Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri
Commentariorum in Isaiam Prophetam
libri duodeviginti

Liber decimus sextus

Egregia disertissimi oratoris sententia est, Felices essent [Al. esse] artes, si de illis soli artifices judicarent. Ac ne a profanis tantum sumere videar exemplum, nimirum hoc illud est quod aliis verbis Propheta demonstrat: Beatus qui in aures loquitur audientium (Eccles. XXVI, 12): Qua felicitate tu, filia Eustochium, me compotem esse fecisti; nam cum anterioris libri praefatiunculam legeres, in qua asserui, Apostolos et Evangelistas ea tantum de Septuaginta Interpretibus, vel suis, vel eorum verbis ponere testimonia, quae cum Hebraico consonarent: si qua autem ab aliis addita sunt, omnino negligere: illico mihi non parvam quaestiunculam detulisti, quod scilicet octo versus, qui leguntur in Ecclesiis, et in Hebraico non habentur, tertii decimi psalmi, Apostolus usurparit, scribens ad Romanos: Sepulcrum patens est guttur eorum: linguis suis dolose agebant: Venenum aspidum sub labiis eorum. Quorum os maledictione et amaritudine plenum est: Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem: Contritio et infelicitas in viis eorum: Et viam pacis non cognoverunt: Non est timor Dei ante oculos eorum (Rom. III, 13 seqq.). Quod cum audissem, quasi a fortissimo pugile percussus essem, coepi tacitus aestuare, et stuporem mentis vultus pallore signare. Hebraeus, inquam, ex Hebraeis, secundum legem Pharisaeus, eruditusque ad pedes Gamalielis, aut ignoravit haec, aut eorum, qui lecturi erant, abusus est ignorantia (Philipp. VI, Act. XXII, 3). Quorum alterum ineruditi, alterum callidi est ad malitiam, nec ejus qui dixerit: Et si imperitus sermone, non tamen scientia (II Cor. XI, 6); et iterum: in simplicitate et sinceritate annuntiavi vobis verbum (II Cor. I, 12). Tandem in memet reversus, unius diei spatium postulavi, ut responsio mea nequaquam argumentum humani esset ingenii, sed fructus assiduae lectionis. Itaque omnem Scripturam mente perlustrans, animadverti, sicut omnis pene ad Romanos Epistola de veteri structa est Instrumento, sic et hoc testimonium de Psalmis, et Isaia esse contextum (Vers. 11). Nam duo primi versus: Sepulcrum patens est guttur eorum: linguis suis dolose agebant, quinti psalmi sunt (Vers. 11). Illud autem quod sequitur: Venenum aspidum sub labiis eorum, centesimi tricesimi noni Psalmi est (Vers. 4). Rursumque quod dicitur: Quorum os maledictione et amaritudine plenum est, de nono psalmo sumptum est (Vers. 29). Tres autem versiculi qui sequuntur: Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem: Contritio et infelicitas in viis eorum: Et viam pacis non cognoverunt, in Isaia propheta reperi, quos in decimo sexto explanationis ejus libro, quem nunc dictare cupio, expositurus sum. Ultimus autem versus, id est, octavus: Non est timor Dei ante oculos eorum, in tricesimi quinti psalmi principio est. Nec in hoc cuiquam videatur esse diversum, si quod in suis locis numero dicitur singulari, ab Apostolo pluraliter dicatur, qui scribebat ad plurimos, et in unum sensum multa cogebat exempla. Arbitror solutam quaestionem tuam, et nostram regulam super translatione veteris Instrumenti concussam magis esse quam motam. Et non tam Apostolum de psalmo tertio decimo sumpsisse, quod in Hebraico non habetur, quam eos qui artem contexendarum inter se Scripturarum Apostoli nesciebant, quaesisse aptum locum, ubi assumptum ab eo ponerent testimonium, quod absque auctoritate in Scriptura positum non putabant. Denique omnes Graeciae tractatores, qui nobis eruditionis suae in Psalmos Commentarios reliquerunt, hos versiculos veru annotant atque praetereunt, liquido confitentes in Hebraico non haberi, nec esse in Septuaginta Interpretibus, sed in editione Vulgata, quae Graece κοινὴ dicitur, et in toto orbe diversa est. Sed jam tempus est, ut coepto incumbamus operi, reliqua persequamur.

(Vers. 3, 4.) Vos autem accedite huc, filii auguratricis: semen adulteri et fornicariae super quem lusistis? super quem dilatastis os, et ejecistis linguam? LXX: Vos autem accedite huc, filii iniqui, semen adulterorum et meretricis in quo lusistis? super quem aperuistis os vestrum: et super quo ejecistis linguam vestram? Sublato justo, cujus sepultura in pace est, immo sublato de medio, vos qui estis filii iniquitatis, accedite ad me, et audite quae dicam (Joan. VIII). Quomodo enim qui facit iniquitatem, servus est iniquitatis, sic qui juxta Judam proditorem, filius est perditionis, appellari potest filius iniquitatis. Denique scriptum est de Domino Salvatore: Et filius iniquitatis non apponet ut affligat eum (Ps. LXXXVIII, 23). Pro iniquitate, sive iniquorum, quod LXX transtulerunt, Theodotio ipsum verbum Hebraicum posuit ONENA (עננה), quod nos juxta Symmachum, in auguratricem vertimus, quod scilicet semper Jerusalem, quae est mater audientium, idololatriae dedita fuerit. Quamobrem appellat eos semen adulteri, sive adulterorum (de quibus dictum est: Et maechabantur in lignum et lapidem [Jerem. III, 9]) ac meretricis: haud dubium quin eamdem significet, de qua supra legimus: Quomodo facta est meretrix civitas fidelis Sion (Isai. I, 21)? Super quem, inquit, lusistis, conspuentes faciem ejus, barbamque vellentes; et super quem dilatastis et aperuistis os vestrum, et linguam ejecistis, dicentes ei: Samaritanus es, et daemonium habes (Joan. VIII, 48)? Et iterum: Iste non ejicit daemonia, nisi in Beelzebub principe daemoniorum (Matth. XII, 24). Et postea in passione: Crucifige, crucifige talem (Luc. XXIII, 21). Et rursum: Sanguis ejus super nos et super filios nostros (Matth. XXVII, 25). Et alibi: Vah, qui destruis Templum, et in triduo instauras illud. Alios salvos fecit, seipsum salvum facere non potest. Descendat nunc de cruce, et credimus ei (Ibid. 40).

(Vers. 4, 5.) Numquid non vos filii scelesti, semen mendax, qui consolamini in diis subter omne lignum frondosum, immolantes parvulos in torrentibus subter imminentes [Vulg. eminentes] petras? LXX: Nonne vos estis filii perditionis: semen iniquum, qui vocatis idola subter frondosas arbores: immolantes filios vestros in vallibus in medio petrae? Vos, inquit, ista fecistis, quae praeteritus sermo narravit. Qui estis filii scelerati, sive perditionis, qualis fuit et Judas proditor, qui appellatus est filius perditionis (Joan. XVII): et semen iniquum sive mendax atque mendacii, qui delectamini in diis subter omni frondosa arbore, et immolatis filios vestros in torrentibus (Act. VIII). De quo et Regum ac Paralipomenon narrat historia, quod immolaverint diis filios suos, et in igne consecraverint (IV Reg. XVI et XVII). Quod quidem et Achab regem Israel, et Manassen regem Juda fecisse, non est dubium, qui a parricidio liberorum ad Prophetarum sanguinem pervenerunt, de quo et in Osee: Immolate, ait, homines, vituli enim defecerunt (Osee XIII, 2). Sive ut in Hebraeo scriptum est: Immolantes homines, vitulos adoratis. Et in psalmis plenius scribitur: Commixti sunt gentibus, et didicerunt opera eorum, et servierunt sculptilibus eorum, et factum est eis in scandalum. Et immolaverunt filios suos et filias suas daemonibus, et effuderunt sanguinem innocentem, vel innoxium: sanguinem filiorum et filiarum suarum, et immolaverunt sculptilibus Chanaan. Et infecta est terra sanguinibus, et polluta est in operibus suis (Psal. CV, 35 et seqq.). Cum ergo manifesta sit historia, quod filii sint interfectores [Al. interfectoris] Christi ista facientium, occurrit quaestio, quomodo filii dicantur filii perditionis, adversum eos qui volunt esse diversas naturas: aliam quae perdita sit et mala, et salvari nequeat; et aliam bonam, quae perire non possit. Si enim, ut illi putant, filii perditionis naturae pessimae sunt: quomodo inventum est quod prius perditum fuerat? Denique in parabolis poenitentium, et ovis perdita de centum ovibus, et drachma quae de decem perierat, reperiuntur, et perditus filius invenitur, de quo ad majorem natu dixerat pater: Iste frater tuus perierat, et inventus est: mortuus erat, et revixit (Luc. XV, 32). Numquam enim perit, nisi quod prius salvum fuit; et numquam moritur, nisi quod ante vixerat. Ergo isti qui nunc appellantur filii perditionis, sive iniquitatis ac sceleris, proprio vitio dereliquerunt Dominum, et de filiis Domini, filii perditionis esse coeperunt, dicente ad eos hoc eodem Propheta: Dereliquistis Dominum, et ad iracundiam provocastis Sanctum Israel (Isai. I, 4). Possumus haec secundum tropologiam, et super haereticis accipere, qui filii perditionis sunt, et semen pessimum, sive mendacii. Ab initio enim mendaces sunt, sicut diabolus, qui est pater ejus, qui est pater omnis mendacii. Isti vocant eos quos deceperunt ad idola, sive ad simulacra dogmatum suorum, subter frondosas arbores atque nemorosas, voluptates illis et delicias pollicentes, sive celantes impuritates suas. Unde et Adam postquam peccaverat, abscondit se in paradiso subter arborem, ne Dei pateret aspectui (Genes. III). Nec dubium est, quin istiusmodi perditionis filii, et semen iniquum, habeant plurimos filios quoscumque deceperint, et occidant in profundis vallibus, et in barathro impietatis subter imminentes petras, quae semper minantur ruinas, quae pro diversitate mendacii, et varietate dogmatum perversorum, plures appellantur petrae. Nos autem unam habemus petram, quae semper sequitur populum Dei, de qua bibebat quondam populus Israel, quando familiaritate Domini fruebatur.

(Vers. 6.) In partibus torrentis pars tua: haec est sors tua, et ipsis effudisti libamen, obtulisti sacrificium: numquid super his non indignabor? LXX: Haec est pars tua, haec est sors tua: et illis effudisti libamina et his praeparasti hostias. Super his ergo non irascar? Isaiae temporibus conveniunt quae dicuntur: Omnes enim montes, valles, atque torrentes pleni erant cultu daemonum, de quibus loquitur Jeremias: Quod patres ac filii ligna comportent, ignemque succendant, ut faciant chavonas militiae coeli, conterentibus feminis atque miscentibus similae adipem, ut Dominum ad iracundiam provocarent (Jerem. VII). Nullique dubium quin placentas significent, sive crustulas in manu artificis praeparatas. Hoc enim lingua nostra chavonas sonat. De his ex Domini persona, prophetali spiritu, praecinebat Moyses in Cantico Deuteronomii: Irritaverunt me in diis alienis, et in abominationibus suis ad iracundiam provocaverunt: immolaverunt daemoniis et non Deo (Deut. XXXII, 16, 17). et hoc fecerunt propria voluntate, quia in nostro consistit arbitrio bonum malumve eligere. Denique his qui se Deo virtutibus obtulerunt, dicitur: Elegit nobis haereditatem suam: pulchritudinem Jacob quam dilexit (Psal. XLVI, 5). Et in alio loco: Facta est pars Domini populus ejus Jacob: funiculus haereditatis ejus Israel (Deut. XXXII, 9). Et in Actibus Apostolorum refertur, quod in partem sortemque Pauli et Silae plurimi se dederint. Qui ergo fuerint pars et sors Domini, sicut Levitae, habebunt partem Domini et dicere poterunt cum David: Pars mea Dominus (Ps. LXXII, 26). Quae possumus et super haereticorum persona accipere: ipsi enim dimisso cultu Dei, errorum suorum simulacra venerantur, et illis offerunt victimas ac libamina effundunt, facientes abscondite, quae turpe est etiam dicere, et captivas ducentes mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur variis desideriis, semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes (II Tim. III). Cum igitur ista in utraque impietate faciant impii, nonne justum est Dei contra eos iracundiam provocari?

(Vers. 7.) Super montem excelsum et sublimem posuisti cubile tuum, et illuc ascendisti, ut immolares hostias. Et post ostium, et retro postem posuisti memoriale tuum. LXX similiter. Quod in excelsis montibus collibusque diis gentium Israel hostias immolarit, et quasi procacissima meretrix cunctis daemonibus divaricarit pedes suos, sacra narrat historia: nullusque fuerit locus qui non idololatriae sordibus inquinatus sit, intantum ut post fores domorum idola ponerent, quos domesticos appellant Lares, et tam publice quam privatim animarum suarum sanguinem funderent. Hoc errore et pessima consuetudine vetustatis multarum provinciarum urbes laborant: ipsaque Roma orbis domina in singulis insulis domibusque, Tutelae simulacrum cereis venerans ac lucernis, quam ad tuitionem aedium isto appellant nomine, ut tam intrantes quam exeuntes domos suas, inoliti semper commoneantur erroris. Haeretici quoque, quorum cor elevatur in superbiam, et qui Ecclesiastica humilitate contempta, sibi excelsa promittunt, ascendunt dogmatum suorum montes sublimissimos, et illic suum daemonibus cubile prostituunt. Et quia secundum Prophetam, conversi sunt retrorsum, imitantes uxorem Lot (Genes. XIX), mutantur in statuam salis, habentes imaginem Ecclesiasticae conditurae, et saporem penitus non habentes: qui projiciuntur foras, et in nihil utiles sunt, nisi ut cunctorum pedibus conculcentur. Quamobrem monet Dominus in Evangelio, ut qui aratri stivam tenet, post tergum non respiciat (Luc. VIII).

(Vers. 9.) Quia juxta me discooperuisti, et suscepisti adulterum: dilatasti cubile tuum: et pepigisti cum eis [Vulg. addit foedus]: dilexisti stratum eorum manu aperta; et ornasti te regi [Vul. regio] unguento, et multiplicasti pigmenta tua. Misisti legatos tuos procul, et humiliata es usque ad inferos. LXX: Putabas quoniam si recessisses a me, plus aliquid haberes. Dilexisti dormientes tecum, et multiplicasti fornicationem tuam cum eis, multosque fecisti procul a te, et misisti legatos ultra terminos tuos, et humiliata es usque ad inferos. Primum Hebraicum disseramus, quod in hoc loco multum distat a LXX. Ad quam supra dixerat: Super montem excelsum et sublimem posuisti cubile tuum, et quasi meretricem arguerat, in introitu domorum et in locis tenebrosis, post ostia prostitutam, ut quicumque aedes vellet intrare, haberet ante oculos expositam voluptatem: eamdem nunc quasi uxorem adulteram arguit atque confutat, quod dormiens [Al. dormiente se] cum viro, clam adulterum susceperit, et discooperuerit pallium, immo dilataverit stratum suum, et fecerit pactum, quasi dotis instrumenta conficiens cum adulteris. Hoc autem dicit, ut ostendat quod non solum in agris et domibus idola coluerint, sed in Templo quoque posuerint simulacrum Baal, quod Ezechiel quoque perfosso pariete vidisse se dicit. Dilexisti, inquit, stratum eorum manu aperta (Ezech. VIII), ut non erubesceres in peccato tuo, nec fornicationis cuperes abscondere turpitudinem, sed tota libertate peccares. Et ornasti te regi unguento, et multiplicasti idola tua. Et est sensus: Varia ornamenta quaesisti, ut et visu et odore adulteros provocares. Quod autem dicitur: ornasti te regi unguento, dupliciter intelligitur: aut regi Deo, dum his ornaris quae ille dederat, et idolis prostitueris: aut certe regi idolo Ammonitarum, qui appellatur Moloch, et in lingua nostra, regem sonat: quam juxta LXX in aliis locis Melchom legimus (Sophon. I). Et misistis legatos tuos procul, ut non solum in vicinarum gentium idolis, sed et in longe positarum haberes studium fornicandi. Significat autem Babylonios deos et Aegyptios. Et humiliata es, ait, usque ad inferos. Non ea humilitate quae in laude est, sed qua Ammon sororem suam Thamar humiliaverat (II Reg. XIII). Et revera grandis humilitas, immo usque ad inferos praecipitatio, de luce et culmine castitatis in tenebras lupanaris, immo in barathrum libidinum praecipitari. Cui dicitur in alio loco: Usque ad inferos deduceris. Juxta LXX, in his quae dissonant, hic mihi sensus videtur: Putasti, meretrix, quod si a me recessisses et junxisses te amatoribus tuis, plus aliquid invenires? Cui et per Ezechiel loquitur Deus: Omnibus meretricibus dantur mercedes; tu autem dedisti mercedes, et in te perversum factum est istud (Ezech. XVI, 33). Non solum enim nihil accepisti ab amatoribus tuis, sed etiam ea quae a viro acceperas, perdidisti. Quodque sequitur: Dilatasti cubile tuum, et pepigisti cum eis, in LXX non habetur. Haec dilexit dormientes secum speculatores caecos, et canes mutos, qui dormientes vident somnia vanitatis. Et multiplicavit fornicationem suam, ut non semel cum uno, sed frequenter et cum plurimis misceretur. Propter quod multos fecit a se longe recedere: Angelos qui in ejus praesidiis erant, vel sanctos viros qui ab hujuscemodi meretricis consortio recesserunt. Quod quidem et de haereticis possumus dicere, qui derelicto Deo, suos sequuntur errores, et putant se aliquid plus habere cum sequentes mendacia, perdiderint veritatem, et multiplicaverint fornicationem suam, non in uno dogmate, sed in pluribus, et fecerint a se Ecclesiarum praesides Angelos recedere: qui non contenti fornicatione vicina, mittunt legatos ultra terminos suos ad gentilium dogmata et errores gentium barbararum, ut novitate sermonum decipiant audientes.

(Vers. 10.) In multitudine viae tuae laborasti, et non dixisti: Quiescam: vitam manus tuae invenisti, propterea non rogasti me [Vulg. silet me]. LXX: Multis itineribus tuis laborasti, et non dixisti, desinam: confortata fecisti haec: propterea non rogasti me. Qui ambulat in via una et regia, non laborat, de qua per Moysen praecepit Deus: Via regia ambulabis, et non declinabis ad dexteram neque ad sinistram (Deut. V, 32). Una via est veritatis, quae dicit in Evangelio: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV, 6): et multae mendaciorum viae, per quas nunc ambulasse arguitur Jerusalem, quarum viarum Deus sciens differentiam, supra loquitur ad errantes: Non sicut viae meae, viae vestrae (Isai. LV, 8), quae dicunt Domino confitentes: Declinare fecisti vias nostras a viis tuis (Ps. XLIII, 19). Cognita igitur una via regia, videamus quae dextrae viae sint et sinistrae, per quas prohibemur incedere. Via regia temperata [Al. temperantia] est, nec plus in se habens nec minus. Verbi gratia, via recta et regia, prudentia est. Declinamus ad dexteram, si plus sapimus quam oportet sapere, et pro prudentia calliditatem diligimus: quia [Al. qua] serpens prudentior erat omnibus bestiis in paradiso (Genes. III): Et filii tenebrarum prudentiores sunt filiis lucis (Luc. XVI). Ad sinistramque divertimus, quando stulti sumus, et minus sapimus quam necesse est. De quibus dictum est: Dixit stultus in corde suo, non est Deus (Ps. XIII, 1). Pietas quoque et vera religio, via regia est. Declinat ad dexteram, qui superstitiosus est, et meretur audire, Ne sis multum justus (Eccles. VII, 17). Ad sinistram, qui negligit cultum Dei, et inter haedos hircosque numeratur. Liberalitas quoque et dispensatio virtus maxima est, a qua declinat ad dexteram, qui parcus est, et non solum aliis, sed ne sibi quidem tribuit quod necesse est. Ad sinistram, qui comedit substantiam suam cum meretricibus, et dicit cum Israel: Manducemus et bibamus; cras enim moriemur (Isai. XXII, 13). Fortitudo etiam atque constantia via regia est, a qua declinat ad dexteram, qui temerarius et pertinax est: ad sinistram, qui formidolosus et pavidus. Unde vir sanctus per viam rectam gradi cupiens deprecatur: Deduc me, Domine, in via recta (Ps. CXXXVIII, 24). Et in alio loco: Notam fac mihi, Domine, viam in qua ambulem; quoniam ad te levavi oculos meos (Ps. CXLII, 8). De istiusmodi via et alibi Scriptura commemorat: Quaerite viam bonum, et ambulate in ea, et invenietis purificationem animarum vestrarum (Jerem. VI, 16). Jerusalem ergo propterea humiliata est usque ad inferos, quia in multis viis laboravit, neque dixit: Emendabo errorem poenitentia; sed e contrario, confortabor incoepto, nec curabo sententiam commonentis: Averte pedem tuum a via aspera, et guttur tuum a siti (Jerem. II, 25). Denique sequitur: At illa respondit, ἀνδρίσομαι, id est, agam viriliter, quod nunc verbo alio dicitur: Confortabor. Et quia fecit haec quae praeteritus sermo narravit, ideo non est Dominum deprecata, in suis magis viribus quam in Deo habens fiduciam. Porro quod juxta Hebraicum ponitur: Vitam manus tuae invenisti, propterea non rogasti, hunc habet sensum et intellectum: Quia rebus omnibus abundasti et affluxisti divitiis, ideo Dominum neglexisti: quas divitias et Salomon habere detrectat, ne obliviscatur Dei (Prov. XXX et XXXI) Et ad Sodomam per Ezechiel dicitur: quia saturata sit panibus, propterea superbivisse (Ezech. XVI). Non solum autem divitiae, sed et paupertas probat hominem. Unde suprascriptum est: Probavi te in camino paupertatis (Isai. XLVIII), in quo et Lazarus probatus est pauper, qui egestatem simul debilitatemque sustinuit (Luc. XV).

(Vers. 11.) Pro quo sollicita timuisti: quia mentita es, et mei non es recordata, neque cogitasti in corde tuo? quia ego tacens et quasi non videns, et mei oblita es. LXX: Quem timens perterrita es: et mentita es mihi, nec recordata es mei. Neque posuisti me in mente tua, et in corde tuo. Et ego te videns despiciam, et non me timuisti. Quia plenis horreis habes fiduciam in divitiis, rogare me noluisti, idcirco timuisti plurimos. Non enim poteras dicere: Dominus auxiliator meus, et ego despiciam inimicos meos (Ps. CXVII, 7); Et iterum: Dominus illuminatio mea, et salvator meus, quem timebo (Ps. XXVI, 1)? Quod et si contra mentis tuae conscientiam dicere aliquando voluisti, mentita es. Quomodo enim me poteras invocare, quae mei non habebas memoriam, neque cogitasti unquam praecepta, dicentis: Honora Dominum, et confortaberis, et absque illo nullum metuas (Eccles. XXXVIII)? Ego enim sum qui, juxta Symmachum et Aquilam, semper tacui peccata tua, et scelera quaecumque faciebas, quasi non viderem, dissimulatione neglexi, ut si non timore mei, saltem patientia ad me redires. Qui non oculis, sed palpebris interrogo filios hominum. At in econtrario oblita es mei, et audire meruisti: Oblita es legis Dei tui, et ego obliviscar filiorum tuorum (Osce IV, 6). Et iterum: Ipsi ambulaverunt contra me perversi, et ego ambulabo contra eos in furore perverso. Mens quae in LXX cum corde sociatur, non est scripta in Hebraico, sed quasi interpretatio addita, quid in Scripturis cor intelligi debeat.

(Vers. 12.) Ego annuntiabo justitiam tuam, et opera tua non proderunt tibi. Cum clamaveris, liberent te congregati tui. LXX: Ego annuntiabo justitiam tuam et mala tua, quae non proderunt tibi. Cum clamaveris, eruant te in tribulatione tua. Qui semper tacui, et quasi non viderem tua peccata, neglexi, nequaquam ultra reticebo, sed dicam quod ante jam dixi: Tacui, numquid semper tacebo? Et annuntiabo justitiam tuam, et opera tua. Quod per ironiam legendum est, velut si quis in sceleribus deprehenso dicat: vide bona opera tua. Propter quod si quando tibi tribulationis tempus advenerit, et coeperis non ad idola quae coluisti, sed ad coelum manus tendere, et Dei implorare auxilium, audiant te illi, et liberent te de periculo quos secura coluisti. Quod et per Jeremiam ad eamdem loquitur Deus: Ubi sunt dii tui quos feceras? Resurgant, et salvam te faciant in tempore malorum tuorum (Jerem. II, 28). Pro eo quod LXX transtulerunt: Eruant te in tribulatione tua; et nos diximus: Liberent te congregati tui, Symmachus transtulit: Eruant te synagogae tuae. Ergo proprie loquitur ad Judaeos, quod eos synagogarum suarum turba tempore obsidionis liberare non valeat.

(Vers. 13, 14.) Et omnes eos auferet ventus: tollet aura. Qui autem fiduciam habet mei, haereditabit terram, et possidebit montem sanctum meum. Et dicam, Viam facite, praebete iter, declinate de semita, auferte offendicula de via populi mei. LXX: Istos enim omnes tollet ventus, et auferet tempestas. Qui autem sperant in me possidebunt terram, et haereditate consequentur montem sanctum meum, et dicent: Mundas facite a facie ejus vias et auferte offendicula de via populi mei. Judaei de Babyloniis haec asserunt prophetari, quod illis Dei virtute superatis, populus redeat in Judaeam, et possideat montem Sion, et omnia itineris impedimenta tollantur, nec ullius gentis patiatur insidias: quia Dominus planam fecerit viam populo suo. Et haec sub Zorobabel et Ezra impleta contendunt. Nos autem jungentes superioribus quae dicuntur, hoc asserimus, quod omnia idola quae eos non poterant liberare, tollat ventus atque tempestas, et sint quasi pulvis, quem projicit ventus a facie terrae. Eos autem qui habuerint in Domino fiduciam, possessuros terram, de qua in hoc eodem Propheta lecturi sumus: Elevabit te ad bona terrae. Ex quo perspicuum est, hanc terram non deorsum esse, sed sursum. Ad quam sanctus, Domino elevante, conscendet, de qua crebro diximus: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram (Matth. V, 4); et Credo videre bona Domini in terra viventium (Psal. XXVI, 13). Mons autem sanctus Dei, ille intelligendus est, de quo ad Hebraeos loquitur, qui scribit Epistolam: Accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis Jerusalem coelestem, et multa millia Angelorum et Ecclesiam primitivorum qui scripti sunt in coelis (Hebr. XII, 22). Possumus terram et montem Domini, quem sancti possessuri sunt, et Scripturas sanctas intelligere, quas au ferendas a Judaeis, Domino comminatur, dicens: Auferetur a vobis regnum Dei, et tradetur genti facienti fructus ejus (Mat. XXI, 43); ut inveniant in eis illum montem, de quo in hoc eodem Propheta (Isai. II), et in Michaea legimus: Erit in novissimis diebus manifestus mons Domini (Mich. IV, 5). Et ipse Dominus praecepit Apostolis cunctisque doctoribus Ecclesiae, ut quidquid asperum videretur atque difficile, sua interpretatione dissolvant, et intelligentiae viam praebeant, omniaque tollant de medio scandala ut populus Domini absque ullo impedimento quod legit intelligat, et in Dei timore proficiat. De his viis et Joannes Baptista dicebat: Parate vias Domini, etc. (Matth. III, 3). Ubi nos posuimus ex persona Dei, et dicam, LXX posuerunt et dicent: hi videlicet qui possidebunt terram, et haereditate consequentur montem sanctum Dei. Nec erunt propria salute contenti: sed etiam caeteros ad docendum populos provocabunt. Symmachus hunc locum ita interpretatus est: Qui autem confidit in me, possidebit terram, et haereditate consequetur montem sanctum meum, et dicet: Rectam viam facite, et reliqua. Eo quod ipse qui terram montemque possederit, caeteros instruat, ut viam Domino parent.

(Vers. 15.) Quia haec dicit excelsus et sublimis habitator aeternitatis, et sanctum nomen ejus: in excelso et in sancto habitans, et cum contrito et humili spiritu: ut vivificet spiritum humilium et vivificet cor contritorum. LXX: Haec dicit excelsus, et in excelsis habitans in aeternum: sanctus in sanctis nomen illi. Excelsus in sanctis requiescens, et pusillanimis dans patientiam et vitam his qui corde contriti sunt. Coeperat sermo propheticus contra populum Judaeorum, quorum magistros appellavit speculatores caecos, et canes mutos, et pastores ignorantes intelligentiam, et filios iniquos, et semen adulterorum atque meretricis: post quae venit ad Jerusalem, cui exprobrat fornicationem ejus, eo quod dilataverit cubile amatoribus suis, et susceperit eos manu aperta, et ornaverit se cunctis idolis, et miserit legatos procul; ut peregrinis quoque amatoribus frueretur. Qua increpatione finita, venit ad eos qui confidunt in Domino, et quibus terram montemque promiserat possidendum et quorum reversioni iter jusserat praeparari: haud dubium quin Apostolis ad quorum praedicationem de utroque populo crediderunt. Unde a laudibus Dei incipit et quae de reditu populi sui pollicitus sit, sequenti sermone testatur. Haec enim dicit Dominus excelsus atque sublimis, qui habitat in excelsis, et Sanctus in Sanctis, non loco, sed merito eorum in quibus habitat, quorum unus dicit in psalmo: Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me (Ps. XXIX, 1). Et iterum: Exaltare, Domine, qui judicas terram (Ps. XCXIII, 2); non quo Deus humanis sermonibus elevetur, sed juxta illud quod alibi dicitur: Dominus mihi factus est in salutem (Ps. CXVII, 21), etiam humilibus excelsus fiat. Qui superbis resistit, et humilibus dat gratiam (Jac. IV): ut eos elevet et habitet in excelsis. Excelsus enim Dominus, et humilia prospicit (Ps. CXXXVII, 6). Et in Evangelio Angeli clamitant: Gloria in excelsis Deo, et super terram pax (Luc. II, 14). Et rursum in Psalmis: Laudate Dominum de coelis: laudate eum in excelsis (Ps. CXLVIII, 1). Et non solum excelsus habitat in excelsis, sed et sanctus in sanctis. Qui dicit in alio loco: Sancti estote; quoniam ego sanctus sum (Levit. XI, 44). Et quomodo in perversam animam non ingreditur sapientia, neque habitat in corpore subdito peccatis (Sap. I): sic sanctus in sanctis habitat; et ubicumque sordes fuerint, non potest habitare munditia, dicente sancto ad Dominum: Tu autem in sancto habitas, laus Israel (Ps. XXI, 1). Unde et nos in oratione audemus dicere: Pater noster, qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum. Et in secundo psalmo legimus: Qui habitat in coelis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos (Ps. II, 4). Christus enim non in his habitat qui terreni sunt, sed in his qui supercoelestes, qui enarrant gloriam Domini, de quibus dicitur: Exaudiat eum de coelo sancto suo (Ps. XIX, 7). Et iterum: Coelum coeli Domino (Ps. XIII, 16): in quem sensum et Moyses famulus Dei pari voce consentit: Ecce Domini Dei tui coelum, et coelum coeli (Deut. X); quod utique non more Judaico debemus accipere, ut Deus ullo claudatur loco et in coelo tantum habitet, qui ubique diffusus est, et a quo omnia continentur: sed excelsa et coelos, Sanctos merito intelligamus atque Virtutes. Iste est enim qui habitat in coelo, de quo in Evangelio scriptum est: Nemo ascendit in coelum nisi qui descendit de coelo, Filius hominis qui est in coelo (Joan. III, 13). Iste requiescit in sanctis et habitat in humilibus et in his qui contriti sunt spiritu. De quibus dicitur: Sacrificium Deo, spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum Deus non despicit (Ps. L, 19). Ipse pusillanimis dat patientiam, ut in angustiis constituti, spe futurorum, tribulationem sustineant. Ipse dat vitam, utique his qui peccato mortui erant. De quo dicitur: Apud te est fons vitae (Ps. XXXV, 10). Qui loquitur in Evangelio: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV, 6).

(Vers. 16.) Non in sempiternum litigabo, neque usque in finem irascar: quia spiritus a facie mea egredietur et flatus ego faciam. LXX: Non in aeternum ulciscar in vos: neque semper irascar vobis. Spiritus enim a me egredietur, et flatum omnem ego feci. Dominus qui in excelsis habitat, et humilia respicit, cujus nomen est sanctum, et requiescit in sanctis: qui sustentat afflictos, et vitam tribuit oppressis (Ps. CXII), haec locutus est: Non semper irascar, nec jugiter indignabor. Qui ad hoc percutio, ut emendem, ideo occido, ut vivificem. Misereor enim creaturae meae; et quos ipse condidi, in aeternum perire non patiar. Spiritus quoque meus, qui ex me egredietur, sive qui juxta Hebraicum, Aquilam, Symmachum et Theodotionem, cuncta circumdat (hoc enim significat περιειληθήσεται et περιβαλλεῖ), vegetator est omnium. Et flatum, sive pluraliter flatus (hoc quippe NASAMOTH (נשמות) sonat), ego feci, de quo alibi scriptum est: Omnis flatus, sive omne quod spirat laudat Dominum (Ps. CL, 6). De quo spiritu et flatu in principio Geneseos scriptum est: Insufflavit Deus flatum vitae, et factus est homo in animam viventem. Tale quid et Job loquitur: Spiritus Domini qui est in naribus meis, et flatus omnipotentis qui docet me (Job. XXVII, 3). Cum ergo a me egrediatur spiritus, et flatu atque inspiratione mea cuncta vegetentur et vivant, non est justum perire eos in aeternum, qui meo flatu ac spiritu sustentantur. Quidam nostrorum hunc esse aiunt spiritum, quo omnis mundus inspiratur et regitur; et cuncta habent notitiam Dei, quem juxta Stoicos insignis poeta scribens, ait (Virgil. VI Aeneid.):

              Principio coelum ac terras camposque liquentes,

              Lucentemque globum lunae, Titaniaque astra

              Spiritus intus alit: totamque infusa per artus,

              Mens agitat molem, et magno se corpore miscet.

et reliqua. Alii vero sanctum Spiritum intelligunt, qui in principio ferebatur super aquas, et vivificabat omnia: qui de Patre egreditur, et propter societatem naturae, a Filio mittitur dicente, Expedit vobis ut ego vadam. Nisi enim ego iero, Paracletus non veniet ad vos: sin autem ego iero, mittam eum ad vos (Joan. XVI, 7). De quo rursum ait: Cum venerit Paracletus quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis qui de Patre egreditur (Joan. XV, 26). Ne scandalizet quempiam, si Spiritus egredi dicatur ex Patre, cum etiam Filius de se dixerit: Ego de Patre exivi, et veni; neque enim a meipso exivi, sed ille me misit (Joan. XVI, 28). De hoc Spiritu loquebatur: Rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, ut sit vobiscum semper, Spiritum veritatis (Joan. XIV, 16). Hic est Spiritus de quo scribit et Moyses: Quis det ut omnis populus Domini sit in Prophetas, et det Dominus Spiritum suum super eos (Num. XI, 29)? Et Joel ex persona Dei: Effundam de Spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae (Joel. II, 28). Et Zacharias: Verumtamen verba mea, et legitima mea suscipite, quae ego praecipio in Spiritu meo, servis meis Prophetis (Zach. I, 6). Et iterum: Effundam super Jerusalem Spiritum gratiae et misericordiae (Zach. XII, 10). Multaque alia de utroque Testamento quae nunc longum est repetere. Hoc solum dicimus, quod idem Propheta de hoc Spiritu et flatu pariter sit locutus: Haec dicit Dominus Deus qui fecit coelum. Et post paululum: Qui dat flatum populo suo, qui est super eam, et spiritum his qui calcant eam (Isai XLII, 5).

(Vers. 17 seqq.) Propter iniquitatem avaritiae ejus iratus sum, et percussi eum: abscondi, et indignatus sum: et ambulavit moerens [Vulg. abiit vagus] in via cordis sui. Vias ejus vidi, et sanavi eum: et reduxi eum, et reddidi consolationes ipsi et lugentibus ejus. Creavi fructum labiorum, pacem, pacem ei qui longe est et qui prope, dixit Dominus, et sanavi eum. Impii autem quasi mare fervens quod quiescere non potest, et redundant fluctus ejus in conculcationem et lutum. Non est pax, dixit Deus. impiis. LXX: Propter peccatum ad modicum quid contristavi eum, et percussi eum: et averti faciem meam ab eo, et contristatus est et ambulavit tristis in viis suis. Vias ejus vidi, et sanavi eum: et consolatus sum illum, et dedi ei consolationem veram, pacem his qui longe, et qui prope sunt, dicit Dominus, et sanabo eos. Qui autem iniqui sunt, fluctuabunt, et quiescere non poterunt. Non est gaudium impiis, dicit Dominus Deus. Post abjectionem populi Judaeorum et eorum qui in Salvatorem credere noluerunt, pollicitus fuerat habentibus in se fiduciam, terram mitium montemque sanctorum, et Apostolis praeceperat: Viam facite populo revertenti, et omnia de medio scandala tollite. Ac ne incredibile videretur, exponit potentiam suam, quod excelsus et magnus facile possit poenitentibus veniam tribuere, et justum sit, ut Creator misereatur creaturae suae. Propter quae jungit, quod iratus sit et contristaverit populum suum: idcirco se fecisse quia peccaverit, et iniquitatis avaritiam habuerit, nec una fuerit iniquitate contentus; sed semper addiderit peccata peccatis. Et percussi, inquit, eum ad breve, ut sanarem, et abscondi, subauditur, faciem meam, ut magis me desideraret, et diceret: Ostende faciem tuam et salvi erimus (Ps. LXXIX, 4). Indignatusque sum; quod ille sentiens, tristis incessit, dicens: Tota die tristis ingrediebar (Ps. XXXVII, 7). Et ambulavit moerens, sive conversus in via cordis sui, ut non ad faciem hominum, sed in corde ageret poenitentiam. Propterea videns vias conversionis ejus, sanavi vulnera, quibus eum ante percusseram. Et reduxi eum ad me, quem prius ejeceram, et reddidi ei consolationem veram. Multae enim falsae sunt consolationes, quibus genus decipitur humanum. Sive consolatus sum lugentes ejus, dicens in Evangelio: Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur (Matth, V, 5). Quodque sequitur: Creavi fructum labiorum, hunc habet sensum, implevi quod pollicitus eram, dicens: Vivo ego, dicit Dominus, malo poenitentiam peccatoris, quam mortem (Ezech. XXXIII, 11). Sive omnia tribui quae antea promiseram. Quae est autem Domini pollicitatio? Pacem meam do vobis: Pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV, 27). Et hoc est quod nunc ait: Pacem super pacem; non uni tantum genti, sed omni mundo: his videlicet qui erant longe, et qui prope, id est, primum gentibus, et postea his qui ex Israel credere voluerunt. De quibus dicit et Apostolus: Vobis quidem oportebat praedicari verbum Dei; sed quia indignos vos judicastis salute; ecce convertimur ad gentes (Act. XIII, 46). Qui scribens ad Ephesios, et de populo Circumcisionis atque Gentilium plenissime disputans, intulit: Nunc autem in Christo Jesu, vos qui aliquando eratis longe, facti estis prope in Sanguine Christi. Ipse est enim pax nostra: qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae, solvens inimicitiam in carne sua, et reliqua (Ephes. II, 13, 14); et iterum: Et veniens, annuntiavit pacem vobis qui longe, et pacem his qui prope erant (Ibid., 17). Quoniam per ipsum habemus accessum utrique in uno spiritu ad Patrem: dans pacem super pacem his qui fuerant longe, et qui prope et qui non habuerant Legem et Prophetas: et qui ante susceperant, suscepit eos atque sanavit. Impii autem sive iniqui, fluctuabunt, quasi mare fervens, et quiescere numquam poterunt. Quod licet de omni impio possit intelligi, tamen proprie refertur ad populum Judaeorum, qui consona voce clamavit, et perseveravit in impietate sua, dicens: Crucifige, crucifige talem. Non habemus regem nisi Caesarem (Joan. XIX, 15). Sicut igitur mare fervens quiescere non potest, sed redundant fluctus ejus, et revolvuntur ad littora, atque iterum resorbentur, et in se fracti, lutum efficiunt quod pedibus conculcatur: sic impii aeternae conculcationi subjacebunt, quorum nullum est gaudium, et qui nulla pace requiescunt in eo quod impii perseverant. Quidam hunc locum specialiter super Salvatore intelligunt: quod propter peccata mundi ad modicum contristatus sit, dicens: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38). Et percusserit eum Pater qui loquitur per Zachariam: Percutiam pastorem, et oves dispergentur (Zach. XIII, 7); qui et ipse de se in sexagesimo octavo psalmo dixerit: Quoniam quem tu percussisti, ipsi persecuti sunt (Psal. LXVIII, 27). Et averterit Deus faciem suam ab eo, ut formam servi paulisper acciperet, ambularet tristis, et lugens peccata populi, deplorans et plangens Jerusalem. Et qui viderit Pater vias ejus, propterea sanaverit eum, qui fuit inter mortuos liber: et caro ejus non vidit corruptionem, ut qui percussus est in cruce, sanaretur in resurrectione. Et consolatus sum, inquit, eum, dans ei pro una gente Judaeorum, universum mundum. Et lugentes ejus, subauditur, consolatus sum. Nec dubium quin Apostolos significet. Et complevit fructum labiorum suorum, qui dixerat ei: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Ps. II, 8): pacem super pacem, mundum reconcilians Deo, ut utrumque populum vocaret ad se, et sanaretur a Patre. Impios autem, de quibus supra diximus, comparat mari, quod numquam potest quiescere, sed etiam in summa tranquillitate, fractis ad littora volvitur fluctibus, finisque ejus lutum est et conculcatio.

(Cap. LVIII.—Vers. 1.) Clama, ne cesses: quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum, et domui Jacob peccata eorum. LXX: Clama in fortitudine, et ne parcas: quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo peccata eorum, et domui Jacob iniquitates eorum. Finito priori capitulo, in quo pax justis, et nulla requies impiis nuntiatur, praecipit Deus Isaiae prophetae, ut clamet in fortitudine, et instar tubae exaltet vocem suam, et peccata ac scelera populi Israel dicere non formidet, nequaquam mortem metuens, nec impiorum terricula et convicia; sed magis consideret imperantem Dominum. Et quia surdas aures habeant, et audire vix possint, juxta Symmachum et Aquilam, guttur suum vertat in buccinam, quae Hebraice dicitur SOPHAR (שופר), quam κερατίνην, id est, corneam interpretati sunt. Et supra quidem ubi Apostolis dicebatur, In montem excelsum ascende, qui evangelizas Sion: exalta fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Jerusalem: exalta, noli timere (Isai. XL, 9); nec buccina assumitur, nec tuba, sed montem jubentur ascendere. Hic autem quia peccatores erant, quibus nuntiandum est, et morabantur deorsum, non jubetur Propheta ut ascendat in montem: sed tantum ut exaltet sicut tuba vocem suam, et eis nuntiet bella ventura. Alioquin in die judicii, quando in resurrectione mortuorum et novissima tuba dicitur, scriptum est, Canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti: ut quomodo illi ad vocem tubae sunt judicandi: sic Israel peccato mortuus audiat scelera sua; simulque appellatur populus Dei, ut discat qualem patrem perdiderit, qui etiam peccatorem vocet populum suum.

(Vers. 2.) Me etenim de die in diem quaerunt, et scire vias meas volunt: quasi gens quae justitiam fecerit, et quae judicium Dei sui non dereliquerit. LXX similiter. Hoc proprie Judaeis convenit, qui per singulos dies currunt ad synagogas, et Dei legem meditantur, scire cupientes quid Abraham, Isaac et Jacob, quid et caeteri sanctorum fecerint, et libros Prophetarum ac Moysi memoriter revolventes, decantant divina mandata, quibus rectissime illud aptabitur: Quaerent me mali, et non invenient. Sic enim scriptum est: Omnis qui quaerit invenit (Mat. VII): quicumque non invenit, male quaesisse convincitur; Dominus enim invenitur ab his qui eum quaerunt in bonitate, et ostenditur illis qui non sunt ei increduli. Cum igitur justitiam judiciumque reliquerint Dei, quibus nominibus Christus ostenditur, dicente psalmographo: Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis (Ps. LXXI, 1): Christus enim factus est nobis redemptio, sanctitas, et justitia (I Cor. I): frustra legis jactant scientiam, cum sanctus non in notitia Scripturarum, sed in operibus glorietur, dicens: Viam mandatorum tuorum cucurri, quando dilatasti cor meum (Ps. CXVIII, 31).

(Vers. 3.) Rogant me judicia justitiae, et appropinquare Deo volunt. Quare jejunavimus, et non aspexisti? humiliavimus animas nostras, et nescisti? Ecce in de jejunii vestri invenietur [Al. invenitur], voluntas vestra et omnes debitores vestros repetistis [Al. repetitis]. Ecce ad lites et contentiones jejunatis, et percutitis pugno impie. LXX: Petunt me nunc judicium justum, et appropinquare Deo cupiunt, dicentes: Quare jejunavimus, et non vidisti? humiliavimus animas nostras, et non cognovisti? In diebus enim jejuniorum vestrorum inveniuntur voluntates vestrae, et omnes subjectos vobis affligitis, ad judicia et jurgia jejunantes, et percutitis pugnis humilem. Est alia temeritas Judaeorum, quasi fiducia bonae conscientiae, judicium postulant justum, et imitantur sanctorum verba dicentium: Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum (Ps. XXV, 1, 2). Et iterum: Proba me, Domine, et tenta me: ure renes meos et cor meum. Et in alio loco: Judica causam meam, et redime me (Psalm. CXVIII, 154). Et appropinquare Deo desiderant: cum hoc non in loco sit, sed in affectu, nec mentis otiosae, sed laboriosi operis. Denique quid sit appropinquare Deo, instruit Scriptura, dicens: Quaerite Dominum. Cum autem appropinquaverit vobis, derelinquat impius vias suas, et vir iniquus cogitationes suas. Appropinquat enim Dominus appropinquantibus sibi, et his qui juste quod justum est persequuntur, et possunt dicere: Mihi autem adhaerere Deo bonum est (Ps. LXXII, 28). Si enim Omnipotens Deus Pater est veritatis atque justitiae, quicumque est mendax et injustus, appropinquare Deo non potest, de quo scriptum est: Non habitabit juxta te malignus, neque permanebunt injusti ante oculos tuos (Ps. V, 6). Quare jejunavimus, inquiunt, et non aspexisti? humiliavimus animas nostras, et nescisti? Injustitiae arguunt Dominum, quod bona opera non respiciat, solamque ventris esuriem, absque opere virtutum ingerunt Deo: non comedentes eos cibos quos creavit Deus fidelibus et his qui cognoscunt veritatem, ut sumant eos cum gratiarum actione: sed illos de quibus scriptum est in Proverbiis: Hi enim aluntur cibis impietatis et vino iniquitatis inebriantur (Prov. IV, 17). Hujuscemodi epulis saturatus Pharisaeus, inter caetera verba superbiae, his in sabbato se jejunare jactabat (Luc. XVIII): qui non biberat vinum de vinea Sorec, sed de vinea Sodomorum, cujus vinum furor draconum est, et furor aspidum insanabilis, et uva eorum, uva fellis: quos Deus arguit per Prophetam: Peccata populi mei comedunt (Ose. IV, 8). Et rursum: Quare tacuistis impietatem eorum, et iniquitates vindemiastis et comedistis frumentum mendacii (Ose. X, 13)? Quia igitur proposuerant quaestionem Deo, scire cupientes quare jejunaverint et humiliaverint animas suas, et Deus non respexerit: obliti veteris historiae, cur non respexerit ad munera Cain, qui recte quidem offerebat, sed non recte dividebat cum fratre (Gen. IV), Dei non videns charitatem, dicente Scriptura: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et proximum tuum sicut teipsum (Matth. XXII, 39): propterea respondit Deus, quod non jejunia reprobet, sed opera quae in jejuniis fiunt, dicens: In diebus jejuniorum vestrorum inveniuntur voluntates vestrae, ut non Dei, sed vestras faciatis voluntates, quas Paulus scribens Ephesiis reprobat: Juxta principem potestatis aeris, spiritus qui nunc operatur in filiis incredulitatis, in quibus et nos omnes conversati sumus aliquando, in desideriis carnis nostrae, facientes voluntatem carnis et cogitationum. Et eramus natura filii irae, sicut et caeteri (Eph. II, 2, 3). Quodque sequitur juxta LXX: Et omnes subjectos vobis compungitis, sive affligitis, melius Theodotio et Symmachus transtulerunt, quos nos in hoc loco secuti sumus, Et omnes debitores vestros repetitis. Ex quo ostendit, non esse absque periculo repetere pauperem qui solvendo non sit, et pallium quod pignoris loco tuleris, algenti non reddere debitori, ne clamor ejus perveniat ad Deum. Qui enim miseretur pauperis, Deo fenerat (Prov. XIX). Et econtrario qui repetit non habentem, Deo facit violentiam. Atque ut sciamus hunc sensum esse in praesenti loco, etiam in consequentibus in hoc eodem capitulo lecturi sumus: Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes. Haud dubium quin chirographa significet: Quid enim prodest jejuniis ora pallere, et ad lites et ad jurgia jejunare, dicente Scriptura, Qui amat peccata, gaudet jurgiis (Prov. XVII, 11)? Servum autem Domini non oportet litigare, sed esse mansuetum (II Tim. II), et imitari eum qui dicit: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Mat. XI, 29): ut humilitas non sit affectata, sed cordis, nec gloriam quaerens hominum, sed animae conscientiam. Jejunatis, inquit, et percutitis pugnis humilem, et alapis verberatis (I Tim. III). Unde episcopus non debet esse percussor. Quomodo enim potest libidinem refrenare, qui nec manum valet cohibere, nec linguam? Hujuscemodi jejunia et in exordio hujus prophetae Dominus arguit, dicens: Jejunium et otium, neomenias et sabbata, et alias solemnitates vestras odit anima mea (Isai. I, 13). Unde praecipitur per Joel: Sanctificate jejunium: praedicate curationem (Joel. II, 15); ut a vitiis jejunemus, et bonis operibus, curatisque peccatis, fiant sancta jejunia. Denique sequitur: Egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo; ut tempore jejunii vacemus orationi: ne interior homo noster draconis vescatur carnibus, qui datus est in escam populis Aethiopum. Et haec dicimus, non quo jejunia reprobemus, per quae et Daniel vir desideriorum futura cognovit (Daniel. IX), et Ninivitae iram placaverunt Dei (Jonae III), et Elias (III Reg. XIX) ac Moyses (Exod. XXXIV), quadraginta dierum esurie, Dei familiaritate saturati sunt, et ipse Dominus (Matth. IV) totidem diebus in solitudine jejunavit, ut nobis solemnes jejuniorum dies relinqueret: sed quo non prosit vacuum portare ventrem, et alia facere quae Deo displicent. Atque ut caetera praetermittam, exterminare facies suas, ut appareant hominibus jejunare [Al. jejunantes], qui in praesenti gloriam consequentes, excludentur a regno Dei, quia receperunt mercedem suam (Matt. VI). Unde et Apostolus, si etiam corpus suum tradat martyrio, ut ardeat, sive glorietur (utrumque enim fertur in exemplaribus) absque Dei charitate (I Cor. XIII), quae est in cordis conscientia, frustra se dicit sanguinem fundere.

(Vers. 4, 5.) Nolite jejunare sicut usque ad hanc diem, ut audiatur in excelso clamor vester. Numquid tale est jejunium, quod elegi, per diem affligere hominem animam suam? Numquid contorquere quasi circulum caput suum, et saccum et cinerem sternere? Numquid istud vocabis jejunium et diem acceptabilem Domino? LXX: Quid mihi jejunatis, sicut hodie ut audiatur in clamore vox vestra? Non tale jejunium elegi, et diem humiliare animam suam. Neque si incurvaveris quasi circulum collum tuum, et cilicium et cinerem substraveris: nec sic vocabitis jejunium acceptabile. Ne videatur reprobare jejunium, quod ipse praeceperat, docet quomodo jejunandum sit: immo antequam doceat quid sequantur, instruit quid debeant declinare: Ut audiatur, inquit, in excelso clamor vester. Ne ad orationem deferatis clamorem, orantes in synagogis et angulis platearum, ut ab hominibus videamini (Matth. VI), et elevetis vocem in excelsum, et cum Pharisaeo, qui Domini judicio condemnatur, vestra jejunia et opera praedicetis (Luc. XVIII). Propter quae Dominus Pharisaeorum reprobans orationem, docet discipulos quomodo orare debeant (Matth. VI), clauso pectoris sui cubiculo, ut soli loquantur Deo, qui potest silentium cordis audire; ut clament in cordibus suis, Abba pater (Rom. VIII, 15); et non exterminent facies suas, sed lavent aqua, et caput ungant oleo. De quo et Joannes Evangelista scribit: Et vos unguentum habetis a sancto (I Joan. II, 20): quo cum uncti fuerint, etiam ipsi sancti fiant. Non enim quaerit Deus afflictionem solam et humiliationem animae per injuriam corporis: ut instar circuli torqueat corpus, et colla submittat, ac tristis incedat. Juxta illud quod in Psalmis dicitur: Afflictus sum, et incurvatus usque ad finem: tota die contristatus incedebam (Ps. XXXVII, 9). Nec ut sacco quis vestiatur, et in cinere dormiat, quod de David et de Achab legimus (II Reg. III; III Reg. XXI): sed ut cum istis haec faciat quae sequuntur. Alioquin et Apostolus frequenter jejunare se dicit (II Cor. VI et XI), et Dominus, cum sponsus a discipulis suis fuerit ablatus, docet eos jejunaturos (Matth. VI): et in Psalmis poenitens loquitur: Manducavi sicut cinerem panem meum, et potum meum cum fletu miscebam (Ps. CI, 10). Et cum mihi molesti essent, induebar cilicio (Ps. XXXIV, 13). Ex quo discimus haec facienda primum esse quae vult Dominus, et non alia praetereunda.

(Vers. 6, 7.) Nonne hoc [Vulg. addit est] magis jejunium quod elegi? Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes: Dimitte eos qui confracti sunt liberos, et omne onus disrumpe. Frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum [Vulg. addit tuam]. Cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris. LXX: Nonne tale jejunium elegi, dicit Dominus: sed solve omnem colligaturam iniquitatis. Dissolve obligationes violentarum cautionum. Dimitte fractos in remissionem, et omnem scripturam iniquam conscinde. Frange esurienti panem tuum, et pauperes sine tecto induc in domum tuam. Si videris nudum, operi, et domesticos seminis tui ne despexeris. Postquam docuit quale jejunium reprobet, ostendit quale libenter accipiat. Dissolve, inquit, colligationes impietatis: solve fasciculos deprimentes: sive ut LXX manifestius transtulerunt, obligationes violentarum cautionum, quas nostri, verbi ambiguitate decepti, id est, συναλλαγμάτων, commutationes pro chirographis interpretati sunt. Significat autem chartarum fasciculos, in quibus feneratorum calumniae continentur, et opprimuntur pauperes aere alieno, quae in cunctis urbibus seditionis causa vel maxima est. Unde et Romanus populus vicinos occupat montes, et Tabulae novae, quas Graeci appellant χρέων ἀποκοπάς. Non ergo praecipit Propheta ne exigat unusquisque quod debitum est, maxime quod juste dedit et juste repetit: alioquin Tribunitiae esset seditionis assertor. Sed ubi iniqua est cautio, ubi opprimuntur pauperes calumnia: ibi fasciculi cautionum, et omnia iniquitatis vincula rumpenda sunt. Vel certe hoc dicendum, quia de jejuniis sermo est, et jejunium afflictionem atque humiliationem habet animae: afflictio autem corporis peccatorum indulgentiam deprecatur. Docet Scriptura divina, ut dimittamus debitoribus nostris, ut et Pater coelestis dimittat nobis debita nostra (Marc. XI). Vetus narrat historia, anno remissionis septimo, vel quinquagesimo, qui est verus Jubilaeus, omnes possessiones redire ad dominos, et reddi servis pristinam libertatem, cunctaque nomina, quae vulgo appellant cautiones, irrita fieri (Levit. XXV et XXVII). Si [Al. Sin) autem hoc veteri Lege (Exod. XXI) praecipitur: quanto magis in Evangelio, ubi (Matth. V) omnia quae bona sunt duplicantur: et nequaquam oculum pro oculo, dentem pro dente jubemureruere: sed verberanti praebere maxillam! Atque ut sciamus illud quod supra diximus: Omnes debitores vestros repetitis, de creditoribus scribi, de debitoribus jungitur manifestius: Dimitte eos qui confracti sunt liberos, hoc est, qui paupertate sunt fracti, quos afflixit inopia, ne liberos sinas mendicare. Et omne onus quo deprimuntur, rumpe. Pro quo manifestius Septuaginta transtulerunt, et omnem scripturam iniquam conscinde: quod Symmachus transtulit: Et omnem cautionem falsam disrumpe. Sed poterat fieri, ut aliquis diceret: Non habeo debitores, quid facere debeo, ut suscipiatur jejunium meum? Sequitur: Frange esurienti panem tuum. Non plures panes, ne de paupertate causeris, sed unum panem. Nec ipsum totum, sed partem panis: quam si non jejunares comesurus eras; ut jejunium tuum non sit lucrum marsupii, sed saturitas animae. Pulchreque addidit tuum, ne de rapina facias eleemosynam: Redemptio enim animae viri, propriae divitiae (Prov. XIII, 6). Et in alio loco: Honora Dominum de tuis justis laboribus (Prov. III, 9). Certe si panem non habes, et esurientium plurima multitudo est, praebe de quo nullum damnum pateris. In quo nulla dispendia sunt, pauperes absque tecto, induc in domum tuam. Sive ut in Hebraico habetur, in domum, ut si tuam non habes, inducas in hospitiolum, quod vel mercede conductum, vel beneficio possides. Si videris nudum, operi. Quod et Dominus in Evangelio loquebatur: Qui habet duas tunicas, det alteram non habenti (Luc. III, 11). Non enim unam jussit scindi et dividi, quod multi popularis aurae causa faciunt: sed alteram non servari, augens praecepta justitiae, ut etiam calicem aquae frigidae porrectum habere praemia diceret. Et carnem ait, tuam ne despexeris. Omnis enim homo caro nostra est. Et juxta Evangelicam parabolam, ejus qui de Jerusalem descendebat Jericho, et latronibus vulneratus est, ille proximus appellatur qui benefecerit (Luc. X). Vel certe juxta Septuaginta qui dixerunt: Et domesticos seminis tui ne despicias, domesticos seminis illos intelligamus, de quibus et Apostolus docet, omnibus faciendam esse eleemosynam, maxime autem domesticis fidei (Galat. VI). Illi enim caro nostra sunt, et semen nostrum, qui de uno nobiscum parente generantur. Ad quos extendebat et Salvator manum, dicens: Mater mea et fratres mei hi sunt, qui faciunt voluntatem Patris mei (Marc. III, 34, 35). Atque ut sciamus unum esse Dominum, et, novi et veteris Instrumenti, eadem et Dominus loquitur in Evangelio de his qui in die judicii a dextris staturi sunt: Venite, benedicti Patris mei, possidete regnum praeparatum vobis a constitutione mundi. Esurivi enim et dedistis mihi manducare. Sitivi et dedistis mihi bibere. Infirmus eram, et in carcere, et venistis ad me. Peregrinus, et duxistis me in domum vestram. Et nudus, et vestistis me (Matth. XXV, 34 seqq.). Illisque humilitate dicentibus, se nihil fecisse Domino Salvatori, respondit: Quamdiu fecistis uni de fratribus meis minimis, mihi fecistis. Juxta tropologiam haec possumus dicere: Qui jejunat ab omnibus malis, et vult suum jejunium respici, non solum declinet a malo, sed et faciat bonum, ut solvat omne vinculum iniquitatis, quo simplices quique credentium, haereticorum fraudibus colligati sunt. Et στραγγαλιάς, obligationes violentorum tractatuum, quas et in psalmo Propheta demonstrat, dicens: Declinantes autem in obligationes, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem (Ps. CXXIV, 5). Omnes enim qui haereticorum vinculis alligantur, declinant a Domino; et quasi bos ductus ad victimam; et eligunt atque commutant pro veritate mendacium. Istiusmodi igitur homines, qui sunt fracti judicio, dimittat vir Ecclesiasticus atque dissolvat; et omnem scripturam haereticorum, de quibus hic idem Propheta dicit: Vae qui scribunt iniquitatem: scribentes enim scribunt malitiam, rapientes judicium pauperum populi mei (Isai. X, 1, 2), solvat atque disrumpat, ut nequaquam laqueis suis simplices quosque teneant irretitos. Et cum hoc fecerit, frangat doctrinae Ecclesiasticae esurientibus panem suum, quod fecit et Dominus, fractos panes Apostolis tribuens, quos eis in septem sportis et duodecim cophinis, nequaquam integros sicut habebantur in Lege, sed comminutos atque confractos in Evangelio dereliquit, ut haberent quod pauperibus largirentur (Matth. XV). Quos videris non habentes calorem fidei, sed extra Ecclesiam frigoribus infidelitatis algentes, inopes atque peregrinos, induc, ait, in domum Ecclesiae, et operi incorruptionis pallio; ut vestiti Christi tunica, nequaquam maneant in sepulcris, quod de eo legimus, qui possessus a daemonum legione, nudus habitabat in memoriis mortuorum. Cumque, inquit, haec feceris et liberalitas tua ad omnes exposita fuerit, specialiter ne despicias domesticos fidei.

(Vers. 8, 9.) Tunc erumpet quasi mane lumen tuum, et sanitas tua cito [Vulg. citius] orietur, et anteibit faciem tuam justitia tua: et gloria Domini colliget te. Tunc invocabis, et Dominus exaudiet: clamabis, et dicet: Ecce adsum. LXX: Tunc erumpet matutinum lumen tuum, et sanitates tuae cito orientur, et praeibit in conspectu tuo justitia tua, et gloria Dei circumdabit te. Tunc clamabis, et Deus exaudiet te. Adhuc loquente te, dicet. Ecce adsum. Quando illa non feceris quae praeteritus sermo narravit, et ista feceris de quibus nunc diximus: tunc acceptabile erit jejunium tuum, et erumpet matutinum lumen tuum; sol videlicet justitiae, de quo Malachias propheta ex persona Dei Patris loquitur: Orietur vobis timentibus nomen meum, sol justitiae, et sanitas in pennis ejus (Malach. IV, 2). Qui ibi sol, hic lux dicitur. Sicut enim matutina lux solvit tenebras: ita lumen scientiae et veritatis omnes errores fugat. Et sanitates, inquit, tuae cito orientur. Pro quo Aquila, verbum de verbo exprimens, posuit: Et cicatrix vulneris tui cito obducetur; ut scilicet vulnera peccatorum nostrorum ad ortum solis justitiae, cito obducta cicatrice, claudantur. Pro eo quod Septuaginta transtulerunt τὰ ἰάματά σου, id est, sanitates tuae, Latini interpretes ducti nominis similitudine ἱμάτια, id est, vestimenta posuerunt. Unde multi translationis falsitate decepti, ad resurrectionem corporis comprobandam, hoc utuntur testimonio, quo scilicet vestimentum animae corpus accipi velint, quod in die resurrectionis oriatur. Et antecedet, inquit, in conspectu tuo justitia tua (Gen. XXX, 33, sec. LXX). Secundum illud quod loquitur Jacob: Exaudiet me cras justitia mea; et implebitur quod scriptum est: Ecce homo, et opera ejus. Et gloria Domini circumdabit te, quasi veste pulcherrima, ut glorificeris apud Deum et apud homines. Tunc invocabis, et Dominus exaudiet: clamabis, et dicet: Ecce adsum, non voce, sed opere; non responsione, sed beneficiis. Quod juxta litteram et in Evangelio comprobatur, quando dicente ad Dominum leproso, Si vis, potes me mundare, respondit Dominus dicens: Volo, mundare.

(Vers. 10.) Si abstuleris de medio tui catenam, et desieris digitum extendere, et loqui quod non prodest. Cum effuderis esurienti animam tuam, et animam afflictam repleveris: tunc [Vulg. abest tunc] orietur in tenebris lux tua, et tenebrae tuae erunt sicut meridies. LXX: Si abstuleris a te colligationem, et ordinationem et verbum murmurationis, et dederis esurienti panem tuum ex animo tuo, et animam humiliatam saturaveris: tunc orietur in tenebris lumen tuum, et tenebrae tuae erunt sicut meridies. Verbum Hebraicum MOTA (מוטה), quod in Jeremia torques ferrea interpretatur (Jerem. XVIII), in praesenti capitulo bis legitur. In eo enim loco ubi supra juxta Septuaginta diximus: Dissolve obligationes violentarum commutationum, pro uno verbo MOTA sciamus eos posuisse violentas cautiones, pro quibus Aquila errorem, Symmachus declinationem, Theodotio κλοιόν, id est, torquem, transtulerunt. Rursum in praesenti loco ubi nos vertimus: Si abstuleris de medio tui catenam, et pro catena Septuaginta συνδεσμὸν, id est, colligationem, sive vinculum transtulerunt; Aquila, sicut supra, errorem, interpretatus est; Symmachus in Theodotionis scita concedens [Al. concidens], torquem posuit. Hoc de interpretationis varietate sit dictum. Alioquin sensus sic cum superioribus jungitur: Orietur tibi matutina lux, et sanitates tuae cito orientur: et praecedet te justitia tua, et gloria Domini coronabit te. Deprecantemque statim exaudiet, et se ostendet esse praesentem. Ita dumtaxat, si ad superiora opera haec quoque addideris, ut tollas de te obligationem et catenam qua tua anima colligata est. De qua et Petrus loquebatur ad Simonem: In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis video te esse (Act. VIII, 23). Et Paulus dolebat, obligatam cernens idololatriae Atheniensium civitatem. Funibus enim peccatorum suorum unusquisque constringitur (Prov. V). De quibus animae vinculis et David precabatur in psalmo: Ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo (Ps. XVIII, 13). Difficile reperitur qui his non stringatur catenis. Raro invenitur anima quae hanc gravissimam torquem non habeat suo collo circumdatam, ad terrena se opera deprimentem, ut nequaquam coelum, sed terram aspiciat. Quod et de Evangelica refertur muliere, quam vinxerat Satanas per annos decem et octo, ut incurvata, coelestia non videret (Luc. XIII). Si ergo, ait, tuleris de medio cordis tui hanc catenam, et istiusmodi vincula dissipaveris, et σχειροτονίαν, pro qua tres alii interpretes voce consona, extentum digitum transtulerunt: ut non solum malum ipse non cogites, et non facias, sed ne detrahas quidem proximo tuo, et singulos quasi digito notes, et loquaris quod non prodest animae tuae, non tua mala, sed aliorum errores considerans: accipies quae sequens sermo subnectit. Plerique nostrorum χειροτονίαν, id est, ordinationem clericorum, quae non solum ad imprecationem vocis, sed ad impositionem impletur manus (ne scilicet, ut in quibusdam risimus, vocis imprecatio clandestina clericos ordinet nescientes), sic intelligunt, ut assumant testimonium Pauli scribentis ad Timotheum: Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis (I Tim. V, 22). Non est enim peccatum leve, mittere margaritas ante porcos, et dare sanctum canibus (Matth. VII): et ordinationem clericatus, nequaquam sanctis, et in lege Dei doctissimis, sed asseclis suis tribuere, et vilium officiorum ministris: quodque his dedecorosius est, muliercularum precibus. In quo consideranda loquentis in se Christi Apostoli sapientia, qui ut ordinationis periculum demonstraret, junxit tormenta peccantium: Neque communicaveris peccatis alienis. Sicut ergo in ordinationibus malorum, particeps est peccatorum qui tales constituit: sic in ordinatione sanctorum, particeps est eorum justitiae, qui bonos elegit. Sequitur: Et verbum murmurationis, subauditur, ἀπὸ κοινοῦ, si abstuleris a te. Verbum autem murmurationis est, quando contra nos loquitur Deus: Desinat a me murmuratio populi hujus, et non morietur; nostraque peccata referimus ad Deum, ad excusandas excusationes in peccatis, et dicimus: Corporis me superavit ardor, adolescentiae incentiva vicerunt, a Deo talis creatus sum: paupertas coegit ad furtum. Itaque si non fecerimus ista quae dicta sunt, et fecerimus ea quae dicenda sunt, ut esurienti, non sicut supra, demus panem nostrum, sed animam nostram, ut eum in quibuscumque possumus adjuvemus, et non quasi ex tristitia et necessitate, sed ex animo tribuamus, accipientes magis, quam dantes beneficium: Hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7), ut animam esurientem sive afflictam non refocillemus ex parte, sed saturemus: et doleamus cum dolentibus, lugeamusque cum lugentibus (Rom. XII), tunc orietur in tenebris lux nostra, ille qui dicit: Ego lux veni in mundum: ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat: sed habeat lucem vitae (Joan. XII, 46). Lucerna enim corporis nostri est oculus: si simplex fuerit, totum corpus nostrum erit lucidum. Si autem qui lux esse deberet, versus fuerit in tenebras; tunc omne corpus tenebrosum erit, et dicetur nobis: Si lux quae in te est, tenebrae sunt, ipsae tenebrae quantae sunt (Matth. VI, 23)! Consideremus quantis virtutibus perveniamus ad lucem Dei, ut tenebrae vertantur in meridiem, dicamusque cum sponsa: Ubi pascis, ubi cubas, in meridie (Cant. I, 6)?

(Vers. 11.) Et requiem dabit tibi Dominus semper, et implebit splendoribus animam tuam, et ossa tua liberabit. Et eris quasi hortus irriguus, et sicut fons aquarum, cujus non deficient aquae. LXX: Et erit Deus tuus tecum semper: et impleberis sicut desiderat anima tua, et ossa tua pinguescent. Et erunt sicut hortus ebrius: et sicut fons, cui non deficiet aqua. Quod in Alexandrinis exemplaribus in principio hujus capituli additum est: Et adhuc in te erit laus mea semper; et in fine et ossa tua quasi herba orientur, et pinguescent, et haereditate possidebunt in generationem et generationes, in Hebraico non habetur, sed ne in Septuaginta quidem emendatis et veris exemplaribus: unde obelo praenotandum est. Cum tenebrae, inquit, pectoris tui, orta luce, fuerint dissolutae, et pro nocte palpabili meridies fuerit exorta, tunc semper habitatorem habebis Deum, qui impleat splendoribus animam tuam. De quibus in psalmo legitur: Tecum principium in die virtutis tuae, in splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum genui te (Ps. CIX, 4). Sive saturaberis cunctis quae desiderat anima tua, quia et ipse saturasti animam esurientem, et dicere poteris: Benedic, anima mea, Domino, qui implet in bonis desiderium tuum (Ps. I, 5); et ossa tua liberabuntur de interitu et igne perpetuo. Sive impinguescent, ut pristinam crassitudinem recipiant, quae fame sermonis Domini attenuata fuerant. Quod quidem et juxta litteram de resurrectione eorum quae casura sunt corporum, intelligere possumus, et de virtutibus animae, quas significans sanctus loquitur in psalmo, Omnia ossa mea dicent, Domine, quis similis tibi (Ps. XXXIV, 10)? De quibus et in Proverbiis scriptum est, Fama bona impinguat ossa (Prov. XV, 30). Et quibus praemia promittuntur, Sanitas erit corpori tuo, et curatio ossibus tuis (Prov. XVI, 24). De quibus rursum scriptum est, Dominus custodit omnia ossa eorum, unum ex his non conteretur (Ps. XXXIII, 21). Econtrario, qui peccator est, et animae robur perdidit atque virtutem, plangit, et loquitur: Dissipata sunt ossa nostra secus infernum (Ps. CXL, 7). Neque enim possumus credere quod ossa peccatorum non in inferno sint, sed juxta infernum. Et fama bona impinguat ossa (Prov. XV, 30), quae ad corporis saginam non pertinet. Sequitur: Et eris, sive erit, id est, aut tu, aut anima tua, sicut hortus irriguus: de quo scriptum est: Fons egrediebatur, et irrigabat omnem faciem paradisi (Genes. II, 6), pro quo in Hebraico hortus legitur. Quem fontem non alium possumus dicere, nisi eum cui dicitur, Apud te est fons vitae (Ps. XXXV, 10): qui indesinenter rigat Ecclesiam suam, et cunctorum corda credentium.

(Vers. 12.) Et aedificabuntur in te deserta saeculorum: fundamenta generationis et generationis suscitabis: et vocabitur [Vulg. et vocaberis] in te aedificator sepium, convertens [Vulg. avertens] semitas in quietem. LXX: Et aedificabuntur tibi deserta a saeculo et erunt fundamenta tua sempiterna in generationes et generationes: et vocaberis aedificator maceriae, et semitas in medio quiescere facies. Non solum, inquit, orietur in tenebris lumen tuum, et tenebrae tuae erunt quasi meridies, et dabit tibi Dominus requiem semper, et eris quasi hortus irriguus, et caetera; sed aedificabuntur in te quae longo tempore deserta fuerant; et in multis generationibus permansura aedium tuarum fundamenta jacientur: ita ut vel tu ipse voceris aedificator sepium atque maceriarum, vel oriatur in te qui sit aedificator sepium, et avertat semitas in quietem, sive juxta Septuaginta, calles in medio faciat conquiescere. Haec Judaei et amici tantum occidentis litterae, ad instaurationem referunt urbium Palaestinae. Et vel facta sub Zorobabel et Ezra, et Neemia, vel in ultimo tempore futura contendunt: et ad instaurationem Jerusalem et in circuitu civitatum altissima fundamenta jacienda, et tam excelsos muros aedificandos, ut nullus hostium possit intrare, et omnium in eas inimicorum prohibeatur ingressus. Nos autem sequentes coeptae explanationis ordinem, quae deserta fuerant in Judaeis, dicimus aedificari in Ecclesia, non ad breve tempus, sed in perpetuum, et fundamenta illius ex utroque populo, id est, in duabus generationibus suscitanda. Unde dicebat Apostolus: Quasi sapiens architectus fundamentum posui: alius superaedificat: unusquisque autem videat quid superaedificat (I Cor. III, 10); et in alio loco: Dei agricultura, Dei aedificatio sumus; et iterum: Aedificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum (Ephes. II, 20); et vocandam eam, sive cum qui natus est in ea, aedificatorem sepium. De quo in psalmo legimus: Homo natus est in ea: et ipse fundavit eam Altissimus (Ps. LXXXVI, 5). Quas sepes atque macerias, hoc enim Graeco sermone significat φραγμοῦς, agro et vineis circumdari Scriptura commemorat: Vineam de Aegypto transtulisti: ejecisti gentes, et plantasti eam; et post paululum: Quare destruxisti maceriam ejus: et vindemiant eam omnes qui transeunt viam (Ps. LXXXIX, 9 et 13)? Et in hoc eodem Propheta: Vinea facta est dilecto; quam pulchro sermone describens, intulit: Aedificavi turrem, et maceria circumdedi (Eccles. II, 4). Quam qui destruxit, juxta Ecclesiasten, mordebit eum coluber. Quae ideo circumdata est, ut omnium bestiarum in vineam Dei prohibeatur accessus. Iste est autem coluber tortuosus, qui decepit Evam in paradiso, quae quia Dei praecepta destruxerat, propterea morsibus ejus patuit, et audivit a Domino: Tu observabis caput ejus; et ille observabit tibi calcaneum (Genes. III, 15). In eo loco, ubi nos juxta Septuaginta interpretati sumus, ne quid innovare videremur, quia vulgatum est testimonium, et vocaberis aedificator sepium, in Hebraico legitur, et vocabitur in te, GODER PHERES (גדר פרץ) quod Aquila interpretatus est περιφράκτης διακοπῆς, quod nos possumus juxta sensum dicere, qui se opponit Dei iracundiae saevienti. Denique Symmachus transtulit, murum opponens caedenti (I Reg. VII), qualis fuit Moyses et Aaron, et Samuel, qui irae Domini restiterunt, et quasi aedificato muro, indignationi ejus posuerunt terminum. Quod et Jeremiae dicitur: Ne occurat Domino, ne irae ejus velit resistere, et indignationem ita precibus quasi quodam muro intercludere (Jerem. VII): et Moysi, quasi teneretur ab eo Dominus: Dimitte me, inquit, et percutiam populum istum (Exod. XXXII, 10). Istiusmodi ergo aedificator maceriarum murorumque et sepium, convertet semitas in quietem, ut nequaquam Dei ira desaeviat, sed placatus sit eis Dominus, et omnes indignationis semitae conquiescant.

(Vers. 13.) Si averteris a sabbato pedem tuum, facere voluntatem tuam in die sancto meo: et vocaveris sabbatum delicatum, et sanctum Domini gloriosum, et glorificaveris eum dum non facit vias tuas, et non invenietur [Vulg. invenitur] voluntas tua, ut loquaris sermonem. LXX: Si averteris in sabbatis pedem tuum: ut non facias voluntates tuas in die sancta. Et vocabis sabbata delicata sancta Domino: non tolles pedem tuum ad opus, neque loqueris verbum in ira de ore tuo. Cui supra dixerat: Nonne hoc est jejunium magis quod elegi, dissolve colligationem impietatis, solve fasciculos deprimentes, et caetera: etiam nunc praemia repromittit, si facere voluerit quae sequuntur (Exod. XX); ut hic scilicet cohibeat pedem suum in sabbatis, nec faciat voluntates suas, et diem sanctum Domini suis commaculet voluntatibus [Al. voluptatibus]. Lege praeceptum est, ne in sabbatis opus servile faciamus, ne accendamus ignem, ut in uno sedeamus loco, ut illa tantum faciamus opera quae ad animae salutem pertinent. Quod si juxta litteram accipiamus, penitus impleri non potest. Quis enim potest hoc facere, ut tota die ac nocte sedens in sabbato de uno loco non recedat, immo ne leviter quidem se commoveat; quod si fecerit, transgressor legis sit? Ex uno igitur mandato, quod juxta litteram impossibile est, et caetera cogimur spiritualiter intelligere, ne faciamus servile opus, et perdamus animae libertatem; qui enim facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII): ne onus portemus in sabbato, quale portabat ille qui dicit: Iniquitates meae elevatae sunt supra caput meum: quasi onus grave aggravatae sunt super me (Ps. XXXVII, 5). Ne iniquitas quae sedet super talentum plumbi, in nobis habeat potestatem: ne nos voluptas corporis et libido succendant (Zach. V): Omnes enim adulterantes quasi clibanus corda eorum (Osee VII); et diaboli jacula ignita sunt, ut sagittent in obscuro rectos corde (Ps. X). Praecipitur quoque nobis ut arrepto nobis aratro, non respiciamus post tergum: ut tectorum altitudinem conscendentes, nequaquam ad tollenda saeculi vestimenta velimus descendere (Luc. IX); sed ut audiamus cum Moyse, Tu vero hic sta mecum (Exod. XXXIV, 2); et sedeamus cum Domino, lassi in via hujus saeculi, super puteum Samaritanae et conversionem errantiumque salutem sitientes (Joan. IV), ut audiamus Apostolum commonentem, State firmi et immobiles (I Cor. XV, 58), ne patiamur illud quod Judas passus est proditor, qui perdidit locum ministerii sui, et transgressor effectus est, illiusque semper sententiae recordemur: Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris (Eccles. X, 4). Qui sic quiescit in sabbato, lavat inter innocentes manus suas, nec movet pedes, ut suas faciat voluntates: iste celebrat sabbata Domini delicata. Qui sabbatismus, juxta Epistolam quae ad Hebraeos scribitur, repromittitur nobis in coelestibus, et gloria praeparatur (Hebr. IV): ut dum non faciamus vias nostras in sabbato, nec invenitur voluntas nostra, ut loquamur sermonem, quo scilicet nec opere, nec sermone peccemus. Alioquin si haec tantum prohibentur in sabbato, ergo in aliis sex diebus libertas nobis tribuitur delinquendi. Quod si stultum est credere, superest ut sabbatum quod interpretatur requies, omni tempore sanctificandum sit a fidelibus, dum non carnis, sed animae faciunt voluntates. Quodque jungitur, juxta Septuaginta, in ira ex ore tuo, in Hebraico non habetur. Ad hoc sabbatum, omni festivitate celebrandum, Salvator nos provocat in Evangelio, dicens: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vobis dabo requiem (Matth. XI, 28); hoc enim significat ἀναπαύσω ὑμᾶς, ut scilicet peccatorum onera deponentes, sabbatizemus in Christo, et dicamus: Statuit supra petram pedes meos (Ps. XXXIX, 3), illudque vitemus quod sanctus pene sustinuisse se dicit, Mei vero pene moti sunt pedes (Ps. LXXII, 2).

(Vers. 14.) Tunc delectaberis super Dominum [Vulg. Domino]; et sustollam te super altitudines terrae, et cibabo te haereditate Jacob patris tui. Os enim Domini locutum est. LXX: Et eris confidens super Dominum: et elevabit te super bona terrae, et cibabit te haereditate Jacob patris tui. Os enim Domini locutum est. Postquam vocaveris sabbata delicata, et non moveris in sabbato pedem tuum ad opus servile faciendum, neque verbum locutus fueris, id est, semper tacueris, et impleveris quod praeceptum est: Cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum (Ps. XXXIII, 14): tunc delectaberis in Domino, et videbis in te esse completum: Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui (Ps. XXXVI, 4). Sive fiduciam habebis in Domino, juxta illud quod scriptum est: Qui confidit in Domino, beatus est. Et in Jeremia: Benedictus homo qui confidit in Domino, et erit Dominus spes ejus (Jerem. XVII, 7). Et alibi: Bonum est confidere in Domino, quam confidere in homine (Ps. CXVII, 8). Et elevabit te Dominus atque sustollet super altitudines ac bona terrae. Terra enim mitium, terraque viventium non est deorsum, sed sursum est. Denique ad Lot de Sodomae et Gomorrae valle fugientem dicitur: In monte salvum te fac (Genes. XIX). Ad quem postquam pervenit, ortus est ei sol in Segor. De hac terra dicebat Dominus: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram (Matth. V, 4): et multa alia quae crebro usurpavimus, quorum illud est: Honora patrem tuum, et matrem tuam, et eris longaevus super terram, quam Dominus Deus tuus dederit tibi (Exod. XX, 12). Quod juxta litteram penitus stare non potest. Multi enim honorant parentes, et cito moriuntur; et alii parricidae longo vivunt tempore. Ut autem certius noverimus hanc terram esse in sublimibus, tricesimi sexti psalmi breviter recordemur, in quo scriptum est: Mites possidebunt terram, et epulabuntur in multitudine pacis. Post quae infertur: Exspecta Dominum, et custodi vias ejus: et elevabit te, ut possideas terram (Ps. XXXVI, 11): de qua in alio loco canitur, Justi possidebunt terram, et habitabunt in saeculum saeculi super eam (Ibid., 34). Quod et ipsum impossibile est. Si enim terra pertransibit, haec utique quam incolimus, quomodo in saeculum saeculi justi habitabunt super eam? Ex quo discimus esse terram, quae in sublimibus sita est. Post quae infertur: Et cibabo, sive, cibabit te Dominus haereditate Jacob patris tui. Sicut enim qui fidem habuerit Abraham, appellatur filius Abraham: sic qui supplantat vitia atque peccata, vocatur filius Jacob. Et cujus quis virtutis imitator est, illius appellatur et filius. Bona autem terrae, quae in excelsis sita est, quibus saturatur filius Jacob, illa accipienda sunt, quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt (I Cor. II). De quibus in Epistola scriptum est ad Hebraeos: Qui enim haec dicunt, ostendunt quod patriam quaerant: et siquidem illam quaererent, de qua egressi erant, habebant tempus ut reverterentur ad eam. Nunc autem meliorem desiderant patriam, hoc est, coelestem Jerusalem (Hebr. XI, 14 et seqq.). Ex quo discimus, mille annorum fabulam, in qua rursum nuptiae promittuntur, et cibi, et terrenae vitae conversatio, abjiciendam. Si enim in resurrectione neque nubent, neque nubentur, sed erunt similes Angelorum; quia sunt filii resurrectionis (Matth. XXII); et de ventre ac cibis Apostolus loquitur: Esca ventri, et venter escis: Deus autem et hunc et illam destruet (I Cor. VI, 13), quomodo rursum incorrupto et spirituali immortalique corpore, carnis pristinae mortalis atque corruptae vitia quaeremus? Et haec dicimus, non quo substantiam glorificati corporis denegemus, sed quo opera pristina in his qui Angelorum sunt similes, penitus auferamus. Alioquin et in isto adhuc corpore per jejunia et continentiam, et perpetuam castitatem et charitatem, imitamur virtutes Angelicas, et tamen substantiam corporum non amittimus. Quae ut omnia futura credamus, sciamus a Deo esse promissa, cujus os locutum est: ut quomodo in manibus opus, et in pedibus incessum, et in ventre generationem, et in auribus oculisque auditum atque intuitum: sic in ore sermonem Dei intelligamus.

(Cap. LIX.—Vers. 1, 2.) Ecce non est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat: neque aggravata est auris ejus, ut non exaudiat; sed iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum vestrum, et peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis, ne exaudiret. LXX: Numquid non potest manus Domini salvos facere: aut aggravata est auris ejus, ut non exaudiat? Sed peccata vestra separant inter vos et Deum: et propter peccata vestra avertit faciem ejus a vobis, ut non misereatur. Poteram quae nunc facturum esse me dixi: Eris confidens in Domino, et elevabit te ad bona terrae, et cibabit te haereditate Jacob patris tui, et ante complere. Neque enim abbreviata est manus mea, atque contracta, ut eam ad liberandum populum meum extendere nequeam: aut surdas aures habeo, ut exaudire non possim. Ex quo ostenditur aures Domini, quae justos audiunt, et non audiunt peccatores, nequaquam esse nostrarum aurium similes, quae emissam vocem sive justitiae, sive injustitiae, aequaliter audiunt; sed peccata, inquit, vestra, quasi quidam in medio murus oppositus, vos et Deum dividunt. Unde et Salvator in passione sua fecit utrumque unum (Ephes. II), et medium parietem maceriae solvens, inimicitiam in sua carne destruxit, ut quos paries diviserat peccatorum, Christi sanguis conjungeret. Qui aperuit paradisi januam, quae multo tempore clausa fuerat (Genes. III), et igneum gladium suo cruore restinxit, ut audiret latro: Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43). Quodque sequitur: Et propter peccata vestra avertit faciem a vobis: ut non audiret, sive ut non misereretur, hoc ostendit, quod fetorem peccatorum et iniquitates eorum ferre non potuerit, sed averterit faciem suam, ne eorum turpitudinem cerneret, et statim percutere cogeretur. Unde peccator Domini vultum videre desiderans, dicit in psalmo: Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem, usquequo avertis faciem tuam a me (Ps. XII, 1)? Et alibi: Ostende faciem tuam, et salvi erimus (Ps. LXXIX, 4).

(Vers. 3, 4.) Manus enim vestrae pollutae sunt sanguine, et digiti vestri iniquitate: labia vestra locuta sunt mendacium, et lingua vestra iniquitatem fatur. Non est qui invocet justitiam, neque est qui judicet vere: sed confidunt in nihili [Vulg. nihilo], et loquuntur vanitates. LXX: Manus enim vestrae pollutae sunt sanguine, et digiti vestri peccatis. Labia vestra polluta sunt iniquitate, et lingua vestra injustitiam meditatur. Nullus loquitur justa: neque est justum judicium. Confidunt in vanis, et loquuntur vacua, iniquitates atque peccata. Quae supra generaliter nominavit, nunc exponit in partibus. Et considerandum quod nequaquam eis objiciat idololatriam qua Isaiae temporibus tenebantur, sed effusionem sanguinis, de quo ante jam dixerat: Justus perit, et non est qui recogitet. Et viri justi tolluntur, et nemo corde intelligit. A facie enim iniquitatis sublatus est justus: erit in pace sepultura ejus, tolleturque de medio (Isai. LVII, 1, 2). Et quamquam ipsi manus non miserint in Dominum Salvatorem, tamen consona impietatis voce clamantes: Sanguis ejus super nos et super filios nostros (Matth. XXVII, 25), mortis ejus rei sunt, et habent pollutas manus. De quibus idem Propheta testatur, dicens: Si levaveritis manus vestras ad me, non exaudiam. Manus vestrae sanguine plenae sunt (Isai. I, 15). Labia quoque eorum et lingua loquuntur iniquitatem atque mendacium, ut pro Christo sibi Antichristum repromittant, nec sit ullus in populo qui invocet justitiam, et judicet veritatem, sive ut in Hebraeo babetur, fidem, quod scilicet credat in Christo; sed confidunt in nihili, et loquuntur vanitates. Unde Apostolus praecipit, ne attendamus Judaicas fabulas, et mandata hominum aversantium se a veritate (Tit. I). Vere enim confidunt in nihili, et sequuntur vanitates, in quo impletur Domini vaticinium: Ego veni in nomine Patris mei, et non suscepistis me: si alius venerit in nomine suo, illum suscipietis (Joan. V, 43).

(Vers. 5, 6.) Conceperunt laborem, et pepererunt iniquitatem: et ova aspidum ruperunt, et telas araneae texuerunt. Qui comederit de ovis eorum, morietur: et quod confotum est, erumpet in regulum. Telae eorum non erunt in vestimentum, neque operientur operibus suis. LXX: Quia parturiunt dolorem, et generant iniquitatem. Ova aspidum fregerunt: et telam araneae texuerunt. Et qui de ovis eorum comedere voluerit, frangens reperiet putridum, et in ipso regulum: tela eorum non erit in vestimentum, nec operientur operibus suis. Qui Antichristi praestolantur adventum, nec possunt dicere: A timore tuo, Domine, concepimus, et parturivimus et peperimus, spiritum salutis tuae fecimus super terram (Isai. XXVI, 18), recte concipiunt dolorem, et parturiunt iniquitatem: ut quem multo labore perquirunt, in iniquitate suscipiant; de quorum scriptum est patre: Concepit dolorem, et peperit iniquitatem (Ps. VII, 15). Isti frangunt atque disrumpunt ova aspidum, ut earum venena in sua mente suscipiant, quibus in Evangelio dicitur: Serpentes, genimina viperarum (Matth. III, 7). Pulchreque ova posuit aspidum atque serpentum, quae ova prius generare dicuntur. Et quia non solum malitiae venena in cordibus suis retinent, sed in lege Domini die ac nocte meditantur, aniles fabulas mussitantes, propterea dicitur: Et telas araneae texunt: quibus muscas et culices et parva capiunt animantia; ad quas cum forte quid venerit, quasi per aerem vacuum transvolat. Qui comederit, inquit, de ovis eorum, morietur, hoc est, qui consiliis eorum acquieverit, quomodo Abel acquievit Cain dicenti, Transeamus in campum (Genes. IV, 8), statim interficietur: sive ut Septuaginta transtulerunt: Qui voluerit de ovis eorum comedere, conterens inveniet putridum, et in ipso regulum. Qui enim prima fronte deceptus, ova putaverit gallinarum et aliarum volucrum, quarum esus innoxius est: si fregerit antequam comedat, statim putorem teterrimum fetoremque cognoscet, et quod confotum est, inveniet regulum. Sive juxta Symmachum et Theodotionem, aspidem. Aquila autem viperam posuit; pro qua in Hebraico legitur EPHEE (אפעה). Qui igitur audiens traditiones Judaicas, ad escas se mille annorum voluerit praeparare, et repromissionum deliciis irretitus, manum ad ovum extendere: si antequam comedat, hoc est verbis mortiferis acquiescat, voluerit prius considerare quod dicitur, et singulos sermones discutere, eorumque tractare rationem, statim in ipsis reperiet [Al. reperit] Antichristum praeparari. Ergo juxta Hebraicum, qui comederit de ovis eorum, morietur. Qui autem, juxta Septuaginta, frangere ante voluerit, et diligentius intueri ac videre quid latitet, reperiet fetorem teterrimum, et principem omnium serpentem diabolum, in eorum latitare traditionibus. Et quia supra dixerat: Telas araneae texunt, exponit quod telarum istarum textura non proficiat. Labor, inquit, eorum omnisque doctrina non Christi efficit vestimentum, nec pallium quo nuditas animae protegatur, sed casso labore desudant, dicente hoc eodem Propheta: Populus hic labiis me honorat; cor vero eorum longe est a me. Frustra autem me colunt, docentes doctrinas et praecepta hominum (Isai. XXIX, 13): quae sequentes, negligunt legem Dei. Et ut sciamus in tela opera demonstrari, intulit: Neque operientur operibus suis. Quidam locum istum sic edisserunt: Ova aspidum sciderunt, sive ruperunt, id est, mordentes Prophetarum reliquere sermones omnes, et blanda sibi pseudoprophetarum eloquia texuerunt: de quibus qui comederit, a serpente ferietur; et intelliget nihil sibi verba profuisse mendacii.

(Vers. 7, 8.) Opera eorum opera inutilia: et opus iniquitatis in manibus eorum. Pedes eorum ad malum currunt: et festinant ut effundant sanguinem innocentem. Cogitationes eorum, cogitationes inutiles: vastitas et contritio in viis eorum. Viam pacis nescierunt: et non est judicium in gressibus eorum. Semitae eorum incurvatae sunt eis: omnis qui calcat in eis, ignorat pacem. LXX: Opera enim eorum opera iniquitatis: et pedes eorum ad malitiam currunt. Veloces ad effundendum sanguinem innoxium: et cogitationes eorum, cogitationes stultorum. Contritio et miseria in viis eorum: et viam pacis non cognoverunt: et non est judicium in viis eorum. Semitae enim eorum perversae, quas transeunt, et nesciunt pacem. Ideo non operiuntur [Al. operientur] operibus suis, quia opera eorum opera iniquitatis sunt, quae Apostolus infructuosa cognominat, id est fructus non habentia (Ephes. V). Et pedes eorum currunt ad malum, et festinant ad effundendum sanguinem innoxium (Prov. I). Hanc enim et in Prophetarum occisione habuerunt consuetudinem. Ad quos Stephanus loquebatur: Quem enim Prophetarum non sunt persecuti patres vestri (Act. VII, 52)? Et Dominus in Evangelio: Jerusalem, Jerusalem quae occidis Prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt (Matth. XXIII, 37); et iterum: Veniet super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram: a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem occidistis inter Templum et altare (Ibid., 35). Unde et supra ad eos dicitur: Manus enim vestrae pollutae sunt sanguine: et lingua vestra loquitur iniquitatem (Isai. I, 15). Et per hanc meditationem crudelitatis atque blasphemiae, ad necem Domini pervenerunt. Quomodo et Judas per avaritiae viam venit ad homicidium, immo sacrilegium avaritiae copulatum. Quodque sequitur: Cogitationes eorum cogitationes stultorum: contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt. Et supra: Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem, Apostolus posuit ad Romanos (Cap. III): quod multi ignorantes, de tertio decimo psalmo sumptum putant, qui versus in editione Vulgata additi sunt, et in Hebraico non habentur. De quo plenius in exordio hujus voluminis diximus. Recte autem viam pacis ignoraverunt, qui auctorem ejus suscipere noluerunt. Ipse est enim pax nostra, qui loquitur ad Apostolos: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV, 27). Et ad Jerusalem: Si scires quae ad pacem sunt tibi, quoniam venient dies super te, et circumdabunt te inimici tui vallo, et obsidebunt te, et filios tuos allident ad terram (Luc. XIX, 42, 43). Qui autem pacem non susceperint, consequenter nec judicium habent in viis suis. Illum de quo supra dictum est: Ecce puer meus quem elegi, dilectus meus quem dilexit anima mea, judicium gentibus proferet (Isai. XLII, 1). Sequitur: Viae eorum perversae, non natura, sed propria voluntate. Quidquid enim pervertitur atque curvatur, de recto torquetur in pravum. Omnis doctrina Pharisaeorum subversio veritatis est, per quam qui ambulaverit, non solum non invenit pacem; sed nec cognoscit quidem eam, ut sciat quid quaerere debeat.

(Vers. 9 seqq.) Propter hoc elongatum est judicium a nobis: et non apprehendet nos justitia. Exspectavimus lucem, et ecce tenebrae: splendorem, et in tenebris ambulavimus. Palpavimus sicut caeci parietem: et quasi absque oculis attrectavimus: impegimus meridie, quasi in tenebris: in caligosis [Vulg. caliginosis] quasi mortui. Rugiemus quasi ursi omnes: et quasi columbae meditantes gememus. Exspectavimus judicium, et non erit [Vulg. est]: salutem, et elongata est a nobis. LXX: Propterea recessit judicium ab eis: et non apprehendit eos justitia. Cum exspectarent lucem, factae sunt eis tenebrae. Praestolantes eam in tenebris ambulabunt: palpabunt sicut caeci parietem: et quasi non habentes oculos attrectabunt. Cadent in meridie, quasi in nocte media: quasi morientes gement: quasi ursus, et quasi columba pariter ambulabunt. Exspectavimus judicium, et non est: salus longe recessit a nobis. Post accusationem populi Judaeorum, ex persona eorum Propheta respondit, quid loqui debeant poenitentes, si tamen velint post vulnera recipere sanitatem. Mirorque cur Septuaginta, quasi Propheta de eis loquatur, et non ipsi ad Prophetae verba respondeant, orationem texuerint, cum in consequentibus veritate superati, hoc idem fecerint, dicentes: Exspectavimus judicium, et non est; salus longe recessit a nobis. Multa enim iniquitas nostra in conspectu tuo; et peccata nostra restiterunt nobis, et caetera. In praesenti igitur tempore universa complentur. Elongatum est judicium a Judaeis, quod gentibus nuntiatum est. Et non apprehendet eos justitia, quae a nationibus comprehensa est. Exspectaverunt lucem, dicentes: Emitte lucem tuam et veritatem tuam (Ps. XLII, 3), quae eis per Prophetas fuerat repromissa, et erroris tenebris occupati sunt. Sustinebant splendorem; et ambulaverunt in tenebris. Ita Scripturas sanctas, quasi caeci palpantes parietem, verba tantum in eis et folia, non sensum fructumque quaerentes, qui tenetur in litteris. Denique jungit et dicit: Impegimus, sive cademus meridie, quasi in tenebris: in caligosis [Al. caliginosis], quasi mortui. In toto enim orbe, sole justitiae splendorem rutilante, illi morantur in tenebris, videlicet ut peccato mortui. Rugiemus, ait, quasi ursi omnes, et quasi columbae meditantes gememus; ut et crudeles sint pariter et miseri: feri et immanes ad humiles atque subjectos: pavidi atque trepidantes ad eos qui fortiores sunt, quos quasi accipitres perhorrescunt. Legimus et in alio loco: Quasi ursa raptis catulis. Et in Daniele, regnum cruentum in quo sunt tres ordines dentium, ursae ferocissimae comparatum (II Reg. XVII, 8; Dan. VII). Et quasi columbae meditantes gememus, absque sensu et intelligentia Scripturarum, tantum verba meditantes, quae decantant memoriter. Sed quomodo columbae, de quibus scriptum est: Ephraim quasi columba non habens sensum (Osee VII, 11); et quomodo in Evangelio contra serpentum malitiam, simplicitas ponitur columbarum (Matth. X): sic in praesenti loco, simplicitas absque prudentia, quae vicina stultitiae est, in sola verborum meditatione monstratur. Exspectabunt judicium, et non erit: salutem, subauditur, exspectabunt et non erit, quia longe migravit ad gentes. In quo notandum, quod omnia futuro dicantur tempore, ut quod nunc Judaei sustinent, indicetur.

(Vers. 12 seqq.) Multiplicatae sunt iniquitates nostrae coram te, et peccata nostra responderunt nobis: quia scelera nostra nobiscum, et iniquitates nostras cognovimus. Peccare et mentiri contra Dominum: et aversi sumus, ne iremus post tergum Domini nostri, ut loqueremur calumniam, et transgressionem concepimus, et locuti sumus de corde verba mendacii. Et conversum est retrorsum judicium, et justitia longe stetit, quia corruit in platea veritas, et aequitas non potuit ingredi. Et facta est veritas in oblivionem, et qui recessit a malo, praedae patuit. LXX: Multa est enim iniquitas nostra in conspectu tuo, et peccata nostra restiterunt nobis. Iniquitates enim nostrae in nobis sunt, et injustitias nostras cognovimus. Impie egimus, et mentiti sumus, et recessimus a Deo nostro. Locuti sumus iniqua, et inobedientes fuimus. Parturivimus et meditati sumus de cordibus nostris verba iniqua. Et recessimus a judicio, et justitia longe stetit, quia consumpta est in viis eorum veritas, et per rectum iter transire non poterant. Et veritas sublata est: et transtulerunt mentem ut non intelligerent. Reddit causas quare rugierint quasi ursi, et meditati sunt ut columbae; exspectaverint judicium quod non erat, salutem quae transivit ad gentes: quia multiplicatae sunt, dicentes, iniquitates nostrae in conspectu tuo: a quibus multo tempore averteras faciem, ne eas cerneres, ne ferires. Et peccata nostra responderunt nobis, ut reciperemus quod meruimus. Et scelera nostra nobiscum sunt: iniquitatesque cognovimus, quas multo tempore perpetrantes putabamus esse justitiam. Quae sunt autem iniquitates? Peccare et mentiri contra Deum: sive ut juxta Hebraicum, Aquila transtulit, negare Deum: quod ad Salvatorem refertur. Et reliquimus, inquiunt, Deum nostrum dicentes: Scimus quod Moysi locutus sit Deus: hunc autem nescimus, unde sit (Joan. IX, 29), ut loqueremur calumniam, Hic si ex Deo esset, non solveret sabbatum (Ibid., 16). Et: In Beelzebub principe daemoniorum ejicit daemonia (Luc. X, 15). Et transgressionem, quae significantius Graece dicitur ἀπόστασις, cum aliquis negat Deum et praevaricationis arguitur. Concepimus et locuti sumus de corde verba mendacii, contemnentes legem Dei, et sequentes traditiones hominum: quas illi δευτερώσεις vocant, et quas in nostro corde simulavimus: Et conversum est retrorsum judicium, et justitia longe stetit. Quae enim pars justitiae et iniquitati? qui consensus Christi et Belial? Stetit justitia in gentibus, et recessit a nobis, quia corruit in platea veritas. Lata enim et spatiosa via quae ducit ad mortem (Matth. VII): quia angustam viam, in qua veritas commoratur, intrare nolebant. Et facta est veritas in oblivionem, de qua scriptum est: Veritas de terra orta est, et justitia de coelo prospexit (Ps. LXXXIV, 12). In quo animadvertendum quod crebro veritas nominata sit, ut Christi persona monstraretur, quam deserentes, secuti sunt mendacium. Et qui recessit a malo, praedae patuit. Quod quamquam videatur obscurum, sic edisseri potest: nobis mendacium de nostro corde fingentibus et deserentibus legem Dei, justitia longe stetit, et veritas corruit in plateis, et aequitas ad nos intrare non potuit, et Filius Dei, qui est veritas, factus est in oblivionem: in tantum ut quicumque a traditionibus Judaeorum cupierit recedere, statim pateret insidiis et persecutionibus: ita ut caecum a nativitate, qui oculos receperat, expulerint de synagogis (Joan. IX). Et post resurrectionem Domini Salvatoris, omnes, qui in eo credebant, persecuti sint atque nudaverint: quibus de toto orbe gentium Ecclesiae ministeria dirigebant, quae per manus Apostolorum distribuerent.

(Vers. 16, 17.) Et vidit Dominus, et malum apparuit in oculis ejus: quia non est judicium, et vidit quia non est vir, et aporiatus est, quia non est qui occurrat. Et salvabit [Vulg. salvavit] sibi brachium suum: et justitia ejus ipsa confirmavit eum. Indutus est justitia ut lorica, et galeam [Vulg. galea] salutis in capite ejus. Indutus est vestimentis ultionis, et opertus est quasi pallio zeli. Sicut ad vindictam quasi ad retributionem indignationis hostibus suis, et vicissitudinem inimicis suis, insulis vicem reddet. LXX: Vidit Dominus, et non placuit ei: quoniam non erat judicium. Et vidit, et non erat vir. Et consideravit, et non erat qui defenderet. Et ultus est eos brachio suo, et misericordia sustinuit. Et indutus est justitiam quasi loricam, et posuit galeam salutis in capite. Et circumdatus est vestimento vindictae, et pallio, quasi retribuens ultionem opprobrium adversariis. Hucusque ex persona populi propheticus sermo contextus est: nunc propheta ex sua persona loquitur. Illis ista dicentibus, vidit Dominus quod poenitentiam ore jactarent, et corde non agerent, et non placuit ei. Quaesivit enim in eis judicii veritatem, quod ad gentes translatum fuerat, et non reperit. Desideravit aliquem justum virum, qui sibi irato possit occurrere, et non invenit; qui et supra dixerat: Veni, et non erat vir: vocavi, et non erat qui audiret (Isai. L, 1). Et quia illis in scelere permanentibus, ne unus quidem justus inventus est: sed omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: et non est qui faciat bonum, non est usque ad unum (Psal. 13), brachio suo atque justitia, sive misericordia confirmavit eum, ut qui voluerint ab errore converti, non suo merito, sed Dei clementia conserventur. Denique indutus est justitiae lorica, et galea salutis, et vestibus ultionis, et zeli pallio circumdatus: sicque armatus processit ad bellum, ut redderet ultionem inimicis suis: haud dubium quin Judaeos significet, perseverantes in blasphemiis: et vicissitudinem hostibus suis, quando eos Romanus cinxit exercitus. Quibus vincentibus, Dominus pugnasse monstratur. Hoc testimonio usus est Paulus scribens ad Ephesios: et volens nos indui armatura Christi, quo possimus ignitis diaboli jaculis resistere (Eph. VI). Quodque in Septuaginta Interpretibus non habetur: Insulis vicem reddet, urbes Judaeae significat, quas Romanus vastavit exercitus. Nam et supra (Cap. XX) habitatoribus insulae, id est, Jerusalem Dominus loquitur per Prophetam.

(Vers. 19, 20.) Et timebunt qui ab Occidente nomen Domini, et qui ab ortu solis, gloriam ejus: cum venerit quasi fluvius violentus, quem spiritus Domini cogit: et venerit Sion redemptor, et eis qui redeunt ab iniquitate in Jacob, dicit Dominus. Hoc foedus meum cum eis, dicit Dominus: Spiritus meus qui est in te, et verba mea quae posui in ore tuo, non recedent de ore tuo, et de ore seminis seminis tui, dicit Dominus: Amodo et usque in sempiternum. LXX: Et timebunt qui ab Occidente nomen Domini, et qui ab ortu solis, nomen inclytum. Veniet enim quasi fluvius violentus ira Domini, veniet cum furore et veniet de Sion qui liberet. Et avertet impietates a Jacob, et hoc erit eis a me testamentum, dicit Dominus. Spiritus meus qui est in te, et verba mea quae dedi in ore tuo, non deficient de ore tuo, et ex ore seminis tui, ait Dominus ex nunc et in aeternum. Postquam Dominus lorica justitiae, et galea salutis, et vestibus ultionis, zelique pallio fuerit indutus ad pugnam, et venerit ad certamen atque vindictam, ut retribuat hostibus, et reddat inimicis suis, et insulas eorum, id est, urbes viculosque subvertat, tunc alienigenae qui de Occidente et Oriente venturi sunt, ut requiescant in sinu Abraham (Matth. VIII), de quibus et supra (Ad cap. XLIX, 12) dictum est: Ecce isti de longe venient, alii de Occidente, et alii ab Aquilone, et alii de terra Persarum, timebunt Dominum, eo timore qui est initium sapientiae (Eccli. I). De quo in multis locis legimus, ex quibus pauca ponamus: Beatus vir qui timet Dominum (Psal. CXI, 1). Et: Non est inopia timentibus eum (Psal. XXXIII, 10). Et: Timor Domini disciplina et sapientia (Prov. XV, 33). Et: Venite, filii, audite me: timorem Domini docebo vos (Psal. XXXIII, 12). Et: Beatus homo qui timet Dominum (Psal. CXXVII, 4). Et: Timor Domini addit dies (Prov. X, 27). Quod autem repulso Israel, gentium turba succedat, Malachias propheta plenius docet, in quo dicitur ad Judaeos: Non est voluntas mea in vobis, dicit Dominus Omnipotens. Et hostiam non suscipiam de manibus vestris (Malach. I, 10, 11). Rursumque de multitudine nationum: Ab ortu enim solis usque ad occasum, glorificatum est nomen meum in gentibus. Hujus beatitudinis ille auctor est, qui veniet quasi fluvius violentus, quem spiritus Domini cogit. Sive ut Aquila transtulit, quasi flumen angustum, spiritus Domini signaculum ejus. Aut Theodotio, quasi fluvius oppugnans, spiritus Domini signatus est. In eo ergo testimonii hujus, quod LXX transtulerunt, quasi fluvius violentus, ira Domini veniet cum furore, pars ultima in Hebraico non habetur. Neque enim in repromissionibus Dei, ira furorque ponendus est: cum in caeteris quae sequuntur, beatitudo sit futurorum, et comminatio poenaque peccantium. Juxta Aquilam autem et Theodotionem, spiritus Domini qui signatus in Christo est, illud confirmat exemplum, quod in Joanne Evangelista legitur: Hunc enim Deus signavit Pater (Joan. VI, 27); de quo ante jam dictum est: Exiet virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet, et requiescet super eum Spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replevit eum spiritus timoris Domini (Isai. XI, 1 seqq.) Unde et nos dicimus: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Psal. IV, 7). Et in Ezechiele, virorum gementium frontes THAV, litterae Hebraicae, quae apud eos ultima est, impressione signantur (Ezech. IX). Sin autem scire volumus, quomodo Spiritus sanctus fluvius violentus sit, Apostolorum acta relegamus, in quibus scriptum est: Cum autem congregati essent pariter, factus est subito de coelo sonus quasi spiritus violentus, et implevit universam domum ubi erant sedentes. Apparueruntque eis linguae dispersae sicut ignis: et sedit super singulos eorum. Repletique sunt omnes Spiritu sancto (Act. II, 2, 3). Sequitur: Veniet redemptor Sion: et eorum qui redeunt ab iniquitate in Jacob, dicit Dominus. Pro quo Septuaginta transtulerunt: Veniet ex Sion qui liberet: et avertat impietates a Jacob. Si ergo de Sion veniet, qui avertat impietates a Jacob, hoc intelligimus, quod homo natus sit in Sion, et fundaverit eam Altissimus, qui avertit scelera Jacob. Sin autem veniet Sion redemptor, et his qui redeunt ab iniquitate in Jacob, dicit Dominus, hic sensus est: Veniet Christus qui redimet Sion sanguine suo. Sive juxta Hebraicam proprietatem, qui propinquus est Sion, et de Israel stirpe generatus sit, hoc enim GOEL (גואל), id est, ἀγκιστεὺς sonat. Ac ne putemus omnem redimi Sion et eam de sceleribus liberari, quae Domini sanguine cruenta [Al. cruentata] est, significanter adjunxit: his qui redeunt ab iniquitate, si voluerint agere poenitentiam, in quibus oratio Domini compleatur: Pater, ignosce eis, quod enim faciunt, nesciunt (Luc. XXIII, 34). Eorum igitur in Sion redemptio est: et propinquus, qui eum susceperint ex Jacob, et illis pollicetur dicens: Hoc foedus meum cum eis, sive pactum, ut omnes alii transtulerunt, aut testamentum, ut posuere Septuaginta. Quod sit autem foedus, pactum, et testamentum, sequens versus ostendit: Spiritus, inquit, meus qui est in te, et verba mea, quae posui in ore tuo, non recedent de ore tuo, et de ore seminis tui, amodo et usque in sempiternum. Quod vel ad Isaiam dicitur, ut mihi videtur, vel ad Dominum, ut plerique aestimant. Igitur ad Isaiam sic ordo connectitur: Hoc est pactum Evangelii sempiternum, ut spiritus meus qui est in te, et verba mea quae posui in ore tuo, per quae ventura praedices, non de tuo ore discedant, nec de filiorum tuorum ac nepotum, et seminis tui, ut omnis per seriem generatio demonstretur: quod scilicet gratia Prophetarum in Apostolis veniat, et per eos qui de Israel per Apostolos credituri sunt. Quod autem infert: Amodo et usque in sempiternum, illi testimonio congruit: Coelum et terra transibunt: verba autem mea non praeteribunt (Matth. XXIV, 35). Hunc locum diligenter Paulus edisserens, scribit ad Romanos, quod non sit distinctio Judaei et Graeci, sed ipse Dominus omnium, dives in omnibus qui invocant illum (Rom. XI); et quod non sic crediderint gentes, ut Israel penitus pelleretur. Nam et ego, ait, Israelites sum ex semine Abraham, de tribu Benjamin. Non repulit Deus plebem suam quam praescivit (II Cor. XXII). Et post paululum, cum Eliae posuisset exemplum, querentis ad Dominum quod solus esset relictus, et audientis ab eo quod reliquisset sibi Dominus septem millia virorum, qui non curvassent genua ante Baal (I Reg. XIX), intulit: Sic igitur et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae sunt. Si autem gratia, jam non ex operibus; alioquin gratia jam non est gratia. Quid ergo est? quod quaerebat Israel, hoc est consecutus: electio autem consecuta est: caeteri vero excaecati sunt. Qui si non permanserint in incredulitate, inserentur. Potens est enim, inquit, Deus, iterum inserere illos (Rom. XI, 5 et seqq.), non contra naturam ex oleastro, sicut gentium inserta est multitudo; sed secundum naturam in bonam, id est, in suam olivam. Et ad extremum posuit, ut ad praesens capitulum perveniret: Nolo enim vos ignorare fratres mysterium hoc, ut non sitis apud vosmetipsos sapientes. Quia caecitas ex parte Israel contigit, donec plenitudo gentium subintraret: et sic omnis Israel salvus fieret, sicut scriptum est: Veniet ex Sion qui liberet, et avertet impietates a Jacob, et hoc illis a me testamentum, cum abstulero peccata eorum (Rom. XI, 25 et seqq.). Haec idcirco latius prosecuti sumus, ut quidquid repromissionum et legimus, et dicturi sumus, ad Sion et ad Jerusalem, non generaliter ad omnes Judaeos, sed specialiter ad eos dici intelligamus, qui in Apostolis et per Apostolos electi sunt ex Israel.


Index              Poster