Domini, et dissoluti, sive deficientes per Dominum Deum: non quo Dominus dissolutionis eorum causa sit, qui mortem non fecit, nec delectatur in perditione viventium: sed quo qui in Lege peccaverint, per Legem judicentur, quae operatur iram Dei his qui praevaricatores ejus sunt.

(Vers. 21 seqq.) Idcirco audi haec, paupercula et ebria non a vino. Haec dicit dominator tuus Dominus et Deus tuus, qui pugnavit pro populo suo: Ecce tuli de manu tua calicem soporis, fundum calicis indignationis meae: non adjicies ut bibas illum ultra. Et ponam illum in manu eorum, qui te humiliaverunt, et dixerunt animae tuae: incurvare ut transeamus, et posuisti ut terram corpus tuum, et quasi viam pertranseuntibus. LXX: Propterea audi, humiliata et ebria non a vino. Sic dicit Dominus Deus qui judicat populum suum: Ecce tuli de manu tua calicem ruinae, κόνδυ furoris mei: et non adjicies bibere illum ultra: et dabo eum in manus eorum, qui te inique oppresserunt, et humiliaverunt: qui dixerunt animae tuae, inclinare ut transeamus, et posuisti aequalia terrae media tua a foris transeuntibus. O Jerusalem, cui dixi: Elevare, elevare, consurge, et age poenitentiam: quia bibisti de manu Domini calicem furoris ejus, et epotasti eum usque ad feces: et filii tui, qui in toto orbe dispersi sunt, ductique captivi jacuerunt in plateis, et in capitibus viarum; scito te esse pauperculam et humiliatam, et ebriam, non a vino, sed furore Domini. Idcirco si egeris poenitentiam, et elevata surrexeris, scies calicem soporis et ruinae: sive juxta Symmachum et Theodotionem, lacerationis et commotionis, de manu tua esse tollendum: et condy, pro quo et in hoc loco Symmachus craterem interpretatus est, te ultra non esse bibituram: sed tradendum adversariis tuis, qui dixerunt animae tuae, incurvare, ut transeamus: illisque dicentibus, voluntate propria incurvata es. Et posuisti quasi terram corpus, sive dorsum: vel juxta Septuaginta, media et cervices tuas foris transeuntibus. Hoc juxta historiam dictum sit, quod Jerusalem si elevare se voluerit, atque consurgere, nequaquam bibat calicem furoris Domini, nec patiatur ultra quae prius sustinuit. Caeterum ut veniamus juxta Septuaginta ad intelligentiam spiritualem, animae dicitur humiliatae vitiis, et ebriae perturbationibus, ut sciat Dominum habere se judicem, et de omnibus reddituram se esse rationem. Quod si fuerit ad meliora conversa, auferendum calicem ruinae de manibus ejus, et craterem furoris Domini, qui supplicia continebat, de quo et Ezechiel dicit ad Jerusalem: Calicem sororis tuae Samariae bibes profundum et latum, ut inebrieris (Ezec. XXIII, 32), tradendum in manibus eorum, qui eam humiliaverant. Haud dubium quin adversarias significet potestates, quae dixerunt animae illius: incurvare, ut transeamus. In quo pariter annotandum, quod non eam incurvaverint, nec vim fecerint, ut prius erecta inclinaretur in terram: sed proprio arbitrio dereliquerint. Illa autem voluntate sua posuerit cervices vel dorsum, sive totum corpus suum, non intus, sed foris, his qui eam conculcaverint. Tale quid et in Evangelio legimus (Luc. XIII), quia decem et octo annis Satanas incurvaverat mulierem, quam Dominus ad statum pristinum erexit, ut posset dicere: Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi (Ps. CXX, I); et: Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelo (Ps. CXXII, I).

(Cap. LII.—Vers. 1.) Consurge, consurge, induere fortitudine tua, Sion: induere vestimentis gloriae tuae, Jerusalem civitas Sancti: quia non adjiciet ultra, ut pertranseat per te incircumcisus et immundus. LXX: Exsurge, exsurge, ÷ Sion: &bi; induere fortitudine tua, Sion, et induere gloria tua, Jerusalem civitas Sancta. nequaquam ultra adjiciet, ut pertranseat per te incircumcisus et immundus. Rursum et in hoc loco nomen Sion, ut superius a LXX, additum est, et idcirco jugulatum veru. Cui ergo supra (Cap. LI, 9) dixerat: Elevare, elevare, consurge, Jerusalem: nunc eidem loquitur: Consurge, consurge, induere fortitudine tua, Sion. Quae sit autem Sion, sequens versus ostendit: Induere vestimentis gloriae tuae, Jerusalem. Hoc diximus, ut Jerusalem et Sion unam probemus urbem. Praecipiturque ei, ut lugubria vestimenta deponat, et induatur his quae habuit antequam biberet de manu Domini calicem furoris. Appellaturque civitas sanctuarii, hoc enim sonat CODES (קדש) propter templum, quod in ea conditum fuit. Sive Sancti, propter notitiam Dei: vel sancta, quia sola in orbe terrarum acceperat legem. Unde et post resurrectionem Salvatoris apparuerunt corpora mortuorum in civitate sancta. Quae utique propter blasphemiam et missas in Dominum manus, sancta esse non poterat (Matth. XXVII). Quodque promittitur, si surrexerit post ruinam, et induta fuerit fortitudine et gloria sua, nequaquam ultra transiturum per eam incircumcisum et immundum, hoc significat, quod et Paulus Apostolus dicit: Quae participatio justitiae cum iniquitate? Quae societas luci ad tenebras? Quae conventio Christi ad Belial? Quae pars fideli cum infidele? Quis consensus templo Dei cum idolis (I Cor. VI, 14, 15)? Quae quidem, ut exponere coepimus, et ad animae statum universa referuntur. Quod si per poenitentiam pristinum robur receperit, vocetur habitaculum Sancti, et fiat Templum Dei, et nequaquam per eam incircumcisus et immundus λογισμὸς transeat. De quibus dictum est: Ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo. Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero, et emundabor a delicto maximo (Ps. XVIII, 13, 14). Omnia autem quae promittuntur Sion et Jerusalem, non ut Judaei somniant ad lapides illius et cineres favillasque dicuntur, ut instauretur in pristinum statum: sed ad populum Jerusalem, qui occidit Prophetas, et lapidavit eos, qui ad se missi erant (Matth. XXIII), et ad extremum etiam in Dei filium misit manus. Qui corruens in passione Christi, in resurrectione illius suscitatus est: quando multa millia crediderunt de Judaeis, et reliquiae salvae factae sunt. Eadem et de Ecclesia possumus dicere, quae visio pacis et specula, si in haeresim corruerit, jubetur exire et pristinae fidei ornamenta suscipere. Et si fuerit suscitata, sanctitatis ei et continentiae praemia promittuntur, ut nequaquam per eam transeat incircumcisus et immundus. Quod non ad carnis concisionem atque praeputium, sed ad operum immunditiam, sive munditiam referri potest, ut incircumcisos et immundos vocemus, qui corporis voluptati et libidini serviunt. Denique ad circumcisos carne, non spiritu loquitur Jeremias: Omnes gentes incircumcisae carne sunt: filii autem Israel incircumcisi sunt cordibus suis (Jerem. IX, 26). Et beatus Apostolus de virginitate et continentia ac nuptiis disputans, jecit in medio: Circumcisus aliquis vocatus est, non adducat praeputium. In praeputio vocatus est, non circumcidatur (I Cor. VII, 18). Quod mihi videtur aliis verbis dicere: Absque uxore vocatus est, et crediderit, non ducat uxorem. Vel econtrario: habens uxorem, in Christum credidit, nequaquam divortium faciat. Quem sensum, non solum in circumcisione et in praeputio, sed in libertate ac servitute custodit, ut liberos vocet virgines et continentes, servos qui uxori debitum reddant. Neque enim potestatis nostrae est praeputium adducere post circumcisionem, juxta eos qui in Machabaeorum libro dicuntur sibi fecisse praeputia: quod de nascentibus filiis, et non de patribus dicitur. Aut qui liber vocatus est, magis servus est Christi (Ibid., VII, 22), cum in Christi baptismate nulla sit differentia Judaei, ethnici, Graeci, et Barbari, viri et mulieris, liberi ac servi.

(Vers. 2, 3.) Excutere de pulvere: consurge sede, Jerusalem: solve vincula colli tui, captiva filia Sion. Quia haec dicit Dominus: Gratis venundati estis, et sine argento redimemini. LXX: Excute pulverem, et exsurge, Jerusalem. Solve vinculum colli tui, captiva filia Sion. Quia haec dicit Dominus: Gratis venundati estis, et sine pecunia redimemini. Nequaquam ad Jerusalem, id est, ad ruinas lapidum illius, et cineres ac favillas Prophetae esse sermonem, sed ad populum qui habitet in ea, et quod propter effeminationem animi filia nominetur, sequens versus ostendit, in quo ait: Solve vincula colli tui, captiva filia Sion. Vere enim captivus est populus Judaeorum, qui usque hodie Nabuchodonosor portat jugum, et peccatorum ac blasphemiarum suarum strictus est funibus: qui gratis est venditus, et nihil fecit dignum propter quod possit redimi. Cui et supra dicitur: Ecce peccatis vestris venundati estis: et in iniquitatibus vestris dimisi matrem vestram. Causasque reddit, cur venundati sint, cur abjecti. Quia, inquit, veni, et non erat homo: vocavi, et non erat qui audiret. Ex quo manifestum est, ideo errori et daemonibus eos traditos, quia non audierant clamantem: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis (Matth. XI, 28). Redimentur autem qui voluerint credere, nequaquam argento et pecunia, sed pretioso Christi sanguine, ut audiant per Apostolos: Gratia vobis et pax (Rom. I, 7). Non enim ob merita, sed ob gratiam et fidem Christi Deo reconciliati sumus. Animae quoque dicitur, quae vitiorum polluta sordibus, candorem pristinae conversationis amiserat, ut excutiat pulverem cum Apostolis, qui adhaesit pedibus ejus (Matth. X). Neque enim fieri poterat, ut quae prostrata subjecerat cervices suas foris transeuntibus: et media terrae sociaverat, dixeratque: Humiliata est in pulvere anima mea, adhaesit terrae venter meus (Ps. XLIII, 25), non imaginem terreni acceperit. A qua nos revocat Apostolus, dicens: Sicut portavimus imaginem terreni, sic portemus et imaginem coelestis (I Cor. XV, 49). Unde qui in carne sunt, placere Deo non possunt (Rom. VIII). Non quo carnis natura damnetur, cujus conditor Deus est, et in qua plurimi placuerunt Deo, regnantque cum Christo: sed quo opera carnis repudientur, de quibus idem Apostolus loquitur: Ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato (Rom. VII, 14). Denique ad hujuscemodi homines dicit: Ubi autem zelus et aemulatio in vobis est, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis (I Cor. III, 3)? Et econtrario ad sanctos: Vos autem non estis in carne: siquidem Spiritus Dei habitat in vobis. Excutitur ergo pulvis, de quo scriptum est: Numquid confitebitur tibi pulvis, aut annuntiabit veritatem tuam (Ps. XXIX, 10), ut solvantur vincula colli nostri; et nequaquam audiamus: nervus ferreus collum tuum; sed cum sponsa mereamur audire: Quam pulchrae sunt genae tuae, sicut turturis: collum tuum sicut monilia (Cant. I, 9). Et iterum: Circumdedi armillas manibus tuis, et monile collo tuo; ut gravi onere liberati, et recipientes ornamenta pristina, captivi esse cessemus: redempti ab eo, qui venit praedicare captivis remissionem. Et de quo scriptum est (Supr. XLV, 13): Hic aedificabit civitatem meam, et captivitatem populi mei reducet, non cum pretio neque cum muneribus. Cui sensui et Petrus Apostolus congruit: Scientes quoniam non corruptibilibus argento et auro redempti estis de vana vestra conversatione, patribus tradita, sed sanguine agni immaculati (I Petr. I, 18).

(Vers. 4 seqq.) Quia haec dicit Dominus Deus: In Aegyptum descendit populus meus in principio, ut colonus esset ibi: et Assur absque ulla causa calumniatus est eum. Et nunc quid mihi est hic, dicit Dominus? Quoniam ablatus est populus meus gratis: dominatores ejus inique agunt, dicit Dominus, et jugiter tota die nomen meum blasphematur. Propter quod sciet populus meus nomen meum in die illa: quia ego ipse qui loquebar, ecce adsum. LXX: Quia sic dicit Dominus: In Aegyptum descendit populus meus, prius ut peregrinaretur ibi: et in Assyrios violenter abducti sunt; et nunc quid erit hic, dicit Dominus? Quia ablatus est populus meus, gratis admiramini, et ululate. Haec dicit Dominus: Propter vos semper nomen meum blasphematur in gentibus. Propterea sciet populus meus nomen meum in die illa: quia ego ipse qui loquebar, adsum. Arguit populum Judaeorum, et ventura praedicit. Quod qui voluntate sua in Jacob descendit ad Aegyptios, et tempore necessitatis ac famis peregrinatus est in terra Gessen (Gen. XLVII): postea ab Assyriis, quos in nullo laeserat, calumniam sustinuerit; et in Babylonem captivitate translatus sit (IV Reg. XVII, 25). Unde infert: Et nunc quid mihi est hic, dicit Dominus? Et est sensus: nihil habeo reliqui propter quod in hac regione permaneam, de qua populus meus ablatus est gratis, et venditus peccatis suis, et quasi oryx rete comprehensus, vel viribus Romanorum, vel diaboli laqueis, quibus vinctus hucusque retinetur. Ut autem ista paterentur, dominatores eorum ac magistri inique egerunt; qui juxta Symmachum et Theodotionem, ululabunt; juxta Aquilam, flebunt, cum tormentis traditi fuerint. Ipsi enim sunt qui adversum Salvatorem populum concitarunt, ut consona voce clamarent: Crucifige, crucifige talem (Joan. XIX, 15). De quibus et ante jam dixerat: Ipse Dominus veniet cum senioribus populi et cum principibus ejus. Vos autem quare succendistis vineam meam et rapina pauperis in domibus vestris (Is. III, 14)? Quamobrem juxta Septuaginta loquitur ad eos: Propter vos semper nomen meum blasphematur in gentibus. Et sciendum quod, in gentibus, non habeatur in Hebraeo, sed absolute, nomen meum jugiter blasphematur, ut subaudiatur, in synagogis vestris: qui diebus ac noctibus blasphemant Salvatorem, et sub nomine, ut saepe dixi, Nazarenorum, ter in die in Christianos congerunt maledicta. Illis itaque blasphemantibus et maledicentibus Domino, populus ejus de quo crebro jam dictum est, id est, populus Christianus, sciet nomen illius qui venturus est in nomine Patris. Et propterea sciet, quia ipse qui prius locutus est per Prophetas, praesens erudiet populos. Juxta Septuaginta loquitur ad Israel Deus, quod in Aegyptum voluntate descenderit. Dicente in Deuteronomio Moyse: In septuaginta animabus descenderunt patres tui in Aegyptum (Deut. X, 22): et ab Assyriis captivi violenter abducti sunt. Unde dicitur ad eos: Et nunc quid estis hic? quid facitis in terra Judaea, qui post necem Prophetarum, in Dei Filium misistis manus? Aut certe ad Angelicas potestates, et praesides Templi Angelos loquitur Deus: Quid hic facitis, cur non relinquitis populum blasphemantem? quod et Josephus refert (Lib. VI Antiq. Judaic. c. 12): apertis repente januis Templi, et sponte reseratis, quas multi homines claudere vix poterant, vocem de adytis Templi exisse dicentium: Transeamus ex his sedibus. In quo consideranda sermonum proprietas, quod non dixerint, recedamus, sed transeamus ad populum gentium. Unde et velum Templi a summo usque deorsum scissum est in duas partes, ut omnes Judaeorum caeremoniae panderentur, et eo tempore impleretur, quod in hoc eodem Propheta dicitur: Ex Sion egredietur lex, et verbum Domini de Jerusalem. Et judicabit inter multas gentes usque in longinquum (Isai. II, 3, 4). In omnem enim terram exivit sonus eorum, et in terminos orbis verba eorum (Ps. XVIII). Et in omni loco Deo offertur incensum, et hostia munda (Mich. III), quando propheticus sermo completus est: Recordabuntur et redibunt ad Dominum omnes fines terrae: et adorabunt in conspectu ejus omnes familiae gentium; quoniam Domini regnum est, et ipse dominabitur gentium (Ps. XXI, 28 seqq.). Unde dicitur ad principes Judaeorum: Admiramini, et ululate, quoniam vos causa estis ruinae populi. Porro juxta anagogen hoc possumus dicere, quod descendat in Aegyptum hujus saeculi populus Dei propria voluntate, quando amator magis voluptatum quam Dei est, et non audit illud propheticum: Vae qui descendunt in Aegyptum ad auxilium (Isai. XXXI, 1). Qui cum vitiis fuerit delinitus, et habitaverit in loco aquarum et fluminum, qui castitatis non habet siccitatem: tunc violenter tradetur Assyriis, ut dominentur ei, qui eum postea in peccato arguant atque convincant. Ipsi sunt enim et inimici et vindices, de quibus loquitur ad Israel: Et nunc quid tibi est et viae Aegypti, ut bibas aquam Geon: et quid tibi est et viae Assyriorum, ut bibas aquam fluminum (Jer. II, 18). Qui igitur descendit in Aegyptum, et de excelso Jerusalem ad humiliora delapsus est: vadensque Jericho, alteram Aegyptum, a latronibus vulnera plura suscepit, dicitur ad eum: Et nunc quid vobis est hic? quid in terra et in Ecclesia Dei vos esse simulatis, qui studio atque omni desiderio descendistis in Aegyptum, et ab Assyriis possidemini, captique estis: et ululare magis ac lugere debetis; quia propter vitia vestra atque peccata, nomen Dei blasphematur in gentibus? quibus in Ezechiele dicitur: Contaminastis nomen meum in gentibus (Ezech. XXXVI, 20). Et quomodo in Evangelio discipulis loquitur Dominus: Luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona opera vestra, et glorificent Patrem vestrum qui est in coelis (Matth. V, 16): sic econtrario, cum mala opera fecerimus, nomen Dei propter nos blasphematur in gentibus. Idcirco qui habet scientiam nominis Dei, et quod ad imaginem et similitudinem illius sit conditus, non ignorat, in luce versabitur. Et erit in die, de qua exultavit Abraham quod vidisset eam (Joan. VIII); de qua et sanctus loquitur David: Haec est dies quam fecit Dominus, exultemus et laetemur in ea (Ps. CXVII, 24). Qui enim illuminaverunt sibi lucem scientiae, et habent lumen sempiternum, quod credentibus repromissum est: Erit tibi Dominus lux aeterna (Isai. LX, 20), in die honeste ambulant, et sunt filii lucis et diei; et cognoscunt eum qui dicit ad Moysen: Vade, dic filiis Israel, qui est misit me (Exod. III, 14): et quem in sanctis ante cognoverant, etiam sibi adesse cognoscent.

(Vers. 7, 8.) Quam pulchri super montes pedes annuntiantis et praedicantis pacem, et annuntiantis bonum: praedicantis salutem, et dicentis Sion: Regnabit [Al. Regnavit] Deus tuus. Vox speculatorum tuorum: levaverunt vocem: simul laudabunt, quia oculo ad oculum videbunt, cum converterit Dominus Sion. LXX: Sicut hora super montes: sic pedes evangelizantis auditum pacis, evangelizantis bona: quia auditam faciam salutem meam, dicens: Sion regnabit Deus tuus. Vox custodientium te exaltata est, et voce simul laetabuntur, quia oculi ad oculos videbunt, quando misertus fuerit Dominus Sion. Consequenter de eo qui supra dixerat: Ego ipse qui loquebar, ecce adsum, nunc Propheta testatur quod ipse super montes Evangelium praedicarit, id est, super Apostolos, de quibus scriptum est: Appropinquate montibus aeternis (Mich. II, 9, sec. LXX); et quorum doctrina illuminatio Dei est. Unde ad eum in Psalmis dicitur: Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis (Ps. LXXV, 5). Hic annuntiavit et praedicavit pacem his qui erant longe, id est, gentibus; et prope, hoc est, Judaeis: mundum reconcilians Deo, de quo sub nomine Salomonis in psalmo canitur: Orietur in diebus ejus justitia, et multitudo pacis, donec auferatur luna (Ps. LXXI, 7). Et in hoc eodem Propheta de puero qui natus est, et de filio qui datus est nobis, cujus principatus in humero ejus, et vocabitur magni consilii Angelus, post reliqua dicitur (Supra, IX, 7): Et pacis ejus non erit terminus. Ipse est enim pax nostra, qui pacificavit omnia per sanguinem crucis suae in coelo et in terra. Qui locutus est Apostolis: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV, 27). Et annuntiavit nobis bona, non quae a Philosophis appellantur indifferentia; sed quae vere bona sunt, quae dat Pater petentibus se, id est, omnes gratias Spiritus sancti. Denique alter Evangelista in eodem loco scribit: Quanto magis Pater vester qui est in coelis, dabit Spiritum sanctum petentibus se (Luc. XI, 13)? Haec bona quae credentibus Dominus pollicetur: Audite me et comedetis bona; et delectabitur in bonis anima vestra; et non solum bona, sed salutem omnibus nuntiavit, quam ipse praebuit qui dicit Sion, id est, Ecclesiae: Regnabit [Al. Regnavit] Deus tuus. Unde et Apostolus loquitur ad Sanctos: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis desideriis ejus (Rom. VI, 12). Et de peccatoribus scribens: Mors, inquit, regnavit ab Adam usque ad Moysen (Rom. V, 14). Quodque sequitur: Vox speculatorum tuorum, sive custodum tuorum, Apostolos significat, de quibus et in alio loco (Infra, LXII, 6) ad Ecclesiam loquitur Deus: Super muros tuos constitui custodes, qui numquam tacebunt, recordantes Domini, qui exaltabunt vocem de sublimibus disserentes. Unde dicitur ad eos (Supra, XL, 9): Super montem excelsum ascende qui evangelizas Sion. Exalta in fortitudine vocem tuam qui evangelizas Jerusalem. Isti pari Deum voce laudabunt, et oculis videbunt ad oculos. Quod aliis verbis Apostolus dicit: Facie ad faciem (I Cor. XIII); quando Sanctus canit: Oculi mei semper ad Dominum (Ps. XXIV, 15). Et: Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelo (Ps. XX, 1). Et Dominus respondebit ei: Oculi enim Domini super justos, et aures illius in precem eorum (Ps. XXXIII, 16). Hoc quod Septuaginta transtulerunt, sicut ὥρα, id est, hora super montes: sic [Al. Sicut] pedes evangelizantis auditum pacis, et reliqua, Paulus sequens sensum Hebraicae Veritatis, ponit in Epistola ad Romanos: Quam speciosi pedes evangelizantium bona, evangelizantium pacem (Rom. X, 15): Apostolos intelligi volens, quorum Dominus lavit pedes (Joan. XIII), ut mundi et pulchri essent ad praedicandum, et in toto orbe discurrerent, brevique doctrina Christi implerent mundum. Ὥρα autem, id est, hora, juxta Septuaginta, et ambiguitatem sermonis Graeci, aut tempus significat, aut pulchritudinem. Si tempus, illi aptabitur: Tempore opportuno audivi te, et in die salutis adjutor tui fui (Isai. XLIX, 8). Unde infert Apostolus: Ecce nunc tempus acceptabile: ecce nunc dies salutis (II Cor. VI, 2). Opportuno enim tempore pro cunctis sanguinem fudit: quando omnes declinaverunt, simul inutiles facti erant. Non erat qui faceret bonum, non erat usque ad unum (Ps. XIII): ut pro omnibus gustaret mortem, quia omnes peccaverant, et indigebant gloria Dei (Rom. III). Si autem pulchritudinem ad illud referamus, quod in psalmo dicitur: Speciosus forma prae filiis hominum (Ps. XLIV, 3); (quid enim pulchrius quam ut forma servi fieret forma Dei, et sederet et regnaret cum Christo in coelestibus?) potest ὥρα secundum Graecae linguae latitudinem cura dici, et sollicitudo, juxta illud quod Sanctus ait: Multiplicabis me in anima mea, in virtute tua (Ps. CXXXVII, 4). Pro mulplicabis me, in Graeco dicitur πολυωρήσεις με, quod est, multa cura et sollicitudine me dignum habebis. Et alibi: Secundum altitudinem tuam ἐπολυώρησας filios hominum (Ps. XI, 9): quod aliis verbis Graece dicitur, πολλῆς ὤρας, τοῦτ’ ἔστι, φροντίδος ἠξίωσας. Sed haec superflua sunt; et speciosi magis pedes Christi vel Apostolorum accipiendi, quod, praeter Septuaginta, omnes similiter transtulerunt, Paulo eorum interpretationem probante.

(Vers. 9, 10.) Gaudete et laudate simul, deserta Jerusalem, quia consolatus est Dominus populum suum: redemit Jerusalem. Paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium: et videbunt omnes fines terrae salutare Dei nostri. LXX: Erumpant laetitiam simul deserta Jerusalem, quia misertus est Dominus ejus, et eruit Jerusalem. Revelabit Dominus brachium sanctum suum in conspectu cunctarum gentium. Et videbunt omnes fines terrae salutare Dei nostri. Ducto in captivitatem populo Judaeorum, et urbe succensa, aut rarus erat in Jerusalem, aut nullus habitator. Postquam autem qui prius loquebatur in Prophetis, et erat in principio apud Deum, Deus Verbum habitavit in nobis, et caro factus est, instaurata sunt deserta Jerusalem; et venit ille de quo scriptum est: Hic aedificabit civitatem meam, et captivitatem populi mei reducet: ut nequaquam plangatur ab Jeremia: Quomodo sedet sola civitas quae erat plena populis: facta est quasi vidua quae erat multiplicata in gentibus (Thren. I, 1); sed audiat David canentem, In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus tamquam consolati (Ps. CXXV, 1, 4). Et post paululum: Facti sumus laetantes. Et ut sciamus nequaquam haec dici de populo Judaeorum, sed de omnibus qui per apostolos in Dominum credituri sunt, ponit et dicit: qui consolatus est eam, sive misertus est ejus, et qui eruit vel redemit eam, ipse paravit sive revelavit brachium sanctum suum, in conspectu omnium gentium: et videbunt omnes fines terrae salutare Dei nostri. Ex quo perspicuum est, exstructa per Apostolos spirituali Jerusalem, id est, Ecclesia, quae a Judaeis fuerat derelicta, revelari brachium Domini cunctis gentibus, et videre salutare ejus omnes fines terrae. Quod dupliciter intelligitur. Aut enim revelat Pater brachium suum cunctis gentibus, aut filius revelat fortitudinem suam. De quo scriptum est: Virtus enim ab eo egrediebatur et sanabat omnes (Luc. VI, 19). Et iterum: Sensi virtutem exisse de me quae sanavit haemorrhousam (Marc. V, 30). Quod autem Filius Dei, Patris dextera appelletur et brachium, multa sunt testimonia, e quibus pauca dicemus: Salvabit [Al. Salvavit] sibi dextera ejus, et brachium sanctum illius (Ps. XCVII, 2). Et alibi: In brachio meo gentes sperabunt (Isai. LI, 5). De quo Jacob dicit: Hic erit exspectatio gentium (Genes. XLIX, 10). Et octogesimus octavus psalmus: Tuum brachium cum potentia. Hoc brachio eduxit Dominus populum Israel de terra Aegypti. De quo ad Apostolorum principem loquebatur: Beatus es, Simon Barjona, quia caro et sanguis non revelaverunt tibi, sed Pater meus qui est in coelis (Mat. XVI, 17). Et Apostolus Paulus de se (Galat. I, 15): Quando, inquit, placuit Deo, qui separavit me de utero matris meae, ut revelaret Filium suum in me. Quod autem cunctis gentibus omnes terrae terminos copulavit, qui visuri sunt salutare Dei, illud ostendit quod et in alio loco dicitur: Convertimini ad me ab extremis terrae, et salvi eritis (Isai. XLV, 22); et per Jeremiam: Ad te gentes venient ab extremis terrae (Jer. XVI, 19); et iterum: Recordabuntur et convertentur ad Dominum omnes familiae gentium; quia Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium (Ps. XXI, 28 et seqq.); ut non solum varietas gentium singularum, sed et omnes mundi cardines credituri praenuntientur in Christo. Juxta id quod ipse loquitur: Cum autem praedicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, tunc erit finis (Matth. XXIV, 14). Alii summitates et extrema terrae, eos intelligi volunt, qui non in media terra, sed in extremis ejus instar rotarum finibus consistentes, humilia deserunt et ad excelsa festinant.

(Vers. 11-13.) Recedite, recedite, exite inde, pollutum nolite tangere: exite de medio ejus, mundamini qui fertis vasa Domini. Quoniam non in tumultu exibitis: nec in fuga properabitis. Praecedet enim vos Dominus, et congregabit vos Deus Israel. LXX: Recedite, recedite, egredimini inde, et immundum nolite tangere: exite de medio ejus: separamini qui portatis vasa Domini, quia non cum tumultu exibitis, neque cum fuga ibitis: sed praecedet vos Dominus, et qui congregat vos Deus Israel. Et hoc Judaei sic disserere conantur: Exite de Babylone, et idola eorum derelinquite. Exite de medio illius, et vasa quae Nabuchodonosor, capta Jerusalem, tulerat (IV Reg. XV), Cyro laxante captivos sub Zorobabel et Esdra (Esdr. I), referte in templum; nec sicut prius de Aegypto cum tumultu et timore fugistis, ita egredimini de Babylone; sed cum pace et voluntate regis Persarum atque Medorum, in quo Domini voluntas apparuit, qui protexit et congregavit vos. Alii quae de Babylone diximus, de Romano regno interpretantur, quod in adventu Christi qui eos liberaturus sit, haec omnia compleantur. Nos autem audientes supra: Quam pulchri super montes pedes annuntiantis et praedicantis pacem. Et: Revelabit Dominus brachium suum in conspectu omnium gentium: Et, videbunt omnes fines terrae salutare Dei nostri, nequaquam hoc de Judaeis, sed de Apostolorum omniumque Sanctorum intelligimus choro. Quibus praecipitur, ut recedant de Jerusalem, et in toto mundo Evangelium praedicent, dicente Domino Salvatore: Ite et docete omnes gentes, baptizantes eas in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19): ut nequaquam cum Judaeis blasphemantibus maneant, in quorum necem Romanus paretur exercitus; sed pollutos derelinquant: et separentur ab eis atque mundentur, qui portant vasa Domini. Templum enim sunt Spiritus sancti (I Cor. III), et magnae domus vasa aurea et argentea. Qualis fuit Apostolus Paulus, qui vas electionis dicitur (Act. IX), praeparaverat enim se in vas pretiosum et aptum in ministerium Dei. Vel certe hoc dicendum, quod vasa Domini, armatura Dei sit spiritualis. De qua et Paulus Apostolus loquebatur: Induite vos armatura Dei (Ephes. VI, 11), et per singula enumerat: loricam justitiae, et clypeum fidei, et galeam salutis, et gladium spiritus, qui interpretatur verbum Dei. Ad haec addit, cingulum veritatis, et calceatos pedes in praeparatione Evangelii pacis. Et in alio loco: Deponentes ergo opera tenebrarum, induamur arma lucis (Rom. XIII, 13). Sequitur: Non in tumultu exibitis, nec in fuga properabitis. Neque enim ut victi de Jerusalem, sed ut victores recesserunt: ut qui quotidie praedicantes in Templo Evangelium Dei, multa millia Judaeorum Christi fidei subjecerant, etiam mundum illius Evangelio subjugarent. Praevium enim habebant Dominum, qui congregaret eos, Deum Israel, hoc est, de orbe terrarum unum gregem faceret, ut impleretur illud quod Dominus in Evangelio in Patrem loquitur (Joann. XVII, 21): Da, ut sicut ego et tu unum sumus: sic et isti in nobis unum sint: ut eodem sensu et eadem sententia, repugnantia inter se vitia atque contraria deserentes, unam apprehenderent solamque virtutem. Neque enim vitia et perturbationes invicem se sequuntur: quod de virtutibus dicitur, in quibus nec ὑπερβολαὶ sunt, nec ἐλλείψεις, id est, nec plus nec minus, sed omnia temperata. Porro in vitiis universa contraria sunt, ut pavor audaciae, impietati superstitio, luxuria parcitati. Ecce intelliget servus meus, exaltabitur, et elevabitur et sublimis erit valde. Sicut obstupuerunt super te multi: sic inglorius erit inter viros aspectus ejus, et forma illius inter filios hominum. Iste asperget gentes multas: super ipsum continebunt reges os suum: quia quibus non erat [Vulg. est] narratum de eo, viderunt; et qui non audierant, contemplati sunt. LXX: Ecce intelliget puer meus, et exaltabitur, et gloriabitur valde. Sicut stupebunt super te multi: sic in gloria erit ab hominibus species tua, et gloria tua a filiis hominum: sic mirabuntur gentes multae super eo, et continebunt reges os suum, quia quibus non est annuntiatum de eo, videbunt, et qui non audierunt, intelligent. Ne ulla legentibus ambiguitas relinquatur, quis sit ille qui dixerit: Ego qui loquebar, ecce adsum; et quod sit brachium sanctum Domini, quod cunctis gentibus revelatum est, Deus omnipotens Pater perspicue docet: Ecce intelliget servus meus sive puer meus, de cujus differentia supra diximus. Intelliget autem, non ut verbum Dei, atque sapientia; sed ut servus et puer. Qui cum in forma Dei esset, formam servi dignatus est accipere: factus obediens Patri usque ad mortem, et mortem crucis (Philipp. II). Quamobrem exaltavit eum, et donavit illi nomen super omne nomen. Qui loquitur in psalmo: Benedicam Dominum, qui tribuit mihi intellectum (Ps. XV, 7); et de quo David canit: Qui fecit coelos in intellectu (Ps. CXXXV, 5). Ipse est enim sapientia atque intelligentia, qui proficiebat quasi puer aetate atque sapientia: de quo loquitur et Petrus: Deus patrum nostrorum glorificavit Filium suum Jesum, quem vos quidem tradidistis, et negastis ante faciem Pilati volentis eum dimittere. Vos autem sanctum et justum negastis (Act. III, 13, 14), de quo et supra scriptum ostendimus: Ego testis, dicit Dominus, et puer quem elegi: super ipsum stupebunt plurimi (Isai. XLIII, 10), cum illius signa perspexerint. Et hinc erit majus miraculum, quod inglorius erit inter homines aspectus ejus: non quo formae significet foeditatem, sed quo in humilitate venerit et paupertate. Qui cum dives esset, pro nobis pauper factus est; et credentibus dixit: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 29): de quo et Clemens vir apostolicus, qui post Petrum Romanam rexit Ecclesiam, scribit ad Corinthios: Sceptrum Dei Dominus Jesus Christus, non venit in jactantia superbiae, cum possit omnia, sed in humilitate. Intantum ut verberatus a ministro sacerdotis, responderit: si male locutus sum, argue de peccato; sin autem bene, quid me caedis (Joan. XVIII)? habens duodecim Angelorum millia, quae illius nutibus obedirent. Iste asperget gentes multas, mundans eas sanguine suo et in baptismate Dei consecrans servituti. Super ipsum continebunt reges os suum, et principes saeculi, quorum omnis sapientia crucis praedicatione subversa est: et qui non habuerant Legem et Prophetas, et quibus de eo non fuerat nuntiatum, ipsi videbunt et intelligent. De quibus loquitur et Salvator: Beati qui non viderunt et crediderunt (Joan. XX, 29). In quorum comparatione, Judaeorum duritia reprehenditur, qui videntes et audientes, Isaiae in se vaticinium compleverunt, dicentis: Auditu audietis, et non intelligetis: et videntes aspicietis, et non videbitis. Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt (Isa. VI, 9, 10).

(Cap. LIII.—Vers. 1 seq.) Quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est? Et ascendet sicut virgultum coram eo, et sicut radix de terra sitienti: non est species ei, neque decor: et vidimus eum, et non erat aspectus: et desideravimus eum. Despectum et novissimum virorum, virum dolorum, et scientem infirmitatem; et quasi absconditus vultus ejus, et despectus: unde nec reputavimus eum. Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros [Vulg. repetit ipse] portavit: et nos putavimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo, et humiliatum. LXX: Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est? Annuntiavimus quasi parvulum in conspectu ejus: sicut radix in terra sitienti. Non est species ei neque gloria, et vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem: sed species ejus inhonorata, et deficiens prae filiis hominum. Homo in plaga, et sciens ferre infirmitatem, quia aversa est facies ejus, despecta et non reputata. Iste peccata nostra portat, et pro nobis dolet, et nos reputavimus cum esse in dolore, et in plaga et in afflictione. Post verba Patris, quibus filium suum mundo nuntiaverat esse venturum; et ante scandalum crucis, de quo dicturus erat: Inglorius erit aspectus ejus, et forma ejus prae filiis hominum, gloriam praemiserat resurrectionis: Exaltabitur et elevabitur, et sublimis erit valde: ut humilitate crucis resurrectionis gloriam praeveniret, respondit Prophetarum chorus se implesse officium, et quantum in se fuit, brachium illius atque virtutem omnibus nuntiasse. In eo autem quod dicit: Quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est? raritatem credentium significat ex Judaeis. Quodque sequitur: Ascendet sicut virgultum coram eo; pro quo LXX transtulerunt, Annuntiavimus sicut parvulum coram eo: pro virgulto, Symmachus, ramum interpretatus est, ut assumptum ostenderet hominem qui processit de utero virginali. De quo infert: Sicut radix de terra sitienti. Pro sitienti, Aquila interpretatus est, invia, ut virginitatis privilegium demonstraret, quod absque ullo humano semine de terra prius invia sit creatus. Iste est de quo et supra legimus: Exiet virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet (Isai. XI, 1); ut nativitatem ejus et ascensum significet in mundo. Sin autem non habebat speciem neque gloriam; sed forma ipsius erat ignobilis et deficiens prae filiis hominum, sive ut habetur in Hebraeo, despectus et novissimus virorum, quomodo in Psalmis dicitur: Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime, pulchritudine et decore tuo (Ps. XLIV, 4)? Quod facile solvitur. Despectus erat et ignobilis quando pendebat in cruce, et factus pro nobis maledictum, peccata nostra portabat. Et loquebatur Patri: Deus Deus meus, quare me dereliquisti (Matth. XXVII, 46)? Inclytus autem erat, et decorus aspectu, quando ad passionem ejus terra contremuit, saxa dirupta sunt, et fugiente sole, aeternam noctem elementa timuerunt. De quo et sponsa in Cantico Canticorum: Fratruelis meus candidus, et rubicundus, electus de millibus (Cant. V, 10). Candidus plenitudine ac puritate virtutum, rubicundus in passione, de qua postea lecturi sumus: Quis est iste qui ascendit de Edom, fulva [Al. fulvida] vestimenta ejus ex Bosor; electus de millibus in resurrectionem; ut qui erat primogenitus omnis creaturae, primogenitus fieret ex mortuis. Quod autem infert: Homo in dolore et sciens ferre infirmitatem, sive virum dolorum, et scientem infirmitatem, verum corpus hominis, et veram demonstrat animam, qui sciens ferre infirmitates, omnes eas divinitate superavit. Et absconditus vultus illius atque despectus, ut humano corpore divina potentia celaretur. De quo supra dictum est: Tu es Deus absconditus, et nesciebamus. Qui vere languores nostros et peccata portavit, et pro nobis dolet, non putative, id est, τὸ δοκεῖν, ut vetus et nova haeresis suspicantur; sed vere crucifixus est. Vere doluit, dicens in Evangelio: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38). Et: Nunc anima mea turbata est (Joan. XII, 27). Et nos putavimus eum esse immundum, sive in dolore, ut Septuaginta transtulerunt, pro quo Aquila et Symmachus posuerunt leprosum, Theodotio, flagellatum. Quod aliis verbis Hebraico idiomate lepra intelligitur, juxta illud quod in psalmo scriptum est: Et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo (Ps. XC, 10). Et est sensus: Putavimus eum pro peccatis suis a Deo esse percussum, qui humiliatus est propter nos, et cum latronibus crucifixus. Pro eo quod Symmachus transtulit Ἐν ἁφῇ ὄντα, hoc est, in lepra; Aquila posuit ἁφημένον, id est, leprosum: quod multi non intelligentes, putant relictum, et alii legunt καθήμενον, id est, sedentem. In principio capituli, in quo juxta Septuaginta dicitur: Domine, quis credidit auditui nostro: et brachium Domini cui revelatum est (Rom. X), quo testimonio et apostolus Paulus utitur ad Romanos, edisserens illud super Domini passione: Dominus, in Hebraico non habetur, sed pro intelligentia personae, ad quam dicitur, additum est.

(Vers. 5-7.) Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra. Disciplina pacis nostrae super eum, et livore ejus sanati sumus. Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in via sua [Vulg. viam suam] declinavit: et Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum. Oblatus est, quia ipse voluit, et non aperuit os suum. LXX: Ipse autem vulneratus est propter peccata nostra, et infirmatus est propter iniquitates nostras. Disciplina pacis nostrae super eum: livore ejus sanati sumus. Omnes quasi oves erravimus, homo in via sua erravit. Et Dominus tradidit eum propter iniquitates nostras, et ipse propter afflictionem non aperuit os suum. Nos, inquit, putavimus eum virum dolorum: sive juxta Septuaginta, esse in dolore, et percussum a Deo, et propria sustinere peccata. Ille autem vulneratus est propter iniquitates nostras, dicens in psalmo: Foderunt manus meas et pedes (Ps. XXI, 18), ut suo vulnere vulnera nostra curaret, et attritus est, sive infirmatus propter scelera nostra, ut factus pro nobis maledictum, nos liberaret de maledicto. Maledictus enim omnis homo qui pendet in ligno (Deut. XXI, Galat. III). Unde disciplina pacis nostrae super eum est. Quod enim nos pro nostris debebamus sceleribus sustinere, ille pro nobis passus est, pacificans per sanguinem crucis suae, sive quae in terra, sive quae in coelis sunt. Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae, solvens inimicitiam in carne sua, et livore ejus sanati sumus (Ephes. II). Ex quo perspicuum est, sicut corpus flagellatum atque laceratum signa injuriae in vibicibus ac livore portabat: ita et animam vere doluisse pro nobis, ne ex parte veritas, et ex parte mendacium credatur in Christo (Rom. III). Omnes, inquit, quasi oves erravimus, et indiguimus misericordia Dei, dicentes in psalmo: Erravi sicut ovis perdita (Ps. CXVIII, 176); quae in Evangelii parabola boni Pastoris atque solliciti humeris reportata est (Matth. XVIII). Qui sint autem istae oves, sequens versus ostendit. Homo in via sua erravit; sive unusquisque in via sua declinavit, ut proprium sequeretur errorem, et rectam viam deserens, de Crucifixo diversa sentiret. Dominus autem posuit in eo iniquitatem omnium nostrum, sive tradidit eum pro peccatis nostris; ut quod propter imbecillitatem virium ferre non poteramus, pro nobis ille portaret, qui oblatus est, quia ipse voluit. Non enim necessitate crucem, sed voluntate sustinuit, dicens in Evangelio: Calicem quem mihi dedit Pater, non bibam illum (Joan. XVIII, 11)? Et ad Petrum qui scandalizabatur a crucis nomine, quia non noverat mysterium, et humano pavore trepidabat: Vade retro me, Satana, scandalum es mihi, quia non sapis ea quae Dei sunt, sed quae hominum (Matth. XVI, 23). Alioquin si non propria voluntate esset oblatus, qui indicare et praedicere poterat proditorem, et Apostolis loquebatur: Omnes vos in hac nocte in me scandalum sustinebitis, poterat eos qui ad se missi fuerant declinare, quibus occurrit intrepidus, et ultro se obtulit dicens: Quem quaeritis (Joan. XVIII, 4, 6)? Qui statim ceciderunt retrorsum; vocem enim praesentis Dei ferre non poterant. Pulchreque addidit: Et non aperuit os suum. Qui dicenti Pilato: Mihi non loqueris? noluit respondere. Sive juxta Septuaginta: Afflictus non aperuit os. Aut juxta Symmachum et Theodotionem, audiens non aperuit os suum.

(Vers. 7 seqq.) Sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente [Vulg. addit se] obmutescet, et non aperiet os suum. De angustia et de judicio sublatus est. Generationem ejus quis enarrabit? quia abscissus est de terra viventium: propter scelus populi mei percussit eos. Et dabit impios pro sepultura, et divitem pro morte sua: eo quod iniquitatem non fecerit, neque dolus fuerit in ore ejus. Et Dominus voluit conterere eum in infirmitate. LXX: Sicut ovis ad victimam ductus est, et sicut agnus coram tondente mutus, sic non aperuit os suum. In humilitate judicium ejus sublatum est. Generationem illius quis enarrabit, quia tollitur de terra vita ejus? Ab iniquitatibus populi mei ductus est ad mortem; et dabo pessimos pro sepultura ejus, et divites pro morte illius. Quia iniquitatem non fecit, neque dolum in ore suo: et Dominus vult mundare eum a plaga. Hoc testimonium, cum in Actibus Apostolorum reginae Candacis Eunuchus rheda veheretur (Act. VIII et seqq.), et legens non intelligeret, interpretante Philippo super passione et nomine Salvatoris, intellexit, et statim baptizatus, in agni sanguine quem legebat, vir meruit appellari, et Apostolus genti Aethiopum missus est. Qui igitur oblatus est Pilato, quia ipse voluit; et non respondit, ut patibulum pro nobis damnatus ascenderet, ipse sicut ovis ad occisionem ductus est, et quasi agnus coram tondente obmutuit. Etenim pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V), quem Joannes Baptista monstrabat, dicens: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I, 29). Qui et in Apocalypsi Joannis Evangelistae, agnus occisus saepe memoratur (Apocal. V). Qui de seipso loquitur in Jeremia (Jerem. XI). Ego autem sicut agnus innocens, et ductus ad victimam, nesciebam. Cum enim nesciret peccatum, pro nobis peccatum factus est (II Cor. V). Et sicut agnus cum ducitur ad victimam, non repugnat: sic ille passus est voluntate, ut destrueret eum qui mortis habebat imperium (Hebr. II), humilians se usque ad mortem, et mortem crucis (Philipp. II). Hic agnus est, in cujus typo immolabatur agnus, cujus cruor linitus in postibus exterminatorem fugabat Aegypti (Exod. XXII); qui non solum sanguine suo nos redemit, sed et lanis operuit, ut algentes infidelitate, sua veste calefaceret, et audiremus Apostolum nobis loquentem: Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis (Galat. III, 27). Et in alio loco: Induimini Christo Jesu (Rom. XIII, 14). Quodque sequitur: De angustia et de judicio sublatus est; sive ut LXX transtulerunt, in humilitate judicium ejus ablatum est, illud significat, quod de tribulatione atque judicio ad Patrem victor ascenderit; sive quod judex omnium, judicii non repererit veritatem; sed absque ulla culpa, seditione Judaeorum et Pilati voce damnatus sit. Unde admiratur Propheta, quod omnium Deus se tradiderit passioni. De quo Paulus loquitur: Si enim credidissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Sequitur: Generationem ejus quis enarrabit? Quod dupliciter intelligitur: aut enim de divinitate ejus accipiendum est, quod impossibile sit divinae nativitatis nosse mysteria; de qua ipse loquitur in Proverbiis: Ante omnes colles generavit me (Prov. VIII, 25); juxta illud quod alibi legimus: Quis cognovit sensum Domini: aut quis consiliarius ejus fuit (Rom. XI, 34)? id est, nullus; aut de partu Virginis, quod difficulter possit exponi. Denique cum Mariae diceretur ab Angelo: Concipies et paries filium, illa respondit: Unde mihi hoc, quia virum non cognovi? Cui rursum Angelus: Spiritus, inquit, sanctus veniet super te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 31, 34, 35), ut vel ab Angelo, vel ab Evangelista tantum nativitatis hujus sacramenta dicantur. Cujus narrator rarissimus est, secundum illud: Quis sapiens, et intelliget haec: intelligens, et cognoscet ea (Osee XIV, 10)? Sin autem prudens lector tacita cogitatione responderit: Et quomodo scriptum est: Nemo novit Filium nisi Pater: et nemo novit Patrem, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare? Et qui novit Patrem et Filium, utique et generationis potest enarrare mysterium. Audiat aliud esse nosse, aliud eloqui, quia frequenter quae mente concipimus, sermone explicare non possumus. Ergo et mysterium divinae nativitatis in corpore, possunt sancti, fide magis nosse quam dicere. Alioquin et Apostolus raptus in tertium coelum et in paradisum, audivit verba quae nequaquam valet humana lingua proferre (II Cor. XII). Sed et Spiritus interpellat pro nobis gemitibus ineffabilibus. Istius igitur, cujus generationem aut nullus, aut rarus enarrare potest, sublata est vita de terra; ut nequaquam in terra, sed in coelo viveret. Sive abscissus est de terra viventium, ut impleretur de eo quod scriptum est in Apocalypsi Joannis: Ego sum primus et novissimus: qui vivebam, et sum mortuus: et ecce vivo in aeternum (Apoc. XVII, 18); ut post vitam quam vixit in terra mortuus terrae, coelis viveret in aeternum. Quodque jungitur, Propter scelus populi mei percussit eos; sive, juxta LXX, ab iniquitatibus populi mei ductus est ad mortem, duplicem sensum habet. Aut enim persecutores et sceleratos populi sui, sua morte percussit: aut propter magnitudinem peccatorum populi, quem semper peculiarem habuit, ductus ad mortem est, ut illos ad vitam sua morte revocaret. Ipse dedit impios, pro sepultura sua; et divitem, pro morte sua. Sive pessimos, pro sepultura ejus; et divites, pro morte ejus: utrumque populum significans, ut in malis et pessimis, qui ante Dei notitiam non habebant (Rom. IX), ostendatur gentium multitudo: in divitibus, quorum erat Testamentum et Legislatio et Prophetae, Judaicus populus demonstretur. Ergo idcirco passus est Dominus et sepultus, ut ex utroque populo sibi Ecclesiam congregaret. Sive hoc dicendum, quod Scribas et Pharisaeos, ac Sadducaeos, sacerdotes et pontifices, qui in populo ante regnabant, et nimiis opibus affluebant, post Domini passionem Romanis tradiderit Deus, et aeternae subjecerit servituti. Iste pro cujus sepultura et morte, impii divitesque sunt traditi, iniquitatem non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus. Quod de nullo penitus hominum intelligi potest, ut nec opere, nec sermone peccaverit, dicente Scriptura: Nemo mundus a sordibus, nec si unius quidem diei fuerit vita ejus. Et, omnes sicut oves erravimus, unusquisque in via sua declinavit (Job. XXV): nisi de illo, qui peccata nostra portavit, et pro nobis dolet, et vulneratus est pro iniquitatibus nostris, et afflictus est propter scelera nostra, cujus livore sanati sumus. Super quo et princeps Apostolorum Petrus hoc testimonium edisserens, ait: In hoc enim vocati estis, quia et Christus passus est pro nobis, relinquens vobis exemplum, ut sequamini vestigia ejus. Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ipsius. Qui cum malediceretur, non maledicebat: et cum pateretur, non comminabatur (I Petr. II, 21 et seqq.). Dominus autem voluit mundare eum a plaga, quam lancea militis percussus acceperat. Sive conterere eum in infirmitate ac vulnere: de quo et ipse dicebat: Quoniam quem tu percussisti, ipsi persecuti sunt (Ps. LXVIII, 27). Et per Zachariam loquitur Deus: Percutiam pastorem, et oves dispergentur (Zach. XIII, 7). Ergo ut pateretur non fuit necessitatis, sed voluntatis Patris et suae, ad quem ipse dicebat: Deus, ut facerem voluntatem tuam, volui (Ps. XXXIX, 9). De quo et supra legimus: Oblatus est, quia ipse voluit.

(Vers. 10, 11.) Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longaevum, et voluntas Domini in manu ejus dirigetur. Pro eo quod laboraverit [Vulg. laboravit] anima ejus, videbit, et saturabitur: in scientia sua justificabit ipse justus servos meos [Al. servus meus] multos, et iniquitates eorum ipse portabit. LXX: Si dederitis pro peccato, anima vestra videbit semen longaevum: et vult Dominus auferre de dolore animam ejus, ostendere ei lucem, et formare intelligentiam. Justificare justum bene servientem multis: et peccata eorum ipse portabit. Juxta Hebraicum hic sensus est: Si posuerit pro peccato animam suam ille quem Dominus conterere voluit, sive mundare, videbit semen longaevum, quod seminavit in bona terra. De quo in Evangelio scriptum est: Exivit qui seminat seminare; et iterum: Simile est regnum coelorum homini qui seminavit bonum semen in agro suo (Matth. XIII, 3). Et voluntas Domini in manu illius dirigetur, ut quidquid Pater voluit, illius virtutibus impleatur, dicentis ad Patrem: Ego servavi eos in nomine tuo quos dedisti mihi. Custodivi, et nemo ex his periit, nisi filius perditionis. (Joan. XVII, 12). Semen autem videbit aeternum, et voluntas Patris in manu illius dirigetur: quia laboravit anima ejus multo tempore, requiem non inveniens in Judaeis, et dicens in Evangelio: Vulpes foveas habent: et volucres coeli, nidos: Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet (Matth. VIII, 10). Et in hoc eodem Propheta: Laboravi sustinens (Isai. I, 14). Quia igitur laboravit, videbit Ecclesias in toto orbe consurgere, et earum saturabitur fide. Denique cum esuriens et sitiens sedisset super puteum Jacob (Joan. IV), medium diem sole torrente, emptis cibis uti noluit, quia jam Samaritanae, et exeuntis ad eum civitatis Sichem fide satiatus erat. Juxta quem sensum dicebat inter octo beatitudines: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam (Matth. V, 6). In scientia sua, id est, in doctrina, ipse justus, qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus: et servus Patris, qui formam servi acceperat, et Domini servierat voluntati, multos justificabit de tote orbe credentes. Et iniquitates eorum ipse portabit, quas illi portare non poterant, et quarum pondere opprimebantur. Juxta Septuaginta hoc dicitur: O vos, propter quorum peccata Filius Dei est ductus ad mortem, qui pessimi, et in malo divites, dati estis pro sepultura et morte ejus, si volueritis agere poenitentiam, et pro peccatis vestris offerre sacrificium placens Deo, spiritum contribulatum, videbit anima vestra semen longi temporis, ipsum Dominum Salvatorem. De quo in octogesimo octavo psalmo canitur: Semen ejus in aeternum permanet, et thronus illius sicut sol in conspectu meo. Et iterum: Ponam in saeculum saeculi semen ejus, et thronum illius sicut dies coeli. Quod aliis verbis ad Virginem Gabriel loquitur: Ecce concipies in utero et paries: qui Filius Altissimi vocabitur. Et dabit illi Dominus thronum David patris sui, et regnabit super domum Jacob in sempiternum: et regni ejus non erit finis (Luc. I, 31, 32). Vult enim Dominus auferre de dolore animam ejus, qui dixerat: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38), ut crucis contumelia resurrectionis gloria temperetur. Et ostendere ei lucem, ut omnes per se videat illuminatos. Et formare intelligentia, subauditur eum, super quem descenderit spiritus sapientiae et intellectus. Et justificare justum, qui bene multis servierit; non enim venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret (Matth. XX), in Petri pedibus (Joan. XIII), cunctorum Apostolorum peccata abluens. Qui apparuit in carne, justificatus est in spiritu. De quo et Judas proditor confitetur: Peccavi, tradens sanguinem justum (Matth. XXVII, 4). Et uxor Pilati: Nihil tibi sit et justo illi: multa enim passa sum hodie in somnis propter eum. Et notandum quod non justificatus sit, ut de iniquo, justus fieret. Sed justus justificatur, non ut inciperet esse quod non erat; sed ut quod erat omnibus appareret. Iste justus pro iniquis passus est, ut omnes nos offerret Deo. De quo dicitur ad Judaeos: Et negastis sanctum et justum, et petistis ut vir homicida donaretur vobis (Act. III, 14). Et peccata, inquit, eorum ipse portavit; quasi medicus languores aegrotantium, quo sani non indigent, se hi qui male se habent (Luc. V).

(Vers. 12.) Ideo dispertiam ei plurimos, et fortium dividet spolia: pro eo quod tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est: et ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit. LXX: Propterea ipse possidebit multos, et fortium dividet spolia: pro eo quod contaminata est in morte anima ejus, et cum iniquis reputatus est, et ipse peccata multorum suscepit, et propter iniquitates eorum traditus est. Causas reddit cur post passionem multa Christus praemia consequatur. Quia, inquit, passus est, et fecit omnia quae praeteritus sermo descripsit, et iniquitates multorum ipse portavit: propterea dividam ei plurimos, ut pro parte Domini Jacob, et funiculo haereditatis illius Israel, credant in eum de Oriente et Occidente venientes, et recumbant in regno Dei cum Abraham, Isaac et Jacob (Matth. VIII): impleto illo quod scriptum est: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Ps. II, 8). De quo et in hoc eodem Propheta legitur, Erit radix Jesse: et qui resurget ut principetur gentium, in ipso gentes sperabunt (Isai. XI, 10). Isti autem plurimi quondam a fortibus tenebantur; et sub specie asinae et pulli, multos habebant dominos, quibus dixerunt Apostoli: Dominus eos necessarios habet (Matth. XXI, 3). Qui fortes erant antequam Christus humanum corpus assumeret, et forte superato, diriperet domum ejus. Praedam ergo fortium Apostolis suis tradidit atque divisit, ut Petrus, Jacobus, et Joannes, circumcisi populi principes fierent, et Paulus et Barnabas mitterentur ad gentes, locis, non animo separati, et sub uno Domino in diversa starent acie, ut agminis utriusque victoria, triumphum erigerent Salvatori. Ex quo qui dispensatoriam inter Petrum et Paulum contentionem (Act. XV). vere dicunt jurgium fuisse atque certamen, ut blasphemanti Porphyrio satisfaciant: et veteris Legis caeremonias in Ecclesia Christi, a stirpe credentis Israel asserunt esse servandas, debent et auream in mille annis exspectare Jerusalem, ut victimas immolent, et circumcidantur, ut in sabbato sedeant, dormiant, saturentur, inebrientur, et surgant ludere, qui ludus offendit Deum. Hoc diximus propter id quod nunc prophetatur: Et fortium dividet spolia (Is. LIII, 12). Juxta illud quod in alio loco scriptum est: Cum divideret coelestis reges in ea. Et iterum: Rex virtutum dilecti, et speciei domus dividere spolia (Ps. LXVII, 13). Denique super Paulo apostolo, qui de tribu Benjamin erat, juxta Hebraicum dicitur: Benjamin lupus rapax: mane comedet, et ad vesperum dividet spolia (Gen. XLIX, 27). De quibus et ante jam diximus: Laetabuntur in conspectu tuo, sicut qui laetantur in messe, et sicut qui dividunt spolia (Isai. IX, 3), in toto orbe sibi Christi Ecclesias dividentes. Propterea accipiet gentes plurimas, qui venit praedicare captivis remissionem, et captivam prius a diabolo atque daemonibus duxit captivitatem, et dedit eam dono hominibus atque credentibus, quia tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis sive iniquis reputatus est (I Cor. IX). Si enim Apostolus ejus his qui erant sine lege, factus est quasi sine lege; cum non esset sine lege, sed esset in lege Christi: quare non et Christus cum iniquis reputatus sit, ut iniquos redimeret a peccato, et omnibus omnia fieret, ut omnes salvos faceret? Peccata enim nostra portavit in corpore suo (I Petr. II), ligno crucis affigens ea, ut deleret chirographum, quod diabolo et angelis illius feceramus, scriptum manibus animae, id est, operibus ejus. De quibus Paulus apostolus loquitur: Et vos cum essetis mortui in peccatis, et in desideriis carnis, vivere fecit cum Christo, donans nobis omnia peccata. Et delens quod adversum nos erat chirographum, quod erat contrarium nobis; et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci: spolians principatus, et potestates dehonestavit, confidenter triumphans de eis (Eph. I, 2; Coloss. II, 14, 15). Iniquos autem cum quibus reputatus est, Marcus Evangelista latrones intelligit, scribens: Et crucifixerunt cum eo duos latrones: unum a dextris, et alterum a sinistris. Et impleta est Scriptura quae dicit: Et cum iniquis reputatus est (Marc. XV, 27). Quod et altius intelligi potest, dicente de semetipso Domino: Reputatus sum cum descendentibus in lacum: factus sum sicut homo sine adjutorio inter mortuos liber (Ps. LXXXVII, 4). Vere enim reputatus est inter peccatores et iniquos, ut descenderet ad infernum; qui in multis Scripturarum locis vocatur lacus, et vinctos in carcere liberaret. Qui traditus est propter peccata nostra, et resurrexit propter justificationem nostram (Rom. IV). Tantaeque clementiae fuit, ut pro transgressoribus, immo pro persecutoribus suis rogaret in cruce, et diceret: Pater, ignosce illis: quod enim faciunt, nesciunt (Luc. XXIII, 34).


Index              Poster