Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri
Commentariorum in Evangelium Matthaei
ad Eusebium libri quatuor
(ed. J.-P. Migne, post. R. Khazarzar)
Patrologiae cursus completus. Series latina. Vol. 26.
Paris: Migne, 1845, pp. 15218.
Prologus
Plures fuisse, qui Evangelia scripserunt, et Lucas evangelista testatur,
dicens: Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem rerum, quae in
nobis completae sunt, sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt
sermonem, et ministraverunt ei; et perseverantia usque ad praesens tempus
monimenta declarant, quae a diversis auctoribus edita, diversarum haereseon
fuere principia, ut est illud juxta Aegyptios, et Thomam, et Matthiam, et
Bartholomaeum, duodecim quoque apostolorum, et Basilidis atque Apellis, ac
reliquorum, quos enumerare longissimum est: cum hoc tantum in praesentiarum
necesse sit dicere, exstitisse quosdam, qui sine spiritu et gratia Dei conati
sunt magis ordinare narrationem, quam historiae texere veritatem. Quibus jure
potest illud propheticum coaptari: Vae qui prophetant de corde suo: qui
ambulant post spiritum suum, qui dicunt: haec dicit Dominus; et Dominus non
misit eos (Ezech. XIII, 3). De quibus et Salvator in Evangelio
Joannis loquitur: Omnes qui ante me venerunt fures fuerunt et latrones (Joan.
X, 8). Qui venerunt: non, qui missi sunt. Ipse enim ait: Veniebant, et
ego non mittebam eos (Jer. XIV, 14; et XXIII, 21). In venientibus,
praesumptio temeritatis; in missis, obsequium servitutis est. Ecclesia autem,
quae supra petram Domini voce fundata est, quam introduxit rex in cubiculum
suum (Cant. I et II), et ad quam per foramen descensionis occultae misit
manum suam (Cant. V), similis damulae hinnuloque cervorum (Cant. II,
9), quatuor flumina paradisi instar eructans (Gen. II), quatuor et
angulos et annulos habet [Al. habens], per quos quasi arca Testamenti et
custos Legis Domini, lignis immobilibus vehitur (Exod. XXV, 10 seqq.).
Primus omnium Matthaeus est Publicanus, cognomento Levi, qui Evangelium in
Judaea Hebraeo sermone edidit, ob eorum vel maxime causam, qui in Jesum
crediderant ex Judaeis, et nequaquam Legis umbram, succedente Evangelii
veritate, servabant. Secundus Marcus, interpres apostoli Petri, et Alexandrinae
ecclesiae primus episcopus, qui Dominum quidem Salvatorem ipse non vidit, sed
ea quae magistrum audierat praedicantem, juxta fidem magis gestorum narravit
quam ordinem. Tertius Lucas medicus, natione Syrus Antiochensis (cujus laus in
Evangelio), qui et ipse discipulus apostoli Pauli, in Achaiae Boeotiaeque
partibus volumen condidit (II Cor. VIII), quaedam altius repetens, et ut
ipse in prooemio confitetur, audita magis, quam visa describens. Ultimus
Joannes apostolus et evangelista, quem Jesu amavit plurimum, qui supra pectus
Domini recumbens (Joan. XIII et XXI), purissima doctrinarum fluenta
potavit, et qui solus de cruce meruit audire: Ecce mater tua (Joan.
XIX, 27). Is cum esset in Asia, et jam tunc haereticorum semina
pullularent, Cerinthi, Ebionis, et caeterorum qui negant Christum in carne
venisse (quos et ipse in epistola sua antichristos vocat [I Joann. II, 18],
et apostolus Paulus frequenter percutit [Rom. III; II Cor. V]), coactus
est ab omnibus pene tunc Asiae episcopis, et multarum Ecclesiarum legationibus,
de divinitate Salvatoris altius scribere, et ad ipsum (ut ita dicam) Dei
Verbum, non tam audaci, quam felici temeritate prorumpere. Et Ecclesiastica
narrat historia, cum a fratribus cogeretur ut scriberet, ita facturum se
respondisse, si indicto jejunio in commune omnes Deum precarentur [Al.
deprecarentur]: quo expleto, revelatione saturatus, in illud prooemium coelo
veniens eructavit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et
Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum (Joan. I). Haec
igitur quatuor Evangelia multo ante praedicta, Ezechielis quoque volumen
probat, in quo prima visio ita contexitur: Et in medio sicut similitudo
quatuor animalium: et vultus eorum facies hominis, et facies leonis, et facies
vituli, et facies aquilae (Ezech. I, 5 et 10). Prima hominis facies
Matthaeum significat, qui quasi de homine exorsus est scribere: Liber
generationis Jesu Christi, filii David, filii Abraham (Matth. I).
Secunda Marcum, in quo [Al. qua] vox leonis in eremo rugientis auditur: Vox
clamantis in deserto [Al. eremo], parate viam Domini, rectas facite
semitas ejus (Marc. I, 3). Tertia vituli, quae evangelistam Lucam a
Zacharia sacerdote sumpsisse initium praefigurat. Quarta Joannem evangelistam,
qui assumptis pennis aquilae, et ad altiora festinans, de Verbo Dei disputat.
Caetera quae sequuntur in eumdem sensum proficiunt. Crura eorum recta, et
pennati pedes, et quocumque ibat spiritus, ibant, et non revertebantur: et
dorsa eorum plena oculis, et scintillae ac lampades in medio discurrentes, et
rota in rota, et in singulis quatuor facies. Unde et Apocalypsis Joannis, post
expositionem viginti quatuor seniorum qui tenentes citharas et phialas,
adorabant [Al. adorant] Agnum Dei, introducit fulgura, et tonitrua, et
septem spiritus discurrentes, et mare vitreum et quatuor animalia plena oculis (Apoc.
IV et V), dicens: Animal primum simile leoni, et secundum simile vitulo,
et tertium simile homini, et quartum simile aquilae volanti. Et post
paululum: Plena erant, inquit, oculis, et requiem non habebant die ac
nocte, dicentia: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus omnipotens, qui erat,
et qui est, et qui venturus est (Apoc. IV, 7, 8). Quibus cunctis
perspicue ostenditur, quatuor tantum Evangelia debere suscipi, et omnes
apocryphorum naenias mortuis magis haereticis, quam Ecclesiasticis vivis
canendas. Satisque miror, Eusebi dilectissime, cur Romam subito navigaturus,
hanc tibi a me quasi sitarciam dari volueris, ut Matthaeum breviter exponens,
verbis stringerem, sensibus dilatarem. Si meminisses responsionis meae, numquam
in paucis diebus rem annorum peteres. Primum enim difficile est omnes legere
qui in Evangelia scripserunt. Deinde multo difficilius, adhibito judicio, quae
optima sunt recipere. Legisse me fateor ante annos plurimos in Matthaeum
Origenis viginti quinque volumina, et totidem ejus Homilias, commaticumque
interpretationis genus: et Theophili Antiochenae urbis episcopi Commentarios:
Hippolyti quoque martyris, et Theodori Heracleotae, Apollinarisque Laodiceni,
ac Didymi Alexandrini; et Latinorum, Hilarii, Victorini, Fortunatiani Opuscula,
e quibus etiamsi parva carperem, dignum aliquid memoria scriberetur. At tu in
duabus hebdomadibus, imminente jam Pascha, et spirantibus ventis, dictare me
cogis: ut quando notarii excipiant, quando scribantur schedulae, quando
emendentur, quo spatio digerantur ad purum, maxime cum scias me ita tribus
mensibus languisse, ut vix nunc ingredi incipiam; nec possim laboris
magnitudinem brevitate temporis compensare. Igitur, omissa auctoritate Veterum,
quos nec legendi, nec sequendi mihi facultas data est, historicam
interpretationem, quam praecipue postulasti, digessi breviter: et interdum spiritualis
intelligentiae flores miscui, perfectum opus reservans in posterum. Si autem
mihi vita longior fuerit, aut tu in redeundo tua promissa compleveris, tunc
nitar implere quod reliquum est, immo jactis fundamentis, et ex parte
constructis parietibus, pulcherrimum culmen imponam, ut scias quid intersit
inter subitam dictandi audaciam, et elucubratam scribendi diligentiam. Certe
nosti, et mendacii mei erubescerem te testem vocare, quod praesens opusculum
tanta celeritate dictaverim, ut aliena magis legere, quam mea condere me
putares. Nec hoc de arrogantia et fiducia ingenii dictum putes, sed quod
ostendere tibi cupiam quantum apud me valeas, qui periclitari magis apud doctos
voluerim, quam tibi sedule postulanti quidquam negare. Unde obsecro, ut si incomptior
sermo est, et non solito lapsu fertur oratio, festinationi hoc tribuas, non
imperitiae, et des exemplaria, cum Romam veneris, Virgini Christi Principiae,
quae me rogavit, ut in Canticum canticorum scriberem, a quo opere exclusus
aegrotationae diuturna, spem in futurum distuli: hac te lege constringens, ut
si tu ei ad te scripta subtraxeris, illa quoque armariolo sibi postea scribenda
concludat.
Liber primus
(Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. In Isaia
legimus: Generationem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8)? Non
ergo putemus Evangelistam [Al. Evangelium] prophetae esse contrarium, ut
quod ille impossibile dixit effatu, hic narrare incipiat: quia ibi de
generatione divinitatis, hic de incarnatione est dictum. A carnalibus autem
coepit, ut per hominem Deum dicere incipiamus. Filii David, filii Abraham.
Abraham genuit Isaac. Isaac autem genuit Jacob. Jacob autem genuit Judam et
fratres ejus. Ordo praeposterus, sed necessario commutatus. Si enim primum
posuisset Abraham, et postea David: rursus ei repetendus fuerat Abraham, ut
generationis series texeretur. Ideo autem, caeteris praetermissis, horum filium
nuncupavit; quia ad hos tantum est facta de Christo repromissio, ad Abraham: In
semine, inquit, tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18),
quod est Christus. Ad David: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam
(Ps. CXXXI, 11.)
(Vers. 3.) Judas autem genuit Phares, et Zaram de Thamar. Phares
autem genuit Esron. Esron autem genuit Aram. Aram autem genuit Aminadab.
Aminadab autem genuit Naasson. Notandum in genealogia Salvatoris nullam
sanctarum assumi mulierum; sed eas quas Scriptura reprehendit, ut qui propter
peccatores venerat, de peccatoribus nascens, omnium peccata deleret. Unde et in
consequentibus Ruth Moabitis ponitur, et Bethsabee uxor Uriae.
(Vers. 4 seqq.) Naasson autem genuit Salmon. Salmon autem genuit
Booz de Rahab. Booz autem genuit Obed ex Ruth. Obed autem genuit Jesse. Jesse
autem genuit David regem. David autem rex genuit Salomonem ex ea quae
fuit Uriae. Salomon autem genuit Roboam. Roboam autem genuit Abiam. Abia autem
genuit Asa. Asa autem genuit Josaphat. Josaphat autem genuit Joram. Iste
est Naasson princeps tribus Judae, sicut in Numeris legimus (Num. I et II).
Joram autem genuit Oziam. Ozias autem genuit Joathan. Joathan autem genuit
Achaz. Achaz autem genuit Ezechiam. Ezechias autem genuit Manassen. Manasses
autem genuit Amon. Amon autem genuit Josiam. Josias autem genuit Jechoniam et
fratres ejus in transmigratione Babylonis. In quarto Regum volumine (Capp.
III, VIII et seqq.) legimus de Joram Ochoziam fuisse generatum, quo mortuo,
Josabeth filia regis Joram, soror Ochoziae tulit Joas filium fratris sui, et
eum internecioni, quae exercebatur ab Athalia [Al. Atholia], subtraxit.
Cui successit in regnum filius ejus Amasias, post quem regnavit filius ejus
Azarias, qui appellatur et Ozias [Al. Ochozias]: cui successit Joathan
filius ejus. Cernis ergo quod secundum fidem historiae tres reges in medio
fuerint, quos hic Evangelista praetermisit: Joram quippe non genuit Oziam, sed
Ochoziam: et reliquos quos enumeravimus. Verum quia Evangelistae propositum
erat tres tessarescedecades in diverso temporum statu ponere, et Joram generi
se miscuerat impiissimae Jezabel, idcirco usque ad tertiam generationem ejus memoria
tollitur, ne in sanctae nativitatis ordine poneretur.
(Vers. 12 seqq.) Et post transmigrationem Babylonis, Jechonias
genuit Salathiel. Salathiel autem genuit Zorobabel. Zorobabel autem genuit
Abiud. Abiud autem genuit Eliacim. Eliacim autem genuit Azor. Azor autem genuit
Sadoc. Sadoc autem genuit Achim. Achim autem genuit Eliud. Eliud autem genuit
Eleazar. Eleazar autem genuit Matthan. Matthan autem genuit Jacob. Si
voluerimus Jechoniam in fine primae tessarescedecadis [Al.
tesseradecadis] ponere, in sequenti non erunt quatuordecim, sed tredecim.
Sciamus igitur, Jechoniam priorem ipsum esse quem et Joacim: secundum autem,
filium, non patrem: quorum prior per c et m, sequens per ch
et n scribitur: quod scriptorum vitio, et longitudine temporum, apud Graecos
Latinosque confusum est.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc loco objecit nobis
Julianus Augustus dissonantiam Evangelistarum, cur evangelista Matthaeus Joseph
dixerint filium Jacob: et Lucas eum filium appellarit Heli; non intelligens
consuetudinem Scripturarum, quod alter secundum naturam, alter secundum Legem
ei pater sit. Scimus enim hoc per Moysen Deo jubente praeceptum, ut si frater
aut propinquus absque liberis mortuus fuerit, alius ejus accipiat uxorem ad
suscitandum semen fratris vel propinqui sui (Deut. II). Super hoc et
Africanus temporum scriptor et Eusebius Caesariensis in libris διαφωνίας
εὐαγγελίων plenius
disputarunt.
(Vers 17.) Virum Mariae, de qua natus est Jesus, qui vocatur
Christus. Cum virum audieris, suspicio tibi non subeat nuptiarum; sed
recordare consuetudinis Scripturarum, quod sponsi viri, et sponsae vocentur
uxores.
(Vers. 18.) Et a transmigratione Babylonis usque ad Christum,
generationes quatuordecim. Numera a Jechonia usque ad Joseph, et invenies
generationes tredecim. Quarta decima ergo generatio in ipsum Christum
reputabitur. Christi autem generatio sic erat. Quaerat diligens lector
et dicat: Cum Joseph non sit pater Domini Salvatoris, quid pertinet ad Dominum
generationis ordo deductus usque ad Joseph? Cui respondebimus primum, non esse
consuetudinis Scripturarum, ut mulierum in generationibus ordo texatur. Deinde
ex una tribu fuisse Joseph et Mariam: unde ex Lege eam accipere cogebatur ut
propinquam, et quod simul censetur in Bethleem, ut de una videlicet stirpe generati.
Cum esset desponsata mater ejus Maria Joseph. Quare non de simplici
Virgine, sed de desponsata concipitur? Primum, ut per generationem, Joseph,
origo Mariae monstraretur. Secundo, ne lapidaretur a Judaeis ut adultera.
Tertio, ut in Aegyptum fugiens haberet solatium mariti. Martyr Ignatius etiam
quartam addidit causam, cur a desponsata conceptus sit: ut partus, inquiens,
ejus celaretur diabolo, dum eum putat non de Virgine, sed de uxore generatum. Antequam
convenirent, inventa est in utero habens de Spiritu sancto. Non ab alio
inventa est nisi a Joseph, qui pene licentia maritali futurae uxoris omnia
noverat. Quod autem dicitur, Antequam convenirent: non sequitur, ut
postea convenerint; sed Scriptura quod factum non sit, ostendit.
(Vers. 19.) Joseph autem vir ejus cum esset justus, et nollet eam
traducere, voluit occulte dimittere eam. Haec autem eo cogitante, ecce angelus
Domini apparuit in somnis Joseph, dicens. Si quis fornicariae conjungitur,
unum corpus efficitur (I Cor. VI, 16). Et in Lege praeceptum est, non
solum reos, sed et conscios criminum obnoxios esse peccati (Levit. V):
quomodo Joseph cum crimen celet [Al. celaret] uxoris, justus scribitur:
Sed hoc testimonium Mariae est, quod Joseph sciens illius castitatem, et
admirans quod evenerat, celat silentio, cujus mysterium nesciebat.
(Vers. 20.) Joseph fili David, noli timere accipere Mariam
conjugem tuam. Quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est. Pariet autem
filium. Jam et supra diximus sponsas uxores appellari, quod plenius liber
adversus Helvidium docet: et blandientis affectu ei per somnium Angelus
loquitur, ut justitiam silentii comprobaret. Simulque notandum, quod Joseph
filius esse dicatur [Al. dicitur] David, ut Maria quoque de stirpe David
monstraretur.
(Vers. 21.) Et vocabis nomen ejus Jesum. Ipse enim salvum faciet
populum suum a peccatis eorum. JESUS Hebraico sermone Salvator
dicitur. Etymologiam ergo nominis ejus evangelista signavit, dicens: Vocabis
nomen ejus Jesum; quia ipse salvum faciet populum suum.
(Vers. 22 seqq.) Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod
dictum est a Domino per prophetam dicentem: Ecce Virgo in utero habebit, et
pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum,
Nobiscum Deus. Exsurgens autem Joseph a somno, fecit sicut praecepit ei angelus
Domini. Pro eo quod evangelista Matthaeus dicit, in utero habebit,
in propheta scriptum est, in utero accipiet. Sed propheta, quia futura
praedicit, significat quid futurum sit, et scribit, accipiet:
evangelista autem, quia non de futuro, sed de praeterito narrat historiam,
mutavit accipiet, et posuit habebit. Qui enim habet, nequaquam
accepturus est. Tale quid et in Psalmis legimus: Ascendens in excelsum,
captivam duxit captivitatem: accepit dona in hominibus (Ps. LXVII, 19).
Hoc testimonium apostolus ponens, non dixit, accepit, sed dedit:
quia ibi de futuro significatum est, quod accepturus esset: hic de eo narrat
historia, qui jam dederat quod acceperat.
(Vers. 25.) Et accepit conjugem suam, et non cognovit eam, donec peperit
filium suum primogenitum; et vocavit nomen ejus Jesum. Ex hoc loco quidam
perversissime suspicantur, et alios filios habuisse Mariam, dicentes
primogenitum non dici, nisi qui habeat et fratres: cum hic mos sit divinarum
Scripturarum, ut primogenitum non eum vocent, quem fratres sequuntur, sed eum
qui primus natus sit. Lege supradictum libellum adversus Helvidium.
(Cap. II.—Vers. 2 seqq.) Vidimus enim stellam ejus in Oriente, et
venimus adorare eum. Audiens autem Herodes rex, turbatus est, et omnis Hierosolyma
cum illo. Et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi,
sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. Ad confusionem Judaeorum, ut
nativitatem Christi a gentibus discerent, oritur in Oriente stella, quam
futuram Balaam, cujus successores erant, vaticinio noverant. Lege Numerorum
librum (Cap. XXIV). Deferuntur autem magi stellae indicio in Judaeam, ut
sacerdotes a magis interrogati, ubi Christus nasceretur, inexcusabiles fierent
de adventu ejus.
(Vers. 5.) At illi dixerunt ei: in Bethleem Judaeae. Sic enim scriptum
est per prophetam: Et tu, Bethleem terra Juda, nequaquam minima es in
principibus Juda. Ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israel.
Librariorum hic error est. Putamus enim ab evangelista primum editum, sicut in
ipso Hebraico legimus, Judae, non Judaeae. Quae est enim aliarum gentium
Bethleem, ut ad distinctionem ejus hic Judaeae poneretur? Judae autem idcirco
scribitur, quia est et alia Bethleem in Galilaea. Lege librum Jesu filii Nave
(Jos. 19). Denique et in ipso testimonio, quod de Michaeae prophetia sumptum
est, ita habetur: Et tu, Bethleem terra Juda (Mich. V, 2).
(Vers. 11.) Et apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera,
aurum, thus, et myrrham. Pulcherrime munerum sacramenta Juvencus presbyter
uno versiculo comprehendit: Thus, aurum, myrrham, regique, hominique, Deoque
Dona ferunt. Et responso accepto in somnis, ne redirent ad Herodem, per
aliam viam reversi sunt in regionem suam, etc. Qui munera obtulerant
Domino, consequenter responsum accipiunt. Responsum autem (quod Graece dicitur
χρηματισθέντες)
non per angelum fit, sed per ipsum Dominum, ut meritorum Joseph privilegium
demonstraretur. Revertuntur autem per aliam viam, quia infidelitati miscendi
non erant et Judaeorum.
(Vers. 13, 14.) Ecce Angelus Domini apparuit in somnis Joseph,
dicens: Surge et accipe puerum et matrem ejus, et fuge in Aegyptum: et esto ibi
usque dum dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum
eum. Qui consurgens, accepit puerum et matrem ejus nocte: et secessit in
Aegyptum; et erat ibi usque ad obitum Herodis. Quando tollit [Al.
tulit] puerum et matrem ejus, ut in Aegyptum transeat, nocte tollit et
tenebris: quando vero revertitur in Judaeam, nec nox, nec tenebrae ponuntur in
Evangelio.
(Vers. 15, 16.) Ut adimpleretur quod dictum est a Domino per
prophetam, dicentem: Ex Aegypto vocavi filium meum. Tunc Herodes videns quoniam
illusus esset a magis, iratus est valde; et mittens, occidit omnes pueros qui
erant in Bethleem, et in omnibus finibus ejus, a bimatu et infra, secundum
tempus quod exquisierat a magis. Respondeant qui Hebraeorum voluminum
denegant veritatem, ubi hoc in LXX legatur interpretibus. Quod cum non
invenerint, nos eis dicemus in Osee propheta scriptum (Cap. 11), sicut
et exemplaria probare possunt quae nuper edidimus. Possumus autem locum istum
et aliter conciliare [Al. consolari] propter contentiosos, quorum
consuetudinem Paulus apostolus habere se denegat, et Ecclesiam Christi (I
Cor. 11); et testimonium proferimus ex Numeris, dicente Balaam: Deus ex
Aegypto vocavit eum: gloria ejus sicut unicornis (Num. XXIII, 22).
(Vers. 17 seqq.) Tunc adimpletum est quod dictum est per Jeremiam
prophetam, dicentem: Vox in Rama audita est, ploratus et ululatus multus,
Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt (Jerem.
XXXI, 15). Defuncto autem Herode, ecce angelus Domini apparuit in somnis
Joseph in Aegypto, dicens: Surge, et accipe puerum et matrem ejus, et vade in
terram Israel. De Rachel natus est Benjamin, in cujus tribu non est
Bethleem (Genes. XXXV). Quaeritur ergo quomodo Rachel filios Judae, id
est, Bethleem, quasi suos ploret? Respondebimus breviter, quia sepulta sit
juxta Bethleem in Ephrata, et ex materno corpusculi hospitio matris nomen
acceperit. Sive quoniam Juda, et Benjamin duae tribus junctae erant, et Herodes
praeceperat non solum in Bethleem interfici pueros, sed et in omnibus finibus
ejus. Per occisionem [Al. occasionem] Bethleem intelligimus multos etiam
de Benjamin fuisse caesos. Plorat autem filios suos, et non recipit consolationem,
secundum duplicem intelligentiam. Sive quod eos in aeternum mortuos aestimaret,
sive quod consolari se nollet de his quos sciret esse victuros. Quod autem
dicitur in Rama, non putemus loci nomen esse, juxta Gabaa, sed rama
excelsum (רמה) interpretatur, ut sit sensus: Vox in
excelso audita est, id est, longe lateque dispersa.
(Vers. 20.) Defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri. Ex
hoc loco intelligimus non solum Herodem, sed et sacerdotes et scribas eodem
tempore necem Domini fuisse meditatos.
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in
terram Israel. Non dixit, accepit filium suum, et uxorem suam, sed puerum,
et matrem ejus, quasi nutritius, non maritus.
(Vers. 22.) Audiens autem quod Archelaus regnaret in Judaea, pro
Herode patre suo, timuit illo ire: et admonitus in somnis, secessit in partes
Galilaeae. Multi labuntur errore propter ignorantiam historiae, putantes
eumdem esse Herodem, a quo in passione sua Dominus irridetur, et qui nunc
mortuus esse refertur. Ergo Herodes ille qui cum Pilato postea amicitias fecit,
hujus Herodis filius est, frater Archelai; quem et ipsum Tiberius Caesar
Lugdunum, quae Galliarum est civitas, relegavit, fratremque ejus Herodem
successorem regni fecit. Lege Josephi historiam.
(Vers. 23.) Et veniens habitavit in civitate, quae vocatur
Nazareth, ut adimpleretur quod dictum est per prophetas, quoniam Nazaraeus
vocabitur. Si fixum de Scripturis posuisset exemplum, numquam diceret, quod
dictum est per prophetas; sed simpliciter, quod dictum est per prophetam:
nunc autem pluraliter prophetas vocans, ostendit se non verba de Scripturis
sumpsisse, sed sensum. Nazaraeus, sanctus interpretatur. Sanctum autem
Dominum futurum, omnis Scriptura commemorat. Possumus et aliter dicere, quod
etiam eisdem verbis, juxta Hebraicam veritatem in Isaia scriptum sit: Exiet
virga de radice Jesse, et Nazaraeus de radice ejus conscendet (Isai. XI,
1).
(Cap. III.—Vers. 1.) Poenitentiam agite: appropinquabit enim
regnum coelorum. Primus Baptista Joannes regnum coelorum praedicat, ut
praecursor Domini hoc privilegio honoretur.
(Vers. 3.) Hic est enim qui dictus est per Isaiam prophetam,
dicentem: Vox clamantis in deserto, parate viam Domini, rectas facite semitas
ejus. Animas credentium praeparabat, in quibus ambulaturus erat Dominus, ut
purus in viis purissimis ambularet, dicens: Habitabo in eis, et inambulabo:
et ero Deus ipsorum, et ipsi erunt mihi populus (Levit. XXVI, 12).
Porphyrius istum locum Marci evangelistae principio comparat, in quo scriptum
est: Initium Evangelii Jesu Christi, Filii Dei, sicut scriptum est in Isaia
propheta: Ecce mitto Angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam.
Vox clamantis in deserto, parate viam Domini, rectas facite semitas ejus (Isai.
XL, 3). Cum enim testimonium de Malachia (Cap. III) Isaiaque
contextum sit, quaerit, quomodo velut ab uno Isaia exemplum putemus assumptum.
Cui Ecclesiastici viri plenissime responderunt. Nos autem [Al. aut]
nomen Isaiae putamus additum scriptorum vitio, quod et in aliis locis probare
possumus, aut certe de diversis testimonis Scripturarum unum corpus effectum.
Lege tertium decimum Psalmum, et hoc idem reperies.
(Vers. 4.) Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis
camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos. De pilis, inquit, habebat,
non de lana. Aliud austerae vestis indicium est, aliud luxuriae mollioris. Zona
autem pellicea qua accinctus fuit et Elias, mortificationis indicium [Al.
symbolum] est (IV Reg. I). Porro quod sequitur: Esca autem ejus erat
locustae et mel silvestre. Habitatori solitudinis congruum est non delicias
ciborum, sed necessitatem humanae carnis explere.
(Vers. 9.) Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios
Abrahae. Lapides ethnicos vocat, propter cordis duritiam. Lege Ezechielem: Auferam,
inquit, a vobis cor lapideum, et dabo cor carneum (Ezech. XXXVI, 26).
In lapide duritia, in carne mollitudo [Al. mollitia] monstratur. Sive
simpliciter indicat Dei potentiam, quod qui de nihilo cuncta fecerit, possit et
de saxis durissimis populum procreare.
(Vers. 10, 11.) Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis
ergo arbor quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur. Ego
quidem baptizo vos in aqua, in poenitentiam: qui autem post me venturus est,
fortior me est. Praedicatio sermonis Evangelici, qui ex utraque parte
acutus est gladius, securis appellatur, juxta Jeremiam prophetam, qui verbum
Domini securi comparat caedenti petram (Jerem. XLVI). Cujus non sum
dignus calciamenta portare. In alio Evangelio: Cujus, ait, non
sum dignus solvere corrigiam calciamenti: hic humilitas, ibi mysterium
demonstratur, quod Christus sponsus sit, et Joannes non mereatur sponsi
corrigiam solvere, ne vocetur domus ejus juxta legem Mosi, et exemplum Ruth,
domus discalciati (Deut. XXV, et Ruth. IV).
(Vers. 12.) Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igne. Cujus
ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam: et congregabit triticum in
horreum suum: paleas autem comburet igni inexstinguibili. Sive quia ignis
est Spiritus sanctus, ut Acta Apostolorum docent, quo descendente, sedit, quasi
ignis super singulos [Al. linguas] credentium (Act. II); et
impletus est sermo Domini dicentis: Ignem veni mittere super terram: et quem
[Al. quam] volo ut ardeat (Luc. XII, 49). Sive quia in praesenti,
spiritu baptizamur, et in futuro, igne. Apostolo quoque huic sensui congruente:
Uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit (I Cor. III, 13).
(Vers. 13, 14.) Tunc venit Jesus a Galilaea in Jordanem ad Joannem
ut baptizaretur ab eo. Joannes autem prohibebat eum, dicens: Ego a te debeo
baptizari, et tu venis ad me? Respondens autem Jesus, dixit ei. Triplicem
ob causam Salvator a Joanne accepit baptismum. Primum, ut quia homo natus erat,
omnem justitiam et humilitatem Legis impleret. Secundo, ut baptismate suo
Joannis baptisma comprobaret. Tertio, ut Jordanis aquas sanctificans, per
descensionem columbae. Spiritus sancti in lavacro credentium monstraret
adventum.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, ut
ostenderet Christum in aqua, Joannem a Christo in spiritu baptizandum. Sive
aliter, sine modo: ut qui servi formam assumpsi, expleam et humilitatem
ejus. Alioquin scito, te in die judicii meo esse baptismate baptizandum. Sine
modo, dicit Dominus Jesus, habeo et aliud baptisma quo baptizandus sum. Tu
me baptizas in aqua, ut ego te baptizem pro me in sanguine tuo.
(Vers. 16.) Sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc
dimisit eum. Baptizatus autem Jesus confestim ascendit de aqua. Non
addidit, justitiam Legis, sive naturae, ut nos utrumque intelligamus: ut si
Deus ab homine accepit baptisma, nullus a conservo dedignetur accipere.
(Vers. 17.) Et ecce aperti sunt ei coeli, et vidit Spiritum Dei
descendentem sicut columbam, et venientem super se. Et ecce vox de coelis,
dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. Mysterium
Trinitatis in baptismate demonstratur: Dominus baptizatur, Spiritus descendit
in habitu [Al. specie] columbae, Patris vox, testimonium Filio
perhibentis auditur. Aperiuntur autem coeli non reseratione elementorum, sed
spiritualibus oculis; quibus et Ezechiel in principio voluminis sui apertos eos
esse commemorat. Sedit quoque columba super caput Jesu, ne quis putaret vocem
Patris ad Joannem factam, non ad Dominum.
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
Haud dubium quin a sancto Spiritu. Sequitur enim: Ut tentaretur a diabolo.
Ducitur autem non invitus aut captus, sed voluntate pugnandi.
(Vers. 2.) Et cum jejunasset quadraginta diebus et quadraginta
noctibus, postea esuriit. Et accedens tentator, dixit ei: Si Filius Dei es.
In isto numero quadragesimae nobis ostenditur sacramentum, in quo et Moses
jejunavit in monte Sina (Exod. XXIV), et Elias juxta montem Oreb (III
Reg. XIX). Permittitur autem esurire corpus, ut diabolo tentandi tribuatur
occasio.
(Vers. 3.) Dic ut lapides isti panes fiant. Esurienti congrue
dicitur: dic ut lapides isti panes fiant: sed duobus contrariis teneris,
o diabole. Si ad imperium ejus possunt lapides panes fieri, ergo frustra tentas
eum qui tantae potentiae est. Sin autem non potest facere, frustra Filium Dei
suspicaris. Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant.
(Vers. 4.) Qui respondens, ait: Scriptum est: Non in solo pane
vivit homo; sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. Testimonium de
Deuteronomio sumptum est (Deut. VIII, 3). Ideo autem sic respondit
Dominus, quia propositum erat ei, humilitate diabolum vincere, non potentia.
Simulque animadvertendum, quod nisi jejunare coepisset Dominus, tentandi
occasio non fuisset diabolo, secundum illud: Fili, accedens ad servitutem
Dei, sta in justitia et timore: et praepara animam tuam ad tentationem (Eccli.
II, 1). Sed et ipsa responsio Salvatoris, hominem fuisse indicat, qui
tentatus est. Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit
de ore Dei. Si quis ergo non vescitur verbo Dei, iste non vivit.
(Vers. 5.) Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem.
Assumptio ista quae dicitur, non ex imbecillitate Domini venit, sed de inimici
superbia, qui voluntatem Salvatoris necessitatem putat. Ex hoc autem loco
intelligitur quid sit illud quod in alio scribitur loco: Abierunt in sanctam
civitatem, et multis apparuerunt (Matth. XXVII, 53).
(Vers. 6.) Et statuit eum supra pinnaculum templi, et dixit ei.
Ut quem fame tentaverat, tentaret et vana gloria. Si Filius Dei es. In
omnibus tentationibus hoc agit diabolus, ut intelligat si Filius Dei sit; sed
Dominus sic responsionem temperat, ut eum relinquat ambiguum. Mitte te
deorsum. Scriptum est enim. Vox diaboli, qui [Al. quae] semper omnes
cadere deorsum desiderat, Mitte te, inquit, deorsum, persuadere
potest, praecipitare non potest. Angelis suis mandavit de te, et in manibus
tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Hoc in nonagesimo
psalmo legimus; verum ibi non de Christo, sed de viro sancto prophetia est.
Male ergo interpretatur Scripturas diabolus. Certe si vere de Salvatore
scriptum noverat, debuerat et illud dicere, quod in eodem psalmo contra se
sequitur: Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et
draconem. De angelorum auxilio quasi ad infirmum loquitur: de sua [Al.
sui] conculcatione quasi tergiversator tacet.
(Vers. 7.) Ait illi Jesus rursum: Scriptum est: Non tentabis
Dominum Deum tuum. Falsas de Scripturis diaboli sagittas veris Scripturarum
frangit clypeis. Et notandum quod testimonia necessaria de Deuteronomio tantum
protulerit, ut secundae legis sacramenta monstraret.
(Vers. 8.) Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde:
et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum, et dixit ei. Gloria
mundi, quae cum mundo praeteritura est, in monte, et in supercilio
demonstratur: Dominus autem ad humilia descendit et campestria, ut diabolum
humilitate superaret. Porro diabolus ducere eum festinat ad montes, ut per quos
ipse corruerat, etiam caeteri corruant, juxta illud Apostoli: Ne inflatus
incidat in judicium diaboli (I Tim. III, 6).
(Vers. 9.) Haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me.
Arrogans et superbus etiam hoc de jactantia loquitur: non quod in toto mundo
habeat potestatem, aut possit omnia regna dare diabolus, cum sciamus plerosque
sanctos viros a Deo reges factos. Si cadens, inquit, adoraveris me.
Ergo qui adoraturus est diabolum, ante corruit.
(Vers. 10.) Tunc dicit ei Jesus: Vade, Satana: Scriptum est enim.
Non ut plerique putant, eadem satanas et apostolus Petrus sententia
condemnantur. Petro enim dicitur: Vade retro me, Satana (Mat. XVI,
23), id est, sequere me, qui contrarius es voluntati meae: hic vero audit, vade,
Satana: et non ei dicitur, retro me, ut subaudiatur, vade in ignem
aeternum, qui praeparatus est tibi, et angelis tuis. Dominum Deum tuum
adorabis et illi soli servies. Dicens diabolus Salvatori: si cadens
adoraveris me: econtrario audit, quod ipse magis adorare eum debeat Dominum
et Deum suum.
(Vers. 11.) Tunc reliquit eum diabolus: et ecce angeli
accesserunt, et ministrabant ei. Praecedit tentatio, ut sequatur victoria.
Angeli ministrant, ut victoris dignitas comprobetur.
(Vers. 15, 16.) Terra Zabulon, et terra Nephthalim, via maris
trans Jordanem Galilaeae gentium: populus qui ambulabat in tenebris vidit lucem
magnam, et sedentibus in regione umbrae mortis lux orta est eis. Hi primum
audiere Dominum praedicantem, ut ubi Israelis fuerat ab Assyriis prima
captivitas, ibi redemptoris praeconium nasceretur.
(Vers. 17, 18.) Exinde coepit Jesus praedicare et dicere:
Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum. Ambulans autem Jesus
juxta mare Galilaeae, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et
Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare: erant enim piscatores. Et ait
illis. Joanne tradito, recte ipse incipit praedicare: desinente Lege,
consequenter oritur Evangelium. Si autem eadem praedicat Salvator, quae Joannes
Baptista ante praedixerat, ostendit se ejusdem Dei esse Filium, cujus ille
prophaeta sit.
(Vers. 19, 20.) Venite post me, et faciam vos fieri piscatores
hominum. At illi continuo, relictis retibus, secuti sunt eum. Isti primi
vocati sunt, ut Dominum sequerentur: piscatores et illitterati mittuntur ad
praedicandum, ne fides credentium non virtute Dei, sed eloquentia adque
doctrina fieri putaretur.
(Vers. 24.) Et lunaticos, et paralyticos, et curavit eos. Et
secutae sunt eum turbae multae de Galilaea et Decapoli, et de Jerosolymis, et
de Judaea, et de trans Jordanem. Non vere lunaticos, sed qui putabantur lunatici,
ob daemonum fallaciam, qui observantes lunaria tempora, creaturam infamare
cupiebant, ut in Creatorem blasphemiae redundarent.
(Cap. V.—Vers. 1, 2.) Videns autem Jesus turbas, ascendit in
montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus, et aperiens os
suum, docebat eos, dicens. Dominus ad montana conscendit, ut turbas ad
altiora secum trahat. Sed turbae ascendere non valent. Et sequuntur discipuli,
quibus et ipsis [Al. ipse] non stans, sed sedens et contractus loquitur.
Non enim intelligere poterant in sua majestate fulgentem. Secundum litteram,
nonnulli simpliciorum fratrum putant eum beatitudines, et caetera quae
sequuntur, in Oliveti monte docuisse, quod nequaquam ita est: ex praecedentibus
enim et sequentibus in Galilaea monstratur locus, quem putamus esse vel Thabor,
vel quemlibet alium excelsum montem. Denique postquam finivit sermones suos,
statim sequitur: Cum autem introisset Capharnaum.
(Vers. 3.) Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum
coelorum. Hoc est quod alibi legimus: Et humiles spiritu salvabit (Ps.
XXXIII, 16): Ne quis autem putaret paupertatem, quae nonnumquam necessitate
portatur, a Domino praedicari, adjunxit, spiritu: ut humilitatem
intelligeres, non penuriam. Beati pauperes spiritu, qui propter Spiritum sanctum
voluntate sunt pauperes. Unde super hujuscemodi pauperibus et Salvator per
Isaiam loquitur: Dominus unxit me; propter quod evangelizare pauperibus
misit me (Isai. VI, 1).
(Vers. 4.) Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Non
terram Judae [Al. Judaeae], nec terram istius mundi; non terram
maledictam, spinas et tribulos afferentem (Genes. V), quam crudelissimus
quisque et bellator magis possidet; sed terram quam Psalmista desiderat,
dicens: Credo videre bona Domini in terra viventium (Ps. XXVI, 13).
Hujuscemodi possessor, et post victoriam triumphator, etiam in quadragesimo
quarto psalmo describitur: Et intende, prospere [Al. et prospere]
procede et regna: propter veritatem et mansuetudinem, et justitiam. Nemo
enim terram istam per mansuetudinem, sed per superbiam possidet.
(Vers. 5.) Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur.
Luctus hic non mortuorum ponitur communi lege naturae, sed peccatis et vitiis
mortuorum. Sic flevit et Samuel Saulem, quia poenituerat Deum quod unxisset eum
regem super Israel (I Reg. XV). Sic et Paulus apostolus, flere ac lugere
se dicit eos, qui post fornicationem et immunditiam non egerunt poenitentiam (II
Cor. XII).
(Vers. 6.) Beati qui esuriunt, et sitiunt justitiam, quoniam ipsi
saturabuntur. Non nobis sufficit velle justitiam, nisi justitiae patiamur
famem: ut sub hoc exemplo numquam nos satis justos, sed semper esurire
justitiae opera intelligamus.
(Vers. 7.) Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam
consequentur. Misericordia non solum in eleemosynis intelligitur; sed in
omni peccato fratris, si alter alterius onera portemus (Galat. VI).
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Quos
non arguit conscientia ulla peccati. Mundus mundo corde conspicitur: templum
Dei non potest esse pollutum.
(Vers. 9.) Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Qui
primum in corde suo, deinde et inter fratres dissidentes pacem faciunt. Quid
enim prodest alios per te pacari, cum in tuo animo sint bella vitiorum?
(Vers. 10.) Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam,
quoniam ipsorum est regnum coelorum. Signanter addidit [Al. dicit], propter
justitiam. Multi enim persecutionem propter sua peccata patiuntur. et non
sunt justi. Simulque considera, quod octava verae circumcisionis beatitudo
martyrio terminetur.
(Vers 11.) Beati estis cum maledixerint vobis homines, et
persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos, mentientes propter
me. Illud maledictum contemnendum est, quod beatitudinem creat, quod falso
maledicentis ore profertur. Unde et specialiter definivit quae sit beata
maledictio: omne, dicens, maledictum adversum vos, mentientes propter
me. Ubi ergo Christus in causa est, ibi et optanda maledictio est.
(Vers. 12.) Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa
est in coelis. Sic enim persecuti sunt prophetas qui fuerunt ante vos.
Nescio quis hoc nostrum possit implere, ut laceretur opprobriis fama nostra, et
nos exsultemus in Domino. Hoc qui vanam sectatur gloriam, implere non potest.
Gaudere igitur et exsultare debemus, ut merces nobis in coelestibus
praeparetur. Eleganter in quodam volumine scriptum legimus: "Ne quaeras
gloriam, et non dolebis cum inglorius fueris."
(Vers. 13.) Vos estis sal terrae. Sal appellantur apostoli,
quia per illos universum hominum conditur genus. Quod si sal evannerit, in
quo salietur? Si doctor erraverit, a quo alio doctore emendabitur? Ad
nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus.
Exemplum de agricultura sumptum est. Sal etenim sicut in ciborum condimentum,
et ad siccandas carnes necessarium est: ita alium usum non habet. Certe legimus
in Scripturis, urbes quasdam, ira [Al. ita] victorum sale seminatas, ut
nullum in ipsis germen oriretur (Judith. IX). Caveant ergo doctores et
episcopi, et videant: Potentes potenter tormenta sustinere (Sap. VI,
7); nihilque esse remedii: sed majorum ruinas ad tartarum ducere.
(Vers. 14 seqq.) Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi
supra montem posita: neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super
candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Sic luceat lux vestra coram
hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum qui in
coelis est. Docet fiduciam praedicandi, ne apostoli abscondantur ob metum,
et sint similes lucernae sub modio, sed tota libertate se prodant, ut quod
audierunt in cubiculis, praedicent in tectis (Matth. X, 27).
(Vers. 17.) Nolite putare quoniam veni solvere legem, aut
prophetas. Non veni solvere, sed adimplere. Sive quod de se per alios
prophetata compleverit, sive quia ea quae ante propter infirmitatem audientium
rudia et imperfecta fuerant, sua praedicatione compleverit (Matth. V),
iram tollens, et vicem talionis excludens, et occultam in mente
concupiscentiam.
(Vers. 18.) Donec transeat coelum et terra. Promittuntur nobis
coeli novi, et terra nova, quae facturus est Dominus Deus. Si ergo nova creanda
sunt, consequenter vetera transitura. Quod autem sequitur: Iota unum, aut
unus apex non praeteribit a Lege, donec omnia fiant. Ex figura litterae
ostenditur, quod etiam quae minima putantur in Lege, sacramentis spiritualibus
plena sint, et omnia recapitulentur in Evangelio. Cujus ergo eruditionis est,
cujusque doctrinae, etiam diversa sacrificia, et quae superstitiosa videntur,
in victimis quotidie demonstrare compleri?
(Vers. 19 seqq.) Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis,
et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum: qui autem fecerit
et docuerit, hic magnus vocabitur in regno coelorum. Dico autem vobis, quia
nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non
intrabitis in regno coelorum. Audistis quia dictum est antiquis: Non occides:
Qui autem occiderit, reus erit judicio. Ego autem dico vobis. Hoc capitulum
cum superiori haeret testimonio, in quo dixerat: Iota unum, aut unus apex
non praeteribit a Lege, donec omnia fiant. Sugillat ergo Pharisaeos, qui,
contemptis mandatis Dei, statuebant proprias traditiones, quod non eis prosit
doctrina in populis, si vel parvum, quod in Lege praeceptum est, destruant.
Possumus autem et aliter intelligere, quod magistri eruditio, etiamsi parvo
peccato obnoxius sit, deducat eum de gradu maximo, nec prosit docere justitiam,
quam minima culpa destruit. Et beatitudo perfecta sit, quae sermone docueris,
opere complere.
(Vers. 22.) Quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit
judicio. In quibusdam codicibus additur, sine causa: caeterum in
veris definita sententia est, et ira penitus tollitur, dicente Scriptura: Qui
irascitur fratri suo. Si enim jubemur verberanti alteram praebere maxillam,
et inimicos nostros amare, et orare pro persequentibus (Luc. VI), omnis
irae occasio tollitur. Radendum est ergo, sine causa, quia ira viri
justitiam Dei non operatur (Jacob. I). Qui autem dixerit fratri suo
raca, reus erit concilio. Hoc verbum proprie Hebraeorum est: RACA (רקה) enim dicitur κενός, id est, inanis aut
vacuus: quem nos possumus vulgara injuria, absque cerebro,
nuncupare. Si pro otioso sermone reddituri sumus rationem, quanto magis de
contumelia (Matth. XI)! Sed et signanter additur: Qui dixerit fratri
suo, raca. Frater enim noster nullus est, nisi qui eumdem nobiscum habet
Patrem. Cum ergo similiter credat in Deum, et Christum Dei noverit sapientiam
(I Cor. I): qua ratione stultitiae elogio denotari potest? Qui autem
dixerit, fatue, reus erit gehennae ignis. Ἀπὸ κοινοῦ ex
superioribus subauditur: Qui dixerit fratri suo, fatue, reus erit
gehennae. Qui enim aeque in Deum credenti dicit, fatue, impius est in
religione.
(Vers. 23, 24.) Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus
fueris, quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum
ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo: et tunc veniens offeres
munus tuum. Non dixit, si tu habes aliquid adversus fratrem tuum, sed si
frater tuus habet aliquid adversum te, ut durior reconciliationis tibi
imponatur necessitas. Quamdiu illum placare non possumus, nescio an
consequenter munera nostra offeramus Deo.
(Vers. 25 seqq.) Esto consentiens adversario tuo cito, dum es cum
eo in via: ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro,
et in carcerem mittaris. Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas
novissimum quadrantem. Audistis quia dictum est antiquis: Non moechaberis. Ego
autem dico vobis, quia omnis. Pro eo quod nos habemus in Latinis codicibus,
consentiens, in Graecis scriptum est Εὐνοῶν,
quod interpretatur benevolus, aut benignus. Ex praecedentibus
autem et consequentibus manifestus est sensus, quod nos Dominus atque Salvator
noster, dum in istius saeculi via currimus, ad pacem et ad concordiam
cohortetur, juxta Apostolum, dicentem: Si fieri potest, quantum ex vobis
est, cum omnibus hominibus pacem habentes (Rom. XII, 18). Nam et in
praecedenti capitulo dixerat: Si offers munus tuum ad altare, et ibi
recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid adversum te: et hoc
finito, statim infert: Esto consentiens aut benignus adversario tuo,
et reliqua. Et in consequentibus jubet: Diligite inimicos vestros:
benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus
vos. Cum haec manifesta sit [Al. sint] et consequens intelligentia,
plerique arbitantur de carne dictum et anima, vel de anima et spiritu: quod
penitus non stat. Quomodo enim aut caro mittenda erit in carcerem, si anima non
consenserit: cum et anima et caro pariter recludendae sint, nec quidquam possit
caro facere nisi quod animus imperarit, aut Spiritus sanctus habitans in nobis
vel carnem vel animam repugnantes judici tradere, cum ipse sit judex. Alii
juxta Epistolam Petri dicentis: Adversarius vester diabolus quasi leo
rugiens circuit (I Petr. V, 8), et reliqua, adversarium diabolum
interpretantur, et volunt a Salvatore praecipi, ut dum in potestate nostra est,
simus benevoli erga diabolum, qui est inimicus et ultor, nec faciamus eum
poenas sustinere pro nobis. Cum enim ipse vitiorum incentiva suppeditet, et
nobis etiam voluntate peccantibus, si consenserimus ei vitia suggerenti, pro
nobis quoque esse torquendum. Et dicunt benevolum esse unumquemque sanctorum
adversario suo, si eum non faciat pro se sustinere tormenta. Quidam coactius
disserunt, in Baptismate singulos pactum inire cum diabolo, et dicere: Renuntio
tibi, diabole, et pompae tuae, et vitiis tuis, et mundo tuo, qui in maligno
positus est (I Joan. V, 19). Si ergo servaverimus pactum, benevoli et
consentientes sumus adversario nostro, et nequaquam in carcerem recludendi. Sin
vero quidquam trangressi fuerimus eorum quae diabolo spoponderamus, trademur
judici ac ministro, et mittemur in carcerem, et non exibimus ex eo; donec
reddamus novissimum quadrantem. Quadrans genus est nummi, qui habet duo minuta.
Unde et in alio Evangelio, mulier illa pauper et vidua dicitur misisse
quadrantem in corbonam (Marc. XII), et in alio, duo minuta (Luc. XXI).
Non quod dissonent Evangelia, sed quod unus quadrans duos minutos nummos
habeat. Hoc est ergo quod dicit: Non egredieris de carcere, donec etiam minima
peccata persolvas.
(Vers. 28.) Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam
moechatus est eam in corde suo. Inter πάθος
et προπάθειαν,
id est, inter passionem, et propassionem, hoc interest, quod
passio reputatur in vitium: propassio, licet initii [Al. vitii] culpam
habeat, tamen non tenetur in crimine. Ergo qui viderit mulierem, et anima ejus
fuerit titillata, hic propassione percussus est. Si vero consenserit, et de
cogitatione affectum fecerit, sicut scriptum est in David: Transierunt in
affectum cordis (Ps. LXXII, 7), de propassione transivit ad
passionem, et huic non voluntas peccandi deest, sed occasio. Quicumque igitur
viderit mulierem ad concupiscendum, id est, si aspexerit ut concupiscat, ut
facere disponat, iste recte dicitur eam moechari in corde suo.
(Vers. 29, 30.) Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue
eum, et projice abs te. Expedit enim tibi, ut pereat unum membrorum tuorum,
quam totum corpus tuum mittatur in gehennam. Et si dextera manus tua
scandalizat te, abscinde eam, et projice abs te. Expedit enim tibi ut pereat
unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam. Quia
supra de concupiscentia mulieris dixerat, recte nunc cogitationem et sensum in
diversa volitantem, oculum nuncupavit. Per dextram autem et caeteras
corporis partes, voluntatis et affectus initia demonstrantur: ut quod mente
concipimus, opere compleamus. Cavendum est igitur, ne quod in nobis optimum
est, cito labatur in vitium. Si enim dexter oculus et dextera manus
scandalizant, quanto magis ea quae in nobis sinistra sunt! Si enim anima
labitur, quanto plus corpus quod ad peccata proclivius est! Aliter. In dextero
oculo, et in dextera manu, fratrum, uxorum, et liberorum, atque affinium et
propinquorum monstratur affectus, quos si ad contemplandam veram lucem nobis
impedimento esse cernimus, debemus truncare istiusmodi portiones, ne dum
volumus lucri caeteros facere, ipsi in aeternum pereamus. Unde dicitur et de
sacerdote magno, cujus anima Dei cultui dedicata est: Super patre et matre
et filiis non polluetur (Lev. XXI, 11), id est, nullum affectum
sciet, nisi ejus, cujus cultui dedicatus est.
(Vers. 31 seqq.) Dictum est autem: Quicumque dimiserit uxorem
suam, det ei libellum repudii. Ego autem dico vobis: quia omnis qui dimiserit
uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam moechari: et qui dimissam
duxerit, adulterat. Iterum audistis, quia dictum est antiquis: Non perjurabis,
reddes autem Domino juramenta tua. In posteriori parte locum istum plenius
Salvator exponit, quod Moses libellum repudii dari jusserit propter duritiam
cordis maritorum, non dissidium concedens, sed auferens homicidium (Deut.
XXIV). Multo enim melius est, licet lugubrem evenire discordiam, quam per
odium sanguinem fundi.
(Vers. 34 seqq.) Ego autem dico vobis, non jurare omnino: neque
per coelum, quia thronus Dei est: neque per terram, quia scabellum est pedum
ejus: neque per Jerosolymam, quia civitas est magni regis. Neque per caput tuum
juraveris: quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum. Sit autem
sermo vester, est est, non non: quod autem his abundantius est, a malo est.
Hanc per elementa jurandi pessimam consuetudinem semper habuere Judaei
noscuntur, sicut prophetalis eos frequenter arguit sermo (Isai. LXV) Qui
jurat, aut veneratur, aut diligit eum, per quem jurat. In lege praeceptum est,
ut non juremus, nisi per Dominum Deum nostrum (Deut. VI et VII). Judaei
per angelos, et urbem Jerusalem, et templum, et elementa jurantes, creaturas
resque carnales venerabantur honore, et obsequio Dei. Denique considera quod
hic Salvator non per Deum jurare prohibuerit; sed per coelum, et terram, et
Jerosolymam, et per caput tuum. Et hoc quasi parvulis fuerat lege concessum, ut
quomodo victimas immolabant Deo, ne eas idolis immolarent: sic et jurare
permitterentur in Deum: non quod recte hoc facerent, sed quod melius esset Deo
id exhibere, quam daemonibus. Evangelica autem veritas non recipit juramentum,
cum omnis sermo fidelis pro jurejurando sit.
(Vers. 38.) Audistis quia dictum est: Oculum pro oculo, dentem pro
dente. Ego autem dico vobis, non resistere malo. Qui dicit oculum pro
oculo, non alterum vult auferre, sed utrumque servare. Dominus noster
vicissitudinem tollens, truncat initia peccatorum. Et in Lege retributio est:
in Evangelio gratia. Ibi culpa emendatur, hic peccatorum auferuntur exordia.
(Vers. 39.) Sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, praebe
illi et alteram. Et ei qui vult tecum in judicio contendere, et tunicam tuam
tollere, dimitte ei et pallium. Et quicumque te angariaverit mille passus, vade
cum illo et alia duo. Ecclesiasticus vir describitur, imitator ejus qui
dicit: Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde (Infra II, 29).
Et pollicitationem suam, percussus alapa, comprobat: Si male locutus sum,
argue de malo: sin autem bene, quid me caedis (Joan. XVIII, 23)?
Tale quid et David loquebatur in Psalmo: Si reddidi retribuentibus mihi mala
(Ps. VII, 5). Et Jeremias in Lamentationibus: Bonum est homini cum
portaverit [Al. sederit ab, etc.] jugum ab adolescentia sua.
Dabit percutienti se maxillam: saturabitur opprobriis (Thren. III, 27,
30). Hoc adversum eos qui putant alterum Deum Legis, alterum Evangelii;
quod et ibi, et hic mansuetudo doceatur. Secundum mysticos intellectus:
percussa dextera nostra non jubemur sinistram praebere, sed alteram, hoc est,
alteram dextram. Justus enim sinistram non habet. Si nos haereticus in
disputatione percusserit, et dextrum dogma voluerit vulnerare, opponatur ei
aliud de Scripturis testimonium, et tamdiu verberanti succedentes sibi dexteras
praebeamus, donec inimici ira lassescat.
(Vers. 42, 43.) Qui petit a te, da ei, et volenti mutuari a te, ne
avertaris. Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odio habebis
inimicum tuum. Si de eleemosyna tantum dictum intelligimus, in plerisque
pauperibus hoc stare non potest. Sed et divites si semper dederint, semper dare
non poterunt. Post bonum ergo eleemosynae apostolis, id est, doctoribus
praecepta tribuuntur, ut qui gratis acceperunt, gratis tribuant (Matth. X).
Istius modi pecunia numquam deficit; sed quanto plus data fuerit, tanto amplius
duplicatur. Et cum subjecta sibi arva riget, numquam fontis unda siccatur.
(Vers. 44.) Ego autem dico vobis, diligite inimicos vestros,
benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus
vos. Multi praecepta Dei imbecillitate sua, non sanctorum viribus
aestimantes, putant esse impossibilia quae praecepta sunt, et dicunt sufficere
virtutibus, non odisse inimicos: caeterum diligere plus praecipi, quam humana
natura patiatur. Sciendum est ergo Christum non impossibilia praecipere, sed
perfecta: quae fecit David in Saul et in Absalon (I Reg. XXIV et XXVI, et II
Reg. XVIII). Stephanus quoque martyr pro inimicis lapidantibus deprecatus
est (Act. VII). Et Paulus anathema cupit esse pro persecutoribus suis (Rom.
IX). Haec autem Jesus et docuit et fecit, dicens: Pater, ignosce illis:
quod enim faciunt, nesciunt (Luc XXIII, 34).
(Vers. 45.) Ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est; qui
solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos.
Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? Nonne et
publicani hoc faciunt? Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius
facitis? Nonne et ethnici hoc faciunt? Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater
vester coelestis perfectus est. Si Dei praecepta custodiens, filius quis
efficitur Dei: ergo non est natura filius, sed arbitrio suo.
(Cap. VI.—Vers. 1.) Attendite ne justitiam vestram faciatis coram
hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud Patrem
vestrum qui in coelis est. Qui tuba canit, eleemosynam faciens, hypocrita
est. Qui jejunans demolitur faciem suam, ut ventris inanitatem monstret in
vultu, et hic hypocrita est. Qui in synagogis et in angulis platearum orat, ut
videatur ab hominibus, hypocrita est. Ex quibus omnibus colligitur hypocritas
esse, qui quodlibet faciunt, ut ab hominibus glorificentur [Al.
honorificentur]. Mihi videtur et ille qui dicit fratri suo: Dimitte ut
tollam festucam de oculo tuo (Matth. VII, 4), propter gloriam hoc
facere, ut ipse justus esse videatur. Unde dicitur ei a Domino: Hypocrita,
ejice primum trabem de oculo tuo. Non itaque virtus, sed causa virtutis
apud Deum mercedem habet. Etsi a recta via paululum declinaveris, non interest
utrum ad dexteram vadas, an ad sinistram, cum verum iter amiseris.
(Vers. 3, 4.) Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua
quid faciat dextera tua, ut sit eleemosyna tua in abscondito: et pater tuus qui
videt in abscondito, reddet tibi. Et cum oratis, non eritis sicut hypocritae,
qui amant in synagogis, et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus.
Non solum eleemosynam, sed quodcumque feceritis boni operis, debet sinistra
nescire; si enim illa scierit, statim dexterae opera commaculantur. Amen
dico vobis, receperunt mercedem suam. Non Dei mercedem, sed suam. Laudati
sunt enim ab hominibus, quorum causa exercuere virtutes.
(Vers. 6.) Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum: et
clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito, et Pater tuus qui videt in
abscondito, reddet tibi. Hoc simpliciter intellectum, erudit auditorem, ut
vanam orandi gloriam fugiat. Sed mihi videtur hoc magis esse praeceptum, ut
inclusa pectoris cogitatione, labiisque compressis oremus Dominum, quod et
Annam in Regum volumine fecisse legimus; Labia, inquit, ejus tantum
movebantur (I Reg. I, 13).
(Vers. 7.) Orantes autem nolite multum loqui, sicut ethnici
faciunt. Putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur. Nolite ergo
assimilari eis. Si ethnicus in oratione multum loquitur, ergo qui
Christianus est, debet parum loqui. Deus enim non verborum, sed
cordis auditor est (Sap. I, 6).
(Vers. 8.) Scit enim Pater vester quid opus sit vobis, antequam
petatis eum. Sic ergo vos orabitis. Consurgit in hoc loco quaedam haeresis,
philosophorum quoque perversum dogma, dicentium: Si novit Deus quid oremus, et
antequam petamus, scit quibus indigeamus, frustra scienti loquimur. Quibus
breviter respondendum est, nos non narratores esse, sed rogatores. Aliud est
enim narrare ignoranti, aliud scientem petere. In illo indicium est, hic
obsequium. Ibi fideliter indicamus, hic miserabiliter obsecramus.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se
filios confitentur. Sanctificetur nomen tuum. Non in te, sed in nobis.
Si enim propter peccatores nomen Dei blasphematur in gentibus (Rom. VIII),
econtrario propter justos sanctificatur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum. Vel generaliter pro totius
mundi petit regno, ut diabolus in mundo regnare desistat, vel ut in unoquoque
regnet Deus, et non regnet peccatum in mortali hominum corpore (Rom. VI).
Simulque et hoc attendendum, quod grandis audaciae sit, et purae conscientiae,
regnum Dei postulare et judicium non timere. Fiat voluntas tua, sicut in
coelo et in terra. Ut quomodo Angeli tibi inculpate serviunt in coelis, ita
in terra serviant homines. Erubescant ex hac sententia, qui quotidie in coelo
ruinas fieri mentiuntur. Nam quid nobis prodest coelorum similitudo, si et in
coelo peccatum est?
(Vers. 11-13.) Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie. Et
dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne
nos inducas in tentationem. Sed libera nos a malo. Quod nos
supersubstantialem expressimus, in Graeco habetur ἐπιούσιον:
quod verbum Septuaginta interpretes περιούσιον
frequentissime transferunt. Consideravimus ergo in Hebraeo, et ubicumque illi
περιούσιον
expresserunt, nos invenimus SGOLLA (סגולה), quod Symmachus ἐξαίρετον, id
est, praecipuum, vel egregium, transtulit, licet in quodam
loco peculiare interpretatus sit. Quando ergo petimus ut peculiarem vel
praecipuum nobis Deus tribuat panem, illum petimus qui dicit: Ego sum panis
vivus qui de coelo descendi (Joan. VI, 51). In Evangelio quod
appellatur secundum Hebraeos, pro supersubstantiali pane, reperi MAHAR
(מחר), quod dicitur crastinum; ut sit
sensus: Panem nostrum crastinum, id est, futurum da nobis hodie.
Possumus supersubstantialem panem et aliter intelligere, qui super omnes
substantias sit, et universas superet creaturas. Alii simpliciter putant,
secundum Apostoli sermonem dicentis (I Tim. VI, 8): Habentes victum
et vestitum, his contenti sumus, de praesenti tantum cibo sanctos curam
agere. Unde et in posterioribus sit praeceptum: Nolite cogitare de crastino.
Amen. Signaculum orationis Dominicae est: quod Aquila interpretatur,
fideliter: nos, vere, possumus dicere.
(Vers. 14.) Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet
et vobis Pater vester coelestis delicta vestra. Hoc quod scriptum est: Ego
dixi, dii estis, et filii excelsi omnes: vos vero ut homines moriemini, et
tamquam unus de principibus cadetis (Ps. LXXXI, 6, 7), ad eos
dicitur qui propter peccata homines ex diis esse meruerunt. Recte ergo et hi
quibus peccata dimittuntur, homines appellati sunt.
(Vers. 16.) Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus
jejunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam. Verbum exterminant,
quod in Ecclesiasticis Scripturis vitio interpretum tritum est, aliud multo
significat, quam vulgo intelligitur. Exterminantur quippe exsules, qui
mittuntur extra terminos. Pro hoc ergo sermone, demoliuntur semper
accipere debemus: quod Graece dicitur ἀφανίζουσι.
Demolitur autem hypocrita faciem suam ut tristitiam simulet; et animo forte
laetante, luctum gestet in vultu.
(Vers. 17 seq.) Tu autem cum jejunas, unge caput tuum, et faciem
tuam lava, ne videaris hominibus jejunans, sed Patri tuo qui est in abscondito:
et Pater tuus qui videt in abscondito, reddet tibi. Nolite thesaurizare vobis
thesauros in terra, ubi erugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt, et
furantur. Juxta ritum provinciae Palaestinae loquitur, ubi diebus festis
solent ungere capita. Praecepit igitur, ut quando jejunamus, laetos et festivos
nos esse monstremus. Multi legentes illud Psalmistae: Oleum peccatoris non
impinguet caput meum (Ps. CXL, 5), econtrario esse volunt bonum
oleum, de quo alibi dicitur: Unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae
participibus tuis (Ps. XLIV, 8). Et id praecipi, ut exercentes
virtutes, spirituali oleo principale (ἡγεμονικὸν)
cordis nostri ungere debeamus.
(Vers. 21.) Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.
Hoc non solum de pecunia, sed et de cunctis passionibus [Al.
possessionibus] sentiendum est. Gulosi deus venter est: ibi ergo habet cor, ubi
et thesaurum [Al. est thesaurus]. Luxuriosi thesaurus, epulae sunt.
Lascivi, ludicra: amatoris, libido: Huic servit unusquisque a quo vincitur
(II Petr. II, 19).
(Vers. 22, 23.) Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum
lucidum erit. Si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum
erit. Si ergo lumen quod in te est, tenebrae sint, ipsae tenebrae quantae
erunt! Lippientes [Al. additur oculi] solent lucernas videre
numerosas: simplex oculus et purus simplicia intuetur et pura. Hoc totum
transferet ad sensum. Quomodo enim corpus, si oculus non fuerit simplex, totum
in tenebris est: ita anima, si principalem fulgorem suum perdiderit, universus
sensus in caligine commorabitur. Si ergo lumen quod in te est, tenebrae sint,
ipsae tenebrae quantae erunt! Si sensus qui lumen est, animae vitio caligatur,
ipsa, putas, caligo quibus tenebris obvolvetur!
(Vers. 24.) Non potestis Deo servire et mammonae. Mammona
sermone Syriaco divitiae nuncupantur. Non potestis Deo servire et mammonae.
Audiat hoc avarus, audiat qui censetur vocabulo Christiano non posse se simul
divitiis Christoque servire. Et tamen non dixit, qui habet divitias, sed qui
servit divitiis. Qui enim divitiarum servus est, divitias custodit, ut servus;
qui autem servitutis excussit jugum, distribuit eas, ut dominus.
(Vers. 25.) Ideo dico vobis: Ne solliciti sitis animae vestrae,
quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. In nonnullis
codicibus additum est: neque quid bibatis. Ergo quod natura omnibus
tribuit, et jumentis ac bestiis hominibusque commune est, hujus cura penitus
liberamur. Sed praecipitur nobis ne solliciti simus quid comedamus: quia in
sudore vultus praeparamus nobis panem. Labor exercendus est, sollicitudo
tollenda. Hoc quod dicitur: Ne solliciti sitis animae vestrae quid
comedatis, neque corpori vestro quid induamini (Genes. III), de
carnali cibo et vestimento accipiamus. Caeterum de spiritualibus cibis et
vestimentis semper debemus esse solliciti.
(Vers. 26.) Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus est
quam vestimentum? Quod dicit, istius modi est: Qui majora praestitit,
utique et minora praestabit. Respicite volatilia coeli, quoniam non serunt,
neque metunt, neque congregant in horrea: et Pater vester coelestis pascit
illa. Nonne vos magis pluris estis illis? Apostolus praecipit (Rom. XI),
ne plus sapiamus quam oportet sapere. Istud testimonium et in praesenti
capitulo conservandum est. Sunt enim quidam, qui dum volunt terminos patrum
excedere, et ad alta volitare, in ima merguntur: volatilia dicentes coeli
Angelos esse, caeterasque in Dei ministerio fortitudines, quae absque cura sui
Dei alantur providentia. Si hoc ita est, ut intelligi volunt, quomodo sequitur
dictum ad homines: Nonne vos magis pluris estis illis? Simpliciter ergo
accipiendum: quod si volatilia absque cura et aerumnis, Dei aluntur
providentia, quae hodie sunt, et cras non erunt: quanto magis homines quibus aeternitas
promittitur, Dei reguntur arbitrio!
(Vers. 27.) Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad
staturam suam cubitum unum? Et de vestimentis quid solliciti estis? Sicut
animam plus esse quam cibum comparatione avium demonstravit, sic corpus plus esse
quam vestem, ex consequentibus rebus ostendit, dicens:
(Vers. 28-30.) Considerate lilia agri quomodo crescunt: non
laborant neque nent. Dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua
coopertus est, sicut unum ex istis. Si enim fenum agri quod hodie est, et cras
in clibanum mittitur, Deus sic vestit: quanto magis vos modicae fidei! Et
revera quod sericum, quae regum purpura, quae pictura textricum potest floribus
comparari? Quid ita rubet ut rosa? Quid ita candet ut lilium? Violae vero
purpuram, nullo superari murice, oculorum magis quam sermonis judicium est.
(Vers. 31 seqq.) Nolite solliciti esse, dicentes: Quid
manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur? Haec enim omnia gentes
inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis. Quaerite ergo
primum regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis. Nolite
ergo solliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies sollicitus erit sibi
ipsi. De praesentibus ergo concessit debere esse sollicitos qui futura
prohibet cogitare. Unde et Apostolus: Nocte et die, inquit, manibus
nostris operantes: ne quem vestrum gravaremus (I Thess. II, 9). Cras
in Scripturis futurum tempus intelligitur, dicente Jacob, Et exaudiet me
cras justitia mea (Gen. XXX, 33). Et in Samuelis phantasmate,
pythonissa loquitur ad Saulem: cras eris mecum (I Reg. XXVIII, 19).
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam,
non contrariam virtuti posuit, sed laborem et afflictionem, et angustias
saeculi: quomodo et Sara afflixit Agar ancillam suam (Gen. XVI), quod
significanter Graece dicitur ἐκάκωσεν
αὐτήν. Sufficit ergo nobis praesentis
temporis cogitatio: futurorum curam, quae incerta est, relinquamus.
(Cap. VII.—Vers. 1, 2.) Nolite judicare, ut non judicemini. In quo
enim judicio judicaveritis, judicabimini: et in qua mensura mensi fueritis,
remetietur vobis. Si judicare prohibet, qua consequentia Paulus in Corintho
judicat fornicantem (I Cor. V), et Petrus Ananiam et Sapphiram mendacii
coarguit (Act. V)? Sed ex consequentibus quid prohibuerit, ostendit,
dicens: quomodo enim judicaveritis, sic judicabitur de vobis. Itaque non
prohibuit judicare, sed docuit.
(Vers. 3-5.) Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et
trabem in oculo tuo non vides? Aut quomodo dicis fratri tuo: Frater, sine
ejiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabs est in oculo tuo? Hypocrita, ejice
primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris
tui. De his loquitur, qui cum ipsi mortali crimine teneantur obnoxii,
minora peccata fratribus non concedunt: culicem liquantes, et camelum
glutientes (Matth. XXIII). Recte ergo et isti simulatione justitiae, ut
supra diximus, appellantur hypocritae, qui per trabem oculi sui, festucam in
oculo fratris sui aspiciunt.
(Vers. 6.) Nolite sanctum dare canibus. Sanctum, panis est
filiorum. Non debemus ergo tollere panem filiorum et dare eum canibus. Neque
mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis,
et conversi disrumpant vos. Porcus non recipit ornatum, qui versatur in
volutabris luti. Et juxta Proverbia Salomonis: Si habuerit circulum aureum,
foedior invenitur (Prov. XI, 22). Quidam canes eos intelligi volunt,
qui post fidem Christi revertuntur ad vomitum peccatorum suorum: porcos autem
eos qui necdum Evangelio crediderunt, et in luto incredulitatis vitiisque
versantur. Non convenit igitur istius modi hominibus cito Evangelicum credere
margaritum, ne conculcent illud, et conversi nos incipiant dissipare.
(Vers. 7 seq.) Petite, et dabitur vobis: quaerite, et invenietis:
pulsate, et aperietur vobis. Omnis enim qui petit, accipit; et qui quaerit,
invenit; et pulsanti aperietur. Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit
filius suus panem, numquid lapidem porriget ei? Aut si piscem petierit, numquid
serpentem porriget ei? Qui carnalia supra vetuerat postulari, quid quaerere
debeamus ostendit. Si petenti datur, et quaerens invenit, et pulsanti aperitur:
ergo cui non datur, et qui non invenit, et cui non aperitur, apparet quod non
bene petierit, quaesierit et pulsaverit. Pulsemus itaque januam Christi, de qua
dictum est: Haec porta Domini, justi intrabunt per eam (Ps. CXVII,
20); ut cum intraverimus, aperiantur nobis thesauri absconditi et tenebrosi
in Christo Jesu, in quo est omnis scientia (Coloss. II).
(Vers. 11, 12.) Si ergo vos cum sitis mali, nostis bona dare
filiis vestris, quanto magis Pater vester qui in coelis est, dabit bona
petentibus se! Omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos
facite illis. Haec est enim Lex et Prophetae. Notandum quod apostolos malos
dixerit, nisi forte sub Apostolorum persona omne hominum damnetur genus, cujus
ad comparationem divinae clementiae ab infantia cor ad malum positum est. Lege
Genesim (Genes. VIII). Nec mirum si homines hujus saeculi dicit malos,
cum et Paulus apostolus memoret: Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt
(Ephes. V, 16).
(Vers. 13, 14.) Intrate per angustam portam, quia lata porta et
spatiosa via est quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam.
Quam angusta porta, et arcta via est quae ducit ad vitam! et pauci sunt qui
inveniunt eam. Lata via est saeculi voluptas, quam appetunt homines.
Angusta, quae per labores et jejunia panditur, quam et Apostolus ingressus est (II
Cor. VI, XI): et ut Timotheus per eam ingrediatur, hortatur (I Tim. V).
Simulque considera quam signanter de utraque via locutus sit. Per latam multi
ambulant, angustam pauci inveniunt. Latam non quaerimus, nec inventione opus
est: sponte se offert, et errantium via est. Angustam vero, nec omnes
inveniunt, nec qui invenerint, statim ingrediuntur per eam. Siquidem multi,
inventa veritatis via, capti saeculi voluptatibus, de medio itinere
revertuntur.
(Vers. 15 seq.) Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos
in vestimentis ovium: intrinsecus autem sunt lupi rapaces. A fructibus eorum cognoscetis
eos. Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus? sic omnis arbor
bona fructus bonos facit: mala autem arbor malos fructus facit. Et de
omnibus quidem intelligi potest, qui aliud habitu ac sermone promittunt, aliud
opere demonstrant. Sed specialiter de haereticis intelligendum est, qui
videntur continentia, castitate, jejunio, quasi quadam pietatis se veste
circumdare, intrinsecus vero habentes animum venenatum, simpliciorum fratrum
corda decipiunt. Ex fructibus ergo animae, quibus innocentiam ad ruinam
trahunt, lupis rapacibus comparantur.
(Vers. 18 seq.) Non potest arbor bona fructus malos facere: neque
arbor mala fructus bonos facere. Omnis arbor quae non facit fructum bonum,
excidetur, et in ignem mittetur. Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos.
Quaeramus ab haereticis, qui duas inter se contrarias dicunt esse naturas, si
juxta intelligentiam eorum, arbor bona malos fructus facere numquam potest,
quomodo Moyses arbor bona peccaverit ad aquam contradictionis (Deut. XXXII):
et David, Uria interfecto, cum Bethsabee concubuerit (II Reg. XI):
Petrus quoque in Passione Domini negarit, dicens: Nescio hominem (Matt.
XXVI, 72): aut qua consequentia Jethro socer Moysi arbor mala, qui utique
in Deum Israel non credebat, dederit consilium Moysi bonum (Exod. XVIII);
et Achior ad Holophernem aliquid utile sit locutus (Judith. V): et
Comicus dixerit (quod bene dictum Apostolus comprobavit): Corrumpunt mores
bonos confabulationes pessimae (I Cor. V). Et cum non invenerint
quid respondeant; nos inferemus, et Judam (Joan. XIII), arborem quondam
bonam, fecisse fructus malos postquam prodidit [Al. tradiderit]
Salvatorem: et Saulum (Philipp. III) arborem malam eo tempore quo
persequebatur Ecclesiam Christi, fecisse postea fructus bonos, quando in vas electionis
de persecutore translatus est (Act. IX). Tamdiu ergo bona arbor fructus
non facit malos, quamdiu in bonitatis studio perseverat: et mala arbor tamdiu
manet in fructibus peccatorum, quamdiu ad poenitentiam non convertitur. Nemo
enim permanens in eo quod fuit, incipit id esse quod necdum coeperit.
(Vers. 21.) Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in
regnum coelorum; sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in coelis est, ipse
intrabit in regnum coelorum. Sicut supra dixerat, eos qui haberent vestem
vitae bonae, non recipiendos propter dogmatum nequitiam: ita nunc econtrario
asserit, ne his quidem accommodandam fidem, qui cum polleant integritate fidei,
turpiter vivunt, et doctrinae integritatem malis operibus destruunt. Utrumque
enim Dei servis necessarium est, ut et opus sermone, et sermo operibus
comprobetur. Huic sententiae potest illud videri contrarium: Nemo potest
dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3). Sed
moris est Scripturarum dicta pro factis accipere, ut statim in consequentibus
approbatur, refutari eos qui jactant sine operibus habere scientiam Domini, et
audiunt a Salvatore: Discedite a me, operarii iniquitatis, nescio vos (Luc.
XIII). Et Apostolus in hunc sensum loquitur: Confitentur se nosse Deum:
factis autem negant (Tit. I, 16).
(Vers. 22.) Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne
in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in nomine
tuo virtutes multas fecimus? Prophetare, et virtutes facere, et daemonia
ejicere, interdum non ejus meriti est qui operatur, sed vel invocatio [Al.
invocatione] nominis Christi hoc agit, vel ob condemnationem eorum qui
invocant, et utilitatem eorum qui vident et audiunt, conceditur: ut licet
homines despiciant signa facientes, tamen Deum honorent, ad cujus invocationem
fiunt tanta miracula. Nam et Saul (I Reg. X), et Balaam (Num. XXIII),
et Caiphas (Joan. XI) prophetaverunt, nescientes quid dicerent: et
Pharao (Genes. XLI) et Nabuchodonosor (Dan. II) somniis futura
cognoscunt. Et in Actibus Apostolorum filii Scevae videbantur ejicere daemonia (Act.
XIX). Sed et Judas apostolus cum animo proditoris multa signa inter
caeteros Apostolos fecisse narratur.
(Vers. 23.) Et tunc confitebor illis, quia numquam novi vos.
Signanter dixit confitebor, quia multo ante tempore dicere
dissimulaverat: non novi vos. Non novit Dominus eos qui pereunt. Observa
autem quare addiderit, numquam novi vos, si juxta quosdam omnes homines
inter rationabiles semper versati sunt creaturas.
(Vers. 24.) Discedite a me qui operamini iniquitatem. Omnis ergo
qui audit verba mea haec, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui
aedificavit domum suam supra petram. Non dixit, qui operati estis
iniquitatem, ne videretur tollere poenitentiam, sed qui operamini,
hoc est, qui usque in praesentem horam, cum judicii tempus advenerit, licet non
habeatis facultatem peccandi, tamen adhuc habetis affectum.
(Vers. 25.) Et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt
venti: et irruerunt in domum illam, et non cecidit. Pluvia ista quae domum
subvertere nititur, diabolus est. Flumina, omnes Antichristi, qui contra
Christum sapiunt. Venti spiritalia [Al. spirituales] nequitiae in
coelestibus (Ephes. VI).
(Vers. 26.) Fundata enim erat supra petram. Et omnis qui audit
verba mea haec, et non facit ea, similis erit viro stulto. Super hanc
petram Dominus fundavit Ecclesiam (Matth. XV): ab hac petra apostolus
Petrus sortitus est nomen. Super hujuscemodi petram non inveniuntur serpentis
vestigia (Prov. XXX). De hac et propheta loquitur confidenter: Statuit
super petram pedes meos (Ps. XXXIX, 3). Et in alio loco: Petra
refugium leporibus, sive herinaciis (Ps. CIII, 8). Timidum
enim animal in petrae cavernas se recipit: et cutis aspera, et tota armata
jaculis, tali se protectione tutatur. Unde et Moysi dicitur eo tempore quo de
Aegypto fugerat, et lepusculus Domini erat: Sta in foramine petrae, et
posteriora mea videbis (Exod. XXXIII, 21).
(Vers. 27, 28.) Qui aedificavit domum suam super arenam: et
descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in
domum illam, et cecidit: et fuit ruina ejus magna. Et factum est cum
consummasset Jesus verba haec, admirabantur turbae super doctrina ejus.
Fundamentum quod Apostolus architectus posuit (I Cor. III), unus [Al.
unum] est Dominus noster Jesus Christus. Super hoc fundamentum stabile et
firmum, et per se robusta mole fundatum, aedificatur Christi Ecclesia. Super
arenam vero quae fluida est, et coagmentari non potest, nec in unam copulam
redigi, omnis haereticorum sermo ad hoc aedificatur, ut corruat.
(Vers. 29.) Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non
sicut Scribae et Pharisaei. Illi enim ea docebant populos, quae scripta
sunt in Moyse et Prophetis. Jesus vero, quasi Deus et Dominus ipsius Moysi, pro
libertate voluntatis suae, vel ea quae minus videbantur, addebat in lege; vel
commutans praedicabat in populos, ut supra quoque legimus: Dictum est
antiquis: Ego autem dico vobis.
(Cap. VIII.—Vers. 1.) Cum autem descendisset Jesus de monte, secutae
sunt eum turbae multae, et ecce leprosus veniens adorabat eum, dicens. De
monte Domino descendente, occurrunt turbae, quia ad altiora ascendere non
valuerunt. Et primus ei occurrit leprosus. Necdum enim poterat cum lepra tam
multiplicem in monte Salvatoris audire sermonem. Et notandum quod hic primus
specialiter curatus sit: secundo, puer Centurionis: tertio, socrus Petri,
febriens [Al. febricitans] in Capharnaum: quarto loco, qui oblati sunt ei
a daemonio vexati, quorum spiritus verbo ejiciebat, quando omnes male habentes
curavit. Et ecce leprosus veniens adorabat eum, dicens. Recte post
praedicationem atque doctrinam signi offertur occasio: ut per virtutem miracula
[Al. virtutem miraculi], praeteritus apud audientes sermo firmetur.
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem
rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 3.) Et extendens Jesus manum, tetigit eum, dicens: Volo,
mundare. Et confestim mundata est lepra ejus. Extendente manum Domino,
statim lepra fugit. Simulque considera quam humilis et sine jactantia
responsio. Ille dixerat, si vis: Dominus respondit, volo. Ille
praemiserat, potes me mundare: Dominus jungit, et dicit, mundare:
Non ergo ut plerique Latinorum putant, jungendum est, et legendum volo
mundare: sed separatim, ut primum, dicat, volo: deinde imperans
dicat, mundare [Al. imperet mundare].
(Vers. 4.) Et ait illi Jesus: Vide nemini dixeris. Et re vera
quid erat necesse ut sermone jactaret, quod corpore praeferebat? Sed vade,
ostende te sacerdotibus: et offer munus quod praecepit Moyses in testimonium
illis. Varias ob causas mittit cum ad sacerdotes. Primum, propter
humilitatem, ut sacerdotibus deferre honorem videatur. Erat enim lege
praeceptum, ut qui mundati fuerant a lepra, offerrent munera sacerdotibus.
Deinde, ut mundatum videntes leprosum, aut crederent Salvatori, aut non
crederent. Si crederent, salvarentur: si non crederent, inexcusabiles forent.
Et simul ne quod in eo saepissime criminabantur, legem videretur infringere.
(Vers. 5 seq.) Accessit ad eum centurio, rogans eum, et dicens:
Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur. Et ait illi
Jesus: Ego veniam, et curabo eum. Et respondens centurio, ait: Domine, non sum
dignus ut intres sub tectum meum; sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus.
Non debemus jactantiae arguere Dominum, quia statim se iturum et sanaturum esse
promittit, videns centurionis fidem, humilitatem, et prudentiam. Fidem, in eo
quod credidit ex gentibus paralyticum a Salvatore posse sanari. Humilitatem,
quod se judicavit indignum, cujus tectum Dominus intraret. Prudentiam, quod
intra corporis tegmen, divinitatem latentem videret, sciens non id sibi
profuturum, quod etiam ab incredulis videbatur; sed id quod latebat intrinsecus.
De qua prudentia hoc etiam, ait:
(Vers. 9.) Nam et ego homo sum sub potestate [Al. additur constitutus],
habens sub me milites: et dico huic, vade, et vadit: et alii, veni, et venit:
et servo meo, fac hoc, et facit. Volens ostendere Dominum quoque non per
adventum tantum corporis, sed per angelorum ministeria posse implere quod
vellet.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se
dixit. Miratus est quod vidit centurionem suam intelligere majestatem.
Pellendae enim erant vel infirmitates corporum, vel fortitudines contrariae,
quibus homo ad debilitatem saepe conceditur, et verbo Domini, et ministeriis
angelorum. Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel. De
praesentibus loquitur, non de omnibus retro patriarchis et prophetis: nisi
forte in centurione fides gentium praeponitur Israeli.
(Vers. 11.) Dico autem vobis, quod multi ab Oriente et Occidente
venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob, in regno coelorum.
Quia Deus Abraham coeli conditor, Pater Christi est, idcirco in regno coelorum
est et Abraham, cum quo accubiturae sunt nationes, quae crediderint in Christum
Filium Creatoris. Et ille pariter sensus impletur, de quo supra diximus, in
centurionis fide gentium fieri praerogativam: dum ad illius credulitatem de Oriente
et Occidente credituri populi commemorantur.
(Vers. 12.) Filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores.
Filios regni Judaeos significat, in quos ante regnavit Deus. Ejicientur in
tenebras exteriores. Tenebrae semper interiores sunt, non exteriores. Sed
quoniam qui a Domino foras expellitur, lumen relinquit; idcirco exteriores
tenebrae nominatae sunt. Ibi erit fletus et stridor dentium. Si fletus
oculorum est, et stridor dentium ossa demonstrat: vera est ergo corporum et
eorumdem membrorum quae ceciderant, resurrectio.
(Vers. 14.) Et cum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum
ejus jacentem et febricitantem (Al. febrientem]: et tetigit manum
ejus, et dimisit eam febris. Tangitur manus mulieris, et sanatis operibus
ejus, peccatorum infirmitas fugit. Natura hominum istius modi est, ut post
febrem magis lassescant corpora: et incipiente sanitate, aegrotationis mala
sentiant. Verum sanitas quae confertur a Domino, totum simul reddit, nec
sufficit esse sanatam; sed ut ἐπίτασις
fortitudinis indicetur, additum est:
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
ministrabat, quae et tacta fuerat, et sanata.
(Vers. 16-18.) Vespere autem facto, obtulerunt ei multos daemonia
habentes: et ejiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit [Al. curabat],
ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem: Ipse
infirmitates nostras accepit, et aegrotationes nostras portavit. Videns autem
Jesus turbas multas circum se, jussit discipulos ire trans fretum. Omnes,
non mane, non meridie, sed ad vesperam curantur, quando sol occubiturus est:
quando granum tritici in terra moritur, ut multos fructus afferat (Joan.
XII).
(Vers. 19, 20.) Et accedens unus Scriba, ait illi: Magister,
sequar te quocumque ieris. Et dicit ei Jesus: Vulpes foveas habent, et volucres
coeli nidos: Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet. Scriba
iste legis, qui tantum litteram noverat occidentem, si dixisset: Domine, sequar
te quocumque ieris, non fuisset repulsus a Domino; sed quia magistrum unum de
pluribus aestimabat, et litterator erat, quod significantius Graece dicitur,
γραμματεὺς,
et non spiritualis auditor: ideo non habet locum in quo possit Jesus reclinare
caput suum. Ostenditur autem nobis, et ob hoc Scribam repudiatum, quod signorum
videns magnitudinem, sequi voluerit Salvatorem, ut lucra ex operum miraculis
quaereret, hoc idem desiderans, quod et Simon Magus a Petro emere voluerat (Act.
VIII). Talis ergo fides juste sententia [Al. juxta sententiam]
Domini condemnatur, et dicitur ei: Quid me propter divitias et saeculi lucra
cupis sequi, cum tantae sim paupertatis, ut ne hospitiolum quidem habeam, et
non meo utar tecto?
(Vers. 21.) Alius autem de discipulis ejus ait illi: Domine,
permitte me primum ire, et sepelire patrem meum. Quid simile est inter
Scribam et discipulum? Ille magistrum vocat, hic Dominum confitetur. Ille
propter pietatis occasionem, ad sepeliendum patrem ire desiderat: iste
secuturum se quolibet esse promittit, non magistrum quaerens, sed ex magistro
lucrum.
(Vers. 22.) Jesus autem ait illi: sequere me, et dimitte mortuos
sepelire mortuos suos. Mortuus est, quicumque non credit. Si autem mortuum
sepelit mortuus, non debemus curam habere mortuorum, sed viventium: ne dum
solliciti sumus de mortuis, nos quoque mortui appellemur.
(Vers. 23.) Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum
discipuli ejus: et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula
operiretur fluctibus. Quintum signum fecit, quando ascendens navem de
Capharnaum, ventis imperavit et mari. Sextum, quando in regione Gerasenorum
dedit potestatem daemonibus in porcos. Septimum, quando ingrediens civitatem
suam, paralyticum secundum curavit in lectulo. Primus enim paralyticus est puer
centurionis.
(Vers. 24, 25.) Ipse vero dormiebat. Et accesserunt ad eum, et
suscitaverunt eum, dicentes: Domine, salva nos, perimus. Et dicit eis Jesus:
Quid timidi estis, modicae fidei? Hujus signi typum in Jona legimus (Jon.
I), quando, caeteris periclitantibus, ipse securus est, et dormit, et
suscitatur; et imperio ac sacramento passionis suae liberat suscitantes.
(Vers. 26.) Tunc surgens, imperavit ventis et mari: et facta est
tranquillitas magna. Et ex hoc loco intelligimus quod omnes creaturae
sentiant Creatorem. Quibus enim increpatur [Al. quas increpavit], et quibus
imperatur [Al. imperavit], sentiunt imperantem: non errore haereticorum,
qui omnia putant animantia; sed majestate conditoris, quae apud nos
insensibilia, illi sensibilia sunt.
(Vers. 27-29.) Porro homines mirati sunt, dicentes: Qualis est
hic, quia venti et mare obediunt ei? Et cum venisset Jesus trans fretum in
regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes daemonia, de monumentis
exeuntes, saevi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam. Et ecce
clamaverunt dicentes. Non discipuli, sed nautae, et caeteri qui in navi
erant, mirabantur. Sin autem quis contentiose voluerit eos, qui mirabantur,
fuisse discipulos, respondebimus, recte homines appellatos, qui necdum noverant
potentiam Salvatoris.
(Vers. 30, 31.) Quid nobis et tibi, Jesu Fili Dei? Venisti huc
ante tempus torquere nos. Erat autem non longe ab illis grex porcorum multorum
pascens. Daemones autem rogabant eum, dicentes. Non voluntatis ista
confessio est, quam praemium sequitur confitentis, sed necessitatis extorsio,
quae cogit invitos, velut si servi fugitivi, post multum temporis dominum suum
videant: nihil aliud nisi de verberibus deprecantur. Sic et daemones cernentes
Dominum in terris repente versari, ad judicandos se venisse credebant.
Praesentia Salvatoris, tormenta sunt daemonum. Ridiculeque putant quidam,
daemones scire Filium Dei, et diabolum ignorare; eo quod minoris malitiae sint
isti quam ille cujus satellites sunt. Cum omnis scientia discipulorum ad
magistrum referenda sit, et tam daemones, quam diabolus suspicari magis Filium
Dei, quam nosse intelligendi sunt [Al. sint]. Nemo enim Patrem novit,
nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI, 27).
(Vers. 32, 33.) Si ejicis nos, mitte nos in gregem porcorum. Et
ait illis: Ite. At illi exeuntes, abierunt in porcos. Et ecce magno impetu
abiit totus grex per praeceps in mare, et mortui sunt in aquis. Pastores autem
fugerunt; et venientes in civitatem, nuntiaverunt haec omnia, et de his qui
daemonia habuerant. Non quod concesserit Salvator daemonibus quod petebant,
dixit, ite: sed ut per interfectionem porcorum, hominibus salutis
occasio praeberetur. Pastores enim ista cernentes, statim nuntiant civitati.
Erubescat Manichaeus, si de eadem substantia, et ex eodem auctore hominum
bestiarumque sunt animae, quomodo ob unius hominis salutem, duo millia porcorum
suffocantur?
(Vers. 34.) Et ecce tota civitas exiit obviam Jesu, et viso eo,
rogabant eum, ut transiret a finibus eorum. Quod rogant ut transeat a
finibus eorum, non de superbia hoc faciunt, ut nonnulli arbitrantur, sed de
humilitate qua se praesentia Domini indignos judicabant, sicut et Petrus in
captura piscium cadens ad genua Salvatoris, ait: Exi a me, Domine, quia vir
peccator sum (Luc. V, 8).
(Cap. IX.—Vers. 1, 2.) Et ascendens Jesus in naviculam
transfretavit, et venit in civitatem suam. Et ecce offerebant ei paralyticum
jacentem in lecto. Videns autem Jesus fidem illorum, dixit paralytico: Confide,
fili, remittuntur tibi peccata tua. Civitatem ejus non aliam intelligimus
quam Nazareth, unde et Nazaraeus appellatus est. Obtulerunt autem ei, ut supra
diximus, secundum paralyticum jacentem in lectulo, quia ipse ingredi non
valebat. Videns autem Jesus non ejus fidem qui offerebatur, sed eorum qui
offerebant, dixit paralytico: Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua.
O mira humilitas, despectum et debilem, totisque membrorum compagibus
dissolutum, filium vocat, quem sacerdotes non dignabantur attingere. Aut
certe ideo filium, quia dimittuntur ei peccata sua. Juxta tropologiam
interdum anima jacens in corpore suo, totis membrorum virtutibus dissolutis, a
perfecto doctore offertur curanda Domino, quae si misericordia ejus sanata
fuerit, tantum roboris accipit, ut portet statim lectulum suum.
(Vers. 3, 4.) Et ecce quidam de Scribis dixerunt intra se: Hic
blasphemat. Et cum vidisset Jesus cogitationes eorum, dixit: Ut quid cogitatis
mala in cordibus vestris? Legimus in Propheta, dicentem Deum: Ego sum
qui deleo iniquitates tuas (Isai. XLIII, 25). Consequenter ergo
Scribae, quia hominem putabant, et verba Dei non intelligebant, arguunt eum
blasphemiae. Sed Dominus videns cogitationes eorum, ostendit se Deum, qui
possit cordis occulta cognoscere, et quodammodo tacens loquitur: Eadem
majestate et potentia qua cogitationes vestras intueor, possum et hominibus
peccata dimittere. Ex vobis intelligite quid paralyticus consequatur.
(Vers. 5, 6.) Quid est facilius dicere: dimittuntur tibi peccata
tua; an dicere: surge et ambula? Ut autem sciatis, quia Filius hominis habet
potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico. Inter dicere,
et facere, multa distantia est. Utrum sint paralytico peccata dimissa, solus
noverat, qui dimittebat. Surge autem et ambula, tam ille qui
consurgebat, quam hi qui consurgentem videbant, approbare poterant. Fit igitur
carnale signum, ut probetur spirituale, quamquam ejusdem virtutis sit, et
corporis et animae vitia dimittere. Et datur nobis intelligentia, propter
peccata plerasque [Al. plerisque] evenire corporum debilitates. Et
idcirco forsan dimittuntur prius peccata tua [Al. tacet tua], ut causis
debilitatis ablatis, sanitas restituatur.
(Vers. 7, 8.) Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. Et
surrexit, et abiit in domum suam. Videntes autem turbae, timuerunt et
glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus. Et anima paralytica
si surrexerit, si pristinum robur recuperaverit, portat lectum suum in quo
jacebat antea dissoluta, et portat illum in domum virtutum suarum.
(Vers. 9.) Et cum transiret inde Jesus, vidit hominem sedentem in
telonio, Matthaeum nomine. Et ait illi: Sequere me. Et surgens secutus est eum.
Caeteri evangelistae propter verecundiam et honorem Matthaei, noluerunt eum
nomine appellare vulgato, sed dixerunt, Levi: duplici quippe vocabulo fuit.
Ipse autem Matthaeus, secundum illud quod a Salomone praecipitur [Al.
dicitur]: Justus accusator est sui in principio sermonis (Prov.
XVIII, 17). Et in alio loco: Dic tu peccata tua, ut justificeris (Isai.
XLIII, 26). Matthaeum se et publicanum nominat, ut ostendat legentibus,
nullum debere salutem desperare, si ad meliora conversus sit; cum ipse de
publicano in apostolum sit repente mutatus. Arguit in hoc loco Porphyrius et
Julianus Augustus, vel imperitiam historici mentientis, vel stultitiam eorum
qui statim secuti sint Salvatorem, quasi irrationabiliter quemlibet vocantem
hominem sint secuti, cum tantae virtutes, tantaque signa praecesserint, quae
Apostolos antequam crederent, vidisse non dubium est. Certe fulgor ipse, et
majestas divinitatis occultae, quae etiam in humana facie relucebat, ex primo
ad se videntes trahere poterat aspectu. Si enim in magnete lapide et succinis
haec esse vis dicitur, ut annulos, et stipulam, et festucas sibi copulent,
quanto magis Dominus omnium creaturarum ad se trahere poterat, quos volebat?
(Vers. 10 seq.) Et factum est, discumbente eo in domo, ecce multi
publicani et peccatores venientes, discumbebant cum Jesu et discipulis ejus. Et
videntes Pharisaei, dicebant discipulis ejus: Quare cum publicanis et
peccatoribus manducat magister vester? At Jesus audiens, ait: Non est opus
medico valentibus, sed male habentibus. Euntes autem discite quid est.
Videbant publicanum a peccatis ad meliora conversum, locum invenisse
poenitentiae; et ob id etiam ipsi non desperant salutem, neque vero in
pristinis vitiis permanentes, veniunt ad Jesum, ut Pharisaei et Scribae
murmurant; sed poenitentiam agentes, ut sequens Domini sermo significat,
dicens:
(Vers. 13.) Misericordiam volo, et non sacrificium. Non enim veni
vocare justos, sed peccatores. Ibat autem Dominus ad convivia peccatorum,
ut occasionem haberet docendi, et spirituales invitatoribus suis praeberet
cibos. Denique cum frequenter pergere ad convivia describatur, nihil refertur
aliud, nisi quid ibi fecerit, quid docuerit, ut et humilitas Domini eundo ad
peccatores, et potentia doctrinae ejus in conversione poenitentium
demonstraretur. Quod autem sequitur: Misericordiam volo, et non sacrificium
(Osee VI, 6). Et: Non veni vocare justos, sed peccatores, de
propheta proferens testimonium, sugillat Scribas et Pharisaeos, qui justos se
aestimantes, peccatorum et publicanorum consortia declinabant.
(Vers. 14.) Tunc accesserunt ad eum discipuli Joannis, dicentes:
Quare nos et Pharisaei jejunamus frequenter, discipuli autem tui non jejunant?
Superba interrogatio, et plena supercilio Pharisaeorum. Certe, ut aliud non
dicamus, reprehendenda jejunii jactantia. Nec poterant discipuli Joannis non
esse sub vitio, qui calumniabantur eum, quem sciebant magistri vocibus
praedicatum, et jungebantur Pharisaeis, quos a Joanne noverant condemnatos, cum
ait (Supra. III, 7): Generatio viperarum, quis ostendit vobis fugere
ab ira ventura?
(Vers. 15.) Et ait illis Jesus: Numquid possunt filii sponsi
lugere quamdiu cum illis est sponsus? Venient autem dies cum auferetur ab eis
sponsus, et tunc jejunabunt. Sponsus Christus: sponsa Ecclesia est. De hoc
sancto spiritualique connubio, Apostoli sunt procreati, qui lugere non possunt
quamdiu sponsam in thalamo vident, et sciunt sponsum esse cum sponsa. Quando
vero transierint nuptiae, et passionis ac resurrectionis tempus advenerit, tunc
sponsi filii jejunabunt. Nonnulli putant idcirco post dies quadraginta
Passionis, jejunia debere committi: licet statim dies Pentecostes et Spiritus
sanctus adveniens, indicant nobis festivitatem. Et ex hujus occasione
testimonii, Montanus, Prisca, et Maximilla etiam post Pentecosten faciunt
quadragesimam: quod ablato sponso, filii sponsi debeant jejunare. Ecclesiae
autem consuetudo ad passionem Domini et resurrectionem per humilitatem carnis
venit, ut spirituali saginae jejunio corporis praeparemur. Juxta tropologiam
autem sciendum, quod quamdiu sponsus nobiscum est, et in laetitia sumus, nec
jejunare possumus, nec lugere. Cum autem ille propter peccata a nobis
recesserit, tunc indicendum jejunium esse, tunc luctus recipiendus.
(Vers. 16, 17.) Nemo autem immittit commissuram panni rudis in
vestimentum vetus [Al. vestimento veteri]. Tollit enim plenitudinem ejus
a vestimento, et pejor scissura fit. Neque mittunt vinum novum in utres veteres:
alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres pereunt. Sed vinum
novum in utres novos mittunt, et ambo conservantur. Haec illo loquente ad eos.
Quod dicit, hoc est; Donec renatus quis fuerit, et veteri homine deposito, per
passionem meam, novum hominem induerit, non potest severiora jejunii et
continentiae sustinere praecepta, ne per austeritatem nimiam, etiam
credulitatem quam nunc habere videtur, amittat. Duo autem exempla posuit, et
utrium veterum et novorum, et vestimenti. Veteres utres debemus intelligere
Scribas et Pharisaeos. Plagula vestimenti novi, et vinum novum, praecepta
Evangelica sentienda, quae non possunt sustinere Judaei, ne major scissura
fiat. Tale quid et Galatae facere cupiebant, ut cum Evangelio Legis praecepta
miscerent, et in utribus veteribus mitterent vinum novum; sed Apostolus ad eos
loquitur: O insensati [Al. insipientes] Galatae! quis vos fascinavit
veritati non obedire (Galat. III, 1)? Sermo igitur Evangelicus
apostolis potius, quam Scribis et Pharisaeis est infundendus, qui majorum
traditionibus depravati, sinceritatem praeceptorum Christi non poterant
custodire. Alia est enim puritas virginalis animae, et nulla prioris vitii
contagione pollutae, et aliae sordes ejus quae multorum libidini subjacuerit.
(Vers. 18, 19.) Ecce princeps unus accessit, et adorabat eum,
dicens: Filia mea modo defuncta est: sed veni, impone manum tuam [Al. tacet
tuam] super eam, et vivet. Et surgens Jesus, sequebatur eum, et discipuli
ejus. Octavum signum est, in quo princeps suscitari postulat filiam suam,
nolens de mysterio verae circumcisionis excludi; sed subintrat mulier sanguine
fluens, et octavo sanatur loco, ut principis filia de hoc exclusa numero veniat
ad nonum, juxta illud quod in psalmis dicitur: Aethiopia [Al. de
Aethiopia] praeveniet manus ejus Deo (Ps. LXVII, 32). Et: Cum
intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiet (Rom. XI,
25, 26).
(Vers. 20.) Et ecce mulier quae sanguinis fluxum patiebatur
duodecim annis, accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti ejus. In
Evangelio secundum Lucam scribitur, quod principis filia duodecim annos haberet
aetatis (Luc. VIII). Nota ergo quod eo tempore haec mulier, id est,
gentium populus coeperit aegrotare, quo gens [Al. genus] Judaeorum
crediderat. Nisi enim ex comparatione virtutum vitium non ostenditur. Haec
autem mulier sanguine fluens, non in domo, non in urbe accedit ad Dominum, quia
juxta Legem urbibus excludebatur (Levit. XV, Num. V); sed in itinere,
ambulante Domino, ut dum pergit ad aliam, alia curaretur. Unde dicunt et
apostoli: Vobis quidem oportebat praedicari verbum Dei; sed quoniam vos
judicastis indignos salute, transgredimur ad gentes (Act. XIII, 46).
(Vers. 21.) Dicebat enim intra se: Si tetigero tantum vestimentum
ejus, salva ero. At Jesus conversus, et videns eam, dixit. Juxta Legem qui
mulierem menstruatam aut fluentem sanguine tetigerit, immundus est (Levit.
XXV). Ista ideo tangit Dominum, ut sanguinis vitio etiam ipsa curaretur.
(Vers. 22.) Confide, filia, fides tua salvam te fecit: et salva
facta est mulier ex illa hora. Ideo filia, quia fides tua te salvam fecit.
Nec dixit, fides tua te salvam factura est, sed salvam te fecit. In eo enim
quod credidisti, jam salva facta es.
(Vers. 23.) Et cum venisset Jesus in domum principis: et vidisset
tibicines, et turbam tumultuantem, dicebat. Usque hodie puella jacet in
domo principis mortua, et qui videntur magistri tibicines sunt, carmen lugubre
canentes. Turba quoque Judaeorum, non est turba credentium, sed turba
tumultuantium.
(Vers. 24.) Recedite, non est enim mortua puella, sed dormit. Et
deridebant eum. Quia Deo vivunt omnia.
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non enim
erant digni, ut viderent mysterium resurgentis, qui resuscitantem indignis
contumeliis deridebant.
(Vers. 26.) Et tenuit manum ejus. Et surrexit puella: Et exiit
fama haec in universam terram illam. Nisi prius mundatae fuerint manus
Judaeorum, quae sanguine plenae sunt, synagoga eorum mortua non resurget.
(Vers. 27.) Et transeunte inde Jesu, secuti sunt eum duo caeci,
clamantes, et dicentes. Transeunte per domum principis Domino Jesu, et
pergente ad domum suam, sicut supra legimus: Ascendens naviculam,
transfretavit et venit in civitatem suam, clamabant duo caeci, dicentes: Miserere
nostri, fili David: et tamen non curantur in itinere, non transitorie, ut
putabant; sed postquam venit in domum suam, accedunt ad eum, et introeunt: et
primum eorum discutitur fides, ut sic verae fidei lumen accipiant. Priori signo
quod exposuimus de principis filia, et de haemorrhousa [Al. morbosa]
muliere, consequenter hoc jungitur: ut quod ibi mors et debilitas, hic caecitas
demonstraret. Uterque enim populus caecus erat, Domino per hoc saeculum
transeunte, et cupiente reverti ad domum suam. Qui nisi confessi fuerint, et dixerint:
Miserere nostri, fili David; et interrogante Jesu, Creditis quia
possum hoc facere? responderint ei: Utique, Domine, lumen pristinum
non recipient. In alio Evangelista, unus caecus scribitur, scissis vestibus, et
in Jericho sedens, qui ab apostolis prohibetur clamare; sed per impudentiam
recipit sanitatem (Marc. X). Qui locus proprie ad gentium populum
pertinet, et in suo exponendus est volumine.
(Vers. 28, 29.) Miserere nostri, fili David. Cum autem
venisset in domum, accesserunt ad eum caeci, et dixit eis Jesus: Creditis, quia
hoc possum facere vobis? Dicunt ei: Utique, Domine. Tunc tetigit oculos eorum,
dicens: Secundum fidem vestram fiat vobis. Et aperti sunt oculi eorum.
Audiant Marcion et Manichaeus, et caeteri haeretici, qui vetus laniant Instrumentum:
et discant Salvatorem appellari filium David; si enim non est natus in carne,
quomodo vocatur filius David?
(Vers. 30, 31.) Et comminatus est illis Jesus, dicens: Videte ne
quis sciat. Illi autem exeuntes, diffamaverunt eum in tota terra illa. Et
Dominus propter humilitatem fugiens jactantiae gloriam, hoc praeceperat: et
illi propter memoriam gratiae non possunt tacere beneficium. Nota ergo aliquid
inter se jussum esse contrarium. Caeci isti in decimo curantur loco.
(Vers. 32.) Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem
mulum, daemonium habentem: et ejecto daemonio, locutus est mutus. Undecimus
mutus linguam recipit ad loquendum. Quod autem Graece dicitur κωφόν, magis tritum est sermone
communi, ut surdus magis quam mutus intelligatur. Sed moris est
Scripturarum κοφὸν
indifferenter, vel mutum vel surdum dicere. Spiritualiter autem
sicut caeci lumen recipiunt: sic et muti ad loquendum lingua laxatur, ut
confiteatur eum, quem antea denegabat.
(Vers. 33, 34.) Et miratae sunt turbae, dicentes: Numquam apparuit
sic in Israel. Pharisaei autem dicebant: In principe daemoniorum ejicit
daemones. Turba Dei opera confitetur, et dicit: Numquam sic apparuit in
Israel. In turba confessio nationum est. Pharisaei autem quia virtutem Dei
negare non poterant, opera calumniantur et dicunt: In principe daemoniorum
ejicit daemones: per suam calumniam usque hodie Judaeorum infidelitatem
demonstrantes.
(Vers. 35.) Et circuibat Jesus omnes civitates et castella docens
in synagogis eorum, et praedicans Evangelium regni, et curans omnem languorem
et omnem infirmitatem. Cernis quod aequaliter et villis, et urbibus, et
castellis, id est, et magnis et parvis Evangelium praedicaverit, ut non
consideraret nobilium potentiam, sed salutem credentium. Circuibat civitates,
hoc habens operis quod mandaverat Pater: et hanc esuriem, ut doctrina sua
salvos faceret infideles. Docebat autem in synagogis et villis Evangelium
regni: et post praedicationem atque doctrinam curabat omnem languorem, et omnem
infirmitatem; ut quibus sermo non suaserat, opera persuaderent. De Domino
proprie dicitur: Curans omnem languorem et omnem infirmitatem, nihil quippe ei
impossibile est.
(Vers. 36.) Videns autem turbas, misertus est eis, quia erant
vexati, et jacentes sicut oves non habentes pastorem. Tunc dicit discipulis
suis. Vexatio gregis et ovium atque turbarum, pastorum culpa, et vitium
magistrorum est. Unde sequitur.
(Vers. 37, 38.) Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate
ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. Messis multa
populorum significat multitudinem: operarii pauci, penuriam magistrorum. Et
imperat ut rogent Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. Isti sunt
operarii, de quibus loquitur Psalmista, dicens: Qui seminant in lacrymis, in
gaudio metent. Euntes, ibant, et flebant, portantes semina sua. Venientes autem
venient cum exsultatione, portantes manipulos suos (Psal. CXXV, 7, 8).
Et ut apertius loquar, messis multa, omnis turba credentium est. Operarii autem
pauci, et apostoli, et imitatores eorum qui mittuntur ad messem.
(Cap. X.—Vers. 1.) Et convocatis duodecim discipulis suis, dedit
illis potestatem spirituum immundorum, ut ejicerent eos, et curarent omnem
languorem et omnem infirmitatem. Benignus et clemens Dominus ac magister,
non invidet servis atque discipulis virtutes suas. Et sicut ipse curaverat
omnem languorem et omnem infirmitatem, apostolis quoque suis tribuit
potestatem, ut curarent omnem languorem, et omnem infirmitatem in plebe. Sed
multa distantia est inter habere et tribuere, donare et accipere. Iste
quodcumque agit, potestate Domini agit: illi, si quid faciunt, imbecillitatem
suam et virtutem Domini confitentur, dicentes: In nomine Jesu surge, et
ambula (Act. III, 6). Notandum autem quod in duodecimo loco,
potestas signorum apostolis concedatur.
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
Catalogus apostolorum ponitur, ut extra hos qui pseudoapostoli futuri sunt,
excludantur.
(Vers. 3.) Primus Simon, qui dicitur Petrus, et Andreas frater
ejus: Jacobus Zebedaei, et Joannes frater ejus: Philippus et Bartholomaeus,
Thomas et Matthaeus publicanus, et Jacobus Alphaei, et Thaddaeus. Ordinem
apostolorum et meritum uniuscujusque, illius fuit distribuere, qui cordis
arcana rimatur. Primus scribitur Simon, cognomento Petrus; ad distinctionem
alterius Simonis, qui appellatur Chananaeus, de vico Chana Galilaeae, ubi aquam
Dominus vertit in vinum (Joan. II). Jacobum quoque appellat Zebedaei,
quia et alius sequitur Jacobus Alphaei. Et apostolorum paria juga consociat.
Jungit Petrum et Andream fratres, non tam carne quam spiritu. Jacobum et
Joannem, qui panem corporis relinquentes, verum Patrem secuti sunt. Philippum
et Bartholomaeum, Thomam quoque et Matthaeum publicanum. Caeteri evangelistae
in conjunctione nominum, primum ponunt Matthaeum; et postea Thomam, nec
publicani nomen ascribunt [Al. ascribitur], ne antiquae conversationis
recordantes sugillare Evangelistam viderentur. Iste vero (ut supra diximus) et
post Thomam se ponit, et publicanum appellat, ut ubi abundavit iniquitas,
superabundet et gratia (Rom. V, 20).
(Vers. 4.) Simon chananaeus. Ipse est qui in alio Evangelista
[Al. Evangelio] scribitur Zelotes (Luc. VI). Chana
quippe, zelus interpretatur. Thaddaeum apostolum, Ecclesiastica tradit historia
missum Edessan ad Abgarum regem Osroenae, qui ab evangelista Luca Judas Jacobi
dicitur: et alibi appellatur Lebaeus (Act. I), quod interpretatur
corculum. Credendumque est eum fuisse trinomium: Sicut Simon, Petrus
(Marc. III); et Filii Zebedaei, Boanerges [Al. Banerges],
ex firmitate et magnitudine fidei nominati sunt. Et Judas Ischariotes, qui
et tradidit eum. Vel a vico aut urbe in quo ortus est, vel ex tribu Isachar
vocabulum sumpsit: ut quodam vaticinio in condemnationen sui natus sit. Isachar
enim interpretatur merces, ut significetur pretium proditoris.
(Vers. 5, 6.) In viam gentium ne abieritis: et in civitates
Samaritanorum ne intraveritis: sed potius ite ad oves quae perierunt domus
Israel. Non est contrarius locus iste ei praecepto quod postea dicitur: Euntes
docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus
sancti (Mat. XXVIII, 19). Quia hoc ante resurrectionem, illud post
resurrectionem praeceptum est. Et oportebat primum adventum Christi nuntiare
Judaeis, ne justam haberent excusationem, dicentes ideo se Dominum rejecisse;
quia ad gentes et ad Samaritanos apostolos miserit. Juxta tropologiam vero
praecipitur nobis qui Christi censemur nomine, ne in via gentium et
haereticorum ambulemus errore, ut quorum religio separata est, separetur et
vita.
(Vers. 7, 8.) Euntes autem praedicate, dicentes: quia
appropinquavit regnum coelorum, infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos
mundate, daemones ejicite. Ne hominibus rusticanis et absque eloquii
venustate indoctis et illitteratis nemo crederet, pollicentibus regna coelorum,
dat potestatem infirmos curare, leprosos mundare, daemones ejicere, ut
magnitudinem promissorum probet magnitudo signorum. Et quia semper dona
spiritualia (si merces media sit) viliora fiunt, adjungitur avaritiae
condemnatio. Gratis accepistis, gratis date. Ego magister et Dominus
absque pretio hoc vobis tribui, et vos sine pretio date, ne Evangelii gratia
corrumpatur.
(Vers. 9, 10.) Nolite possidere aurum, neque argentum, neque
pecuniam in zonis vestris. Non peram in via, neque duas tunicas, neque
calciamenta, neque virgam. Dignus est enim operarius cibo suo.
Consequenter haec dat praecepta evangelizatoribus veritatis, quibus ante
dixerat: Gratis accepistis, gratis date. Si enim sic praedicant, ut pretium
non accipiant, superflua est auri argentique et nummorum possessio. Nam si
habuissent aurum et argentum, videbantur non causa salutis hominum, sed causa
lucri praedicare. Neque aes in sacculis. Qui divitias detruncarat [Al.
detruncat], propemodum et necessaria vitae amputat, ut apostoli doctores verae
religionis, qui instituebant [Al. instruebant] omnia providentia Dei
gubernari, seipsos ostenderent nihil cogitare de crastino. Non peram in via.
Ex hoc praecepto arguit philosophos, qui vulgo appellantur Bactroperitae, quod
contemptores saeculi et omnia pro nihilo ducentes, cellarium secum vehebant. Neque
duas tunicas. In duabus tunicis videtur mihi duplex ostendere vestimentum.
Non quo in locis Scythiae et glaciali nive rigentibus una quis tunica debeat esse
contentus: sed quo in tunica vestimentum intelligamus: ne alio vestiti, aliud
nobis futurorum timore servemus. Neque calciamenta. Et Plato praecepit
duas corporis summitates non esse velandas, nec assuefieri debere mollitiei
capitis et pedum. Cum haec enim habuerint firmitatem, caetera robustiora sunt. Neque
virgam: Qui Domini habemus auxilium, baculi praesidium cur quaeramus? Et
quia quodammodo nudos et expeditos ad praedicandum apostolos miserat, et dura
videbatur esse conditio magistrorum, severitatem praecepti sequenti sententia
temperavit, dicens: Dignus est operarius cibo suo. Tantum, inquit,
accipite, quantum in victu et vestitu vobis necessarium est. Unde et Apostolus
replicat: Habentes victum et vestitum, his contenti simus (I Tim. VI,
8). Et in alio loco: Communicet autem is qui catechizatur verbo ei qui
se catechizat in omni bono (Galat. VI, 6): ut quorum discipuli
metunt spiritualia, consortes eos faciant carnalium suorum: non in avaritia,
sed in necessitate. Haec historice diximus. Caeterum secundum anagogen, non
licet magistris aurum et argentum, et pecuniam quae in zonis est, possidere.
Aurum saepe legimus, pro sensu; argentum, pro sermone; aes, pro voce; haec
nobis non licet ab aliis accipere, sed data a Domino possidere. Neque haereticorum
et philosophorum perversaeque doctrinae suscipere disciplinas, non saeculi
pondere premi, neque duplici esse animo, neque pedes nostros mortiferis
vinculis alligari, sed sanctam terram ingredientes, esse nudos; neque habere
virgam quae vertatur in colubrum, neque in aliquo praesidio carnis inniti (Exod.
IV, 7; IV Reg. XVIII), quia istius modi virga et baculus arundineus est (Isai.
XXXVI), quem si paululum presseris, frangitur, et manum transforat
incumbentis.
(Vers. 11.) In quamcumque enim civitatem aut castellum
intraveritis, interrogate quis in ea dignus sit, et ibi manete, donec exeatis.
Super ordinatione episcopi et diaconi Paulus loquitur, Oportet autem eos et
testimonium habere bonum ab his qui foris sunt. (I Tim. III, 7).
Apostoli novam introeuntes urbem, scire non poterant quis qualis esset. Ergo
hospes fama eligendus est populi, et judicio vicinorum, ne praedicationis
dignitas suscipientis infamia deturpetur. Cum universis debeant praedicare,
hospes unus eligitur, non tribuens beneficium ei qui apud se mansurus est, sed
accipiens, hoc enim dicitur, quis in ea dignus est [Al. fit], ut magis
se noverit accipere gratiam, quam dare.
(Vers. 12, 13.) Intrantes autem domum, salutate eam. Et siquidem
fuerit domus illa digna, veniet pax nostra super eam: sin autem non fuerit
digna, pax vestra ad vos revertetur. Occulte salutationem Hebraei ac Syri
sermonis expressit. Quod enim Graece dicitur, χαῖρε, et Latine, ave, hoc
Hebraico Syroque sermone appellatur SALOM LACH (שלום לך) sive SALOM EMMACH (שלום ממך), id est, pax tecum. Quod autem
praecipit, tale est: Introeuntes domum, pacem imprecamini hospiti, et quantum
in vobis est, discordiae bella sedate. Sin autem orta fuerit contradictio, vos
mercedem habebitis de oblata pace: illi bellum, qui [Al. quod] habere
voluerint, possidebunt.
(Vers. 14.) Et quicumque non receperit vos, neque audierit
sermones vestros, exeuntes foras de domo, vel civitate, excutite pulverem de
pedibus vestris. Pulvis excutitur de pedibus, in testimonium laboris sui, quod
ingressi sint civitatem, et praedicatio apostolica ad illos usque pervenerit.
Sive excutitur pulvis, ut nihil ab eis recipiant, ne ad victum quidem
necessarium, qui Evangelium spreverint.
(Vers. 15.) Amen dico vobis, tolerabilius erit terrae Sodomorum et
Gomorrhaeorum in die judicii, quam illi civitati. Si tolerabilius erit
terrae Sodomorum et Gomorrhaeorum [Al. Gomorrheis] quam illi civitati
quae non receperit Evangelium, et idcirco tolerabilius, quia Sodomis et
Gomorrhis non fuit praedicatum, huic autem praedicatum sit, et tamen non
receperit Evangelium: ergo inter peccatores diversa supplicia sunt.
(Vers. 16.) Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum.
Lupos, Scribas et Pharisaeos vocat, qui sunt clerici Judaeorum.
(Vers. 17, 18.) Estote ergo prudentes sicut serpentes, et
simplices sicut columbae. Cavete autem ab hominibus: tradent enim vos in
conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos, et ad praesides et reges
ducemini propter me, in testimonium illis et gentibus. Ut per prudentiam
devitent insidias, per simplicitatem non faciant malum. Serpentis astutia
ponitur in exemplum: quia toto corpore occultat caput, et illud in quo vita
est, protegit. Ita et nos toto periculo corporis caput nostrum, qui Christus
est, custodiamus. Simplicitas columbarum ex Spiritus sancti specie
demonstratur. Unde dicit et Apostolus: Malitia parvuli estote (I Cor.
XIV, 20).
(Vers. 19, 20.) Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo aut
quid loquamini. Dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. Non enim estis
vos qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis. Supra
dixerat: Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt
vos, et ad praesides et reges ducemini propter me. Cum ergo propter
Christum ducamur ad judices, voluntatem tantum nostram pro Christo debemus
offerre. Caeterum ipse Christus qui in nobis habitat, loquetur pro se, et
Spiritus sancti gratia in respondendo ministrabitur.
(Vers. 21.) Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater
filium, et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient. Et eritis odio
omnibus propter nomen meum. Hoc in persecutionibus fieri crebro videmus:
nec ullus est inter eos fidus affectus, quorum diversa fides est.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus
erit. Non enim coepisse, sed perfecisse virtutis est.
(Vers. 23, 24.) Cum autem persequentur vos in civitate ista,
fugite in aliam. Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israel, donec
veniat filius hominis. Non est discipulus supra magistrum, nec servus super
dominum suum. Sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus; et servo, sicut
dominus ejus. Hoc ad illud tempus referendum est, cum ad praedicationem
apostoli mittebantur, quibus et proprie dicitur: In viam gentium ne
abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis (Supra, eod.),
quod persecutionem timere non debeant [Al. et debeant], sed declinare.
Quod quidem videmus [Al. vidimus] in principio fecisse credentes: quando
orta Jerosolymis persecutione, dispersi sunt in universam Judaeam, ut
tribulationis occasio fieret Evangelii seminarium. Spiritualiter autem possumus
dicere: Cum persecuti nos fuerint in una civitate, hoc est, in uno Scripturarum
libro vel testimonio, nos fugiamus ad alias civitates, id est, ad alia
volumina. Quamvis contentiosus fuerit persecutor, ante praesidium Salvatoris
adveniet, quam adversariis victoria concedatur.
(Vers. 25.) Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis
domesticos ejus! Ne ergo timueritis eos. Beelzebub, idolum est Acaron, quod
vocatur in Regum volumine idolum muscae (IV Reg. I). Beel, ipse
est Bel, sive Baal: Zebub autem musca dicitur. Principem
ergo daemoniorum ex spurcissimi idoli appellabant vocabulo, qui musca dicitur,
propter immunditiam, quae exterminat suavitatem olei (Eccl. X).
(Vers. 26.) Nihil enim opertum est quod non revelabitur, et
occultum quod non scietur. Et quomodo in praesenti saeculo multorum vitia
nesciuntur? Sed de futuro tempore [Al. saeculo] scribitur, quando
judicabit Deus occulta [Al. abscondita] hominum, et illuminabit latebras
tenebrarum, et manifesta faciet consilia cordium. Et est sensus: Nolite timere
persecutorum saevitiam, et blasphemantium rabiem, quia veniet dies judicii, in
quo et vestra virtus, et eorum nequitia demonstrabitur.
(Vers. 27.) Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et quod
in aure auditis, praedicate super tecta. Quod audistis in mysterio,
apertius praedicate; quod didicistis abscondite [Al. absconse], publice
loquimini: quod vos erudivi in parvulo Judaeae loco, in universis urbibus, et
in toto mundo audacter edicite [Al. dicite].
(Vers. 28.) Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem
non possunt occidere. Si qui corpus occidunt, animam non possunt occidere:
ergo anima invisibilis et incorporalis est, secundum crassiorem dico nostri
corporis substantiam. Vel eo certe tempore punietur, et supplicia sentiet,
quando pristinum corpus receperit, ut cum quo peccavit, cum ipso et puniatur. Sed
potius timete eum qui potest et animam, et corpus perdere in gehennam.
Nomen gehennae, in veteribus libris non invenitur, sed primum a
Salvatore ponitur. Quaeramus ergo quae sit sermonis hujus occasio. Idolum Baal
fuisse juxta Jerusalem ad radices montis Moria, in quibus Siloe fluit, non
semel legimus (III Reg. XI). Haec vallis et parvi campi planities,
irrigua erat et nemorosa, plenaque deliciis, et lucus in ea idolo consecratus.
In tantam autem dementiam populus Israel venerat, ut deserta templi vicinia ibi
hostias immolaret, et rigorem religionis deliciae vincerent, filiosque suos
daemoniis incenderent vel initiarent. Et appellabatur locus ille gehennom,
id est, vallis filiorum [Al. filii] Hennom. Hoc Regum
volumen (IV Reg. XXIII), et Paralipomenon (II Par. XXVIII), et
Jeremias (Jer. VII, XIX et XXXII) scribunt plenissime. Et comminatur
Deus se locum ipsum impleturum cadaveribus mortuorum, ut nequaquam vocetur
Tophet et Baal; sed vocetur Polyandrium, id est, tumulus mortuorum.
Futura ergo supplicia et poenae perpetuae, quibus peccatores cruciandi sunt,
hujus loci vocabulo denotantur. Duplicem autem esse gehennam, nimii ignis et
frigoris, in Job plenissime legimus (Job. XXIV).
(Vers. 29 seqq.) Nonne duo passeres asse veneunt, et unus ex illis
non cadet super terram sine Patre vestro? Vestri autem et capilli capitis omnes
numerati sunt. Nolite ergo timere, multis passeribus meliores estis vos. Omnis
ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo
qui in coelis est. Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum
coram Patre meo qui in coelis est. Haeret sibi sermo Dominicus, et
sequentia pendent ex superioribus. Prudens lector, cave semper superstitiosam
intelligentiam; ut non tuo sensui attemperes Scripturas, sed Scripturis jungas
sensum tuum, et intelligas quid sequatur. Supra dixerat: Nolite timere eos
qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: nunc loquitur
consequenter, Nonne duo passeres asse veneunt, et unus ex illis non cadet
super terram sine Patre vestro? Et est sensus: Si parva animalia et vilia
absque Deo auctore non decidunt, et in omnibus est providentia, et quae in his
peritura sunt, sine Dei voluntate non pereunt: vos qui aeterni estis, non
debetis timere quod absque Dei vivatis providentia. Iste sensus et supra dictus
est: Respicite volatilia coeli, quoniam non serunt, neque metunt, neque
congregant in horrea; et Pater vester coelestis pascit illa. Nonne vos pluris
estis illis? Ac deinceps: Considerate lilia agri quomodo crescunt,
et reliqua. Si autem fenum agri quod hodie est, et cras in clibanum
mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos, modicae fidei! Quidam coacte
duos passeres, animam et corpus interpretantur. Quinque quoque passeres,
secundum Lucam (Luc. XII), qui duobus assibus veneunt, ad sensus
referunt. Sed quomodo illa intelligentia toto Evangelici sermonis corpori
coaptetur, non parvae difficultatis est. Vestri autem et capilli capitis
omnes numerati sunt. Nolite ergo timere; multis passeribus meliores estis vos.
Manifestius superior nostrae expositionis sensus expressus est: quod timere non
debeant eos qui possunt occidere corpus, et animam non possunt, quoniam si sine
Dei scientia parva quoque animalia non decidunt, quanto magis homo, qui
apostolica fultus sit dignitate! Quod autem ait: vestri autem et capilli
capitis omnes numerati sunt, immensam Dei erga homines ostendit
providentiam, et ineffabilem signat affectum, quod nihil nostrum lateat Deum,
et etiam parva et otiose dicta ejus scientiam non fugiant. Derident
intelligentiam ecclesiasticam in hoc loco, qui carnis resurrectionem negant,
quasi nos et capillos qui numerati sunt, et a tonsore decisi, omnes dicamus
resurgere, cum Salvator non dixerit: Vestri autem et capilli capitis omnes
salvandi sunt, sed numerati sunt. Ubi numerus est, scientia numeri
demonstratur, non ejusdem numeri conservatio.
(Vers. 34.) Nolite arbitrari, quia veni pacem mittere in terram:
Non veni pacem mittere, sed gladium. Supra dixerat: Quod dico vobis in
tenebris, dicite in lumine; et quod in aure auditis, praedicate super tecta.
Nunc infert quid post praedicationem sequatur. Ad fidem Christi, totus orbis
contra se divisus est: unaquaeque domus et infideles habuit et credentes, et
propterea bellum missum est bonum, ut rumperetur pax mala. Tale quid et in
Genesi adversus rebelles homines, qui moti fuerant de Oriente, et turrem exstruere
festinabant (Genes. XI), per quam coeli alta penetrarent, fecisse
scribitur Deus, ut divideret linguas eorum. Unde et in psalmo David precatur: Dissipa,
Domine, gentes quae bella volunt (Ps. LXVII, 32).
(Vers. 35.) Veni enim separare hominem adversus patrem suum, et
filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam; et inimici hominis,
domestici ejus. Hic locus prope eisdem verbis in Michaea propheta scribitur
(Mich. VII). Et notandum ubicumque de veteri Testamento testimonium
ponitur, utrum sensus tantum, an et sermo consentiat.
(Vers. 37.) Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me
dignus. Et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus. Qui ante
praemiserat: Non veni pacem mittere, sed gladium; et dividere homines
adversum patrem et matrem, et socrum, ne quis pietatem religioni anteferret,
subjecit dicens, Qui amat patrem aut matrem plus quam me. Et in Cantico
legimus Canticorum: Ordinate in me charitatem (Cant. II, 4). Hic
ordo in omni affectu necessarius est. Ama post Deum patrem, ama matrem, ama
filios. Si autem necessitas venerit, ut amor parentum ac filiorum Dei amori
comparetur, et non possit utrumque servari, odium in suos, pietas in Deum sit [Al.
est]. Non ergo prohibuit amare patrem aut matrem, sed signanter addidit: Qui
amat patrem aut matrem plus quam me.
(Vers. 38, 39.) Et qui non accipit crucem suam et sequitur me, non
est me dignus. Qui invenerit [Al. invenit] animam suam, perdet illam; et
qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. In alio Evangelio scribitur:
Qui non accipit crucem suam quotidie. Ne semel putemus ardorem fidei
posse sufficere, semper crux portanda est, ut semper nos Christum amare
doceamus.
(Vers. 40.) Qui recipit vos, me recipit; et qui me recipit,
recipit eum qui me misit. Ordo pulcherrimus. Ad praedicationem mittit,
docet pericula non timenda, affectum subjicit religioni. Aurum supra tulerat,
aes de zona excusserat. Dura Evangelistarum conditio. Unde ergo sumptus, unde
victus necessaria? Austeritatem mandatorum spe temperat promissorum. Qui
recipit, inquiens, vos, me recipit; et qui me recipit, recipit eum qui
me misit, ut in suscipiendis apostolis, unusquisque credentium Christum se
suscepisse arbitretur.
(Vers. 41.) Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem
prophetae accipiet. Et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi
accipiet. Qui prophetam recipit ut prophetam, et intelligit eum de futuris
loquentem, hic mercedem prophetae accipiet. Igitur Judaei carnaliter prophetas
intelligentes, mercedem prophetarum non accipient. Aliter: In omni professione
zizanium mixtum est tritico. Praemiserat: Qui recipit vos, me recipit: et
qui me recipit, recipit eum qui me misit. Ad susceptionem magistrorum
discipulos provocaverat. Poterat occulta esse credentium responsio; ergo et pseudoprophetas
et Judam proditorem debemus recipere, et illis alimoniam ministrare. Hoc
Dominus ante procurans dicit, non personas suscipiendas esse, sed nomina: et
mercedem non perdere suscipientes, licet indignus fuerit qui susceptus sit.
(Vers. 42.) Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis,
calicem aquae frigidae tantum, in nomine discipuli, amen dico vobis, non perdet
mercedem suam. Legimus in propheta David: Ad excusandas excusationes in
peccatis (Ps CXL, 4): quod multi peccatorum suorum quasi justas
praetendant occasiones, ut quod voluntate delinquunt, videantur necessitate
peccare: Dominus scrutator cordis et renum, futuras cogitationes in singulis
contuetur. Dixerat: Qui recipit vos, me recipit. Sed hoc praeceptum
multi pseudoprophetae et falsi praedicatores poterant impedire; medicatus est
huic quoque scandalo, dicens: Qui recipit justum in nomine justi, mercedem
justi accipiet. Rursus poterat alius causari et dicere: Paupertate
prohibeor, tennitas me retinet, ut hospitalis esse non possim. Et hanc
excusationem levissimo praecepto diluit, ut calicem aquae frigidae toto animo
porrigamus. Frigidae, inquit, aquae, non calidae, ne et in calida, paupertatis
et penuriae lignorum occasio quaereretur. Tale quid et Apostolus (ut ante jam
diximus) ad Galatas praecepit: Communicet autem is qui catechizatur verbo ei
qui se catechizat in omnibus bonis (Galat. VI, 6), et discipulos ad
magistrorum refrigeria cohortatur. Quia poterat quilibet obtendere paupertatem,
et praeceptum eludere, priusquam ille proponat, imminentem solvit quaestionem,
dicens: Nolite errare, Deus non irridetur. Quae enim seminaverit homo, haec
et metet. Et est sensus: frustra causaris inopiam; cum aliud habeat
conscientia tua: me potes fallere cohortantem; sed scito quod quantumcumque
seminaveris, tantum et messurus sis.
Liber secundus
(Cap. XI.—Vers. 1, 2.) Et factum est cum consummasset Jesus, praecipiens
duodecim discipulis, transiit inde ut doceret et praedicaret in civitatibus
eorum. Non quasi ignorans interrogat; ipse enim caeteris ignorantibus
demonstraverat, dicens: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan.
I, 29): et Patris vocem audierat, intonantis: Hic est Filius meus
dilectus, in quo mihi complacui (Matth. III, 17): sed quomodo
Salvator interrogat, ubi sit positus Lazarus, ut qui locum sepulcri indicabant,
saltem sic pararentur ad fidem, et viderent mortuum resurgentem: sic et Joannes
interficiendos ab Herode, discipulos suos mittit ad Christum, ut per hanc
occasionem videntes signa atque virtutes, crederent in eum, et magistro
interrogante, sibi discerent. Quod autem superbirent discipuli Joannis adversus
Dominum, et haberent aliquid mordacitatis ex livore et invidia, superior quoque
interrogatio demonstravit, Evangelista referente: Tunc ad eum discipuli
Joannis, dicentes: Quare nos et Pharisaei jejunamus frequenter: discipuli autem
tui non jejunant (Ibid., IX, 14)? Et alibi: Magister, cui tu
perhibuisti [Al. praebuisti] testimonium ad Jordanem, ecce discipuli
ejus baptizant, et omnes veniunt ad eum (Joan. III, 26), quasi
dixerint: Nos deserimur, hic raritas est, ad illum turba concurrit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non
ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui venturus es. Et est sensus: Manda mihi,
quia ad inferna descensurus sum, utrum te et inferis debeam nuntiare, qui
nuntiavi superis? An non conveniat Filio Dei, ut gustet mortem, et alium ad
haec sacramenta missurus es?
(Vers. 4, 5.) Et respondens Jesus, ait illis: Euntes renuntiate
Joanni quae audistis et vidistis. Caeci vident, claudi ambulant, leprosi
mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt. Joannes interrogaverat per
discipulos: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Christus signa
demonstrat, non ad ea respondens quae interrogatus fuerat, sed ad scandalum
nuntiorum: Ite, inquit, et dicite Joanni signa quae cernitis:
caecos videntes, et claudos ambulantes, et reliqua. Et quod his non minus est, Pauperes
evangelizantur. Vel pauperes spiritu, vel certe opibus [Al.
operibus] pauperes, ut nulla inter nobiles et ignobiles, inter divites et
egenos, in praedicatione distantia sit. Haec magistri rigorem, haec
praeceptoris comprobant veritatem, quando omnis apud eum qui salvari potest,
aequalis est. Quod autem ait:
(Vers. 6.) Et beatus qui non fuerit scandalizatus in me.
Internuntios percutit, sicut in consequentibus demonstrabitur.
(Vers. 7.) Illis autem abeuntibus, coepit Jesus dicere ad turbas
de Joanne: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam? Sed quid
existis videre? hominem mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur, in
domibus regum sunt. Si superior sententia contra Joannem prolata fuerat, ut
plerique arbitrantur, in eo quod ait: Beatus est qui non fuerit
scandalizatus in me, quomodo nunc Joannes tantis laudibus praedicatur? Sed
quia turba circumstans interrogationis mysterium nesciebat, et putabat Joannem
dubitare de Christo, quem ipse monstraverat digito, ut intelligerent Joannem
non sibi interrogasse, sed discipulis suis: Quid, inquit, existis in desertum? Numquid
ob hoc, ut hominem videretis calamo similem, qui omni vento circumfertur, et
levitate mentis de eo ambigeret quem antea praedicarat? An forsitan stimulis
contra me invidiae cogitur, et praedicatio ejus vanam sectatur gloriam, ut ex
ea quaerat lucra? Cur divitias cupiat, ut affluat dapibus? Locustis vescitur,
et melle silvestri. An ut mollibus vestiatur? Pili camelorum tegmen ejus sunt.
Istius modi cibus et vestis carceris hospitio recipiuntur, et praedicatio
veritatis tale habet habitaculum. Qui autem adulatores sunt, et sectantur
lucra, et quaerunt divitias, et deliciis affluunt, et mollibus vestiuntur, isti
in domibus regum sunt. Ex quo ostenditur rigidam vitam et austeram
praedicationem, vitare debere aulas regum, et mollium hominum palatia declinare.
(Vers. 8.) Sed quid existis videre, prophetam? Etiam dico vobis,
et plusquam prophetam. In eo Joannes prophetis caeteris major est, quod
quem illi praedicaverant esse venturum, hic venisse digito demonstravit,
dicens: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Et quia ad
privilegium prophetale etiam Baptistae accessit praemium, ut Dominum suum
baptizaret, inde [Al. unde] infert meritorum αὔξησιν, faciens de Malachia
testimonium, in quo etiam angelus praedicatur (Malach. II). Angelum
autem hic dici Joannem non putemus naturae societate, sed officii dignitate, id
est, nuntium, quod venturum Dominum nuntiarit.
(Vers. 11.) Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum
major Joanne Baptista. Inter natos, inquit, mulierum. His ergo praefertur
hominibus, qui de mulieribus nati sunt, et de concubitu viri, et non ei qui est
natus ex Virgine, et Spiritu sancto: quamquam in eo quod dixit: Non surrexit
major inter natos mulierum Joanne Baptista, non caeteris prophetis et
patriarchis, cunctisque hominibus Joannem praetulit, sed Joanni caeteros
exaequavit. Non enim statim sequitur, ut si alii majores eo non sunt, ille
major aliorum sit: verum ut aequalitatem cum caeteris sanctis habeat. Qui
autem minor est in regno coelorum, major est illo. Multi de Salvatore hoc
intelligi volunt quod qui minor est tempore, major sit dignitate. Nos autem
simpliciter intelligamus: quod omnis sanctus, qui jam cum Deo est, major sit
illo qui adhuc consistit in praelio. Aliud est enim coronam victoriae
possidere, aliud adhuc in acie dimicare. Quidam novissimum angelum in coelis
Domino ministrantem meliorem volunt accipere quolibet primo homine, qui
versetur in terris.
(Vers. 12.) A diebus autem Joannis Baptistae usque nunc regnum
coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. Si primus Joannes, ut
supra diximus, poenitentiam populis nuntiavit, dicens: Poenitentiam agite;
appropinquabit enim regnum coelorum: consequenter a diebus illius regnum
coelorum vim patitur, et violenti diripiunt illud. Grandis enim est violentia,
in terra nos esse generatos et coelorum sedem quaerere, possidere per virtutem,
quod non tenuimus per naturam.
(Vers. 13.) Omnes enim prophetae et Lex usque ad Joannem
prophetaverunt. Non quod post Joannem excludat Prophetas. Legimus enim in
Actibus apostolorum (Act. XI, 21), et Agabum prophetasse, et quatuor
virgines filias Philippi; sed quod Lex et prophetae quos scriptos legimus,
quidquid prophetaverunt, de Domino vaticinati sunt. Quando ergo dicitur: Omnes
Prophetae et Lex usque ad Joannem prophetaverunt, Christi tempus
ostenditur, ut quem illi dixerunt esse venturum, Joannes venisse ostenderet.
(Vers. 14, 15.) Et si vultis recipere, ipse est Elias qui venturus
est. Qui habet aures audiendi, audiat. Hoc quod dictum est: si vultis
recipere, ipse est Elias, mysticum esse et egere intelligentia, sequens
sermo Domini demonstrat, dicens: Qui habet aures audiendi, audiat. Si
enim planus esset sensus, et manifesta sententia, quid necesse fuit nos ad
illius intelligentiam praeparari? Elias ergo Joannes dicitur, non secundum stultos
philosophos et quosdam haereticos, qui μετεμψύχωσιν
introducunt: sed quod juxta aliud testimonium Evangelii venerit in spiritu et
virtute Eliae, eamdem sancti Spiritus vel gratiam habuerit, vel mensuram. Sed
et vitae austeritas rigorque mentis Eliae et Joannis pares sunt. Ille enim in
eremo, iste in eremo: ille zona pellicea cingebatur, et iste simile habuit
cingulum. Ille quoniam regem Achab et Jezabel impietatis arguit, fugere
compulsus est (III Reg. XIX); iste quia Herodis et Herodiadis illicitas
arguit nuptias, capite truncatur. Sunt qui propterea Joannem, Eliam vocari
putant, quod quomodo in secundo Salvatoris adventu juxta Malachiam praecessurus
est Elias, et venturum judicem nuntiaturus: sic Joannes in primo adventu
fecerit; et uterque sit nuntius vel primi adventus Domini, vel secundi.
(Vers. 16 seq.) Cui autem similem aestimabo generationem istam?
Similis est pueris sedentibus in foro, qui clamantes coaequalibus suis dicunt:
Cecinimus vobis, et non saltastis: lamentavimus vobis, et non planxistis. Venit
enim Joannes, neque manducans, neque bibens, et dicunt: Daemonium habet. Venit
Filius hominis, manducans et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax, et potator
vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et justificata est sapientia a filiis
suis. Pueris in foro sedentibus et clamantibus atque dicentibus ad
coaequales suos: Cecinimus vobis, et non saltastis: lamentati sumus, et non
planxistis, comparatur generatio Judaeorum, Scriptura dicente: Cui
similem aestimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro,
et reliqua. Non ergo nobis tribuitur libera intelligentia, et allegoriae
interpretatio passiva: sed quidquid dicturi sumus de pueris, ad similitudinem
generationis est referendum. Pueri isti qui sedent in foro, hi sunt de quibus
Isaias loquitur: Ecce ego et pueri mei, quos dedit mihi Deus (Isai.
VIII, 18). Et in decimo octavo psalmo
(Vers. 8): Testimonium Domini fidele, sapientiam praestans
parvulis. Et alibi: Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem
(Ps. VIII, 3). Isti ergo pueri sederunt in foro, sive ἐν ἀγορᾷ, quod
significantius Graece dicitur, ubi multa venalia sunt. Et quia populus
Judaeorum audire nolebat, non ei tantum locuti sunt, sed plenis faucibus
inclamaverunt: Cecinimus vobis, et non saltastis; provocavimus ut ad
nostrum canticum bona opera faceretis, et saltaretis ad nostram tibiam, sicut
saltavit et David ante arcam Domini (II Reg. VI), et noluistis.
Lamentati sumus, et vos ad poenitentiam provocavimus, et ne hoc quidem facere
voluistis, spernentes utramque praedicationem, tam exhortationis ad virtutes,
quam poenitentiae post peccata, Nec mirum si duplicem viam contempseritis
salutis, cum et Dei [Al. tacet Dei] jejunium, et saturitatem pariter
spreveritis. Si jejunium vobis placet, cur Joannes displicuit? Si saturitas,
cur Filius hominis displicuit? Quorum alterum, daemonium habentem, alterum,
voratorem et ebrium nuncupatis [Al. nuncupastis]. Ergo quia vos
noluistis utramque recipere disciplinam, justificata est sapientia a filiis
suis: id est, Dei dispensatio atque doctrina. Et ego qui sum Dei virtus et Dei
sapientia (I Cor. I), juste fecisse ab apostolis meis filiis comprobatus
sum, quibus revelavit Pater, quae a sapientibus abscenderat, et prudentibus
apud semetipsos (Joann. XVII). In quibusdam Evangeliis legitur:
Justificata est sapientia ab operibus suis (Luc. VII, 35). Sapientia
quippe non quaerit vocis testimonium, sed operum.
(Vers. 20.) Tunc coepit exprobrare civitatibus in quibus sunt
factae plurimae virtutes ejus, quia non egissent poenitentiam. Exprobratio civitatum
Chorozain, et Bethsaidae et Capharnaum, capituli hujus titulo panditur. Quod
ideo exprobraverit eis, quia post factas virtutes et signa quamplurima, non
egerint poenitentiam.
(Vers. 21, 22.) Vae tibi, Chorozain; vae tibi, Bethsaida: quia si
in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis, olim in
cilicio et cinere poenitentiam egissent. Verumtamen dico vobis: Tyro et Sidoni
remissius erit in die judicii, quam vobis. Chorozain et Bethsaida, urbes
Galilaeae, a Salvatore planguntur, quod post tanta signa atque virtutes non
egerint poenitentiam, et praeferuntur eis Tyrus et Sidon, urbes idololatriae et
vitiis deditae. Praeferuntur autem ideo, quod Tyrus et Sidon naturalem tantum
legem calcaverint, istae vero post transgressionem naturalis Legis et scriptae,
etiam signa quae apud eas facta sunt, parvi duxerint. Quaerimus ubi scriptum
sit, quod in Chorozain et Bethsaida Dominus signa fecerit. Supra legimus: Et
circuibat civitates omnes et vicos, curans omnem infirmitatem, et reliqua (Supra
IV, 23). Inter caeteras ergo civitates et viculos, aestimandum est in
Chorozain quoque et Bethsaida Dominum signa fecisse.
(Vers. 23.) Et tu, Capharnaum, numquid usque in coelum
exaltaberis, usque in infernum descendens? In altero exemplari reperimus: Et
tu, Capharnaum, quae usque in coelum exaltata es, usque ad inferna descendes.
Et est duplex intelligentia. Vel ideo ad inferna descendes, quia contra
praedicationem meam superbissime restitisti. Vel ideo, quia exaltata usque ad
coelum meo hospitio, et meis signis atque virtutibus, tantum habens
privilegium, majoribus plecteris suppliciis, quod his quoque credere noluisti.
(Vers. 23, 24.) Quia si in Sodomis [Al. Sydonis] factae
fuissent virtutes, quae factae sunt in te, forte mansissent usque in hunc diem.
Verumtamen dico vobis: quia terrae Sodomorum remissius erit in die judicii quam
tibi. Quaerat prudens lector et dicat: si Tyrus et Sidon et Sodoma
potuerunt agere poenitentiam ad praedicationem Salvatoris, signorumque
miracula, non sunt in culpa quod non crediderunt: sed vitium silentii in eo
est, qui acturis poenitentiam noluit praedicare. Ad quod facilis et aperta
responsio est: ignorare nos judicia Dei, et singularum dispensationum ejus
sacramenta nescire. Propositum fuerat Domino Judaeae fines non excedere, ne
justam Pharisaeis et sacerdotibus occasionem persecutionis daret. Unde et
apostolis ante passionem praecepit: In viam gentium ne abieritis, et in
civitates Samaritanorum ne intraveritis (Supra X, 5). Chorozain
igitur et Bethsaida damnantur, quod praesenti Domino credere noluerunt. Tyrus
et Sidon justificantur, quod apostolis illius crediderunt. Non quaeras tempora,
cum credentium intuearis salutem. In Capharnaum autem, quae
interpretatur villa pulcherrima, condemnatur incredula Jerusalem, cui
dicitur per Ezechielem: Justificata est Sodoma ex te (Ezech. XVI, 52).
(Vers. 25.) In illo tempore, respondens Jesus, dixit: Confitebor,
tibi, Pater, Domine coeli et terrae. Confessio, non semper poenitentiam,
sed et gratiarum actionem significat; ut in psalmis saepissime legimus. Audiant
qui Salvatorem non natum, sed creatum calumniantur, quod Patrem suum vocet
coeli et terrae Dominum. Si enim et ipse creatura est, et creatura conditorem
suum patrem appellare potest, stultum fuit non et sui et coeli ac terrae Dominum,
vel Patrem similiter appellare. Quia abscondisti haec a sapientibus et
prudentibus, et revelasti ea parvulis. Gratias agit et exsultat in Patre,
quod apostolis sui adventus aperuerit sacramenta, quae ignoraverint Scribae et
Pharisaei, qui sibi sapientes videntur, et in conspectu suo prudentes.
Justificata est sapientia a filiis suis.
(Vers. 26.) Ita, Pater, quoniam sic placitum fuit ante te.
Blandientis affectu loquitur ad Patrem, ut coeptum in apostolis beneficium
compleatur.
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et tradentem
Patrem, et accipientem Filium, mystice intellige. Alioquin si juxta
fragilitatem nostram sentire volumus, cum coeperit habere qui accipit, incipiet
non habere qui dederit. Tradita autem sibi omnia, non coelum et terra, et
elementa intelligenda sunt, et caetera quae ipse fecit et condidit: sed hi qui
per Filium accessum habent ad Patrem, et ante rebelles, Deum postea sentire
coeperunt. Et nemo novit Filium nisi Pater: neque Patrem quis novit nisi
Filius, et cui voluerit Filius revelare. Erubescat Eunomius tantam sibi
notitiam Patris et Filii, quantam alterutrum inter se habeant, vendicans. Quod
si inde contendit, et suam insaniam consolatur, quia sequitur: Et cui
voluerit Filius revelare. Aliud est naturae aequalitate nosse quod noveris,
aliud revelantis dignatione.
(Vers. 28, 29.) Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati
estis: et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos: et discite a me quia
mitis sum et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris. Gravia
onera esse peccati, et Zacharias propheta testatur, dicens, iniquitatem sedere
super talentum plumbi (Zacch. V). Et Psalmista complorat: Iniquitates
meae aggravatae sunt super me (Psal. XXXVII, 6). Vel certe eos qui
gravissimo Legis jugo premebantur, ad Evangelii invitat gratiam.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
Quomodo levius Lege Evangelium, cum in Lege homicidium, in Evangelio ira
damnetur? Qua ratione Evangelii gratia facilior, cum in Lege adulterium, in Evangelio
concupiscentia puniatur? In Lege multa praecepta sunt, quae Apostolus non posse
compleri plenissime docet (Act. XV). In Lege opera requiruntur, quae qui
fecerit, vivet in eis. In Evangelio voluntas quaeritur: quae etiamsi effectum
non habuerit, tamen praemium non amittit. Evangelium ea praecipit quae
possumus: ne scilicet concupiscamus: hoc in arbitrio nostro est. Lex cum
voluntatem non puniat, punit effectum, ne adulterium facias. Finge in
persecutione aliquam virginem prostitutam. Haec apud Evangelium, quia voluntate
non peccat, virgo suscipitur: in Lege quasi corrupta repudiatur.
(Cap. XII.—Vers. 1.) In illo tempore abiit Jesus sabbato per sata:
discipuli autem ejus esurientes coeperunt evellere spicas, et manducare. In
alio quoque evangelista legimus, quod propter nimiam importunitatem, nec
vescendi quidem habebant locum, et ideo quasi homines esuriebant (Marc. II,
et Luc. VI). Quod autem spicas segetum manibus confricant, et inediam
consolantur, vitae austerioris indicium est; non praeparatas epulas, sed cibos
simplices quaerentium.
(Vers. 2.) Pharisaei autem videntes, dixerunt ei: Ecce discipuli
tui faciunt, quod non licet eis facere sabbatis. Nota quod primi apostoli
Salvatoris litteram sabbati destruunt, adversus Ebionitas, qui cum caeteros recipiant
apostolos, Paulum quasi transgressorem legis repudiant.
(Vers. 3, 4.) At ille dixit eis: Non legistis quid fecerit David,
quando esuriit, et qui cum eo erant: quomodo intravit in domum Dei, et panes
propositionis comedit, quos non licebat ei comedere, neque his qui cum eo
erant, nisi solis sacerdotibus? Ad confutandam calumniam Pharisaeorum,
veteris recordatur historiae, quando David fugiens Saulem, venit in Nobe, et ab
Achimelech sacerdote susceptus, postulavit cibos, qui cum panes laicos non haberet,
dedit ei consecratos, quibus non licebat vesci nisi solis sacerdotibus et
levitis. Et hoc tantum interrogavit si essent mundi pueri a mulieribus: et illo
respondente, ab heri et nudiustertius, non dubitavit panes dare, melius
arbitratus, propheta dicente: Misericordiam volo, et non sacrificium (Osee,
VI, 6), de famis periculo homines liberare, quam Deo offerre sacrificium.
Hostia enim placabilis Deo, hominum salus est. Opponit ergo Dominus, et dicit:
Si et David sanctus est, et Achimelech pontifex a vobis non reprehenditur, sed
Legis uterque mandatum probabili excusatione transgressi sunt, et fames in
causa est, cur eamdem famem non probatis in apostolis, quam probatis in
caeteris? Quamquam et in hoc magna distantia sit. Isti spicas in sabbato manu
confricant, illi panes comederunt Leviticos, et ad sabbati solemnitatem
accedebant Neomeniarum dies, quibus in convivio requisitus fugit ex aula regia.
Observa quod panes propositionis nec David, nec pueri ejus acceperint, antequam
se a mulieribus mundos esse responderent.
(Vers. 5.) Aut non legistis in Lege, quia sabbatis sacerdotes in
templo sabbatum violant, et sine crimine sunt? Calumniamini, inquit,
discipulos meos, cur per segetes transeuntes, spicas triverint, et hoc fecerint
famis necessitate cogente, cum et ipsi sabbatum violetis in Templo, immolantes
victimas, caedentes tauros, holocausta super lignorum struem incendio
concremantes: et juxta alterius Evangelii fidem (Joan. VI),
circumcidentes parvulos in sabbato, ut dum aliam Legem servare cupitis, sabbatum
destruatis. Numquam autem Leges Dei sibi contrariae sunt. Et prudenter ubi
transgressionis discipuli sui argui poterant, David et Achimelech dicit exempla
sectatos: veram autem et absque necessitatis obtentu, sabbati praevaricationem
in ipsos refert, qui calumniam fecerant.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic. Hic,
non pronomen, sed adverbium loci est; quod major templo sit locus, qui Dominum
templi teneat.
(Vers. 7.) Si autem sciretis quid est: Misericordiam volo, et non
sacrificium (Osee VI, 6): numquam condemnassetis innocentes.
Quid sit, volo misericodiam, et non sacrificium, supra diximus. Quod autem
sequitur: Numquam condemnassetis innocentes, de apostolis intelligendum
est. Et est sensus: Si misericordiam comprobastis Achimelech, eo quod fame
periclitantem refocillaverit David et pueros ejus: quare discipulos meos
condemnatis, qui nihil tale fecerunt?
(Vers. 8.) Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum. Et
ecce homo manum habens aridam. Tertius decimus iste est, qui curatur in
synagoga. Et notandum, quod non in itinere et foris, sed in conciliabulo
Judaeorum manus arida fuerit sanata.
(Vers. 9.) Et interrogabant eum, dicentes: Si licet sabbatis
curare: ut accusarent eum. Quia destructionem sabbati, quam [Al. qua
et discipulos] Pharisaei in discipulis arguebant, probabili exemplo
excusaverat, ipsum calumniari volunt: et interrogant utrum liceat curare in
sabbatis; ut si non curaverit, crudelitatis aut imbecillitatis; si curaverit,
transgressionis accusarent [Al. accusent].
(Vers. 10 seqq.) Ipse autem dixit illis: Quis erit ex vobis homo
qui habeat ovem unam, et si ceciderit haec sabbatis in foveam, nonne tenebit et
levabit [Al. allevabit] eam? Quanto magis melior est homo ove! Itaque
licet sabbatis benefacere. Sic solvit propositam quaestionem, ut
interrogantes avaritiae condemnaret. Si vos, inquit, in sabbato ovem et aliud
quodlibet animal in foveam decidens, eripere festinatis, non animali, sed
vestrae avaritiae consulentes, quanto magis ego hominem, qui multo melior est ove,
debeo liberare!
(Vers. 13.) Tunc ait homini: Extende manum tuam. Et extendit, et
restituta est sanitati sicut altera. In Evangelio, quo utuntur Nazaraeni et
Ebionitae (quod nuper in Graecum de Hebraeo sermone transtulimus, et quod
vocatur a plerisque Matthaei authenticum), homo iste, qui aridam habet manum,
caementarius scribitur: istius modi vocibus auxilium precans: Caementarius
eram, manibus victum quaeritans: precor te, Jesu, ut mihi restituas sanitatem,
ne turpiter mendicem cibos. Usque ad adventum Salvatoris arida manus in
synagoga fuit Judaeorum, et Dei opera non fiebant in ea: postquam ille venit in
terras, reddita est in apostolis credentibus dextera, et operi pristino
restituta.
(Vers. 14.) Exeuntes autem Pharisaei, consilium faciebant adversus
eum, quomodo perderent eum. Quod Domino moliuntur insidias, livor in causa
est. Quid enim fecerat, ut Pharisaeos ad interfectionem sui provocaret? nempe
quod homo extenderat manum. Quis enim Pharisaeorum in die sabbati non extendit
manum, portans cibos, calicemque porrigens, et caetera quae victui necessaria
sunt? Si ergo manum extendere et alimenta sublevare vel potum in sabbato, non
est criminis: cur hoc in alio arguunt quod ipsi facere coarguuntur, praesertim
cum iste caementarius nihil tale portaverit, sed ad praeceptum Domini solam
extenderit manum?
(Vers. 15 seqq.) Jesus autem sciens, recessit inde, et secuti sunt
eum multi, et curavit eos omnes. Et proecepit eis, ne manifestum eum facerent,
ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem. Sciens
insidias eorum, quod vellent perdere Salvatorem suum, recessit inde, ut
Pharisaeis contra se occasionem impietatis auferret.
(Vers. 18.) Ecce puer meus, quem elegi: dilectus meus, in quo bene
complacuit animae meae. Ponam spiritum meum super eum, et judicium gentibus
nuntiabit. Non contendet, neque clamabit. Per Isaiam prophetam ex persona
Patris hoc dicitur: Ponam spiritum meum super eum (Isai. XLII, 1).
Spiritus ponitur non super Dei verbum, et super unigenitum, qui de sinu
processit Patris, sed super eum, de quo dictum est: Ecce puer meus (Ibidem).
(Vers. 19.) Neque audiet aliquis in plateis vocem ejus. Lata
enim est et spatiosa via, quae ducit ad perditionem, et multi ingrediuntur per
eam (Supra VIII). Qui multi vocem non audiunt Salvatoris, quia non sunt
in arcta via, sed in spatiosa.
(Vers. 20, 21.) Arundinem quassatam non confringet, et linum
fumigans non exstinguet, donec ejiciat ad victoriam judicium: et in nomine ejus
gentes sperabunt. Qui peccatori non porrigit manum, nec portat onus fratris
sui, iste calamum quassatum confringit. Et qui modicam scintillam fidei
contemnit in parvulis, hic linum exstinguit fumigans. Quorum neutrum Christus
fecit; ad hoc enim venerat, ut salvum faceret quod perierat.
(Vers. 22.) Tunc oblatus est ei daemonium habens, caecus, et
mutus, et curavit eum, ita ut loqueretur et videret. Et stupebant omnes turbae,
et dicebant: Numquid hic est filius David? Pharisaei autem audientes, dixerunt:
Hic non ejicit daemones, nisi in Beelzebub principe daemoniorum. Tria signa
simul in uno homine perpetrata sunt: Caecus videt, mutus loquitur, possessus a
daemone liberatur. Quod et tunc quidem carnaliter factum est, sed et quotidie
completur in conversione credentium, ut expulso daemone, primum fidei lumen
aspiciant, deinde in laudes Dei tacentia prius ora laxentur.
(Vers. 25.) Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis: Omne
regnum in se divisum desolabitur, et omnis civitas vel domus divisa contra se,
non stabit. Turbae stupebant et confitebantur eum, qui tanta signa
faciebat, esse filium David: Pharisaei vero opera Dei principi daemoniorum
deputabant. Quibus Dominus non ad dicta, sed ad cogitata respondit: ut vel sic
compellerentur credere potentiae ejus, qui cordis videbat occulta.
(Vers. 26.) Et si Satanas Satanam ejicit, adversus se divisus est;
quomodo ergo stabit regnum ejus? Non potest regnum et civitas contra se
divisa perstare; sed quomodo concordia parvae res crescunt, ita discordia
maximae dilabuntur. Si ergo Satanas pugnat contra se, et daemon inimicus est
daemonis, deberet jam mundi venisse consummatio; ut non haberent in eo locum
adversariae potestates, quarum inter se bellum, pax hominum est. Si autem
putatis, o Scribae et Pharisaei, quod recessio daemonum obedientia sit in
principem suum, ut homines ignorantes fraudulenta simulatione deludant, quid
potestis dicere de corporum sanitatibus, quas Dominus perpetravit? Aliud est si
membrorum quoque debilitates et spiritualium virtutum insignia daemonibus assignatis.
(Vers. 27.) Et si ego in Beelzebub ejicio daemones, filii vestri
in quo ejiciunt? Ideo ipsi judices vestri erunt. Filios Judaeorum, vel
exorcistas gentis illius, ex more significat, vel apostolos, ex eorum stirpe
generatos. Si exorcistas, qui ad invocationem Dei ejiciebant daemones, coarctat
interrogatione prudenti, ut confiteantur Spiritus sancti esse opus. Quod si
expulsio daemonum, inquit, in filiis vestris, Deo, non daemonibus deputatur:
quare in me idem opus non eamdem habeat et causam? Ergo ipsi judices vestri
erunt, non potestate, sed comparatione: dum illi expulsionem daemonum Deo
assignant; vos Beelzebub principi daemoniorum. Sin autem de apostolis dictum
est, quod et magis intelligere debemus, ipsi erunt judices eorum: quia sedebunt
in duodecim soliis, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, et Luc.
XXII).
(Vers. 28.) Si autem ego in spiritu Dei ejicio daemones. In
Luca istum locum ita scriptum legimus: Si autem ego in digito Dei ejicio
daemones (Luc. XI, 20). Iste est digitus quem confitentur et Magi,
qui contra Moysen et Aaron signa faciebant, dicentes: Digitus Dei est iste
(Exod. IV, 29): quo tabulae lapideae scriptae sunt in monte Sina (Deut.
IX). Si igitur manus et brachium Dei, Filius est; et digitus ejus Spiritus
sanctus, Patris, et Filii, et Spiritus sancti una substantia est: non te
scandalizet membrorum inaequalitas, cum aedificet unitas corporis. Igitur
pervenit in vos regnum Dei. Vel seipsum significat, de quo in alio loco
scriptum est: Regnum Dei intra vos est (Luc. XVII, 21). Et: Medius
stat inter vos, quem nescitis (Joan. XXVI): vel certe illud regnum
quod et Joannes et ipse Dominus praedicaverant: Poenitentiam agite,
appropinquabit enim regnum coelorum (Supra III, 2). Est et tertium
regnum Scripturae sanctae, quod aufertur a Judaeis, et tradetur genti facienti
fructus ejus (Infra XXI).
(Vers. 29.) Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis,
et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem, et tunc domum illius
diripiet? Non debemus esse securi: Adversarius noster fortis, victoris
quoque vocibus comprobatur. Domus illius mundus, qui in maligno positus est (I
Joan. V), non creatoris dignitate, sed magnitudine delinquentis. Vasa ejus
nos quondam fuimus. Alligatus est fortis, et religatus in tartarum, et Domini contritus
pede: et direptis sedibus tyranni, captiva ducta est captivitas.
(Vers. 30, 31.) Qui non est mecum, contra me est: et qui non
congregat mecum, spargit. Ideo dico vobis: omne peccatum et blasphemia
remittetur hominibus: spiritus autem blasphemiae non remittetur. Non putet
hoc quisquam de haereticis dictum et schismaticis (quamquam et ita ex superfluo
possit intelligi), sed ex consequentibus textuque sermonis ad diabolum
refertur: eo quod non possint opera Salvatoris Beelzebub operibus comparari.
Ille cupit animas hominum tenere captivas; Dominus liberare. Ille praedicat
idola; hic unius Dei notitiam. Ille trahit ad vitia: hic ad virtutes revocat.
Quomodo ergo possunt inter se habere concordiam, quorum opera divisa [Al.
diversa] sunt?
(Vers. 32.) Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis,
remittetur ei: qui autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei,
neque in hoc saeculo, neque in futuro. Et quomodo quidam nostrorum
episcopos atque presbyteros post blasphemiam Spiritus sancti, in suum recipiunt
gradum, cum Salvator dicat, omne peccatum et blasphemiam dimitti hominibus: qui
autem in Spiritum sanctum blasphemaverit, non dimitti ei neque in praesenti
tempore, neque in futuro? Nisi forte illud de Marco evangelista sumamus
exemplum, qui causas tantae irae manifestius expressit, dicens: Quia dicebant,
spiritum immundum habet. Ergo quicumque opera Salvatoris Beelzebub principi
daemoniorum deputarit; et dixerit Filium Dei habere spiritum immundum, huic
nullo tempore blasphemia remittetur (Marc. III, 22). Vel ita locus iste
intelligendus est: Qui verbum dixerit contra Filium hominis, scandalizatus
carne mea, et me hominem tantum arbitrans, quod filius sim fabri, et fratres
habeam, Jacobum, et Joseph, et Judam; et homo vorator, et vini potator sim,
talis opinio atque blasphemia, quamquam culpa non careat erroris, tamen habeat
veniam propter corporis vilitatem (Marc. VI, Luc. III, Matth. XI). Qui
autem manifeste intelligens opera Dei, cum de virtute negare non possit, eadem
stimulatus invidia, calumniatur; et Christum Deique Verbum, et opera Spiritus
sancti dicit esse Beelzebub: isti non dimittetur neque in praesenti saeculo,
neque in futuro.
(Vers. 33.) Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum: aut
facite arborem malam, et fructum ejus malum. Siquidem ex fructu arbor
agnoscitur. Constringit eos syllogismo, quem Graeci vocant ἄφυκτον, nos
inevitabilem possumus appellare: qui interrogatos hinc inde concludit,
et utroque cornu premit. Si, inquit, diabolus malus est, bona opera facere non
potest. Si autem bona sunt quae facta cernitis, sequitur ut non sit diabolus
qui ea facit. Neque enim fieri potest, ut ex malo bonum, aut ex bono oriatur
malum. Quod autem sequitur:
(Vers. 34.) Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui cum
sitis mali? Ex abundantia enim cordis os loquitur. Ostendit illos arborem
malam, et tales afferre fructus blasphemiae redundantes [Al.
redundantis], qualia habeant semina diaboli.
(Vers. 35.) Bonus homo de bono thesauro profert bona. Et malus
homo de malo thesauro profert mala. Vel ipsos Judaeos Dominum blasphemantes
ostendit de quali thesauro blasphemias proferant, vel cum superiori quaestione
haeret sententia, quod quomodo non possit bonus homo proferre mala, nec malus
bona: sic non possit Christus mala, et diabolus bona opera facere.
(Vers. 36, 37.) Dico autem vobis, quoniam omne verbum otiosum,
quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii. Ex verbis
enim tuis justificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis. Hoc quoque
haeret cum superioribus. Et est sensus: Si otiosum verbum, quod nequaquam
aedificat audientes, non est absque periculo ejus qui loquitur, et in die
judicii redditurus est unusquisque rationem sermonum suorum: quanto magis vos,
qui opera Spiritus sancti calumniamini, et dicitis me in Beelzebub principe
daemoniorum ejicere daemonia, reddituri estis rationem calumniae vestrae!
Otiosum verbum est, quod sine utilitate loquentis dicitur et audientis: si
omissis seriis, de rebus frivolis loquamur, et fabulas narremus antiquas.
Caeterum qui scurrilia replicat, et cachinnis ora dissolvit et aliquid profert
turpitudinis, hic non otiosi verbi, sed criminosi tenebitur reus.
(Vers. 38.) Tunc responderunt ei quidam de Scribis et Pharisaeis,
dicentes: Magister, volumus a te signum videre. Sic signum postulant, quasi
quae viderant, signa non fuerint. Sed in alio Evangelista quid petant plenius
explicatur: Volumus a te signum videre de coelo (Marc. VIII, 11).
Vel in morem Eliae ignem de sublimi venire cupiebant, vel in similitudinem
Samuelis, tempore aestivo contra naturam loci mugire tonitrua, coruscare
fulgura, imbres ruere, quasi non possint et illa calumniari, et dicere ex
occultis et variis aeris passionibus accidisse. Nam qui calumniaris ea quae
oculis vides, manu tenes, utilitate sentis: quid facturus es de his quae de
coelo venerint? Utique respondebis, et magos in Aegypto multa signa fecisse de
coelo (Exod. VII).
(Vers. 39.) Qui respondens, ait illis: Generatio mala et adultera.
Egregie dixit adultera: quia dimiserat virum, et juxta Ezechielem, multis se
amatoribus copulaverat (Ezech. XVI).
(Vers. 40.) Signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum
Jonae prophetae (Joan. II). Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti
tribus diebus et tribus noctibus: sic erit Filius hominis in corde terrae
tribus diebus et tribus noctibus. De hoc loco plenius in Commentariis Jonae
prophetae disputavimus: ad illum ergo locum lectoris diligentiam remittimus.
Hoc breviter nunc dixisse contenti, quod synecdochice totum intelligatur ex
parte: non quod omnes tres dies et tres noctes in inferno Dominus steterit; sed
quod in parte Parasceves, et Dominicae, et tota die sabbati, tres dies et
totidem noctes intelligantur.
(Vers. 41.) Viri Ninivitae surgent in judicio cum generatione
ista, et condemnabunt eam: quia poenitentiam egerunt in praedicatione Jonae.
Non sententiae potestate, sed comparationis exemplo. Et ecce plus quam Jonas
hic. Hic, adverbium loci, non pronomen intelligas. Jonas, secundum
Septuaginta Interpretes, triduo praedicavit: ego tanto tempore. Ille Assyriis
genti incredulae: ego Judaeis populo Dei. Ille peregrinis: ego civibus. Ille
voce locutus est simplici, nihil signorum faciens: ego tanta faciens signa,
Beelzebub calumniam sustineo. Plus ergo est Jona hic, id est, in praesentiarum
inter vos.
(Vers. 42.) Regina Austri surget in judicio cum generatione ista,
et condemnabit eam quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis. Et
ecce plus quam Salomon hic. Eodem modo condemnabit regina Austri populum
Judaeorum, quo condemnabunt viri Ninivitae Israelem incredulum. Ista autem est
regina Saba, de qua in Regum volumine et in Paralipomenon legimus (III Reg.
X, II Par. IX): quae per tantas difficultates, gente sua et imperio
derelictis, venit in Judaeam audire sapientiam Salomonis, et ei multa munera
detulit. In Ninive autem et in regina Saba, occulte [Al. occulta] fides
nationum praefertur Israel.
(Vers. 43.) Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat
per loca arida, quaerens requiem et non invenit. Tunc dicit. Quidam istum
locum de haereticis dictum putant, quod immundus spiritus, qui in eis antea
habitaverat quando gentiles erant, ad confessionem verae fidei ejiciatur:
postea vero cum se ad haeresim transtulerint et simulatis virtutibus ornaverint
domum suam, tunc aliis septem nequam spiritibus adjunctis, revertatur ad eos
diabolus et habitet in illis: fiantque novissima eorum pejora prioribus. Multo
quippe pejori conditione sunt haeretici quam gentiles: quia in illis spes fidei
est, et in istis pugna discordiae. Cum haec intelligentia plausum quemdam et
colorem doctrinae praeferat, nescio an habeat veritatem. Ex eo enim quod finita
vel parabola, vel exemplo, sequitur: Sic erit et generationi huic pessimae:
compellimur non ad haereticos et quoslibet homines: sed ad Judaeorum populum referre
parabolam, ut contextus loci non passivus et vagus in diversum fluctuet, atque
insipientium more turbetur; sed haerens sibi, vel ad priora, vel ad posteriora
respondeat. Immundus spiritus exivit a Judaeis, quando acceperunt Legem, et
ambulavit per loca arida, quaerens sibi requiem. Expulsus videlicet a Judaeis,
ambulavit per gentium solitudines: quae cum postea Domino credidissent, ille,
non invento loco in nationibus, dixit:
(Vers. 44.) Revertar in domum meam, unde exivi. Hoc est, abibo
ad Judaeos, quos ante dimiseram.
(Vers. 45.) Et veniens, invenit vacantem, scopis mundatam, et
ornatam. Tunc vadit et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et
intrantes, habitant ibi: et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus.
Sic erit et generationi huic pessimae. Vacabat enim templum Judaeorum, et
Christum hospitem non habebat, dicentem: Surgite, et abeamus hinc (Joan.
XIV, 31). Et in alio loco: Dimittetur vobis domus vestra deserta (Luc.
XIII, 35). Quia igitur et Dei et angelorum praesidia non habebant, et
ornati erant superfluis observationibus Legis, et traditionibus Pharisaeorum,
revertitur diabolus ad sedem suam pristinam: et septenario sibi numero daemonum
addito, habitat pristinam domum, et fiunt illius populi novissima pejora
prioribus. Multo enim nunc majori daemonum numero possidentur, blasphemantes in
synagogis suis Christum Jesum, quam in Aegypto possessi fuerant ante Legis
notitiam: quia aliud est venturum non credere, aliud eum non suscepisse qui
venerit. Septenarium autem numerum adjunctum diabolo, vel propter sabbatum
intellige, vel propter numerum Spiritus sancti: ut quomodo in Isaia super
virgam de radice Jesse, et florem qui de radice conscendit, septem spiritus
virtutum descendisse narrantur (Isa. XI); ita econtrario vitiorum numerus
in diabolo consecratus sit.
(Vers. 46 seqq.) Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et
fratres stabant foris quaerentes loqui ei. Dixit autem ei quidam: Ecce mater
tua, et fratres tui foris stant quaerentes te. At ipse respondens dicenti sibi,
ait: Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei? Et extendens manum in
discipulos suos, dixit. Occupatus erat Dominus in opere sermonis, in
doctrina populorum, in officio praedicandi, mater et fratres veniunt, et foris
stant, et ei desiderant loqui. Tunc quidam nuntiat Salvatori, quod mater sua et
fratres stent foris, quaerentes eum. Videtur mihi iste qui nuntiat, non
fortuito et simpliciter nuntiare: sed insidias tendere Salvatori, utrum
spirituali operi carnem et sanguinem praeferat. Unde et Dominus, non quod
negaret matrem et fratres, exire contempsit; sed quod responderet insidianti,
extendens manum in discipulos, ait:
(Vers. 49, 50.) Ecce mater mea, et fratres mei. Quicumque enim
fecerit voluntatem Patris mei, qui in coelis est, ipse meus frater, et soror,
et mater est. Isti sunt mater mea, qui me quotidie in credentium animis
generant. Isti sunt fratres mei, qui faciunt opera Patris mei. Non ergo juxta
Marcionem et Manichaeum matrem negavit, ut natus de phantasmate putaretur; sed
apostolos cognationi praetulit, ut et nos in comparatione dilectionis carni
spiritum praeferamus. Ecce mater tua, et fratres tui foris stant, quaerentes
te. Quidam fratres Domini de alia uxore Joseph filios suspicantur,
sequentes deliramenta apocryphorum, et quamdam Melcham vel Escham mulierculam
confingentes. Nos autem sicut in libro, quem contra Helvidium scripsimus,
continetur, fratres Domini, non filios Joseph, sed consobrinos Salvatoris,
Mariae liberos intelligimus materterae Domini quae esse dicitur mater Jacobi
Minoris et Joseph et Judae, quos in alio Evangelii loco fratres Domini legimus
appellatos. Fratres autem consobrinos dici, omnis Scriptura demonstrat. Dicamus
et aliter: Salvator loquitur ad turbas, intrinsecus erudit nationes. Mater ejus
et fratres, hoc est, synagoga et populus Judaeorum foris stant, et intrare
desiderant, et sermone ejus indigni fiunt. Cumque rogaverint, et quaesierint,
et nuntium miserint, responsum accipient [Al. accipiunt], liberi eos
esse arbitrii, et intrare posse, si velint et ipsi credere: qui tamen intrare
non poterunt [Al. potuerunt], nisi alios rogaverint.
(Cap. XIII.—Vers. 1.) In illo die exiens Jesus de domo, sedebat
secus mare. Et congregatae sunt ad eum turbae multae: ita ut in naviculam
ascendens sederet, et omnis turba stabat in littore. Populus domum Jesu non
poterat intrare, nec esse ibi ubi apostoli audiebant mysteria: idcirco
miserator et misericors Dominus egreditur de domo sua, et sedet [Al.
sedit] juxta hujus saeculi mare, ut turbae multae congregentur ad eum, et
audiant in littore quae intus non merebantur audire, ita ut in naviculam
ascendens sederet, et omnis turba staret in littore. Jesus in mediis fluctibus
est, hinc inde mari tunditur, et in sua majestate securus, appropinquare facit
terrae naviculam suam. At populus nequaquam periculum sustinens, nec
tentationibus circumdatus, quas ferre non poterat, stat in littore fixo gradu,
ut audiat quae dicuntur.
(Vers. 3.) Et locutus est eis multa in parabolis, dicens.
Turba non unius sententiae est, sed diversarum in singulis voluntatum. Unde
loquitur ad eam in multis parabolis, ut juxta varias voluntates, diversas
reciperent disciplinas. Et notandum quod non omnia locutus sit eis in
parabolis; sed multa. Si enim dixisset omnia in parabolis, absque emolumento
populi recessissent. Perspicua miscet obscuris, ut per ea quae intelligunt,
provocentur ad eorum notitiam quae non intelligunt.
(Vers. 4.) Ecce exiit qui seminat, seminare. Et dum seminat.
Intus erat, domi versabatur, loquebatur discipulis sacramenta. Exivit ergo de
domo sua qui seminat verbum Dei, ut seminaret in turbis. Significatur autem
sator iste qui seminat, esse Filius Dei, et Patris in populis seminare
sermonem. Et simul observa hanc esse primam parabolam, quae cum interpretatione
sua posita sit. Et cavendum est ubicumque Dominus exponit sermones suos, et
rogatus a discipulis intrinsecus disserit, ne vel aliud, nec plus quid vel
minus velimus intelligere, quam ab eo expositum est.
(Vers. 5 seqq.) Quaedam ceciderunt secus viam: et venerunt
volucres coeli, et comederunt ea: Alia autem ceciderunt in petrosa [Al. petrosis],
ubi non habebant terram multam: et continuo exorta sunt, quia non habebant
altitudinem terrae. Sole autem orto, aestuaverunt: et quia non habebant
radicem, aruerunt. Alia autem ceciderunt in spinas: et creverunt spinae, et
suffocaverunt ea. Alia autem ceciderunt in terram bonam, et dabant fructum:
aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud tricesimum. Hanc parabolam ad
comprobandam haeresim suam Valentinus assumit, tres introducens naturas:
spiritualem, naturalem vel animalem, atque terrenam; cum hic quatuor sint: una,
juxta viam: alia petrosa, tertia plena spinis: quarta terrae bonae. Differimus
parumper interpretationem ejus cum discipulis, volentes secrete audire quod
dicitur.
(Vers. 9.) Qui habet aures audiendi audiat. Provocamur ad
dictorum intelligentiam, quoties his sermonibus commonemur [Al.
commovemur].
(Vers. 10, 11.) Et accedentes discipuli, dixerunt ei: Quare in
parabolis loqueris eis? Qui respondens, ait illis: Quia vobis datum est nosse
mysteria regni coelorum: illis autem non est datum. Quaerendum est quomodo
accedant ad eum discipuli, cum Jesus in navi sedeat; nisi forte intelligi
datur, quod dudum cum ipso navem conscenderint, et ibi stantes super
interpretatione parabolae sciscitati sint.
(Vers. 12.) Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit: qui autem
non habet, et quod habet, auferetur ab eo. Non in aequalitate judicii
habentibus additur, et non habentibus id quod habere videntur, aufertur: sed
quod apostolis in Christo habentibus fidem, etiamsi quid minus virtutum
habeant, conceditur: Judaeis autem, qui non crediderunt in Filium Dei, etiamsi
quid per naturae bonum possident, tollitur. Neque enim possunt aliquid
sapienter intelligere, qui caput non habent sapientiae.
(Vers. 13, 14.) Ideo in parabolis loquor eis: quia videntes, non
vident: et audientes, non audiunt, neque intelligunt: ut adimpleatur in eis
prophetia Isaiae dicentis: Auditu audietis, et non intelligetis; et videntes
videbitis, et non videbitis. Haec de his loquitur qui stant in littore, et
dividuntur ab Jesu, et sonitu fluctuum perstrepente, non audiunt ad liquidum
quae dicuntur: impleturque in eis prophetia Isaiae: Auditu audietis, et non
intelligetis: et videntes videbitis, et non videbitis (Isai. VI, 9).
Haec de turbis prophetata sunt, quae stant in littore, et Dei non merentur
audire sermonem. Accedamus ergo et nos cum discipulis ad Jesum, et rogemus eum
dissertionem parabolae, ne cum turbis frustra aures et oculos habere videamur.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus
graviter audierunt. Reddit causas quare videntes non videant, et audientes
non audiant: quia incrassatum est, inquit, cor populi hujus, et auribus suis
graviter audierunt: Ac ne forte arbitremur crassitudinem cordis et gravitatem
aurium naturae esse, non voluntatis, subjungit culpam arbitrii, et dicit: Et
oculos suos clauserunt: nequando videant oculis, et auribus audiant, et corde
intelligant, et convertantur, et sanem eos. In parabolis ergo audiunt et in
aenigmate, qui, clausis oculis, nolunt cernere veritatem.
(Vers. 16). Vestri autem beati oculi, quia vident: et aures
vestroe, quia audiunt. Nisi supra legissemus auditores ad intelligentiam
provocatos, Salvatore dicente: Qui habet aures audiendi, audiat, putaremus
nunc oculos et aures quae beatitudinem accipiunt, carnis [Al.
corporales] intelligi. Sed mihi videntur illi beati oculi, qui possunt Christi
cognoscere sacramenta, et quos levari Jesus in sublime praecepit, ut candentes
segetes aspiciant (Joan. IV, 9); et illae aures beatae, de quibus Isaias
loquitur: Dominus apposuit mihi auriculam (Isai. L, 5).
(Vers. 17, 18.) Amen quippe dico vobis, quia multi prophetae et
justi cupierunt videre quae videtis, et non viderunt: et audire quae auditis,
et non audierunt. Vos ergo audite parabolam seminantis. Videtur huic loco
illud esse contrarium quod alibi dicitur: Abraham cupivit diem meum videre,
et vidit, et laetatus est (Joan. VIII, 56). Non autem dixit, omnes
prophetae et justi cupierunt videre quae videtis, sed multi. Inter multos
potest fieri, ut alii viderint, alii non viderint: licet et in hoc periculosa
sit interpretatio, ut inter sanctorum merita, discretionem quamlibet facere
videamur. Ergo Abraham vidit in aenigmate, non vidit in specie: vos autem in praesentia
eum tenetis, et habetis Dominum vestrum, et ad voluntatem interrogatis, et
convescimini ei.
(Vers. 19.) Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit.
Hoc praemittens hortatur nos, ut quae dicuntur, diligentius audiamus.
(Vers. 20, 21.) Venit malus et rapit quod seminatum est in corde
ejus: hic est qui secus viam seminatus est. Qui autem super petrosa seminatus
est, hic est qui verbum audit, et continuo cum gaudio accipit illud, non habet
autem in se radicem, sed est temporalis. Malus bonum semen rapit. Et simul
intellige quod in corde fuerit seminatum, et diversitas terrae animae sint
credentium. Facta autem tribulatione et persecutione, propter verbum
continuo scandalizatur. Attende quod dictum sit, continuo scandalizatur.
Est ergo aliqua distantia inter eum qui multis tribulationibus poenisque
compellitur Christum negare, et eum qui ad primam persecutionem statim
scandalizatur, et corruit.
(Vers. 22.) Qui autem seminatus est in spinis, hic est qui verbum
audit, et sollicitudo soeculi istius et fallacia divitiarum suffocat verbum, et
sine fructu efficitur. Mihi videtur et illud quod juxta litteram ad Adam
dicitur: Inter spinas et tribulos panem tuum manducabis (Gen. III,
18), hoc significare mystice, quod quicumque dederit se saeculi
voluptatibus curisque istius mundi, panem coelestem et cibum verum inter spinas
comedat. Et eleganter adjunxit: fallacia divitiarum suffocat verbum.
Blandae enim sunt divitiae, et aliud agentes, et aliud pollicentes. Lubrica est
earum possessio, dum huc illucque circumferuntur, et instabili gradu vel
habentes deserunt, vel non habentes referciunt. Unde et Dominus divites asserit
difficulter intrare in regnum coelorum, suffocantibus divitiis verbum Dei, et
rigorem virtutum emollientibus.
(Vers. 23.) Qui vero in terram bonam seminatus est, hic est qui
audit verbum, et intelligit, et fructum facit: et aliud quidem centesimum,
aliud sexagesimum, aliud vero tricesimum. Sicut in terra mala tres fuere
diversitates: secus viam, et petrosa, et spinosa loca: sic in terra bona trina
diversitas est: centesimi, sexagesimi et tricesimi fructus. Et in illa autem et
in ista non mutatur substantia, sed voluntas: et tam incredulorum, quam
credentium corda sunt quae semen recipiunt. Venit, inquit, malus, et
rapit quod seminatum est in corde ejus; et secundo ac tertio, hic est, ait,
qui verbum audit. In expositione quoque terrae bonae, iste est, qui audit
verbum. Primum ergo debemus audire, deinde intelligere, et post intelligentiam
fructus reddere doctrinarum, et facere vel centesimum fructum, vel sexagesimum,
vel tricesimum, de quibus plenius in libro contra Jovinianum diximus, et nunc
breviter perstringimus: Centesimum fructum virginibus, sexagesimum viduis et
continentibus, tricesimum a casto matrimonio deputantes. Honorabiles enim
nuptiae, et cubile immaculatum (Heb. XXXI, 3, 4). Quidam nostrorum
centesimum fructum ad martyres referunt: quod si ita est, sancta consortia
nuptiarum excluduntur a fructu bono.
(Vers. 24 seqq.) Aliam parabolam proposuit illis, dicens: Simile
est regnum coelorum homini qui seminavit bonum semen in agro suo. Cum autem
dormirent homines, venit inimicus ejus, et superseminavit zizania in medio
tritici, et abiit. Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc
apparuerunt et zizania. Accedentes autem servi patrisfamilias, dixerunt ei:
Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? Unde ergo habet zizania? Et
ait illis: Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt ei: Vis, imus, et
colligimus ea? Et ait: Non, ne forte colligentes zizania, eradicetis simul cum
eis et triticum. Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis
dicam messoribus: Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad
comburendum; triticum autem congregate in horreum meum. Haec secunda
parabola est cum interpretatione sua non statim posita, sed interjectis aliis
parabolis edisserta. Hic enim proponitur, et postea dimissis turbis venitur
domum et accedunt ad eum discipuli ejus rogantes: Dissere nobis parabolam
zizaniorum agri, et reliqua. Non ergo debemus praepropero intelligendi
desiderio ante ejus notitiam quaerere, quam a Domino disseratur.
(Vers. 31.) Aliam parabolam proposuit eis, dicens: Sedebat
Dominus in navi, et turba stabat in littore: illi procul, discipuli vicinius
audiebant: proponit eis et aliam parabolam, quasi dives paterfamilias invitatos
diversis reficiens cibis, ut unusquisque secundum naturam stomachi sui varia
alimenta susciperet. Unde et in priori parabola non dixit alteram, sed aliam.
Si enim praemisisset alteram, exspectare tertiam non poteramus, praemisit
aliam, ut plures sequantur.
(Vers. 32.) Simile est regnum coelorum grano sinapis, quod
accipiens homo seminavit in agro suo, quod minimum quidem est omnibus
seminibus. Cum autem creverit, majus est omnibus oleribus, et fit arbor: ita ut
volucres coeli veniant et habitent in ramis ejus. Non sit molestum lectori,
si totas parabolas proponimus. Quae enim obscura sunt, plenius disserenda sunt,
ne brevitate nimia involvantur magis sensus, quam exponantur. Regnum coelorum,
praedicatio Evangelii est, et notitia Scripturarum quae ducit ad vitam; et de
qua dicitur ad Judaeos: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti
facienti fructus ejus (Infra XXI, 43). Simile est ergo hujuscemodi
regnum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo. Homo qui
seminat in agro suo, a plerisque Salvator intelligitur, quod in animis
credentium seminet. Ab aliis, ipse homo seminans in agro suo, hoc est, in
semetipso et in corde suo. Quis est iste qui seminat, nisi sensus noster et
animus, qui suscipiens granum praedicationis, et fovens sementem humore fidei,
facit in agro sui pectoris pullulare? Praedicatio Evangelii minima est omnibus
disciplinis. Ad primam quippe doctrinam fidem non habet veritatis, hominem
Deum, Deum mortuum, et scandalum crucis praedicans. Confer hujuscemodi
doctrinam dogmatibus philosophorum, et libris eorum, splendori eloquentiae, et
compositioni sermonum, et videbis quanto minor sit caeteris seminibus sementis
Evangelii. Sed illa cum creverit, nihil mordax, nihil vividum, nihil vitale
demonstrat, sed totum flaccidum marcidumque et mollitum ebullit in olera, et in
herbas, quae cito arescunt et corruunt. Haec autem praedicatio, quae parva
videbatur in principio, cum vel in anima credentis, vel in toto mundo sata
fuerit, non exsurgit in olera, sed crescit in arborem: ita ut volucres coeli
(quas vel animas credentium, vel fortitudines Dei servitio mancipatas, sentire
debemus) veniant et habitent in ramis ejus. Ramos puto Evangelicae arboris,
quae de grano sinapis creverit, dogmatum esse diversitates, in quibus
supradictarum volucrum unaquaeque requiescit. Assumamus et nos pennas columbae (Ps.
LIV), ut volitantes ad altiora, possimus habitare in ramis hujus arboris,
et nidulos nobis facere doctrinarum, terrenaque fugientes, ad coelestia
festinare. Multi legentes granum sinapis minimum omnibus seminibus, et illud
quod in Evangelio a discipulis dicitur: Domine, adauge nobis fidem (Luc.
XVII, 6); et respondetur eis a Salvatore: Amen dico vobis, si habueritis
fidem quasi granum sinapis, et dixeritis monti huic, migra de loco isto,
migrabit, putant apostolos vel parvam fidem petere, vel Dominum de parva
fide dubitare; cum apostolus Paulus fidem grano sinapis comparatam maximam
judicet. Quid enim dicit? Si habuero? totam fidem, ita ut montes transferam;
charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 2).
Ergo quod Dominus dixit fide fieri, quae grano sinapis comparetur, hoc
Apostolus docet tota fide posse fieri.
(Vers. 33.) Aliam parabolam locutus est eis. Simile est regnum
coelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus,
donec fermentatum est totum. Diversus est hominum stomachus: alii amaris,
alii dulcibus, alii [Al. hi . . . illi] austerioribus, alii lenibus
delectantur cibis. Proponit itaque Dominus, ut jam supra diximus, diversas
parabolas, ut juxta vulnerum varietates et medicina diversa sit. Mulier ista,
quae fermentum accepit, et abscondit illud in farinae satis tribus, donec
fermentaretur totum, vel praedicatio mihi videtur apostolica vel Ecclesia, quae
de diversis gentibus congregata est. Haec tollit fermentum, notitiam scilicet
et intelligentiam Scripturarum, et abscondit illud in farinae satis tribus, ut
spiritus, anima, et corpus in unum redacta, non discrepent inter se; sed cum duobus
et tribus convenerint, impetrent a Patre quodcumque postulaverint (Matth.
XVIII). Disseritur locus iste, et aliter. Legimus in Platone, et
philosophorum dogma [Al. dogmate] vulgatum est, tres esse in humana
anima passiones, τὸ
λογικὸν quod nos possumus
interpretari rationabile: τὸ
θυμικὸν quod dicamus, plenum
irae, vel irascibile: τὸ
ἐπιθυμητικὸν
quod appellamus, concupiscibile: et putat ille philosophus rationabile
nostrum in cerebro, iram in felle, desiderium in jecore commorari. Et nos ergo
si acceperimus fermentum Evangelicum sanctarum Scripturarum, de quo supra
dictum est, tres humanae animae passiones in unum redigentur, ut in ratione
possideamus prudentiam: in ira, odium contra vitia: in desiderio, cupiditatem
virtutum; et hoc totum fiet per doctrinam Evangelicam, quam nobis mater
Ecclesia praestitit. Dicam et tertiam quorumdam intelligentiam, ut curiosus
lector e pluribus quod placuerit, eligat: Mulierem istam et ipsi Ecclesiam
interpretantur, quae fidem hominis farinae satis tribus commiscuerit credulitati
Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Cumque in unum fuerit fermentata, non nos
ad triplicem Deum, sed ad unius divinitatis perducit notitiam. Farinae quoque [Al.
quippe] sata tria, dum non est in singulis diversa natura, et ad unitatem
trahunt substantiae. Pius quidem sensus, sed numquam parabolae et dubia
aenigmatum intelligentia, potest ad auctoritatem dogmatum proficere. Satum
autem genus est mensurae, juxta morem provinciae Palaestinae, unum et dimidium
modium capiens. Dicuntur et alia de hac parabola, sed non est praesentis
materiae totum de omnibus dicere.
(Vers. 34.) Haec omnia locutus est Jesus in parabolis ad turbas,
et sine parabolis non loquebatur eis. Non discipulis, sed turbis per
parabolas loquitur; et usque hodie turbae in parabolis audiunt: discipuli domi
interrogant Salvatorem.
(Vers. 35.) Ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem:
Aperiam in parabolis os meum, eructabo abscondita a constitutione mundi.
Hoc testimonium de septuagesimo septimo psalmo
(Vers. 2) sumptum est. Legi in nonnullis codicibus, et studiosus
lector forte reperiet idipsum, in eo loco ubi nos posuimus, et Vulgata habet
editio: Ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem, ibi
scriptum, per Isaiam prophetam dicentem. Quod quia minime inveniebatur
in Isaia, arbitror postea a prudentibus viris esse sublatum. Sed mihi videtur
in principio ita editum: Quod scriptum est per Asaph prophetam, dicentem.
Septuagesimus enim septimus psalmus, de quo hoc sumptum est testimonium, Asaph
prophetae titulo inscribitur. Et primum scriptorem non intellexisse Asaph, et
putasse scriptoris vitium, atque emendasse nomen Isaiae, cujus vocabulum
manifestius erat. Sciendum est itaque, quod in psalmis et hymnis et canticis
Dei, non solum David, sed et caeteri, quorum praescripta sunt nomina, prophetae
sint appellandi: Asaph videlicet et Idithum, et Eman Ezraites, et Aethan, et
filii Chore, et reliqui quos Scriptura commemorat. Quodque ex persona Domini
dicitur: Aperiam in parabolis os meum: eructabo abscondita a constitutione
mundi, considerandum attentius et inveniendum describi egressum Israelis ex
Aegypto, et omnia signa narrari, quae in Exodi continentur historia. Ex quo
intelligimus universa illa quae scripta sunt, parabolice sentienda: nec
manifestam tantum sonare litteram, sed et abscondita sacramenta; hoc enim se
Salvator edicturum esse promittit, aperiens os suum in parabolis, et eructans
abscondita a constitutione mundi.
(Vers. 36.) Tunc dimissis turbis venit in domum, et accesserunt ad
eum discipuli ejus, dicentes: Edissere nobis parabolam zizaniorum agri.
Dimittit turbas Jesus, et domum revertitur, ut accedant ad eum discipuli, et
secreto interrogent quae populus nec merebatur audire, nec poterat. Edissere
nobis parabolam zizaniorum agri.
(Vers. 37 seqq.) Qui respondens, ait: Qui seminat bonum semen, est
Filius hominis. Ager autem est mundus. Bonum vero semen, hi sunt filii regni:
zizania autem filii sunt nequam. Inimicus autem qui seminavit ea, est diabolus.
Messis vero, consummatio saeculi est. Messores autem Angeli sunt. Sicut ergo
colliguntur zizania, et igni comburuntur: sic erit in consummatione saeculi.
Mittet ergo Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia
scandala, et eos qui faciunt iniquitatem, et mittent eos in caminum ignis, ibi
erit fletus et stridor dentium. Perspicue exposuit quod ager mundus sit:
sator, Filius hominis; bonum semen, filii regni; zizania, filii pessimi;
zizaniorum sator, diabolus; messis, consummatio mundi; messores, angeli. Omnia
scandala referuntur ad zizania; justi reputantur in filios regni. Ergo, ut
supra dixi, quae exposita sunt a Domino, his debemus accommodare fidem. Quae
autem tacita, et nostrae intelligentiae derelicta, perstringenda sunt breviter.
Homines qui dormiunt, magistros Ecclesiarum intellige. Servos patrisfamilias,
ne alios accipias quam angelos, qui quotidie vident faciem Patris (Matth.
XVIII). Diabolus autem propterea inimicus homo appellatur; quia Deus esse
desivit. Et in nono psalmo scriptum est de eo: Exsurge, Domine, non
confortetur homo (Psal. IX, 20). Quamobrem non dormiat, qui
Ecclesiae praepositus est, ne per illius negligentiam inimicus homo
superseminet zizania, hoc est, haereticorum dogmata. Quod autem dicitur: Ne
forte colligentes zizania, eradicetis simul et frumentum, datur locus poenitentiae,
et monemur ne cito amputemus fratrem: quia fieri potest, ut ille qui hodie
noxio depravatus est dogmate, cras resipiscat et defendere incipiat veritatem.
Illud quoque quod sequitur: Sinite utraque crescere usque ad messem (Deut.
XIII, 5), videtur illi praecepto esse contrarium: Auferte malum de medio
vestrum (Isai. I); et nequaquam societatem habendam cum his qui
fratres nominentur, et sunt adulteri et fornicatores. Si enim prohibetur
eradicatio, et usque ad messem tenenda est patientia, quomodo ejiciendi sunt
quidam de medio nostrum? Inter triticum et zizania, quod nos appellamus lolium,
quamdiu herba est, et nondum culmus venit ad spicam, grandis similitudo est, et
in discernendo aut nulla, aut perdifficilis distantia [Al. substantia].
Praemonet ergo Dominus, ne ubi quid ambiguum est, cito sententiam proferamus;
sed Deo judicii terminum reservemus: ut cum dies judicii venerit, ille non
suspicionem criminis, sed manifestum reatum de sanctorum coetu ejiciat. Quod
autem dixit, zizaniorum fasciculos ignibus tradi, et triticum congregari in
horrea, manifestum est haereticos quosque et hypocritas fidei gehennae ignibus
concremandos; sanctos vero qui appellantur triticum, horreis, id est,
mansionibus coelestibus suscipi.
(Vers. 43.) Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum
[Al. sui]. Qui habet aures audiendi, audiat. In praesenti saeculo
fulget lux sanctorum coram hominibus; post consummationem autem mundi ipsi
justi fulgebunt sicut sol in regno Patris sui.
(Vers. 44.) Simile est regnum coelorum thesauro abscondito in
agro, quem qui invenit homo abscondit: et prae gaudio illius vadit, et vendit
universa quae habet, et emit agrum illum. Crebris parabolarum
obscuritatibus retardati, commaticam interpretationem excedimus, ut prope de
alio interpretationis genere ad aliud transisse videamur. Thesaurus iste in quo
sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, aut Deus Verbum est,
qui in carne Christi videtur absconditus (Coloss. II), aut sanctae
Scripturae, in quibus reposita est notitia Salvatoris: quem cum quis in eis
invenerit, debet omnia istius mundi emolumenta contemnere, ut illum possit
habere quem reperit. Quod autem sequitur: Quem cum invenerit homo abscondit:
idcirco dicitur, non quod hoc de invidia faciat, sed quod timore servantis, et
nolentis perdere, abscondat in corde suo, quem pristinis praetulit
facultatibus.
(Vers. 45, 46.) Iterum simile est regnum coelorum homini
negotiatori, quaerenti bonas margaritas. Inventa autem una pretiosa [Al. pretiosissima]
margarita, abiit et vendidit omnia quae habuit, et emit eam. Aliis
verbis idipsum quod supra dicitur. Bonae margaritae, quas quaerit institor, Lex
et prophetae sunt. Audi, Marcion; audi, Manichaee: bonae margaritae sunt Lex et
prophetae, et notitia veteris Instrumenti. Unum autem est pretiosissimum
margaritum, scientia Salvatoris, et sacramentum passionis illius, et
resurrectionis arcanum. Quod cum invenerit homo negotiator, similis Pauli
apostoli, omnia legis prophetarumque mysteria, et observationes pristinas, in
quibus inculpate vixerat, quasi purgamenta contemnit et quisquilias, ut
Christum lucrifaciat (Philipp. III). Non quo inventio novae margaritae
condemnatio sit veterum margaritarum: sed quo comparatione ejus omnis alia
gemma vilior sit.
(Vers. 47 seqq.) Iterum simile est regnum coelorum sagenae missae
in mare, et ex omni genere piscium congreganti. Quam cum impleta esset,
educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonos in vasa: malos autem foras
miserunt: Sic erit in consummatione saeculi, exibunt angeli, et separabunt
malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis, ibi erit fletus et
stridor dentium. Impleto Jeremiae vaticinio, dicentis: Ecce ego mittam
ad vos piscatores multos (Jerem XVI, 16): postquam audierunt Petrus
et Andreas, Jacobus et Joannes, filii Zebedaei: Sequimini me, et faciam vos
piscatores hominum (Matt. IV, 19), contexuerunt sibi ex veteri et
novo testamento sagenam Evangelicorum dogmatum; et miserunt eam in mare hujus
saeculi: quae usque hodie in mediis fluctibus tenditur, capiens de salsis et
amaris gurgitibus quidquid inciderit, id est, et bonos homines et malos, et
optimos pisces et pessimos. Cum autem venerit consummatio et finis mundi, ut
ipse infra manifestius disserit, tunc sagena extrahetur ad littus: tunc verum
secernendorum piscium judicium [Al. signum] demonstrabitur, et quasi in
quodam quietissimo portu, boni mittentur in vasa coelestium mansionum: malos
autem torrendos et exsiccandos gehennae flamma suscipiet.
(Vers. 51.) Intellexistis haec omnia? Dicunt ei: Etiam. Ait illis.
Ad apostolos proprie sermo est; et illis dicitur: Intellexistis haec omnia;
Quos non vult audire tantum ut populum, sed intelligere ut magistros futuros.
(Vers. 52.) Ideo omnis Scriba doctus in regno coelorum similis est
homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera. Instructi
erant apostoli, Scribae et notarii Salvatoris, qui verba illius et praecepta
signabant in tabulis cordis carnalibus, regnorum coelestium sacramentis, et
pollebant opibus patrisfamiliae, ejicientes de thesauro doctrinarum suarum nova
et vetera: ut quidquid in Evangelio praedicabant, legis et prophetarum vocibus
comprobarent. Unde et sponsa dicit in Cantico canticorum: Nova et vetera,
fratruelis meus, servavi tibi (Cant. VII, 13).
(Vers. 53, 54.) Et factum est cum consummasset Jesus parabolas
istas, transiit inde. Et veniens in patriam [Al. terram] suam,
docebat eos in synagoga eorum, ita ut mirarentur et dicerent. Post
parabolas, quas locutus est ad populum, et quas soli apostoli intelligunt,
transit in patriam suam, ut ibi apertius doceat. Unde huic sapientia haec,
et virtutes? Mira stultitia Nazaraenorum: mirantur unde habeat sapientiam
sapientia, et virtutes virtus; sed error in promptu est, quod fabri filium
suspicantur.
(Vers. 55, 56.) Nonne hic est fabri filius? nonne mater ejus
dicitur Maria, et fratres ejus Jacobus et Joseph et Simon et Judas? et sorores
ejus nonne omnes apud nos sunt? Unde ergo huic omnia ista? Et scandalizabantur
in eo. Error Judaeorum salus nostra est, et haereticorum condemnatio.
Intantum enim cernebant hominem Jesum Christum, ut fabri putarent filium: Nonne
hic est fabri filius? Miraris si errent in fratribus, cum errent in patre?
Locus iste plenius in supradicto contra Helvedium libello expositus est.
(Vers. 57.) Jesus autem dixit eis: Non est Propheta sine honore,
nisi in patria sua et in domo sua. Propemodum naturale est cives semper
civibus invidere. Non enim considerant praesentia viri opera, sed fragilis
recordantur infantiae, quasi non et ipsi per eosdem aetatum gradus ad maturam
aetatem venerint.
(Vers. 58.) Et non fecit ibi virtutes multas propter
incredulitatem eorum. Non quod etiam illis incredulis facere non potuerit
virtutes multas; sed quod ne multas faciens virtutes, cives incredulos
condemnaret. Potest autem et aliter intelligi, quod Jesus despiciatur in domo
et in patria sua, hoc est, in populo Judaeorum. Et ideo ibi pauca signa
fecerit; ne penitus inexcusabiles fierent. Majora autem signa quotidie in
gentibus per apostolos facit, non tam in sanatione corporum, quam in animarum
salute.
(Cap. XIV.—Vers. 1, 2.) In illo tempore audivit Herodes Tetrarcha
famam Jesu, et ait pueris suis: Hic est Joannes Baptista, ipse surrexit a
mortuis: et ideo virtutes operantur in eo. Quidam Ecclesiasticorum
interpretum causas quaerit, quare Herodes ista sit suspicatus, ut putet a
mortuis Joannem resurrexisse, et ideo virtutes operari in eo, quasi erroris
alieni nobis reddenda sit ratio, aut μετεμψυχώσεως
facta ex his verbis habeat occasionem, cum utique eo tempore quo Joannes
decollatus est, Dominus triginta esset annorum: μετεμψυχώσεως
autem post multos annorum circulos, in diversa corpora dicat animas insinuari.
(Vers. 3, 4.) Herodes enim tenuit Joannem, et alligavit eum, et
posuit in carcerem propter Herodiadem, uxorem Philippi fratris sui. Dicebat
enim illi Joannes: Non licet tibi habere eam. Vetus narrat historia,
Philippum Herodis majoris filium (sub quo Dominus fugit in Aegyptum), fratrem
hujus Herodis, sub quo passus est Christus, duxisse uxorem Herodiadem filiam Aretae
regis; postea vero socerum ejus, exortis quibusdam contra generum simultatibus,
tulisse filiam suam, et in dolorem prioris mariti, Herodis inimici ejus nuptiis
copulasse. Quis sit autem hic Philippus, evangelista Lucas plenius docet: Anno
quintodecimo imperii Tiberii Caesaris, procurante Pontio Pilato Judaeam;
tetrarcha autem Galilaeae Herode; Philippo vero fratre ejus tetrarcha Ituraeae
et Traconitidis regionis (Luc. III, 1). Ergo Joannes Baptista qui
venerat in spiritu et virtute Eliae, eadem auctoritate qua ille Achab
corripuerat, et Jezabel (III Reg. XXI), arguit Herodem et Herodiadem,
quod illicitas nuptias fecerint, et non liceat, fratre vivente germano, uxorem
illius ducere: malens periclitari apud regem, quam propter adulationem esse
immemor praeceptorum Dei.
(Vers. 5.) Et volens illum occidere, timuit populum: quia sicut
prophetam eum habebant: Seditionem quidem [Al. quippe] populi
verebatur propter Joannem, a quo sciebat turbas in Jordane plurimas baptizatas;
sed amore vincebatur uxoris, ob cujus ardorem etiam Dei praecepta neglexerat (Genes.
XL).
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in
medio: et placuit Herodi. Nullum alium invenimus observasse diem natalis
sui, nisi Herodem, et Pharaonem, ut quorum erat par impietas, esset et una
solemnitas.
(Vers. 7.) Unde cum juramento pollicitus est ei dare quodcumque
postulasset ab eo. At illa praemonita a matre sua. Ego non excuso Herodem,
quod invitus et nolens propter juramentum homicidium fecerit, qui ad hoc forte
juravit, ut futurae occisioni machinas praepararet. Alioquin si ob jusjurandum
fecisse se dicit, si patris, si matris postulasset interitum, facturus fuerat,
an non? Quod in se ergo repudiaturus [Al. repudiatus] fuit, contemnere
debuit et in propheta.
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
Herodias timens ne Herodes aliquando resipisceret, vel Philippo fratri amicus
fieret, atque illicitae nuptiae repudio solverentur, monet filiam, ut in ipso
statim convivio, caput Joannis postulet: digno operi saltationis, dignum
sanguinis praemium. Et contristatus est rex. Consuetudinis Scripturarum
est, ut opinionem multorum sic narret historicus, quomodo eo tempore ab omnibus
credebatur. Sicut Joseph ab ipsa quoque Maria appellabatur pater Jesu, ita et
nunc Herodes dicitur contristatus, quia hoc discumbentes putabant (Luc. II).
Dissimulator enim mentis suae et artifex homicidii, tristitiam praeferebat in
facie, cum laetitiam haberet in mente.
(Vers. 9, 10.) Propter jusjurandum autem et propter eos qui pariter
discumbebant, jussit dari. Misitque, et decollavit Joannem in carcere.
Scelus excusat juramento, ut sub occasione pietatis impius fieret. Quod autem
subjecit: Et propter eos qui pariter discumbebant, vult omnes sceleris
sui esse consortes, ut in luxurioso impuroque convivio cruentae epulae
deferrentur.
(Vers. 11.) Et allatum est caput ejus in disco, et datum est
puellae, et attulit matri suae. Legimus in Romana historia, Flaminium ducem
Romanum, quod accumbenti [Al. accubanti] juxta meretriculae latus quae
numquam se vidisse diceret hominem decollatum, assensus sit ut reus quidam
capitalis criminis in convivio truncaretur, a censoribus pulsum curia, quod
epulas sanguini miscuerit, et mortem, quamvis noxii hominis, in alterius
delicias praestiterit, ut libido et homicidium pariter miscerentur. Quanto
sceleratior Herodes et Herodias ac puella, quae saltavit, in pretium sanguinis
caput postulat prophetae, ut habeat in potestate linguam, quae illicitas
nuptias arguebat. Hoc juxta litteram factum sit; nos autem usque hodie cernimus
in capite Joannis prophetae, Judaeos Christum, qui caput est prophetarum,
perdidisse. Et accedentes discipuli ejus, tulerunt corpus ejus, et
sepelierunt illud. Refert Josephus in quodam Arabiae oppido Joannem capite
truncatum. Et quod sequitur: Accedentes discipuli ejus, tulerunt corpus,
et ipsius Joannis, et Salvatoris discipulos possumus intelligere.
(Vers. 13.) Et venientes nuntiaverunt Jesu. Quod cum audisset
Jesus, secessit inde in naviculam in locum desertum seorsum. Necem Baptistae
nuntiant Salvatori, qua audita, secessit in locum desertum. Non, ut quidam
arbitrantur, timore mortis, sed parcens inimicis suis, ne homicidio homicidium
jungerent. Vel in diem Paschae suum interitum differens, in quo propter
sacramentum immolandus est agnus, et postes credentium sanguine respergendi (Exod.
XII). Sive ideo recessit, ut nobis praeberet exemplum vitandae ultro
tradentium se temeritatis: quia non omnes eadem constantia perseverant in
tormentis, qua se torquendos offerunt. Ob hanc causam et in alio loco
praecipit: Cum vos persecuti fuerint in ista civitate, fugite in aliam (Mat.
X, 23). Eleganter quoque evangelista non ait, fugit in locum desertum, sed
secessit, ut persecutores vitaverit magis quam timuerit. Aliter: Postquam a
Judaeis et rege Judaeorum prophetae truncatum est caput, et linguam ac vocem
apud eos perdidit prophetia, Jesus transit in desertum Ecclesiae locum, quae
virum ante non habuerat. Et cum audissent turbae, secutae sunt eum pedestres
de civitatibus. Potest et aliam ob causam, audito Joannis interitu,
secessisse in desertum locum, ut credentium probaret fidem. Denique turbae
secutae sunt eum pedestres, non in jumentis, non in diversis vehiculis, sed
proprio labore pedum, ut ardorem mentis ostenderent. Si volumus singulorum
verborum aperire rationes, propositi operis brevitatem excedimus [Al.
excedemus]. Attamen dicendum est transitorie, quod postquam Dominus venerit in
desertum, secutae sunt eum turbae plurimae. Nam antequam veniret in solitudines
gentium, ab uno tantum populo colebatur.
(Vers. 14.) Et exiens vidit turbam multam, et misertus est ejus, et
curavit languidos eorum. In evangelicis sermonibus semper litterae junctus
est spiritus, et quidquid primo frigere videtur aspectu, si tetigeris, calet.
In loco deserto erat Dominus; secutae sunt eum turbae, relinquentes civitates
suas, hoc est, pristinas conversationes et varietates dogmatum. Egressus autem
Jesus, significat quod turbae habuerint quidem eundi voluntatem, sed vires
perveniendi non habuerint: ideo Salvator egreditur de loco suo, et pergit
obviam: sicut et in alia parabola filio poenitenti occurrerat (Luc. XV).
Visaque turba, miseretur et curat languores eorum, ut fides plena statim
praemium consequatur.
(Vers. 15.) Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli
ejus, dicentes: Desertus est locus, et hora jam praeteriit: dimitte turbas, ut
euntes in castella, emant sibi escas. Omnia plena mysteriis sunt. Recedit
de Judaea, venit in desertum locum: sequuntur eum turbae, relictis civitatibus
suis; egreditur ad eos Jesus, miseretur turbis, curat languidos eorum: et hoc
facit non mane, non crescente die, non meridie, sed vespere, quando sol
justitiae occubuit.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire. Non
habent necesse diversos cibos quaerere, et emere sibi ignotos panes, cum secum
habeant coelestem panem. Date illis vos manducare. Provocat apostolos ad
fractionem panis, ut illis se non habere testantibus, magnitudo signi notior
fiat.
(Vers. 17.) Responderunt ei: Non habemus hic nisi quinque panes et
duos pisces. In alio evangelista legimus: Est hic quidam puer, qui habet
quinque panes (Joan. VI, 9); qui mihi videtur significare Mosen:
Duos autem pisces, vel utrumque intelligimus Testamentum, vel quia par numerus
refertur ad Legem. Igitur apostoli ante passionem Salvatoris et coruscationem
Evangelii fulgurantis, non habebant nisi quinque panes et duos pisciculos, qui
in salsis aquis et in maris fluctibus versabantur.
(Vers. 18.) Qui ait eis: Afferte mihi illos huc. Audi,
Marcion, audi, Manichaee, quinque panes et duos pisciculos ad se afferri jubet
Jesus, ut eos sanctificet atque multiplicet.
(Vers. 19.) Et cum jussisset turbam discumbere super fenum.
Juxta litteram manifestus est sensus: spiritualis interpretationis sacramenta
pandamus. Discumbere jubentur supra fenum, et secundum alium Evangelistam (Luc.
IX), supra terram, per quinquagenos aut centenos, ut postquam calcaverint
carnem suam, et omnes flores illius, et saeculi voluptates quasi arens fenum
sibi subjecerint, tunc per quinquagenarii numeri poenitentiam ad perfectum
centesimi numeri culmen ascendant. Acceptis quinque panibus et duobus
piscibus, in coelum, benedixit et fregit, et dedit discipulis panes.
Aspicit in coelum, ut illic oculos dirigendos doceat. Quinque panes et duos
pisciculos sumpsit in manus, et fregit eos, tradiditque discipulis. Frangente
Domino, seminarium fit ciborum. Si enim fuissent integri, et non in frusta
discerpti, nec divisi in multiplicem segetem, turbas, et pueros, et feminas,
tantam multitudinem alere non poterant. Frangitur ergo lex cum prophetis, et in
frusta discerpitur, et ejus in medium mysteria proferuntur, ut quod integrum et
permanens in statu pristino non alebat, divisum in partes alat gentium
multitudinem.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt
omnes, et saturati sunt. Turbae a Domino per apostolos alimenta suscipiunt.
Et tulerunt reliquias duodecim cophinos fragmentorum plenos. Unusquisque
apostolorum de reliquiis Salvatoris implet cophinum suum, ut vel habeat unde
postea gentibus cibum praebeat, vel ex reliquiis doceat veros fuisse panes, qui
postea multiplicati sunt. Et simul quaere, quomodo in eremo et in tam vasta
solitudine panes non inveniantur, nisi quinque tantum, et duo pisciculi, et tam
facile duodecim cophini reperiantur.
(Vers. 21.) Manducantium autem fuit numerus quinque millia
virorum, exceptis mulieribus et parvulis. Juxta numerum quinque panum, et
comedentium virorum quinque millium multitudo est. Necdum enim secundum
alterius loci narrationem ad septenarium numerum venerat, quem qui comedunt,
quatuor millia sunt, vicina Evangeliorum numero. Comedunt autem quinque millia
virorum qui in perfectum virum creverant, et sequebantur eum, de quo dicit
Zacharias: Ecce vir, Oriens nomen ejus. (Zach. VI, 12.) Mulieres
autem, et parvuli, sexus fragilis et aetas minor, numero indigni sunt. Unde et
in Numerorum libro quoties sacerdotes atque Levitae, et exercitus vel turbae
pugnantium describuntur, servi et mulieres, et parvuli, et vulgus ignobile
absque numero praetermittitur.
(Vers. 22.) Et statim compulit Jesus discipulos suos ascendere in
naviculam, et praecedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas.
Discipulis praecepit transfretare, et compulit ut ascenderent naviculam: quo
sermone ostenditur invitos eos a Domino recessisse: dum amore praeceptoris ne
punctum quidem temporis ab eo volunt separari.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare.
Vespere autem facto solus erat ibi. Si fuissent cum eo discipuli Petrus, et
Jacobus, et Joannes, qui viderant gloriam transformari, forsitan ascendissent
in montem cum eo; sed turba ad sublimia sequi non potest, nisi docuerit eam
juxta mare in littore, et aluerit in deserto. Quod autem ascendit solus orare,
non ad eum referas qui de quinque panibus quinque millia saturavit hominum,
exceptis parvulis et mulieribus; sed ad eum qui, audita morte Joannis, secessit
in solitudinem, non quod personam Domini separemus, sed quod opera ejus inter
Deum et hominem divisa sint.
(Vers. 24.) Navicula autem in medio mari jactabatur fluctibus:
erat enim contrarius ventus. Recte quasi inviti, et retractantes apostoli a
Domino recesserant, ne illo absente, naufragia sustinerent. Denique Domino in
montis cacumine commorante, statim ventus contrarius oritur, et turbat mare, et
periclitantur apostoli, et tamdiu imminens naufragium perseverat, quamdiu Jesus
veniat.
(Vers. 25.) Quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans
supra mare. Stationes et vigiliae militares in terna horarum spatia
dividuntur. Quando ergo dicit, quarta vigilia noctis venisse ad eos Dominum,
ostendit tota nocte periclitatos, et extrema parte noctis, atque in
consummatione mundi eis auxilium praebiturum.
(Vers. 26.) Et videntes eum supra mare ambulantem, turbati sunt,
dicentes: quia phantasma est. Si juxta Marcionem et Manichaeum, Dominus
noster non est natus ex Virgine, sed visus in phantasmate: quomodo nunc
apostoli timent ne phantasma videant? Et prae timore clamaverunt.
Confusus clamor et incerta vox, magni timoris indicium est.
(Vers. 27.) Statimque Jesus locutus est eis, dicens: Habete
fiduciam, ego sum, nolite timere. Quod primum versabatur in causa, hoc
curat, et timentibus praecipit, dicens: Habete fiduciam, nolite timere.
Et quod sequitur, Ego sum, nec subjungit quis sit, vel ex voce sibi nota
poterant eum intelligere, qui per obscurae noctis tenebras loquebatur, vel
ipsum esse repetebant, quem locutum ad Moysen noverant: Haec dices filiis
Israel: qui est, misit me ad vos (Exod. III, 14).
(Vers. 28, 29.) Respondens autem Petrus, dixit: Domine, si tu es,
jube me venire ad te super aquas. At ipse ait: Veni. In omnibus locis
ardentissimae fidei invenitur Petrus. Interrogatis discipulis, quem homines
dicerent Jesum Dei Filium confitetur. Volentem ad passionem pergere, prohibet:
et licet erret in sensu, tamen non errat in affectu: nolens eum mori, quem
Filium Dei fuerat paulo ante confessus. In montem cum Salvatore inter primos
primus ascendit, et in passione solus sequitur, peccatum negationis quod ex
repentino timore descenderat, amaris statim abluit lacrymis. Post passionem cum
essent in lacu Genesareth, et piscarentur, et Dominus staret in littore, aliis
paulatim navigantibus, ille non patitur moras, sed accinctus ependyte suo,
statim praecipitatur in fluctus. Eodem igitur fidei ardore quo semper, nunc
quoque, caeteris tacentibus, credit se posse facere per voluntatem magistri,
quod ille poterat per naturam. Jube venire ad te super aquas. Tu
praecipe, et illico solidabuntur undae: et leve fiet corpus quod per se grave
est. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam, ut veniret ad
Jesum. Qui putant Domini corpus ideo non esse verum, quia super molles
aquas, molle et aereum incesserit, respondeant quomodo ambulaverit Petrus, quem
utique verum hominem non negabunt.
(Vers. 30.) Videns vero ventum validum, timuit. Et cum coepisset
mergi, clamavit, dicens: Domine, salvum me fac. Ardebat animi fides, sed
humana fragilitas in profundum trahebat: paululum ergo relinquitur tentationi,
ut augeatur fides, et intelligat se non facilitate postulationis, sed potentia
Domini conservatum.
(Vers. 31, 32.) Et continuo Jesus extendens manum, apprehendit
eum, et ait illi: Modicae fidei, quare dubitasti? Et cum ascendisset in
naviculam, cessavit ventus. Si apostolo Petro, de cujus fide et ardore
mentis supra diximus, qui confidenter rogaverat Salvatorem, dicens: Domine,
si tu es, jube me venire ad te super aquas, quia paululum timuit, dicitur: Modicae
fidei, quare dubitasti? quid nobis dicendum est, qui hujus modicae fidei,
nec minimam quidem habemus portiunculam?
(Vers. 33.) Qui autem in navicula erant, venerunt et adoraverunt
eum, dicentes: Vere Filius Dei es. Ad unum signum tranquillitate maris
reddita, quae post nimias procellas interdum et casu fieri solet, nautae atque
vectores vere Filium Dei confitentur, et Arius in Ecclesia praedicat creaturam.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
Si sciremus quid in nostra lingua resonaret Genesareth, intelligeremus quomodo
Jesus per typum apostolorum et navis, Ecclesiam de persecutionis naufragio
liberatam transducat ad littus, et in tranquillissimo portu faciat requiescere.
(Vers. 35.) Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in
universam regionem illam. Cognoverunt eum rumore, non facie, vel certe pro
signorum magnitudine, quae patrabat in populis, etiam vultu plurimis notus
erat. Et vide quanta sit fides hominum terrae Genesareth, ut non praesentium
tantum salute contenti sint, sed mittant ad alias per circuitum civitates, quo
omnes currant ad medicum.
(Vers. 36.) Et obtulerunt ei omnes male habentes, et rogabant eum,
ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent. Et quicumque tetigerunt, salvi facti
sunt. Qui male se habent, non tangant corpus Jesu, neque totum vestimentum
ejus, sed extremam fimbriam, et quicumque tetigerint, sanabuntur. Fimbriam
vestimenti ejus, vel minimum intellige mandatum: quod qui transgressus fuerit,
minimus vocabitur in regno coelorum (Supra, III). Vel assumptionem
corporis, per quam venimus ad Verbum Dei, et illius postea fruimur majestate.
(Cap. XV.—Vers. 1.) Tunc accesserunt ad eum ab Jerosolymis Scribae
et Pharisaei, dicentes: Quare discipuli tui transgrediuntur traditiones
seniorum? Mira Pharisaeorum Scribarumque stultitia, Dei Filium arguunt,
quare hominum traditiones et praecepta non servet?
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
Manus, id est, opera, non corporis utique, sed animae lavandae sunt, ut fiat in
illis verbum Dei.
(Vers. 3.) Ipse autem respondens, ait illis: Quare et vos transgredimini
mandatum Dei, propter traditionem vestram? Falsam calumniam vera
responsione confutat. Cum, inquit, vos propter traditionem hominum praecepta
Domini negligatis, quare discipulos meos arguendos putatis, quod seniorum jussa
parvipendant, ut Dei scita custodiant?
(Vers. 4 seqq.) Nam Deus dixit: Honora patrem et matrem, et qui
maledixerit patri vel matri, morte moriatur. Vos autem dicitis: Quicumque
dixerit patri vel matri: munus quodcumque est ex me, tibi proderit, et non
honorificabit patrem suum, aut matrem suam, et irritum fecistis mandatum Dei
propter traditionem vestram. Hypocritae, bene prophetavit de vobis Isaias,
dicens: Populus hic labiis me honorat; cor autem eorum longe est a me (Exod.
XX, Levit. XX). Sine causa autem colunt me, docentes doctrinas et
mandata hominum. Et convocatis ad se turbis, dixit eis: Audite et intelligite.
Honor in Scripturis non tantum in salutationibus et officiis deferendis,
quantum in eleemosynis ac munerum oblatione sentitur (Exod. XX et XXI, et
Lev. XX). Honora, inquit Apostolus, viduas, quae vere viduae sunt
(I Tim. V, 3); hic honor donum intelligitur. Et in alio loco: Presbyteri
duplici honore honorandi, maxime qui laborant in verbo et doctrina Dei (Ibid.,
17). Et per hoc mandatum jubemur, ut bovi trituranti os non claudamus (Deut.
XXV). Et dignus sit operarius mercede sua (Luc. X). Praeceperat
Dominus, vel imbecillitates, vel aetates, vel penurias parentum considerans, ut
filii honorarent, etiam in vitae necessariis ministrandis, parentes suos. Hanc
providentissimam Dei legem volentes Scribae et Pharisaei subvertere, ut
impietatem sub nomine pietatis inducerent, docuerunt pessimos filios, ut si
quis ea quae parentibus offerenda sunt, Deo vovere voluerit (qui verus est
Pater), oblatio Domini praeponatur parentum muneribus: vel certe ipsi parentes,
quae Deo consecrata cernebant, ne sacrilegii crimen incurrerent, declinantes,
egestate conficiebantur. Atque ita fiebat ut oblatio liberorum, sub occasione
templi Dei, in sacerdotum lucra cederet. Haec pessima Pharisaeorum traditio, de
alia veniebat occasione. Multi habentes obligatos aere alieno, et nolentes sibi
creditum reddere, delegabant sacerdotibus, ut exacta pecunia ministeriis templi
et eorum usibus deserviret. Potest autem et hunc breviter habere sensum. Manus
quod ex me est, tibi proderit: Compellitis, inquit, filios, ut dicant
parentibus suis: quodcumque donum oblaturus eram Deo, in tuos consumo cibos,
tibique prodest, o pater, et mater, ut illi timentes accipere quod Deo
mancipatum videant, inopem magis velint vitam ducere, quam comedere de
consecratis.
(Vers. 11.) Non quod intrat in os communicat hominem: sed quod
procedit ex ore, hoc communicat hominem. Vebum communicat, proprie
Scripturarum est, et publico sermone non teritur. Populus Judaeorum partem Dei
esse se jactitans communes cibos vocat, quibus omnes utuntur homines. Verbi
gratia, suillam carnem, ostreas, lepores, et istiusmodi animantia quae ungulam
non findunt; nec ruminant, nec squamosa in piscibus sunt. Unde et in Actibus
Apostolorum scriptum est: Quod Deus sanctificavit, tu ne commune dixeris
(Act. X, 15). Commune ergo, quod caeteris hominibus patet, et quasi non
est de parte Dei, pro immundo appellatur. Non quod intrat in os communicat
hominem: sed quod procedit ex ore hoc coinquinat hominem. Opponat prudens
lector, et dicat: Si quod intrat in os non coinquinat hominem, quare
idolothytis non vescimur? Et Apostolus scribit: Non potestis calicem Domini
bibere, et calicem daemoniorum (I Cor. X, 20). Sciendum igitur quod
ipsi quidem cibi, et Dei creatura per se omnis munda sit: sed idolorum ac
daemonum invocatio ea faciat immunda.
(Vers. 12.) Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei: Scis quia
Pharisaei, audito verbo hoc, scandalizati sunt? Ex uno sermone omnis
superstitio observationum Judaicarum fuerat elisa; qui in cibis sumendis
abominandisque, religionem suam sitam arbitrabantur [Al. arbitrantur].
Et quia crebro teritur in Ecclesiasticis Scripturis, scandalum, breviter
dicamus quid significet. Σκῶλον et scandalum, nos
offendiculum, vel ruinam et impactionem pedis possumus dicere. Quando
ergo legimus: Quicumque de minimis istis scandalizaverit quempiam, hoc
intelligimus, qui dicto factove occasionem ruinae cuiquam dederit.
(Vers. 13.) At ille respondens, ait: Omnis plantatio quam non
plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur. Etiam quae plana videntur in
Scripturis, plena sunt quaestionibus. Omnis, inquit, plantatio quam
non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur. Ergo eradicabitur et illa
plantatio, de qua Apostolus ait: Ego plantavi, Apollo rigavit (I Cor.
III, 6). Sed solvitur quaestio ex eo quod sequitur: Deus autem
incrementum dedit (Ibid., 9). Dicit et ipse: Dei agricultura, Dei
aedificatio estis (III Joan. VIII). Et in alio loco: Cooperatores
Dei sumus. Si autem cooperatores: igitur plantante Paulo, et rigante
Apollo, Deus cum cooperatoribus [Al. operatoribus] suis plantat et
rigat. Abutuntur hoc loco qui diversas naturas introducunt, dicentes: Si
plantatio quam non plantavit Pater, eradicabitur: ergo quam plantavit ille, non
potest eradicari. Sed audiant illud Jeremiae; Ego vos plantavi vineam veram,
quomodo versi estis in amaritudinem vitis alienae (Jerem. II, 21)?
Plantavit quidem Deus, et nemo potest eradicare plantationem ejus. Sed quoniam
ista plantatio in voluntate proprii arbitrii est, nullus alius eam eradicare
poterit, nisi ipsa praebuerit assensum.
(Vers. 14.) Sinite illos, caeci sunt, duces caecorum. Caecus autem
si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt. Hoc est quod Apostolus
praeceperat: Haereticum hominem post unam et alteram correptionem devita,
sciens quod perversus sit hujuscemodi, et a semetipso damnatus (Tit.
III, 10). In hunc sensum et Salvator praecepit doctores pessimos
dimittendos arbitrio suo, sciens eos difficulter ad veritatem posse trahi, et
caecos esse, et caecum populum in errorem trahere.
(Vers. 15, 16.) Respondens autem Petrus, dixit ei: Edissere nobis
parabolam istam. At ille dixit: Adhuc et vos sine intellectu estis? Quod
aperte dictum fuerat, et patebat auditui, apostolus Petrus per parabolam dictum
putat, et in re manifesta mysticam quaerit intelligentiam. Corripiturque a
Domino, quare parabolice dictum putet, quod perspicue locutus est. Ex quo
animadvertimus vitiosum esse auditorem, qui aut obscura manifeste, aut
manifeste dicta obscure velit intelligere.
(Vers. 17, 18.) Non intelligitis, quia omne quod in os intrat, in ventrem
vadit, et in secessum emittitur? Quae autem procedunt de ore, de corde exeunt,
et ea coinquinant hominem. Omnia Evangeliorum loca apud haereticos et
perversos plena sunt scandalis. Et ex hac sententiola quidam calumniantur, quod
Dominus physicae disputationis ignarus, putet omnes cibos in ventrem ire, et in
secessum digeri [Al. dirigi]: cum statim infusae escae per artus et
venas ac medullas, nervosque fundantur. Unde et multos, qui vitio stomachi
perpetem sustinent vomitum, post coenas et prandia, statim evomere quod
ingesserint, et tamen corpulentos esse: quia ad primum tactum liquidior cibus
et potus per membra fundantur. Sed istiusmodi homines dum volunt alterius imperitiam
reprehendere, ostendunt suam. Quamvis enim tenuis humor et liquens esca, cum in
venis et artubus concocta fuerit et digesta, per occultos meatus corporis, quos
Graeci πόρους vocant, ad
inferiora dilabitur, et in secessum vadit.
(Vers. 19, 20.) De corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia,
adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae: haec sunt quae
coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem.
De corde, inquit, exeunt cogitationes malae. Ergo animae principale non
secundum Platonem in cerebro, sed juxta Christum in corde est: et arguendi ex
hac sententia sunt, qui cogitationes a diabolo immitti putant, et non ex
propria nasci voluntate. Diabolus adjutor et incentor malarum cogitationum
potest esse, auctor esse non potest. Sin autem semper in insidiis positus,
levem cogitationum nostrarum scintillam suis fomitibus inflammarit, non debemus
opinari eum cordis quoque occulta rimari, sed ex corporis habitu, et gestibus
aestimare quid versemus intrinsecus. Verbi gratia: Si pulchram mulierem nos
crebro viderit inspicere, intelligit cor amoris jaculo vulneratum.
(Vers. 21, 22.) Et egressus inde Jesus, secessit in partes Tyri et
Sidonis. Et ecce mulier Chananaea a finibus illis egressa clamavit, dicens ei.
Scribis et Pharisaeis calumniatoribus derelictis, transgreditur in partes Tyri
et Sidonis, ut Tyrios, Sidoniosque curaret. Mulier autem Chananaea egreditur de
finibus pristinis, ut clamans filiae impetret sanitatem. Observa quod in quinto
decimo loco filia Chananaeae sanetur. Miserere mei, Domine, fili David. Inde
novit vocare filium David, quia egressa jam fuerat de finibus suis, et errorem
Tyriorum ac Sidoniorum loci ac fidei commutatione dimiserat. Filia mea male a
daemonio vexatur. Ego filiam Chananaeae, puto animas esse credentium, quae male
a daemonio vexabantur, ignorantes Creatorem, et adorantes lapidem.
(Vers. 23.) Qui non respondit ei verbum. Non de superbia Pharisaica,
nec de Scribarum supercilio; sed ne ipse sententiae suae videretur esse contrarius,
per quam jusserat: In viam gentium ne abieritis, et in civitates
Samaritanorum ne intraveritis (Supra, X, 5). Nolebat enim occasionem
calumniatoribus dare perfectamque salutem gentium, passionis et resurrectionis
tempori reservabat. Et accedentes discipuli ejus rogabant eum, dicentes:
Dimitte eam, quia clamat post nos. Discipuli illo adhuc tempore mysteria
Domini nescientes, vel misericordia commoti, rogabant pro Chananaea muliere,
quam alter Evangelista Syrophoenissam appellat (Marc. VII), vel importunitate
ejus carere cupientes; quia non ut clementem, sed ut durum medicum crebrius
inclamaret.
(Vers. 24.) Ipse autem respondens ait: Non sum missus nisi ad oves, quae
perierunt [Al. perditas] domus Israel. Non quo et ad
gentes non missus sit; sed quo primum missus sit ad Israel, ut illis non
recipientibus Evangelium, justa fieret ad gentes transmigratio. Et
significanter dixit, ad oves perditas domus Israel; ut ex hoc loco etiam
unam erroneam ovem de alia parabola intelligamus.
(Vers. 25, 26.) At illa venit et adoravit eum, dicens: Domine, adjuva me.
Qui respondens ait: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.
Mira sub persona mulieris Chananitidis Ecclesiae fides, patientia et humilitas
praedicatur. Fides, qua credidit sanari posse filiam suam. Patientia, qua
toties contempta, in precibus perseverat. Humilitas, qua se non canibus, sed
catulis comparat. Canes autem ethnici propter idololatriam dicuntur, qui esui
sanguinis dediti, et cadaveribus mortuorum, feruntur in rabiem. Nota quod ista Chananitis
perseveranter primum filium David, deinde Dominum vocet, et ad extremum adoret
ut Deum.
(Vers. 27, 28.) At illa dixit: Etiam, Domine. Nam et catelli edunt de
micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. Tunc respondens Jesus, ait illi: O
mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex
illa hora. Scio me, inquit, filiorum panem non mereri, nec integros posse
capere cibos; nec sedere ad mensam cum patre; sed contenta sum reliquiis
catulorum; ut per humilitatem micarum, ad panis integri veniam magnitudinem. O
mira rerum conversio! Israel quondam filius, nos canes. Pro diversitate fidei,
ordo nominum commutatur. De illis postea dicitur: Circumdederunt me canes
multi (Ps. XXI, 17). Et: Videte canes, videte malos operarios, videte
concisionem (Philipp. III). Nos audivimus cum Syrophoenissa, et muliere
quae sanguine fluxerat: Magna est fides tua, fiat tibi sicut vis. Et: Filia,
fides tua te salvam fecit.
(Vers. 29, 30.) Et cum transisset inde Jesus, venit secus mare Galilaeae:
et ascendens in montem, sedebat ibi. Et accesserunt ad eum turbae multae,
habentes secum mutos, caecos, claudos, debiles, et alios multos. Et projecerunt
eos ad pedes ejus. In eo loco ubi Latinus interpres transtulit, debiles, in
Graeco scriptum est, κυλλοὺς,
quod non generale debilitatis, sed unius infirmitatis est nomen: ut quomodo
claudus dicitur, qui uno claudicat pede: sic κυλλὸς appelletur qui unam manum
debilem habet. Nos proprietatem hujus verbi non habemus. Unde et in
consequentibus evangelista caeterorum debilium exposuit sanitates, horum
tacuit. Quid enim sequitur.
(Vers. 31.) Et curavit eos: ita ut turbae mirarentur, videntes mutos
loquentes, claudos ambulantes, caecos videntes: et magnificabant Deum Israel.
De κυλλοῖς tacuit,
quia quid econtrario diceret, non habebat. Hoc de uno verbo. Intueamur autem
quod sanata Chananaeae filia revertatur ad Judaeam, et ad mare Galilaeae, et
ascendat in montem: et quasi avis teneros fetus provocet ad volandum; ibique
sedeat, et turbae concurrant ad eum, deducentes sive portantes secum variis
oppressos infirmitatibus: quos postquam curavit, dedit eis cibos; et hoc opere
completo, ascendit in naviculam, et venit in fines Magedan. Et ascendens in
montem, sedebat ibi: et accesserunt ad eum turbae. Observa quod muti, claudi,
et caeci ducuntur ad montem, ut ibi curentur a Domino.
(Vers. 32.) Jesus autem convocatis discipulis suis, dixit: Misereor
turbae, quia triduo jam perseverant mecum, et non habent quod manducent. Et
dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via. Vult pascere quos curavit,
prius aufert debilitates, ut postea sanis offerat cibos. Convocat quoque
discipulos suos, et quod facturus est, loquitur, ut vel magistris exemplum
tribuat, cum minoribus atque discipulis communicanda esse consilia, vel ex
confabulatione intelligant signi magnitudinem, respondentes se panes in eremo
non habere. Misereor, inquit, turbae, quia triduo jam perseverant mecum.
Miseretur turbae, quia in trium dierum numero, Patri, Filio, Spirituique sancto
credebant. Et non habent quod manducent. Turba semper esurit, et cibis indiget,
nisi saturetur a Domino. Et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via.
Esuriebant post magnas debilitates, et per patientiam futuros exspectabant
cibos. Non vult eos Jesus dimittere jejunos, ne deficiant in via. Periclitatur
ergo, qui sine coelesti pane ad optatam mansionem pervenire festinat. Unde et
angelus loquitur ad Eliam: Surge, et manduca, quia grandem viam ambulaturus
es (III Reg. XIX, 7).
(Vers. 33 seqq.) Et dicunt ei discipuli: Unde ergo nobis in deserto panes
tantos, ut saturemus turbam tantam? Et ait illis Jesus: Quot habetis panes? At
illi dixerunt: Septem, et paucos pisciculos, et praecepit turbae ut
discumberent super terram. Et accipiens septem panes et pisces, et gratias
agens fregit, et dedit discipulis suis: et discipuli dederunt populo. Et
comederunt omnes, et saturati sunt. Et quod superfuit de fragmentis, tulerunt
septem sportas plenas. Erant autem qui manducaverunt quatuor millia hominum, extra
parvulos et mulieres. Et dimissa turba, ascendit in naviculam, et venit in
fines Magedan [Μαγδαλά]. De hoc signo jam
supra diximus, et eadem repetere otiosi est: tantum in his quae discrepant,
immoremur. Supra legimus: Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli,
dicentes: Desertus est locus (Supra, XIV, 15), et reliqua. Hic discipulis
convocatis, ipse Dominus loquitur: Misereor turbae, quia triduo jam
perseverant mecum. Ibi quinque panes erant et duo pisces: hic septem panes
et pauci pisciculi. Ibi super fenum discumbunt: hic super terram. Ibi qui
comedunt quinque millia sunt, juxta panum numerum quos comedunt: hic quatuor
millia. Ibi duodecim cophini replentur de reliquiis fragmentorum: hic septem
sportae. In superiori ergo signo, quia propinqui erant et vicini quinque
sensuum, non ipse Dominus eorum recordatur, sed discipuli: et recordantur
vespere vicina nocte, et inclinante jam sole. Hic autem ipse Dominus
recordatur, et misereri se dicit, et causam miserationis exponit: quia
triduo jam perseverant mecum [Al. cum eo, et secum], et
dimittere eos jejunos non vult, ne deficiant in via. Isti qui de septem
panibus, hoc est, in sacrato aluntur numero atque perfecto, non sunt quinque
millia, sed quatuor millia: qui numerus semper in laude ponitur, et quadrangulus
lapis non fluctuat, et non est instabilis; et ob hanc causam etiam Evangelia in
eo numero consecrata sunt.
(Cap. XVI.—Vers. 1 seqq.) Et accesserunt ad eum Pharisaei et Sadducaei
tentantes, et rogaverunt eum, ut signum de coelo ostenderet eis. At ille
respondens, ait illis: Facto vespere, dicitis, serenum erit; rubicundum est
enim coelum: et mane, hodie tempestas; rutilat enim triste coelum. Faciem ergo
coeli dijudicare nostis, signa autem temporum non potestis scire. Generatio
mala et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae
prophetae. Hoc in plerisque codicibus non habetur: sensusque manifestus
est, quod ex elementorum ordine atque constantia, possint et sereni, et pluviae
dies praenosci. Scribae autem et Pharisaei, qui videbantur legis esse doctores,
ex prophetarum vaticinio non potuerunt intelligere Salvatoris adventum.
(Vers. 5.) Et relictis illis, abiit, et cum venissent discipuli ejus
trans fretum, obliti sunt panes accipere. Qui dixit illis. Relictis Scribis
et Pharisaeis, quibus dixerat: Generatio mala et adultera signum quaerit, et
signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae, recte abiit trans fretum,
et gentium secutus est populos. Quid autem sibi velit signum Jonae, jam supra
dictum est.
(Vers. 6, 7.) Intuemini, et cavete a fermento Pharisaeorum et
Sadducaeorum. At illi cogitabant inter se, dicentes: Quia panes non accepimus.
Qui cavet a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum, Legis ac litterae praecepta
non servat, traditiones hominum negligit, ut faciat mandatum Dei.
(Vers. 8 seqq.) Sciens autem Jesus, dixit eis: Quid cogitatis inter vos,
modicae fidei, quia panes non habetis? Nondum intelligitis, neque recordamini
quinque panum, et quinque millium hominum, et quot cophinos sumpsistis? Neque
septem panum, quatuor millium hominum, et quot sportas sumpsistis? Quare non
intelligitis, quia non de pane dixi vobis: Cavete a fermento Pharisaeorum, et
Sadducaeorum. Tunc intellexerunt, quia non dixerit, cavendum a fermento panum,
sed a doctrina Pharisaeorum et Sadducaeorum. Per occasionem praecepti, quod
Salvator jusserat, dicens: Cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum,
docet eos quid significent quinque panes, et septem: quinque millia hominum, et
quatuor millia, quae pasta sunt in eremo; quod licet signorum magnitudo
perspicua sit, tamen et aliud in spirituali intelligentia demonstretur. Si enim
fermentum Pharisaeorum et Sadducaeorum non corporalem panem, sed traditiones
perversas, et haeretica significat dogmata; quare et cibi, quibus nutritus est
populus Dei, non veram doctrinam integramque significent? Quaerat aliquis et
dicat: Quomodo panes non habebant, qui statim impletis septem sportis,
ascenderunt in naviculam, et venerunt in fines Magedan: ibique audiunt
navigantes, quod cavere debeant a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum? Sed
Scriptura testatur quod obliti sint eos secum tollere. Hoc est fermentum, de
quo et Apostolus loquitur; Modicum fermentum totam massam corrumpit (I Cor.
V, 6). Istiusmodi fermentum, quod omni ratione vitandum est, habuit Marcion,
et Valentinus, et omnes haeretici. Fermentum hanc vim habet, ut si farinae
mixtum fuerit, quod parvum videbatur, crescat in majus, et ad saporem suum
universam conspersionem [Al. conversionem] trahat: ita et doctrina haeretica,
si vel modicam scintillam in tuum pectus jecerit, in brevi ingens flamma
succrescit, et totam hominis possessionem ad se trahit. Denique sequitur: Tunc
intellexerunt, quia non dixisset cavendum a fermento panum, sed a doctrina
Pharisaeorum et Sadducaeorum.
Liber tertius
(Vers. 13.) Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Philippus
iste est frater Herodis, de quo supra diximus, tetrarcha Ituraeae et
Trachonitidis regionis, qui in honorem Tiberii Caesaris Caesaream, quae nunc
Paneas dicitur, construxit, et in honorem Caesaris, pariterque sui nominis
appellavit eam Caesaream Philippi, et est in provincia Phoenicis: imitatus
Herodem patrem, qui in honorem Augusti Caesaris appellavit Caesaream, quae
prius turris Stratonis vocabatur: et ex nomine filiae ejus Juliadem trans Jordanem
exstruxit. Iste [Al. ille] locus est Caesareae Philippi, ubi Jordanis
oritur ad radices Libani, et habet duos fontes, unum nomine Jor, et
alterum Dan, qui simul mixti, Jordanis nomen efficiunt. Et
interrogabat discipulos suos, dicens: Quem dicunt homines esse Filium
hominis? Non dixit, quem me dicunt esse homines, sed Filium hominis:
ne jactanter de se quaerere videretur. Et nota, quod ubicumque scriptum est in
veteri Testamento, filius hominis, in Hebraeo positum sit, filius
Adam. Ut est illud [Al. illud quoque], quod in psalmo legimus: Filii
hominum usquequo gravi corde (Psal. IV, 3), quod in Hebraeo dicitur,
filii Adam. Pulchre autem interrogat: Quem dicunt homines esse Filium
hominis? quia qui de Filio hominis loquuntur, homines sunt: qui vero divinitatem
ejus intelligunt, non homines, sed dii appellantur.
(Vers. 14.) At illi dixerunt: Alii Joannem Baptistam, alii autem
Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex prophetis. Dicit illis Jesus. Miror
quosdam interpretes causas errorum inquirere singulorum, et disputationem
longissimam texere, quare Dominum nostrum Jesum Christum alii Joannem
putaverint, alii Eliam, alii Jeremiam, aut unum ex prophetis: cum sic potuerint
errare in Elia et Jeremia, quomodo Herodes erravit in Joanne, dicens: Quem
ego decollavi Joannem, ipse surrexit a mortuis, et virtutes operantur in eo
(Marc. VI, 16).
(Vers. 15, 16.) Vos autem quem me esse dicitis? Respondens Simon
Petrus, dixit: Tu es Christus Filius Dei vivi. Prudens lector, attende,
quod ex consequentibus textuque sermonis, apostoli nequaquam homines, sed dii
appellantur. Cum enim dixisset: Quem dicunt homines esse Filium hominis,
subjecit: Vos autem quem me esse dicitis? Illis quia homines sunt,
humana opinantibus; vos qui estis dii, quem me esse existimatis? Petrus ex persona
omnium apostolorum profitetur: Tu es Christus Filius Dei vivi. Deum
vivum appellat, ad distinctionem eorum deorum, qui putantur dii, sed mortui
sunt: Saturnum, Jovem, Venerem, Minervam [Al. Cererem], Liberum,
Herculem, et caetera idolorum portenta significans.
(Vers. 17.) Respondens autem Jesus, dixit ei: Beatus es, Simon
Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in coelis
est. Testimonio de se Apostoli reddit vicem. Petrus dixerat: Tu es
Christus Filius Dei vivi; mercedem recepit vera confessio: Beatus es,
Simon Barjona. Quare? quia non revelavit tibi caro et sanguis, sed
revelavit Pater. Quod caro et sanguis revelare non potuit, Spiritus sancti
gratia revelatum est. Ergo ex confessione sortitur vocabulum, quod revelationem
ex Spiritu sancto habeat, cujus et filius appellandus sit. Siquidem Barjona
in nostra lingua sonat, filius columbae. Alii simpliciter accipiunt,
quod Simon, id est, Petrus, sit filius Joannis, juxta alterius loci
interrogationem: Simon Joannis, diligis me (Joan. XXI, 15)? Qui
respondit: Domine, tu scis. Et volunt Scriptorum vitio depravatum, ut
pro Bar Joanna, hoc est, filius Joannis, Barjona scriptum sit,
una detracta syllaba. Joanna autem interpretatur, Domini gratia. Utrumque
autem nomen mystice intelligi potest, quod et columba, Spiritum sanctum; et
gratia Dei, donum significet spirituale. Illud quoque quod ait: Quia caro et
sanguis non revelavit tibi, Apostolicae narrationi comparatur, in qua ait: Continuo
non acquievi carni et sanguini (Galat. I, 16), carnem ibi et
sanguinem, Judaeos significans, ut hic quoque sub alio sensu demonstretur, quod
ei non per doctrinam Pharisaeorum, sed per Dei gratiam Christus Dei Filius
revelatus sit.
(Vers. 18.) Et ego dico tibi. Quid est quod ait: Et ego
dico tibi? Quia tu mihi dixisti: Tu es Christus Filius Dei vivi: et ego
dico tibi, non sermone casso, et nullum habente opus, sed dico tibi: quia
meum dixisse, fecisse est. Quia tu es Petrus, et super hanc petram
aedificabo Ecclesiam meam. Sicut ipse lumen apostolis donavit, ut lumen
mundi appellarentur, caeteraque ex Domino sortiti sunt vocabula: ita et Simoni,
qui credebat in petram Christum, Petri largitus est nomen. At secundum
metaphoram petrae, recte dicitur ei: Aedificabo Ecclesiam meam super te. Et
portae inferi non praevalebunt adversus eam. Ego portas inferi reor vitia
atque peccata: vel certe haereticorum doctrinas, per quas illecti homines
ducuntur ad tartarum. Nemo itaque putet de morte dici, quod apostoli conditioni
mortis subjecti non fuerint, quorum martyria videat coruscare.
(Vers. 19.) Et dabo tibi claves regni coelorum. Et quodcumque
ligaveris super terram, erit ligatum in coelis: et quodcumque solveris super
terram, erit solutum in coelis. Istum locum episcopi et presbyteri non
intelligentes, aliquid sibi de Pharisaeorum assumunt supercilio, ut vel damnent
innocentes, vel solvere se noxios arbitrentur; cum apud Deum non sententia
sacerdotum, sed reorum vita quaeratur. Legimus in Levitico (Cap. XIV) de
leprosis, ubi jubentur, ut ostendant se sacerdotibus, et si lepram habuerint,
tunc a sacerdote immundi fiant: non quo sacerdotes leprosos faciant et
immundos; sed quo habeant notitiam leprosi, et non leprosi, et possint
discernere qui mundus, quive immundus sit. Quomodo ergo ibi leprosum sacerdos
mundum vel immundum facit: sic et hic alligat, vel solvit episcopus et
presbyter, non eos qui insontes sunt, vel noxii; sed pro officio suo, cum
peccatorum audierit varietates, scit qui ligandus sit, quive solvendus.
(Vers. 20.) Tunc praecepit discipulis suis ut nemini dicerent,
quia ipse esset Jesus Christus. Supra mittens discipulos ad praedicandum,
jusserat eis ut annuntiarent adventum suum: hic praecepit, ne se dicant esse
Jesum Christum. Mihi videtur aliud esse Christum praedicare, aliud Jesum
Christum. Christus commune dignitatis est nomen: Jesus proprium vocabulum
Salvatoris. Potest autem fieri, ut idcirco ante passionem et resurrectionem se
noluerit praedicari; ut completo postea sanguinis sacramento, opportunius
apostolis diceret: Euntes docete omnes gentes (Matth. ult. 19),
etc. Quod ne quis putet nostrae tantum esse intelligentiae, et non sensus
Evangelici, quae sequuntur, causas prohibitae tunc praedicationis exponunt.
(Vers. 21.) Exinde coepit Jesus ostendere discipulis suis, quia
oporteret eum ire Jerosolymam, et multa pati a senioribus et scribis, et
principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere. Et est sensus:
Tunc me praedicate, cum ista passus fuero, quia non prodest Christum publice
praedicare, et ejus vulgare in populis majestatem, quem post paululum
flagellatum visuri sint et crucifixum, et multa pati a senioribus, et scribis,
et principibus sacerdotum. Et nunc Jesus multa patitur ab his, qui rursum sibi
crucifigunt Filium Dei (Hebr. VI): et cum seniores putentur in Ecclesia,
et principes sacerdotum, simplicem sequentes litteram, occidunt Filium Dei, qui
totus sentitur in spiritu.
(Vers. 22, 23.) Et assumens eum Petrus, coepit increpare illum,
dicens: Absit a te, Domine, non erit tibi hoc. Qui conversus dixit Petro: Vade
post me, Satana, scandalum es mihi: quia non sapis ea quae Dei sunt, sed ea
quae hominum. Saepe diximus nimii ardoris amorisque quam maximi fuisse
Petrum in Dominum Salvatorem. Quia ergo post confessionem suam, qua dixerat: Tu
es Christus Filius Dei vivi; et praemium Salvatoris, quod audierat: Beatus
es, Simon Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi; sed Pater meus qui
in coelis est, repente audit a Domino, oportere se ire Jerosolymam, ibique
multa pati a senioribus et scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et
tertia die resurgere, non [Vict. tacet non] vult destrui confessionem
suam; nec putat fieri posse ut Filius Dei occidatur: assumitque eum in affectum
suum, vel separatim ducit, ne praesentibus caeteris condiscipulis magistrum
videatur arguere, et coepit increpare illum amantis affectu, et optantis
dicere: Absit a te, Domine: vel ut melius habetur in Graeco, ἵλεώς σοι,
Κύριε, οὐ μὴ
ἔσται σοι
τοῦτο, hoc est, propitius sis tibi, Domine,
non erit tibi hoc: non potest fieri, nec recipiunt aures meae, ut Dei
Filius occidendus sit. Ad quem Dominus conversus, ait: Vade retro [Vict.
addit me], Satana, scandalum mihi es. Satanas interpretatur, adversarius,
sive contrarius. Quia contraria, inquit, loqueris voluntati meae, debes
adversarius appellari. Multi putant quod non Petrus correptus sit, sed
adversarius spiritus, qui haec dicere Apostolo [Al. Apostolum]
suggerebat. Sed mihi hic error Apostolicus, et de pietatis affectu veniens,
numquam incentivum diaboli videbitur: Vade retro me, Satana. Diabolo
dicitur: Vade retro. Petrus audit: Vade retro me, hoc est,
sequere sententiam meam: quia non sapis ea quae Dei sunt, sed quae hominum.
Meae voluntatis est, et Patris (cujus veni facere voluntatem (Joan. VI) ut
pro hominum salute moriar, tu tuam tantum considerans voluntatem, non vis
granum tritici in terram cadere, ut multos fructus afferat (Joan. XII).
Prudens lector inquirat quomodo post tantam beatitudinem: Beatus es, Simon
Barjona; et: Tu es Petrus; et super hanc petram aedificabo Ecclesiam
meam; et portae inferi non praevalebunt adversus eam; et: Tibi dabo
claves regni coelorum; et: Quod ligaveris vel solveris super terram,
erit ligatum vel solutum in coelo; nunc audiat: Vade retro me, Satana,
scandalum mihi es? Aut quae sit tam repentina conversio, ut post tanta
praemia, Satanas appelletur? Sed si consideret qui hoc quaerit, Petro illam
benedictionem et beatitudinem, ac potestatem, et aedificationem super eum
Ecclesiae, in futuro promissam, non in praesenti datam intelliget. Aedificabo,
inquit, super te Ecclesiam meam et portae inferi non praevalebunt adversus
eam. Et: Dabo tibi claves regni coelorum. Omnia de futuro, quae si
statim dedisset ei, numquam in eo pravae opinionis error invenisset locum.
(Vers. 24 seqq.) Tunc Jesus dixit discipulis suis: Si quis vult
post me venire, abneget semetipsum; et tollat crucem suam, et sequatur me. Qui
enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam. Qui autem perdiderit
animam suam propter me, inveniet eam. Quid enim prodest homini si universum
mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Qui deponit veterem
hominem cum operibus suis (Coloss. III), denegat semetipsum dicens: Vivo
autem jam non ego, vivit vero in me Christus (Galat. II, 20):
tollitque crucem suam, et mundo crucifigatur. Cui autem mundus crucifixus est,
sequitur Dominum crucifixum. Aut quam dabit homo commutationem pro anima
sua? Pro Israel datur commutatio Aegyptus et Aethiopia, et Syene (Isai.
XLIII, 3, 4): pro anima humana illa sola est retributio, quam Psalmista
canit: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Calicem
salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo (Ps. CXV, 3). (Vers.
27.) Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis
suis: et tunc reddet unicuique secundum opus ejus. Petrus ad praedicationem
Dominicae mortis scandalizatus, sententia Domini fuerat increpatus: provocati
discipuli, ut abnegarent se, et tollerent crucem suam, et morientium animo
sequerentur magistrum. Grandis terror audientium, et qui possit, principe
apostolorum perterrito, etiam aliis metum injicere: idcirco tristibus laeta
succedunt, et dicit: Filius hominis venturus est in gloria Patris sui cum
angelis suis. Times mortem, audi gloriam triumphantis. Vereris crucem,
ausculta angelorum ministeria. Et tunc, inquit, reddet unicuique
secundum opera ejus (Rom. X, 12). Non est distinctio Judaei et
ethnici, viri et mulieris, pauperum et divitum, ubi non personae, sed opera
considerantur.
(Vers. 28.) Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non
gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo.
Terrorem apostolorum spe medicari voluerat promissorum, dicens: Filius
hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis. Insuper
auctoritate judicis addita: et reddet unicuique secundum opera sua.
Poterat apostolorum tacita cogitatio, istiusmodi scandalum sustinere:
occisionem et mortem nunc dicis esse venturam: quod autem promittis te
affuturum in gloria Patris cum angelorum ministeriis, et judicis potestate, hoc
in dies erit, et in tempora longa differetur [Al. differtur]. Praevidens
ergo occultorum cognitor quid possent objicere, praesentem timorem praesenti
compensat praemio. Quid enim dicit: Sunt quidam de hic stantibus, qui non
gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo; ut
qualis est postea venturus, ob incredulitatem vestram praesenti tempore
demonstretur.
(Cap. XVII.—Vers. 1.) Et post dies sex, assumens Jesus Petrum, et
Jacobum, et Joannem fratrem ejus. Quare Petrus, et Jacobus, et Joannes in
quibusdam Evangeliorum locis separentur a caeteris; aut quid privilegii habeant
extra alios apostolos, crebro diximus. Nunc quaeritur quomodo post dies sex
assumpserit eos, et duxerit in montem excelsum seorsum: cum Lucas evangelista
octonarium numerum ponat (Luc. IX). Sed facilis responsio est, quia hic
medii ponuntur dies, ibi primus additur et extremus. Non enim dicitur: Post
dies octo assumpsit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem; sed die octavo. Ducit
illos in montem excelsum seorsum. Ducere ad montana discipulos, pars regni
est. Ducuntur seorsum, quia multi vocati, pauci vero electi (Matth. XX, 16,
et XXII, 14).
(Vers. 2.) Et transfiguratus est ante eos. Qualis futurus est
tempore judicandi, talis apparuit apostolis. Quod autem dicit: Transfiguratus
est ante eos, nemo putet pristinam eum formam et faciem perdidisse, vel
amisisse corporis veritatem, et assumpsisse corpus vel spirituale, vel aereum;
sed quomodo transformatus sit, evangelista demonstrat, dicens. Et resplenduit
facies ejus sicut sol, vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix. Ubi
splendor faciei ostenditur, et candor describitur vestium, non substantia
tollitur, sed gloria commutatur. Resplenduit facies ejus sicut sol.
Certe transformatus est Dominus in eam gloriam, qua venturus est postea in
regno suo. Transformatio splendorem addidit, faciem non subtraxit. Esto corpus
spirituale fuerit, num et vestimenta mutata sunt, quae intantum fuere candida,
ut alius evangelista dixerit: Qualia fullo super terram non potest facere
(Marc. IX, 2). Quod autem fullo super terram potest facere, corporale
est, et tactui subjacet, et non spirituale et aereum, quod illudat oculis, et
tantum in phantasmate conspiciatur.
(Vers. 3.) Et ecce apparuerunt illis Moyses et Elias, cum eo
loquentes. Scribis et Pharisaeis tentantibus se, et de coelo signa
poscentibus, dare noluit, sed pravam postulationem confutavit responsione
prudenti. Hic vero, ut apostolorum augeat fidem, dat signum de coelo, Elia inde
descendente quo conscenderat; et Moyse ab inferis resurgente: quod et Achaz per
Isaiam praecipitur, ut petat sibi signum de excelso, aut de inferno (Isai.
VII, et IV Reg. II). Nam quod dictum est: Apparuerunt illis Moyses et
Elias, cum eo loquentes; et in alio refertur Evangelio, nuntiasse ei quae
Jerosolymis passurus esset (Luc. IX): Lex ostenditur et prophetae, qui
et passionem Domini, et resurrectionem crebris vocibus nuntiarunt.
(Vers. 4.) Respondens autem Petrus, dixit ad Jesum: Domine, bonum
est nos hic esse. Qui ad montana conscenderat, non vult ad terrena
descendere; sed semper in sublimibus perseverare. Si vis, faciamus hic tria
tabernacula: Tibi unum, Moysi unum, et Eliae unum. Erras, Petre, sicut et
alius evangelista testatur. Nescis quid dicas (Luc. IX). Noli tria tabernacula
quaerere, cum unum sit tabernaculum Evangelii, in quo Lex et Prophetae
recapitulanda sunt. Si autem quaeris tria tabernacula, nequaquam servos cum
Domino conferas, sed fac tria tabernacula: immo unum Patri, et Filio, et
Spiritui sancto; ut quorum est una divinitas, unum sit et in pectore tuo
tabernaculum.
(Vers. 5.) Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et
ecce vox de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene
complacui: ipsum audite. Quia imprudenter interrogaverat, propterea
responsionem Domini non meretur, sed Pater respondet pro Filio, ut verbum
Domini compleretur: Ego testimonium non dico pro me, sed Pater qui me misit,
ipse pro me dicit testimonium (Joan. V, 37, et VIII, 18). Nubes autem
videtur lucida, et obumbrat eos: ut qui carnale e frondibus, aut tentoriis
quaerebant tabernaculum, nubis lucidae operirentur umbraculo. Vox quoque de
coelo Patris loquentis auditur, quae et testimonium perhibeat Filio; et Petrum
[Al. Petri], errore sublato, doceat veritatem: immo per Petrum caeteros
apostolos. Hic est, ait, Filius meus dilectus: huic figendum est
tabernaculum, huic obtemperandum. Hic est filius, illi servi sunt: Moyses et
Elias debent et ipsi vobiscum in penetralibus cordis sui Domino tabernaculum
praeparare.
(Vers. 6.) Et audientes discipuli, ceciderunt in faciem suam, et
timuerunt valde. Triplicem ob causam pavore terrentur, vel quia se errasse
cognoverant, vel quia nubes lucida operuerat eos, aut quia Dei Patris vocem
loquentis audierant: quia humana fragilitas conspectum majoris gloriae ferre
non sustinet, ac toto animo et corpore contremiscens, ad terram cadit. Quanto
quis ampliora quaesierit, tanto magis ad inferiora collabitur, si ignoraverit
mensuram suam.
(Vers. 7.) Et accessit Jesus, et tetigit eos. Quia illi
jacebant, et surgere non poterant, ipse clementer accedit, et tangit eos, ut
tactu timorem fuget, et debilitata membra solidentur. Dixitque eis: Surgite,
et nolite timere. Quos manu sanaverat, sanat imperio. Nolite timere.
Primum timor expellitur, ut postea doctrina tribuatur.
(Vers. 8.) Levantes autem oculos suos, neminem viderunt, nisi
solum Jesum. Rationabiliter postquam surrexerunt, non viderunt nisi solum
Jesum: ne si Moyses et Elias perseverassent cum Domino, Patris vox videretur
incerta, cui potissimum daret testimonium. Vident ergo Jesum stantem, ablata
nube, et Moysen et Eliam evanuisse: quia postquam Legis et Prophetarum umbra
discesserit, quae velamento suo apostolos texerat, utrumque lumen in Evangelio
reperitur.
(Vers. 9.) Et descendentibus illis de monte praecepit Jesus,
dicens: Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat.
Futuri regni praemeditatio, et gloria triumphantis demonstrata fuerat in monte.
Non ergo vult hoc in populos praedicari, ne et incredibile esset pro rei
magnitudine, et post tantam gloriam apud rudes animos sequens crux scandalum
faceret.
(Vers. 10.) Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes: Quid ergo
Scribae dicunt, quod Eliam oporteat primum venire? Nisi causas noverimus,
quare interrogaverint discipuli super Eliae nomine, stulta videtur, et
extraordinaria eorum interrogatio. Quid enim pertinet ad ea, quae supra scripta
sunt, de Eliae adventu quaerere? Traditio Pharisaeorum est, juxta Malachiam
prophetam (qui est novissimus in duodecim) quod Elias veniat ante adventum
Salvatoris, et reducat cor patrum ad filios, et filiorum ad patres, et
restituat omnia in antiquum statum (Malach. IV). Aestimant ergo
discipuli transformationem gloriae hanc esse, quam in monte videant, et dicunt:
Si jam venisti in gloria, quomodo praecursor tuus non apparet, maxime quia
Eliam viderant recessisse. Quando autem adjiciunt: Scribae dicunt quod Eliam
oporteat primum venire: Primum dicendo, ostendunt quod nisi Elias venerit,
non sit secundum Scripturas Salvatoris adventus.
(Vers. 11, 12.) At ille respondens, ait illis: Elias quidem
venturus est, et restituet omnia. Dico autem vobis, quia Elias jam venit.
Ipse qui venturus est in secundo Salvatoris adventu, juxta corporis fidem, nunc
per Joannem venit in virtute et spiritu. Et non cognoverunt eum; sed
fecerunt in eo quaecumque voluerunt: Hoc est, spreverunt, et decollaverunt
eum.
(Vers. 13.) Sic et Filius hominis passurus est ab eis. Tunc
intellexerunt discipuli, quia de Joanne Baptista dixisset eis. Quaeritur
autem cum Herodes et Herodias Joannem interfecerint, quomodo ipsi Jesum quoque
crucifixisse dicantur: cum legamus eum a Scribis et Pharisaeis interfectum? Et
breviter respondendum, quod et in Joannis nece Pharisaeorum factio consenserit,
et in occisione Domini Herodes junxerit voluntatem suam: qui illusum atque
despectum remiserit ad Pilatum, ut crucifigerent eum.
(Vers. 14, 15.) Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est, et
male patitur: nam saepe cadit in ignem, et crebro in aquam. Et obtuli eum
discipulis tuis, et non potuerunt curare eum. Quam ob causam daemon
observans lunae cursum, corripiat homines, et per creaturas infamare studeat
Creatorem, supra diximus. Mihi autem videtur juxta tropologiam lunaticus esse,
qui per horarum momenta mutatur ad vitia, nec persistit in coepto, sed crescit
atque decrescit: et nunc in ignem fertur, quo adulterantium corda succensa sunt
(Osee VII): nunc in aquas, quae non valent exstinguere charitatem. Quod
autem dicit: Obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum,
latenter accusat apostolos, cum impossibilitas curandi, interdum non ad
imbecillitatem curantium, sed ad eorum qui curandi sunt fidem referatur,
dicente Domino. Fiat tibi secundum fidem tuam (Marc. V, 34, et X, 52).
(Vers. 16.) Respondens autem Jesus, ait: O generatio incredula et
perversa, quousque ero vobiscum? Usquequo patiar vos? afferte huc illum ad me.
Non quod taedio superatus sit, et mansuetus ac mitis, qui non aperuit sicut
agnus coram tondente os suum (Isai. LIII), nec in verba furoris
eruperit; sed quod in similitudinem medici, si aegrotum videat contra sua
praecepta se gerere, dicat: Usquequo accedam ad domum tuam, quousque artis
perdam industriam, me aliud jubente, et te aliud perpetrante? Intantum autem
non est iratus homini, sed vitio; et per unum hominem Judaeos arguit
infidelitatis, ut statim intulerit: Afferte eum huc ad me.
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium,
et curatus est puer ex illa hora. Non ille qui patiebatur, sed daemon
debuerat increpari. Sive increpavit puerum, et exivit ab eo daemon: quia
propter peccata sua a daemone fuerat oppressus.
(Vers. 18.) Et dixerunt: quare nos non potuimus ejicere illum?
Dicit illis Jesus: Propter incredulitatem vestram. Amen quippe dico vobis.
Hoc est quod in alio loco dicit: Quaecumque in nomine meo petieritis,
credentes accipietis (Joan. XV, 2). Ergo quoties non accipimus, non
praestantis est impossibilitas, sed culpa deprecantium.
(Vers. 19.) Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis
monti huic: Transi hinc, et transibit: et nihil impossibile erit vobis.
Putant aliqui fidem grano sinapis comparatam, parvam dici, quod regnum coelorum
grano sinapis conferatur; cum apostolus dicat: Et si totam fidem habuero,
ita ut montes transferam (I Cor. XV, 2). Ergo magna est fides, quae
grano sinapis coaequatur. Montis translatio non ejus significatur, quem oculis
carnis aspicimus, sed illius qui a Domino translatus fuerat ex lunatico. Quod
enim ait: Dicetis monti huic, transi hinc, et transibit, de
daemone intelligitur. Ex quo stultitiae coarguendi sunt, qui contendunt,
apostolos, omnesque credentes, ne parvam quidem habuisse fidem: quia nullus
eorum montes transtulerit. Neque enim tantum prodest montis de alio in alium
locum translatio: et vana signorum quaerenda ostentatio; quantum in utilitatem
omnium iste mons transferendus est, qui per prophetam dicitur corrumpere omnem
terram (Zach. IV).
(Vers. 20.) Hoc autem genus non ejicitur, nisi per orationem et
jejunium. Dum docet quomodo nequissimus daemon possit expelli, omnes
instituit ad vitam.
(Vers. 21 seqq.) Conversantibus autem eis in Galilaea, dixit illis
Jesus: Filius hominis tradendus est in manus hominum, et occident eum; et
tertia die resurget. Et contristati sunt vehementer. Semper prosperis miscet
tristia, ut cum repente venerint, non terreant apostolos; sed a praemeditatis
ferantur animis: Si enim contristat eos quod occidendus est, debet laetificare
quod die tertio dicitur resurrecturus. Porro quod contristantur, et
contristantur vehementer, non de infidelitate venit (alioquin scierant [Al.
scirent] et Petrum esse correptum, quare non saperet ea quae Dei sunt, sed quae
hominum) verum quia pro dilectione magistri nihil de eo sinistrum, et humile
patiuntur audire.
(Vers. 24.) Et cum venissent Capharnaum, accesserunt qui didrachma
accipiebant, ad Petrum, et dixerunt: Magister vester non solvit didrachma? Ait:
Etiam. Post Augustum Caesarem Judaea facta est tributaria, et omnes censi
capite ferebantur. Unde et Joseph cum Maria cognata sua professus [Al.
profectus] est in Bethleem. Rursum quoniam nutritus erat in Nazareth (quod est
oppidum Galilaeae Capharnaum urbi subjacens) ex more poscunt tributa: et pro
signorum magnitudine hi qui exigebant, non audent ipsum repetere, sed
discipulum conveniunt, sive malitiose interrogant: utrum reddat tributa, an
contradicat Caesaris voluntati; juxta quod in alio loco legimus: Licet
Caesaris tributa solvere, an non (Marc. XII, 14)? Et cum
intrasset in domum, praevenit eum Jesus, dicens. Qui didrachma exigebant, seorsum
convenerant Petrum. Cumque intrasset domum, antequam Petrus suggereret,
interrogat Dominus, ne scandalizentur discipuli ad postulationem tributi; cum
videant eum nosse quae absente se gesta sunt.
(Vers. 25.) Quid tibi videtur, Simon? Reges terrae a quibus
accipiunt tributum vel censum, a filiis suis, an ab alienis? Et ille dixit: Ab
alienis. Dixit illi Jesus: Ergo liberi sunt filii. Dominus noster, et
secundum carnem, et secundum spiritum filius regis erat, vel ex David stirpe
generatus, vel omnipotentis Verbum Patris. Ergo tributa quasi regum filius non
debebat, sed qui humilitatem carnis assumpserat, debuit adimplere omnem
justitiam. Nosque infelices qui Christi censemur nomine, et nihil dignum tanta
facimus majestate: ille pro nobis et crucem sustinuit, et tributa reddidit, nos
pro illius honore tributa non reddimus, et quasi filii regis a vestigalibus
immunes sumus.
(Vers. 26.) Ut autem non scandalizemus eos: vade ad mare, et mitte
hamum, et eum piscem qui primus ascenderit, tolle. Et aperto ore ejus, invenies
staterem: illum sumens, da eis pro me et te. Quid primum mirer in hoc loco,
nescio, utrum praescientiam, an magnitudinem Salvatoris. Praescientiam quod
noverat piscem habere in ore staterem, et quod primus ipse capiendus esset.
Magnitudinem atque virtutem, si ad verbum ejus statim stater in ore piscis
creatus est, et quod futurum erat, ipse loquendo fecerit. Videtur autem mihi
secundum mysticos intellectus, iste esse piscis qui primus captus est, qui in
profundo maris erat, et in salsis amarisque gurgitibus morabatur, ut per
secundum Adam liberaretur primus Adam: et id quod in ore ejus, hoc est in
confessione fuerat inventum, pro Petro et Domino redderetur. Et pulchre idipsum
quidem datur pretium, sed divisum est, quia pro Petro quasi pro peccatore
pretium reddebatur: Dominus autem noster peccatum non fecerat, nec dolus
inventus est in ore ejus (Isai. LIII). Stater dicitur, qui duo habet
didrachmata, ut ostenderetur similitudo carnis, dum eodem et servus et Dominus
pretio liberantur. Sed et simpliciter intellectum aedificat auditorem: dum
tantae Dominus fuerit paupertatis, ut unde tributa pro se et apostolo redderet,
non habuerit. Quod si quis objicere voluerit: et quomodo Judas in loculis
portabat pecuniam? Respondebimus, rem pauperum in usus suos convertere nefas
putavit, nobisque idem tribuit exemplum.
(Cap. XVIII.—Vers. 1.) In illa hora accesserunt discipuli ad
Jesum, dicentes: Quis putas major est in regno coelorum? Quod saepe monui,
etiam nunc observandum est. Causae quaerendae sunt singulorum Domini dictorum
atque factorum. Post inventum staterem, post tributa reddita, quid sibi vult
apostolorum repentina interrogatio? In illa hora accesserunt discipuli ad
Jesum dicentes, Quis putas major est in regno coelorum? Quia viderant pro
Petro et Domino idem tributum redditum, ex aequalitate pretii, arbitrati sunt
Petrum omnibus apostolis esse praelatum, qui in redditione tributi Domino
fuerat comparatus, ideo interrogant, quis major sit in regno coelorum?
Vidensque Jesus cogitationes eorum, et causas erroris intelligens, vult
desiderium gloriae, humilitatis contentione sanare.
(Vers. 2.) Et advocans Jesus parvulum, statuit eum in medio eorum,
et dixit. Vel simpliciter quemlibet parvulum, ut aetatem quaereret, et
similitudinem innocentiae demonstraret. Vel certe parvulum statuit in medio
eorum seipsum, qui non ministrari, sed ministrare venerat, ut eis humilitatis
tribueret exemplum. Alii parvulum interpretantur Spiritum sanctum, quem
posuerit in cordibus discipulorum, ut superbiam in humilitatem mutaret.
(Vers. 3.) Amen dico vobis, nisi conversi fueritis et efficiamini
sicut parvuli, non intrabitis in regnum coelorum. Non praecipitur
apostolis, ut aetatem habeant parvulorum, sed ut innocentiam, et quod illi per
annos possident, hi possideant per industriam: ut malitia, non sapientia
parvuli sint.
(Vers. 4.) Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic
est major in regno coelorum. Sicut iste parvulus, cujus vobis exemplum
tribuo, non perseverat in iracundia, non laesus meminit, non videns pulchram
mulierem delectatur, non aliud cogitat, et aliud loquitur; sic et vos nisi
talem habueritis innocentiam, et animi puritatem, non poteritis regna coelorum
intrare. Sive aliter: Quicumque humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est
major in regno coelorum. Qui imitatus fuerit me, et se in exemplum mei
humiliaverit, ut tantum se dejiciat, quantum ego dejeci [Supp. me],
formam servi accipiens, hic intrabit in regnum coelorum (Philipp. II).
(Vers. 5.) Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me
suscipit. Qui talis fuerit, ut Christi imitetur humilitatem et innocentiam,
in eo Christus suscipitur. Et prudenter, ne cum delatum fuerit apostolis, se
putent honoratos, adjecit, non illos sui [Al. suo] merito, sed magistri
honore suscipiendos.
(Vers. 6.) Qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis qui in
me credunt. Nota quod qui scandalizatur, parvulus est: majores enim
scandala non recipiunt. Expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo
ejus, et demergatur in profundum maris. Quamquam haec generalis possit esse
sententia adversus omnes qui aliquem scandalizant, tamen juxta consequentiam
sermonis etiam contra apostolos dictum intelligi potest, qui interrogando, quis
major esset in regno coelorum, videbantur inter se de dignitate contendere, et
si in hoc vitio permansissent, poterant eos quos ad fidem vocabant, per suum
scandalum perdere, dum apostolos viderent inter se de honore pugnare. Quod
autem dixit: Expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus,
secundum ritum provinciae loquitur, quo majorum criminum ista apud veteres
Judaeos poena fuerit, ut in profundum ligato saxo demergerentur. Expedit autem
ei, quia multo melius est pro culpa brevem recipere poenam, quam aeternis
servari cruciatibus. Non enim vindicabit [Al. judicabit] Dominus bis in
idipsum (Naum. I).
(Vers. 7.) Vae mundo a scandalis. Necesse est enim ut veniant
scandala. Verumtamen vae homini per quem scandalum venit. Non quod necesse
sit venire scandala, alioquin sine culpa essent, qui scandalum faciunt, sed cum
necesse sit in isto mundo fieri scandala, unusquisque suo vitio scandalis
patet. Simulque per generalem sententiam percutitur Judas, qui proditioni
animum praeparaverat.
(Vers. 8, 9.) Si autem manus tua, vel pes tuus scandalizat te,
abscinde eum et projice abs te. Bonum est tibi ad vitam ingredi debilem vel
claudum, quam duas manus, vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum. Et
si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et projice abs te. Bonum est tibi cum
uno oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis.
Necesse est quidem venire scandala: Vae tamen ei est homini, qui quod necesse
est ut fiat in mundo, vitio suo facit, ut per se fiat. Igitur omnis truncatur
affectus, et universa propinquitas amputatur, ne per occasionem pietatis
unusquisque credentium scandalis pateat. Si, inquit, ita est quis tibi
conjunctus, ut manus, pes, oculus, et est utilis atque sollicitus, et acutus ad
perspiciendum: scandalum autem tibi facit, et propter dissonantiam morum te
pertrahit in gehennam: melius est, ut et propinquitate ejus, et emolumentis
carnalibus careas, ne dum vis lucrifacere cognatos et necessarios, causam
habeas ruinarum. Itaque non frater, non uxor, non filii, non amici, non omnis
affectus qui nos excludere potest a regno coelorum, amori Domini praeponatur.
Novit unusquisque credentium, quid sibi noceat, vel in quo sollicitetur animus,
ac saepe tentetur. Melius est vitam solitariam ducere, quam ob vitae praesentis
necessaria, aeternam vitam perdere.
(Vers. 10, 11.) Videte ne contemnatis unum ex his pusillis. Dico
enim vobis: quia angeli eorum in coelis semper vident faciem Patris mei
qui in coelis est. Venit enim Filius hominis salvare quod perierat. Supra
dixerat per manum, et pedem, et oculum, omnes propinquitates et necessitudines,
quae scandalum facere poterant, amputandas: austeritatem itaque sententiae,
subjecto praecepto temperat, dicens: Videte ne contemnatis unum ex pusillis
istis. Sic, inquit, praecipio severitatem, ut, commisceri clementiam
doceam. Quantum in vobis est, nolite contemnere, sed per vestram salutem etiam
illorum quaerite sanitatem. Sin autem perseverantes in peccatis videritis, et
vitiis servientes, melius est vos solos salvos fieri, quam perire cum pluribus.
Quia angeli eorum in coelis vident semper faciem Patris. Magna dignitas
animarum, ut unaquaeque habeat ab ortu nativitatis in custodiam sui angelum
delegatum. Unde legimus in Apocalypsi Joannis: Angelo Ephesi, Thyatirae, et
angelo Philadelphiae, et angelis quatuor reliquarum Ecclesiarum scribe haec (Apoc.
I, 2, 3). Apostolus quoque praecipit velari capita in ecclesiis feminarum,
propter angelos (I Cor. XI).
(Vers. 12, 13.) Quid vobis videtur? Si fuerint alicui centum oves,
et erraverit una ex eis: nonne relinquit nonaginta novem in montibus, et vadit
quaerere eam quae erravit? Et si contigerit ut inveniat eam: amen dico vobis,
quia gaudebit super ea magis quam super nonaginta novem, quae non erraverunt.
Consequenter ad clementiam provocat, qui praemiserat, dicens: Videte ne
contemnatis unum ex pusillis istis, et subjungit parabolam nonaginta novem
ovium in montibus relictarum, et unius errantis, quam pastor bonus, quia
propter nimiam infirmitatem ambulare non poterat, humeris suis ad reliquum
gregem reportavit. Quidam putant istum esse pastorem, qui cum in forma Dei
esset, non rapinam arbitratus est se esse aequalem Deo; sed exinanivit se,
formam servi accipiens, factus obediens Patri usque ad mortem, mortem autem
crucis (Philipp. II, 6 et seqq.): et ob id ad terrena descenderit, ut
salvam faceret unam oviculam quae perierat, hoc est, humanum genus. Alii vero
in nonaginta novem ovibus, justorum putant numerum intelligi; et in una
ovicula, peccatorem, secundum quod in alio loco dixerat: Non veni justos
vocare, sed peccatores: non enim opus habent sani medico, sed hi qui se male
habent (Luc. V, 32). Ista parabola in Evangelio secundum Lucam cum
aliis duabus parabolis decem drachmarum et duorum filiorum scripta est (Luc.
XV).
(Vers. 14.) Sic non est voluntas ante Patrem vestrum qui in coelis
est, ut pereat unus de pusillis istis. Refert ad superius propositum, de
quo dixerat: Videte ne contemnatis unum ex pusillis istis; et docet
idcirco parabolam positam, ut pusilli non contemnantur. In eo autem quod dicit:
Non est voluntas ante Patrem vestrum, ut pereat unus de pusillis istis:
quoties aliquis perierit de pusillis istis, ostenditur quod non voluntate
Patris perierit.
(Vers. 15 seqq.) Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et
corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus eris fratrem
tuum. Si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum vel duos, ut in ore
duorum vel trium testium stet omne verbum. Quod si non audierit eos, dic
Ecclesiae. Si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et
publicanus. Si peccaverit in nos frater noster, et in qualibet causa nos
laeserit, dimittendi habemus potestatem, immo necessitatem, qua [Al.
quia] praecipitur, ut debitoribus nostris debita dimittamus. Si autem in Deum
quis peccaverit, non est nostri arbitrii. Dicit enim Scriptura divina: Si
peccaverit homo in hominem, rogabit pro eo sacerdos. Si autem in Deum
peccaverit, quis rogabit pro eo? Nos econtrario in Dei injuria benigni
sumus, in nostris contumeliis exercemus odia. Corripiendus est autem frater
seorsum, ne si semel pudorem, ac verecundiam amiserit, remaneat in peccato. Et
siquidem audierit, lucrifacimus animam ejus, et per alterius salutem, nobis
quoque acquiritur salus. Sin autem audire noluerit, adhibeatur frater. Quod si
nec illum audierit, adhibeatur et tertius, vel corrigendi studio, vel
conveniendi sub testibus. Porro si nec illos audire voluerit, tunc multis
dicendum est, ut detestationi eum habeant, et qui non potuit pudore salvari,
salvetur opprobriis. Quando autem dicitur: Sit tibi sicut ethnicus et
publicanus, ostenditur majoris esse detestationis, qui sub nomine fidelis
agit opera infidelium, quam hi qui aperte Gentiles sunt. Publicani enim
vocantur secundum tropologiam, qui saeculi sectantur lucra, et exigunt
vectigalia per negotiationes et fraudes, ac furta, scelerataque perjuria.
(Vers. 18.) Amen dico vobis: quaecumque alligaveritis super
terram, erunt ligata et in coelo: et quaecumque solveritis super terram, erunt
soluta et in coelo. Quia dixerat: Si autem Ecclesiam non audierit, sit
tibi sicut ethnicus et publicanus, et poterat contemptoris fratris haec
occulta esse responsio, vel tacita cogitatio, si me despicis, et ego te
despicio, si tu me condemnas, et mea sententia condemnaberis: potestatem
tribuit apostolis, ut sciant qui a talibus condemnantur, humanam sententiam
divina sententia roborari, et quodcumque ligatum fuerit in terra, ligari
pariter et in coelo.
(Vers. 19, 20.) Iterum dico vobis: quia si duo ex vobis
consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre
meo qui in coelis est. Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi
sum in medio eorum. Omnis supra sermo nos ad concordiam provocarat. Igitur
et praemium pollicetur, ut sollicitius festinemus ad pacem, cum se dicat inter
duos et tres medium fore. Juxta illud exemplum tyranni, qui duos amicos captos
(cum unus ad visendam matrem revertisset, et amicum pro se vadem dedisset) sic
probare voluit, ut uno tento, alterum dimitteret. Cumque revertisset ad
condictam diem, admirans amborum fidem, rogavit ut se haberent tertium.
Possumus et hoc spiritualiter intelligere, quod ubi spiritus et anima corpusque
consenserint, et non inter se bellum diversarum habuerint voluntatum [Al.
voluptatum]; carne concupiscente adversus spiritum, et spiritu adversus carnem,
de omni re quam petierint, impetrent a Patre. Nullique dubium quin bonarum
rerum postulatio sit, ubi corpus ea vult habere quae spiritus.
(Vers. 21, 22.) Tunc accedens Petrus ad eum, dixit: Domine,
quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei? usque septies? Dicit illi
Jesus: Non dico tibi usque septies? sed usque septuagies septies. Haeret
sibi sermo Dominicus, et in modum funiculi triplicis rumpi non potest. Supra
dixerat: Videte ne contemnatis unum ex pusillis istis; et adjecerat: Si
peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te et ipsum solum;
et praemium repromiserat, dicens: Si duo ex vobis consenserint super terram,
de omni re impetrabunt quam petierint; et ego ero in medio eorum.
Provocatus apostolus Petrus interrogat, quoties fratri in se peccanti dimittere
debeat, et cum interrogatione profert sententiam, usque septies? Cui
respondit Jesus: Non usque septies, sed usque septuagies septies, id
est, quadringentis nonaginta vicibus, ut toties peccanti fratri dimitteret in
die, quoties ille peccare non possit.
(Vers. 23.) Ideo assimilatum est regnum coelorum homini regi, qui
voluit rationem ponere cum servis suis. Familiare est Syris et maxime
Palaestinis ad omnem sermonem suum parabolas jungere: ut quod per simplex
praeceptum teneri ab auditoribus non potest, per similitudinem exemplaque
teneatur. Praecepit itaque Petro sub comparatione regis et domini, et servi,
qui debitor decem millium talentorum, a domino rogans, veniam impetraverat; ut
ipse quoque dimittat conservis suis minora peccantibus. Si enim ille rex et
dominus servo debitori decem millia talentorum tam facile dimisit, quanto magis
servi conservis suis debent minora dimittere? Quod ut manifestius fiat, dicamus
sub exemplo: Si quis nostrum commiserit adulterium, homicidium, sacrilegium,
majora crimina decem millium talentorum, rogantibus dimittuntur, si et ipsi
dimittant minora peccantibus. Sin autem ob factam contumeliam simul
implacabiles, et propter amarum verbum perpetes habeamus discordias: nonne
nobis videmur recte redigendi in carcerem: et sub exemplo operis nostri hoc
agere, ut majorum nobis delictorum venia non relaxetur?
(Vers. 24 seqq.) Et cum coepisset rationem ponere, oblatus est ei
unus qui debebat decem millia talenta. Cum autem non haberet unde redderet,
jussit eum dominus venundari, et uxorem ejus, et filios, et omnia quae habebat,
et reddi. Procidens autem servus ille, rogabat eum, dicens: Patientiam habe in
me, et omnia reddam tibi. Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum: et
debitum dimisit ei. Egressus autem servus ille, invenit unum de conservis suis,
qui debebat ei centum denarios: et tenens suffocabat eum, dicens: Redde quod
debes. Et procidens conservus ejus rogabat eum, dicens: Patientiam habe in me,
et omnia reddam tibi. Ille autem noluit: sed abiit, et misit eum in carcerem,
donec redderet debitum. Videntes autem conservi ejus quae fiebant, contristati
sunt valde: et venerunt, et narraverunt domino suo omnia quae facta fuerant.
Tunc vocavit illum dominus suus, et ait illi: Serve nequam, omne debitum dimisi
tibi, quoniam rogasti me. Nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui,
sicut et ego tui misertus sum? Et iratus dominus ejus, tradidit eum tortoribus
quoadusque redderet universum debitum. Scio quosdam istum qui debebat decem
millia talenta, diabolum interpretari, cujus uxorem et filios venundandos
perseverante illo in malitia, insipientiam et malas cogitationes intelligi
volunt. Sicut enim justi uxor, dicitur sapientia: sic uxorem injusti et
peccatoris, appellari stultitiam. Sed quomodo ei dimittat dominus decem millia
talenta; et ille nobis conservis suis centum denarios non dimiserit, nec
Ecclesiasticae interpretationis est, nec a prudentibus viris recipiendae.
(Vers. 35.) Sic et Pater meus coelestis faciet vobis, si non
remiserit unusquisque fratri suo de cordibus vestris. Formidolosa sententia,
si juxta nostram mentem sententia Dei flectitur atque mutatur. Si parva
fratribus non dimittimus, magna nobis a Deo non dimittentur. Et quia potest
unusquisque dicere: nihil habeo contra eum, ipse novit: habet Deum judicem, non
mihi curae est, quid velit agere, ego ignovi ei; confirmat sententiam suam, et
omnem simulationem fictae pacis evertit, dicens: Si non remiseritis
unusquisque fratri suo de cordibus vestris.
(Cap. XIX.—Vers. 1 seqq.) Et factum est cum consummasset Jesus
sermones istos, migravit a Galilaea; et venit in fines Judaeae trans Jordanem:
et secutae sunt eum turbae multae et curavit eos ibi. Et accesserunt ad eum
Pharisaei tentantes eum, et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam
quacumque ex causa? De Galilaea venerat ad Judaeam: idcirco Pharisaeorum
Scribarumque factio interrogat eum: utrum liceat homini dimittere uxorem suam
qualibet causa, ut quasi cornuto teneant eum syllogismo: et quodcumque
responderit, captioni pateat. Si dixerit, dimittendas esse uxores qualibet ex causa,
et ducendas alias, pudicitiae praedicator sibi videbitur docere contraria. Si
autem responderit, non omnem ob causam debere dimitti, quasi sacrilegii reus
tenebitur; et adversus doctrinam Moysi ac per Moysen Dei, facere judicabitur.
Igitur Dominus sic responsionem temperat, ut decipulam eorum transeat,
Scripturam sanctam adducens in testimonium, et naturalem legem, primamque Dei
sententiam secundae opponens; quae non voluntate Dei, sed peccantium
necessitate concessa est.
(Vers. 4.) Qui respondens ait eis: Non legistis, quia qui fecit ab
initio, masculum et feminam fecit eos? Hoc in exordio Geneseos scriptum
est. Dicendo autem, masculum et feminam, ostendit secunda vitanda
conjugia. Non enim ait, masculum et feminas, quod ex priorum repudio
quaerebatur: sed masculum et feminam, ut unius conjugis consortia
necterentur.
(Vers. 5, 6.) Et dixit: propter hoc dimittet homo patrem et
matrem, et adhaerebit uxori suae: et erunt duo in carne una. Itaque jam non
sunt duo, sed una caro. Similiter ait, adhaerebit uxori suae, non uxoribus.
Et erunt duo in carne una. Praemium nuptiarum, e duabus unam carnem
fieri. Castitas juncta spiritui, unus efficitur spiritus. Quod ergo Deus
conjunxit, homo non separet. Deus conjunxit, unam faciendo carnem viri et
feminae: hanc homo non potest separare, nisi forsitan solus Deus. Homo separat,
quando propter desiderium secundae uxoris, primam dimittit. Deus separat, qui
et conjunxerat, quando ex consensu propter servitutem Dei (eo quod tempus in
arcto sit) sic habemus uxores, quasi non habentes (I Cor. VII).
(Vers. 7.) Dicunt illi: Quid ergo Moyses mandavit dari libellum
repudii, et dimittere? Aperiunt calumniam quam paraverant. Et certe Dominus
non propriam sententiam protulerat, sed veteris historiae et mandatorum Dei
fuerat recordatus.
(Vers. 8.) Ait illis: quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri
permisit vobis dimittere uxores vestras: ab initio autem non fuit sic. Quod
dicit istiusmodi est: Numquid potest Deus sibi esse contrarius, ut aliud ante
jusserit, et sententiam suam novo frangat imperio? Non ita sentiendum est: sed
Moyses cum videret, propter desiderium secundarum conjugum, quae vel ditiores,
vel juniores, vel pulchriores essent, primas uxores interfici, aut malam vitam
ducere, maluit indulgere discordiam, quam odia et homicidia perseverare (Deut.
XXIV). Simulque considera, quod non dixit: Propter duritiam cordis
vestri permisit vobis Deus, sed Moyses: ut juxta Apostolum (I Cor. VII)
consilium sit hominis, non imperium Dei.
(Vers. 9.) Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam,
nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur. Et qui dimissam duxerit,
moechatur. Sola fornicatio est quae uxoris vincat affectum: immo cum illa
unam carnem in aliam diviserit, et se fornicatione separaverit a marito, non
debet teneri: ne virum quoque sub maledicto faciat, dicente Scriptura: Qui
adulteram tenet, stultus et impius est. Ubicumque est igitur fornicatio, et
fornicationis suspicio, libere uxor dimittitur. Et quia poterat accidere, ut aliquis
calumniam faceret innocenti, et ob secundam copulam nuptiarum, veteri crimen
impingeret, sic priorem dimittere jubetur uxorem, ut secundam, prima vivente,
non habeat. Quod enim dicit, tale est: Si non propter libidinem, sed propter
injuriam dimittis uxorem: quare expertus infelices priores nuptias, novarum te
immittis periculo? Necnon quia poterat evenire, ut juxta eamdem legem uxor
quoque marito daret repudium, eadem cautela praecipitur, ne secundum accipiat
virum. Et quia meretrix, et quae semel fuerat adultera, opprobrium non timebat,
secundo praecipitur viro, quod si talem duxerit, sub adulterii sit crimine.
(Vers. 10.) Dicunt ei discipuli ejus: Si ita est causa homini cum
uxore, non expedit nubere. Grave pondus uxorum est, si excepta causa fornicationis,
eas dimittere non licet. Quid enim si temulenta fuerit, si iracunda, si malis
moribus, si luxuriosa, si gulosa, si vaga, si jurgatrix, si maledica, teneda
erit istiusmodi? Volumus nolumus [Al. nolimus velimus], sustinenda est.
Cum enim essemus liberi, voluntarie nos subjecimus servituti. Videntes ergo
apostoli grave uxorum jugum, proferunt motum animi sui, et dicunt: si ita
est causa homini cum uxore non expedit nubere.
(Vers. 11.) Qui dixit illis: Non omnes capiunt verbum istud, sed
quibus datum est. Nemo putet sub hoc verbo, vel fatum, vel fortunam
introduci: quod hi sunt virgines, quibus a Deo datum sit, aut quos quidam ad
hoc casus adduxerit, sed his datum est qui petierunt, qui voluerunt, qui ut
acciperent, laboraverunt. Omni enim petenti dabitur, et quaerens inveniet, et
pulsanti aperietur (Matth. VII, 8, et Luc. XI, 10).
(Vers. 12.) Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt:
et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus: et sunt eunuchi, qui seipsos
castraverunt propter regnum coelorum. Qui potest capere, capiat. Triplex
genus est eunuchorum: duorum carnalium, et tertii spiritualis. Alii sunt qui de
matris utero sic nascuntur. Alii quos vel captivitas facit, vel deliciae
matronales. Tertii sunt qui seipsos castraverunt propter regnum coelorum; et
qui cum possint esse viri, propter Christum eunuchi fiunt. Istis promittitur
praemium: superioribus autem quibus castimoniae necessitas, non voluntas est,
nihil omnino debetur. Possumus et aliter dicere. Eunuchi sunt ex matris utero,
qui frigidioris naturae sunt, nec libidinem appetentes. Et alii, qui ab
hominibus fiunt: quos aut philosophi faciunt, aut propter idolorum cultum
emolliuntur in feminas: vel persuasione haeretica simulant castitatem, ut
mentiantur religionis veritatem. Sed nullus eorum consequitur regna coelorum,
nisi qui se castraverit propter Christum. Unde et infert: Qui potest capere
capiat; ut unusquisque consideret vires suas, utrum possit virginalia et
pudicitiae implere praecepta. Per se enim castitas blanda est, et quemlibet ad
se alliciens. Sed considerandae sunt vires, ut qui potest capere, capiat. Quasi
hortantis vox Domini est, et milites suos ad pudicitiae praemium concitantis. Qui
potest capere, capiat; qui potest pugnare, pugnet, superet ac triumphet.
(Vers. 13, 14.) Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis
imponeret et oraret. Discipuli autem increpabant eos. Jesus vero ait eis.
Non quo nollent eis Salvatoris et manu et voce benedici; sed quo necdum
habentes plenissimam fidem, putarent eum in similitudinem hominum offerentium
importunitate lassari.
(Vers. 15.) Sinite parvulos, et nolite prohibere eos ad me venire:
talium est enim regnum coelorum. Et cum imposuisset eis manus, abiit inde.
Significanter dixit, talium, non istorum: ut ostenderet non
aetatem regnare sed mores; et his qui similem haberent innocentiam et
simplicitatem, praemium repromitti. Apostolo quoque in eamdem sententiam
congruente: Fratres nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli
estote: sensu autem ut perfecti sitis (I Cor. XIV, 20).
(Vers. 16.) Et ecce unus accedens ait illi: Magister bone, quid
boni faciam, ut habeam vitam aeternam? Qui dicit ei. Iste qui interrogat
quomodo vitam consequatur aeternam, et adolescens, et dives est [Al.
erat], et superbus; et juxta alium evangelistam, non voto discentis, sed
tentantis interrogat (Marc. X).
(Vers. 17.) Quid me interrogas de bono. Unus est bonus Deus.
Quia [Al. Qui] magistrum vocaverat bonum, et non Deum, vel Dei Filium confessus
erat, discit quamvis sanctum hominem comparatione Dei non esse bonum, de quo
dicitur: Confitemini Domino, quoniam bonus (Ps. CXVII, 1). Ne
quis autem putet in eo quod bonus Deus dicitur, excludi a bonitate Filium Dei,
legimus in alio loco: Pastor bonus ponit animam suam pro ovibus suis (Joan.
X). Et in Propheta, Spiritum bonum terramque bonam. Igitur et Salvator non
bonitatis testimonium renuit. Sed magistri absque Deo exclusit errorem.
(Vers. 18, 19.) Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata. Dicit illi:
Quae? Jesus autem dixit: Non homicidium facies. Non adulterabis. Non facies
furtum. Non falsum testimonium dices. Honora patrem tuum et matrem: et diliges
proximum tuum sicut teipsum. Adolescentem istum tentatorem esse, et ex eo
probare possumus, quod dicente sibi Domino, Si vis ad vitam ingredi, serva
mandata, rursum fraudulenter interrogat quae sint illa mandata: quasi aut
non ipse legerit, aut Dominus possit Deo jubere contraria.
(Vers. 20.) Dicit illi adolescens: Omnia haec custodivi a juventute
mea, quid adhuc mihi deest? Ait illi Jesus. Mentitur adolescens. Si enim
hoc quod positum est in mandatis: Diliges proximum tuum sicut teipsum,
opere complesset, quomodo postea audiens: Vade, et vende quae habes, et da
pauperibus, tristis recessit, quia habebat possessiones multas?
(Vers. 21.) Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes, et da
pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni, sequere me. In
potestate nostra est, utrum velimus esse perfecti. Tamen quicumque perfectus
esse voluerit, debet vendere quae habet: et non ex parte vendere, sicut Ananias
fecit et Sapphyra (Act. V); sed totum vendere: et cum vendiderit, omne
dare pauperibus, et sic sibi praeparare thesaurum in regno coelorum. Et hoc ad
perfectionem non sufficit, nisi post contemptas divitias Salvatorem sequatur,
id est, relictis malis, faciat bona. Facilius enim sacculus contemnitur, quam
voluptas. Multi divitias relinquentes, Dominum non sequuntur. Sequitur autem
Dominum, qui imitator ejus est, et per vestigia illius graditur. Qui enim
dicit se in Christo credere, debet quomodo ille ambulavit, et ipse ambulare
(I Joan. II, 6).
(Vers. 22.) Abiit tristis, erat enim habens multas possessiones.
Haec est tristitia quae ducit ad mortem. Causaque tristitiae redditur, quod
habuerit multas possessiones, id est, spinas et tribulos, quae sementem
Dominicam suffocaverint.
(Vers. 23.) Jesus autem dixit discipulis suis: Amen dico vobis,
quia dives difficile intrabit in regno coelorum. Et quomodo Abraham, Isaac,
et Jacob divites intrarunt in regnum coelorum (Genes. XIII et XXXVI), et
in Evangelio Matthaeus et Zachaeus, divitiis derelictis, Domini testimonio
praedicantur? Sed considerandum, quod eo tempore quo intraverunt, divites esse
desierunt. Tamdiu ergo non intrabunt, quamdiu divites fuerint. Et tamen quia
difficulter divitiae contemnuntur, non dixit: Impossibile est divites intrare
in regnum coelorum, sed difficile. Ubi difficile ponitur, non impossibilitas
praetenditur; sed raritas demonstratur.
(Vers. 24 seqq.) Et iterum dico vobis: Facilius est camelum per
foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum coelorum. Auditis autem
his, discipuli mirabantur valde, dicentes: Quis ergo poterit salvus esse?
Aspiciens autem Jesus, dixit illis: Apud homines hoc impossibile est, apud Deum
autem omnia possibilia sunt. Hoc dicto ostenditur non difficile esse, sed
impossibile. Si enim quomodo camelus non potest intrare per foramen acus, sic
dives intrare non potest in regna coelorum, nullus divitum salvus erit. Sed si legamus
Isaiam, quomodo cameli Madian et Epha veniant Jerusalem cum donis atque
muneribus (Isa. LX): et qui prius curvi erant, et vitiorum pravitate
distorti, ingrediantur portas Jerusalem, videbimus quomodo et isti cameli,
quibus divites comparantur, cum deposuerint gravem sarcinam peccatorum, et
totius corporis pravitatem, intrare possint per angustam portam, et arctam
viam, quae ducit ad vitam (Supra VII). Interrogantibus autem discipulis,
et admirantibus austeritatem dicti, Quis ergo salvus fiet? clementia sua
severitatem sententiae temperavit, dicens: Quae apud homines impossibilia,
apud Deum possibilia sunt. I078(Vers. 27.) Tunc respondens
Petrus, dixit ei: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te: Quid ergo erit
nobis? Grandis fiducia: Petrus piscator erat, dives non fuerat, cibos manu
et arte quaerebat: et tamen loquitur confidenter, Reliquimus omnia. Et
quia non sufficit tantum relinquere, jungit quod perfectum est: et secuti
sumus te. Fecimus quod jussisti, quid igitur nobis dabis praemii?
(Vers. 28.) Jesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos qui
secuti estis me in regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede majestatis
suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel.
Non dixit: qui reliquistis omnia, hoc enim et Crates fecit philosophus, et
multi alii divitias contempserunt; sed qui secuti estis me: quod proprie
apostolorum est atque credentium. In regeneratione, cum sederit Filius hominis
in sede majestatis suae, quando ex mortuis de corruptione resurgent incorrupti,
sedebitis et vos in soliis judicantium, condemnantes duodecim tribus Israel:
quia vobis credentibus, illi credere noluerunt.
(Vers. 29, 30.) Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut
sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter
nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit. Multi autem erunt
primi novissimi, et novissimi primi. Locus iste cum illa sententia
congruit, in qua Salvator loquitur: Non veni pacem mittere, sed gladium.
Veni enim separare hominem a patre suo, et matrem a filia, et nurum a socru: et
inimici hominis domestici ejus (Supra X, 34). Qui ergo propter fidem
Christi, et praedicationem Evangelii, omnes affectus contempserint, atque
divitias et saeculi voluptates: isti centuplum recipient, et vitam aeternam
possidebunt. Ex occasione hujus sententiae, quidam introducunt mille annos post
resurrectionem, dicentes tunc nobis centuplum omnium rerum quas dimisimus, et
vitam aeternam esse reddendam: non intelligentes quod si in caeteris digna sit
repromissio, in uxoribus appareat turpitudo; ut qui unam pro Domino dimiserit,
et centum recipiat in futuro. Sensus ergo iste est: Qui carnalia pro Salvatore
dimiserit, spiritualia recipiet: quae comparatione et merito sui ita erunt,
quasi si parvo numero centenarius numerus comparetur. Unde dicit et Apostolus,
qui unam tantum domum, et unius provinciae parvos agros dimiserat: Quasi
nihil habentes, et omnia possidentes (II Cor. VI, 10).
(Cap. XX.—Vers. 1 seqq.) Simile est regnum coelorum homini
patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam.
Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam
suam. Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos, et
dixit illis: Ite et vos in vineam meam, et quod justum fuerit dabo vobis. Illi
autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam, et fecit
similiter. Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit
illis: Quid hic statis tota die otiosi? Dicunt ei: Quia nemo nos conduxit.
Dicit illis: Ite et vos in vineam meam. Cum sero autem factum esset, dicit
dominus vineae procuratori suo: Voca operarios, et redde illis mercedem;
incipiens a novissimis usque ad primos. Cum venissent ergo qui circa undecimam
horam venerant, acceperunt singulos denarios. Venientes autem et primi,
arbitrati sunt quod plus essent accepturi: acceperunt autem et ipsi singulos
denarios. Et accipientes, murmurabant adversus patrem familias, dicentes: Hi
novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus
pondus diei et aestus? At ille respondens uni eorum, dixit. Parabola ista,
vel similitudo regni coelorum, ex his quae praemissa sunt, intelligitur.
Scriptum est enim ante eam: Multi erunt primi novissimi, et novissimi primi.
Non tempori deferente Domino, sed fidei. Dicitque patremfamilias primo mane
exisse, ut conduceret operarios in vineam suam, et pretium operis constituisse
denarium. Deinde egressum circa horam tertiam, vidisse alios stantes in platea
otiosos: et illis nequaquam denarium, sed quod justum est fuisse pollicitum.
Sexta quoque hora et nona fecisse similiter. Undecima autem invenisse alios
stantes, qui tota die otiosi fuerant, et misisse eos in vineam. Cum autem sero
factum esset, praecepisse procuratori suo, ut a novissimis inciperet reddere,
hoc est, ab operariis horae undecimae usque ad operarios horae primae; omnesque
pariter contra novissimos invidia concitatos, iniquitatem arguisse
patrisfamilias. Non quod minus acceperint quam fuerat constitutum, sed quod
plus accipere voluerint his, in quos se clementia conductoris effuderat. Mihi
videntur primae horae esse operarii Samuel, et Jeremias, et Baptista Joannes,
qui possunt cum Psalmista dicere: Ex utero matris meae Deus meus es tu (Ps.
XXI, 11). Tertiae vero horae operarii sunt, qui a pubertate servire Deo
coeperunt. Sextae horae, qui matura aetate susceperunt jugum Christi. Nonae,
qui jam declinante [Al. declinant] ad senium. Porro undecimae, qui
ultima senectute: et tamen omnes pariter accipiunt praemium, licet diversus
labor sit. Sunt qui hanc parabolam aliter edisserant. Prima hora volunt missum
esse in vineam Adam et reliquos patriarchas usque ad Noe; tertia, ipsum Noe
usque ad Abraham et circumcisionem ei datam; sexta ab Abraham usque ad Moysen,
quando Lex data est; nona, ipsum Moysen et prophetas; undecima, apostolos et
gentium populum, quibus omnes invident. Unde hoc ipsum intelligens post horam
jam undecimam, cum esset prope solis occasum et ad vesperam, Joannes
Evangelista loquitur: Filioli mei, novissima hora est (I Joan. II,
13). Et simul considera, quod injustitiam patrisfamilias, quam in undecimae
horae operariis omnes pariter accusant, in seipsis non intelligunt. Si enim
iniquus est paterfamilias, non in uno iniquus est, sed in omnibus: quia non sic
laboravit tertiae horae operarius, quomodo ille qui a prima hora est missus in
vineam. Similiter et sextae horae operarius minus laboravit tertiae horae
operario; et nonae, sextae horae operario. Omnis itaque retro vocatio gentibus
invidet, et in Evangelii torquetur gratia. Unde et Salvator concludens
parabolam: Erunt, inquit primi novissimi, et novissimi primi.
Quod Judaei de capite vertantur in caudam: et nos de cauda mutemur in caput.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam. Legi in cujusdam
libro, amicum istum qui increpatur a patrefamilias, primae horae operarium,
protoplastum intelligi, et eos qui illo tempore crediderunt. Nonne ex
denario convenisti mecum? Denarius figuram regis habet. Recepisti ergo
mercedem quam tibi promiseram, hoc est, imaginem et similitudinem meam: quid
quaeris amplius; et non tam ipse plus accipere, quam alium nihil accipere
desideras, quasi alterius consortio minuatur praemii meritum?
(Vers. 14, 15.) Tolle quod tuum est, et vade. Volo autem et huic
novissimo dare sicut et tibi: Aut non licet mihi quod volo, facere? Judaeus
in Lege non gratia, sed opere salvatur. Qui enim fecerit eam, vivet in ea. Unde
dicitur ad eum:
(Vers. 16.) An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? Sic
erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero
electi. Idipsum sonat et illa Lucae parabola, ubi major filius minori
invidet, et non vult eum recipi poenitentem, et patrem accusat injustitiae. Et
ut sciamus hunc esse sensum quem diximus, titulus parabolae hujus finisque
consentiunt. Sic erunt, inquit, novissimi primi, et primi novissimi.
Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.
(Vers. 17 seqq.) Et ascendens Jesus Jerosolymam, assumpsit
duodecim discipulos suos secreto, et ait illis: Ecce ascendimus Jerosolymam, et
Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et Scribis: et condemnabunt eum
morte, et tradent eum gentibus ad illudendum, et flagellandum, et
crucifigendum, et tertia die resurget. Crebro hoc ipsum discipulis dixerat:
sed quia multis in medio disputatis, poterat labi de memoria quod audierant,
iturus Jerosolymam, et secum ducturus apostolos, ad tentationem eos parat: ne
cum venerit persecutio et crucis ignominia, scandalizentur.
(Vers. 20, 21.) Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum
filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo. Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi:
Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in
regno tuo. Unde opinionem regni habet mater filiorum Zebedaei, ut cum
Dominus dixerit: Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et Scribis,
et condemnabunt eum morte, et tradent gentibus ad illudendum, et flagellandum,
et crucifigendum; et ignominiam passionis timentibus discipulis
annuntiaret, illa postulet gloriam triumphantis? hac, ut reor, ex causa, quia
post omnia dixerat Dominus: et tertia die resurget, putavit eum mulier
post resurrectionem illico regnaturum; et hoc quod in secundo adventu
promittitur, in primo esse complendum, et aviditate feminea praesentia cupit,
immemor futurorum. Quod autem interrogat Dominus, et, illa petente, respondit: Quid
vis? non venit de ignorantia: sed ex ejus persona dicitur, qui flagellandus
et crucifigendus erat: quomodo et in Hemorrhousa: Quis me tetigit (Luc.
VIII, 15)? Et de Lazaro: Ubi posuistis eum (Joan. XI, 34)? In
veteri quoque Testamento: Adam, ubi es (Gen. III, 9)? Et: Descendens
videbo si juxta clamorem, qui venit ad me, perficiant: sin autem non est, ut
sciam (Gen. XVIII, 21). Postulat autem mater filiorum Zebedaei errore
muliebri et pietatis affectu, nesciens quid peteret. Nec mirum si ista arguatur
imperitiae; cum de Petro dicatur, quando tria vult facere tabernacula, nesciens
quid diceret (Marc. IX).
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
Mater postulat, et Dominus discipulis loquitur, intelligens preces ejus ex
filiorum descendere voluntate. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus
sum? Dicunt ei: Possumus. Calicem in Scripturis divinis passionem
intelligimus, juxta illud: Pater, si possibile est, transeat a me calix iste
(Matt. XXVI, 39). Et in psalmo: Quid retribuam Domino pro omnibus
quae retribuit mihi? Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo (Ps.
CXV, 3 et seqq.); statimque infert quis iste sit calix: Pretiosa in conspectu
Domini mors Sanctorum ejus.
(Vers. 23.) Ait illis: Calicem quidem meum bibetis: sedere autem
ad dexteram meam et sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est
a Patre meo. Quaeritur quomodo calicem martyrii filii Zebedaei, Jacobus
videlicet et Joannes biberint, cum Scriptura narret Jacobum tantum Apostolum ab
Herode capite truncatum (Act. XII): Joannes autem propria morte vitam
finierit. Sed si legamus ecclesiasticas historias, in quibus fertur, quod et
ipse propter martyrium sit missus in ferventis olei dolium, et inde ad
suscipiendam coronam Christi athleta processerit, statimque relegatus in
Pathmos insulam sit, videbimus martyrio animum non defuisse, et bibisse Joannem
calicem confessionis: quem et tres pueri in camino ignis biberunt (Dan. III),
licet persecutor non fuderit sanguinem. Quod autem dicit: sedere ad dextram
meam et sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo,
sic intelligendum est: Regnum coelorum non est dantis, sed accipientis. Non est
enim acceptio personarum apud Deum (Act. X, 34): sed quicumque talem se
praebuerit ut regno coelorum dignus fiat, hic accipiet, quod non personae, sed
vitae paratum est. Si itaque tales estis qui consequamini regnum coelorum, quod
Pater meus triumphantibus et victoribus praeparavit, vos quoque accipietis
illud. Alii de Moyse et Elia dictum volunt: quos paulo ante in monte cum eo
viderant loquentes: sed mihi nequaquam videtur. Ideo enim sedentium in regno
coelorum vocabula non dicuntur; ne paucis nominatis, caeteri putarentur
exclusi.
(Vers. 24.) Et audientes decem, indignati sunt de duobus
fratribus. Decem apostoli non indignantur matri filiorum Zebedaei, nec ad
mulieris audaciam referunt postulantis; sed ad filios, quod ignorantes mensuram
suam, immodica cupiditate exarserent, quibus et Dominus dixerat: Nescitis
quid petatis. Subintelligitur autem vel ex responsione Domini, vel ex
indignatione apostolorum, quod filii matrem immiserint ad grandia postulanda.
(Vers. 25 seqq.) Jesus autem vocavit eos ad se, et ait: Scitis
quia principes gentium dominantur eorum; et qui majores sunt, potestatem
exercent in eos. Non ita erit inter vos: sed quicumque voluerit inter vos major
fieri, sit vester minister. Et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester
servus. Humilis magister et mitis, nec cupiditatis immodicae duos [Al.
suos] arguit postulantes; nec decem reliquos indignationis increpat et livoris,
sed tale ponit exemplum, quo doceat eum majorem esse, qui minor fuerit, et
illum dominum fieri, qui omnium servus sit. Frustra igitur aut illi immoderata
quaesierint: aut isti dolent super majorum desiderio: cum ad summitatem
virtutum non potentia, sed humilitate veniatur. Denique sui proponit exemplum,
ut si dicta parvipenderent, erubescerent ad opera, et dicit:
(Vers. 28.) Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed
ministrare. Nota, quod crebro diximus, eum qui ministrat, appellari Filium
hominis. Et dare animam suam redemptionem pro multis. Quando formam
servi accepit, ut pro mundo sanguinem funderet (Philipp. II). Non dixit
animam suam redemptionem dare pro omnibus, sed pro multis, id est, pro his qui
credere voluerint.
(Vers. 19 seqq.) Et egredientibus illis ab Jericho, secuta est eum
turba multa. Et ecce duo caeci sedentes secus viam, audierunt quia Jesus
transiret; et clamaverunt, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David. Turba
autem increpabat eos ut tacerent. At illi magis clamabant, dicentes: Domine,
miserere nostri, fili David. Multi latrones erant in Jericho, qui
egredientes et descendentes de Jerusalem, interficere et vulnerare
consueverant: idcirco Dominus venit Jericho cum discipulis suis, ut liberet
vulneratos, et multam turbam secum trahat. Denique postquam egredi volunt ab
Jericho, secuta est eum turba multa. Si mansisset Jerosolymis, et numquam ad
humilia descendisset, turba usque hodie sederet in tenebris, et in umbra
mortis. Sed et duo caeci erant juxta viam. Caecos appellat qui necdum dicere
poterant: In lumine tuo videbimus lumen (Ps. XXXV, 10). Secus
viam, quia videbantur quidem Legis habere notitiam: sed viam, quae Christus
est, ignorabant: quos plerique Pharisaeos intelligunt et Sadducaeos, alii vero
utrumque populum, et veteris Testamenti et novi: quod alter scriptam Legem,
alter naturalem sequens, sine Christo caecus erat. Hi quia per se videre non poterant,
audierunt praeconia Salvatoris, et confessi sunt filium David. Sin autem
uterque caecus refertur ad populum Judaeorum, hoc quod sequitur, Increpabat
eos turba, super ethnicis intelligendum est: quos Apostolus monet ne
glorientur, et superbiant contra radicem suam (Rom. XI); sed cum ipsi
errore priorum inserti fuerint ex oleastro in bonam olivam, nequaquam debeant
invidere priorum saluti. Miserere nostri, fili David. Increpantur a
turbis, et nihilominus non tacent: sed crebrius idipsum ingeminant, ut
desiderium plenum verae lucis ostendant.
(Vers. 32, 33.) Et stetit Jesus, et vocavit eos, et ait: Quid
vultis ut faciam vobis? Dicunt illi: Domine, ut aperiantur oculi nostri.
Caeci erant, quo pergerent ignorabant, et sequi non poterant Salvatorem. Multae
foveae in Jericho, multae rupes et praerupta in profundum vergentia: idcirco
Dominus stat, ut venire possint et vocari jubet, ne turbae prohibeant: et
interrogat quasi ignorans quid velint, ut ex responsione caecorum manifesta
debilitas pateat, et virtus ex remedio cognoscatur.
(Vers. 34.) Misertus autem eorum Jesus, tetigit oculos eorum: et
confestim viderunt, et secuti sunt eum. Tangit oculos, et praestat artifex
quod natura non dederat. Aut certe quod debilitas tulerat, donat misericordia.
Statimque viderunt, et secuti sunt eum. Qui ante in Jericho contracti sedebant,
et clamare tantum noverant, postea sequuntur Jesum, non tam pedibus quam
virtutibus.
(Cap. XXI.—Vers. 1 seqq.) Et cum appropinquasset Jerosolymis, et
venisset Bethphage ad montem Oliveti, tunc Jesus misit duos discipulos, dicens
eis: Ite in castellum quod contra vos est: et statim invenietis asinam
alligatam, et pullum cum ea: solvite et adducite mihi. Et si quis vobis aliquid
dixerit, dicite: Quia Dominus his opus habet: et confestim dimittet eos.
Egreditur de Jericho, turbis eductis inde quamplurimis, et caecis reddita
sanitate, appropinquat Jerosolymis, magnis ditatus mercibus: salute credentium
reddita, ingredi cupit urbem pacis, et locum visionis Dei, et arcem
speculatorii. Cumque appropinquaret Jerosolymis, et venisset Bethphage ad domum
maxillarum (qui sacerdotum viculus erat, et confessionis portabat typum; et
erat situs in monte Oliveti, ubi lumen scientiae, ubi laborum et dolorum
requies), misit duos discipulos suos, θεωρητικὸν
καὶ
ἐργαστικόν, id est,
scientiam et operam, ut ingrederentur castellum. Dixitque eis: Ite in
castellum quod contra vos est. Contra apostolos enim erat, nec jugum doctrinarum
volebat accipere. Et statim, inquit, invenietis asinam alligatam, et
pullum cum ea: solvite et adducite mihi. Alligata erat asina multis
vinculis peccatorum. Pullus quoque lascivus, et frenorum impatiens cum matre,
secundum Evangelium Lucae (Cap. XIX), multos habebat dominos, non uni
errori et dogmati subditus: et tamen multi domini qui sibi potestatem illicitam
vindicabant, videntes verum Dominum, et servos ejus venisse, qui ad solvendum
missi fuerant, non audent resistere. Quae sit autem asina, et pullus asinae,
dicemus in subditis.
(Vers. 4, 5.) Hoc autem factum est, ut adimpleretur quod dictum
est per prophetam, dicentem: Dicite filiae Sion, Ecce rex tuus venit tibi
mansuetus, sedens super asinam et pullum filium subjugalis. Hoc in propheta
Zacharia scriptum est: de quo plenius, si vitae spatium fuerit, in suo dicetur
loco. Nunc stringendum breviter, quod secundum litteram in parvo itineris
spatio super utrumque animal sedere non quiverit. Aut enim sedit asinae, et
pullus absque sessore fuit: aut si pullo, quod magis competit, usus est ad
sedendum, asina ducta est libera. Ergo cum historia vel impossibilitatem
habeat, vel turpitudinem, ad altiora transmittimur: ut asina ista quae
subjugalis fuit, et edomita, et jugum legis traxerat, Synagoga intelligatur;
pullus asinae, lascivus et liber, Gentium populus, quibus sederit Jesus, et
missis ad eos duobus discipulis suis, uno in Circumcisionem, et altero in
Gentes.
(Vers. 6, 7.) Euntes autem discipuli, fecerunt sicut praecepit
illis Jesus. Et adduxerunt asinam et pullum: et imposuerunt super eos
vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt. Pullus iste et asina,
quibus apostoli sternunt vestimenta sua, ut Jesus mollius sedeat, ante adventum
Salvatoris nudi erant, multisque sibi in eos dominatum vindicantibus, absque
operimento frigebant. Postquam vero suscepere apostolicas vestes, pulchriores
effecti, Dominum habuere sessorem. Vestis autem apostolica, vel doctrina
virtutum, vel edissertio Scripturarum intelligi potest, sive Ecclesiasticorum
dogmatum varietates: quibus nisi anima instructa fuerit et ornata, sessorem
habere Dominum non meretur.
(Vers. 8.) Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via.
Videte differentiam uniuscujusque personae. Apostoli vestimenta sua super
asinum ponunt, turba quae vilior est, substernit pedibus asini; necubi offendat
in lapidem, ne calcet spinam, ne labatur in foveam. Alii autem caedebant
ramos de arboribus, et sternebant in via. De arboribus frugiferis, quibus
mons Oliveti consitus est, caedebant ramos, sternebantque in via: ut prava
recta facerent, et aequarent inaequalia: quo rectius atque securius in corde
credentium, Christus, daemonum atque vitiorum victor incederet.
(Vers. 9.) Turbae autem quae praecedebant, et quae sequebantur,
clamabant, dicentes: Osanna filio David: benedictus qui venit in nomine Domini;
osanna in excelsis. Quia manifesta est historia, spiritualem sequamur
ordinem disserendi. Turbae quae egressae fuerant de Jericho, et secutae sunt
Salvatorem ac discipulos ejus, postquam pullum asinae solutum viderunt (qui
ante ligatus fuerat) et apostolorum vestibus exornatum, et sedentem super eum
Dominum Jesum, supposuerunt vestimenta sua, et straverunt viam ramis arborum.
Cumque opere cuncta fecissent, vocis quoque tribuunt testimonium: et
praecedentes atque sequentes non brevi atque silenti confessione, sed clamore
plenissimo resonant: Osanna filio David, benedictus qui venit in nomine
Domini. Quod autem dicit: Turbae quae praecedebant et quae sequebantur,
utrumque ostendit populum, et qui ante Evangelium, et qui post Evangelium
Domino crediderunt, consona Jesum confessionis voce laudare: et secundum
superioris parabolae exemplum diversarum horarum operarios, unum fidei accipere
praemium. Porro quod sequitur: Osanna filio David, quid significet, et
ante annos plurimos in brevi epistola ad Damasum, tunc Romanae urbis episcopum,
dixisse memini; et nunc perstringam breviter. In centesimo decimo septimo
psalmo, qui manifeste de adventu Salvatoris scriptus est, inter caetera hoc
quoque legimus: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in
caput anguli. A Domino factum est istud [Al. et] hoc est mirabile in
oculis nostris. Haec est dies quam fecit Dominus, exsultemus, et laetemur in
ea. Statimque jungitur: O Domine, salvum me fac: O domine, bene
prosperare. Benedictus qui venit in nomine Domini: benediximus vobis de domo
Domini, et caetera (Psal. CXVII, 22 seqq.). Pro eo quod habetur in
Septuaginta interpretibus; ὦ
Κύριε, σῶσον δή,
id est, o Domine, salvum fac; in Hebraeo legimus: ANNA ADONAI OSIANNA (אנא יהוה הושיעהנא), quod manifestius interpretatus est
Symmachus dicens: Obsecro, Domine, salvum, fac, obsecro. Nemo ergo putet
ex duobus verbis, Graeco videlicet, et Hebraeo, sermonem esse compositum, sed
totum Hebraicum: et significare quod adventus Christi salus mundi sit. Unde et
sequitur: Benedictus qui venit in nomine Domini. Salvatore quoque id
ipsum in Evangelio comprobante: Ego veni in nomine Patris mei, et non me
recepistis. Alius veniet in nomine suo, et recipietis eum (Joan. V, 4).
Necnon quod jungitur, Osanna, id est, salus in excelsis,
perspicue ostenditur, quod adventus Christi non tantum hominum salus, sed
totius mundi sit: terrena jungens coelestibus: Ut omne genu ei flectatur
[Al. flectat], coelestium, terrestrium, et infernorum (Philipp. II,
10).
(Vers. 10.) Et cum intrasset Jerosolymam, commota est universa
civitas, dicens: Quis est hic? Populi [Al. Multi] autem dicebant.
Introeunte Jesu cum turba tota, Jerosolymorum civitas commovetur, mirans
frequentiam, nesciens veritatem, et dicens: Quis est hic? Quod quidem in
alio loco dicentes angelos legimus: Quis est iste rex gloriae (Ps.
XXIII, 8)? Aliis autem vel ambigentibus, vel interrogantibus, vilis
plebecula confitetur: a minoribus incipiens, ut ad majora perveniat, et dicit: Hic
est Jesus propheta a Nazareth Galilaeae. Propheta, quem et Moyses similem
sui dixerat esse venturum, et qui proprie apud Graecos cum arthro scribitur. A
Nazareth autem Galilaeae, quia ibi educatus fuerat: ut flos campi nutriretur in
flore virtutum.
(Vers. 12, 13.) Et intravit Jesus in templum Dei: et ejiciebat
omnes vendentes et ementes in templo, et mensas nummulariorum, et cathedras
vendentium columbas evertit. Et dixit eis: Scriptum est: Domus mea, domus
orationis vocabitur: vos autem fecistis illam speluncam latronum. Comitatus
Jesus turba credentium (quae vestimenta sua ut illaeso pede pullus incederet,
straverat), ingreditur templum, et ejicit omnes qui vendebant et emebant in
templo: mensasque nummulariorum subvertit, et cathedras vendentium columbas
dissipavit, dixitque eis, de Scripturis sanctis testimonium proferens (Isai.
LVI): quod domus Patris ejus, orationis domus esse deberet, non spelunca
latronum, vel domus negotiationis (Jerem. VII): sicut in alio
Evangelista scriptum est (Joan. II). Ex hoc primum sciendum, quod juxta
mandata Legis augustissimo in toto orbe templo Domini, et de cunctis pene
regionibus Judaeorum illuc populo confluente, innumerabiles immolabantur
hostiae, maxime festis diebus, taurorum, arietum, hircorum: pauperibus ne
absque sacrificio essent, pullos columbarum, et turtures offerentibus:
accidebat plerumque, ut qui de longe venerant, non haberent victimas.
Excogitaverunt igitur sacerdotes, quomodo praedam de populo facerent, et omnia
animalia quibus opus erat ad sacrificia, vendebant, ut et venderent non
habentibus, et ipsi rursum empta susciperent. Hanc stropham eorum crebra
venientium inopia dissipabat, qui indigebant sumptibus, et non solum hostias
non habebant, sed ne unde emerent quidem aves et vilia munuscula. Posuerunt
itaque et nummularios qui mutuam sub cautione darent pecuniam. Sed quia erat
Lege praeceptum (Levit. XXV, et Deut. XXIII), ut nemo usuras acciperet,
et prodesse non poterat pecunia fenerata, quae commodi nihil haberet, et
interdum sortem perderet, excogitaverunt et aliam technam, ut pro nummulariis, Collybistas
facerent, cujus verbi proprietatem Latina lingua non exprimit. Collyba
dicuntur apud eos, quae nos appellamus tragemata, vel vilia munuscula.
Verbi gratia, frixi [Al. fricti] ciceris, uvarumque passarum, et poma
diversi generis. Igitur quia usuras accipere non poterant Collybistae, qui
pecuniam fenerati erant, pro usuris accipiebant varias species, ut quod in
nummo non licebat, in his rebus exigerent quae nummis coemuntur, quasi non hoc
ipsum Ezechiel praedicaverit, dicens: Usuram et superabundantiam non
accipietis (Ezech. XXII, 12). Istiusmodi Dominus cernens in domo
Patris negotiationem seu latrocinium, ardore spiritus concitatus (juxta quod
scriptum est in sexagesimo octavo psalmo
(Vers. 10): Zelus domus tuae comedit me), fecit sibi flagellum
de funiculis, et tantam hominum multitudinem ejecit de templo, dicens: Scriptum
est: Domus mea, domus orationis vocabitur: vos autem fecistis eam speluncam
latronum. Latro enim est, et templum Dei in latronum convertit specum, qui
lucra de religione sectatur, cultusque ejus non tam cultus Dei quam
negotiationis occasio est. Hoc juxta historiam: caeterum secundum mysticos
intellectus, quotidie Jesus ingreditur templum Patris, et ejicit omnes tam
episcopos et presbyteros et diaconos, quam laicos, et universam turbam de
Ecclesia sua, et unius criminis habet vendentes pariter et ementes. Scriptum
est enim: Gratis accepistis, gratis date. Mensas quoque nummulariorum
subvertit. Observa, propter avaritiam sacerdotum, altaria Dei nummulariorum
mensas appellari. Cathedrasque vendentium columbas evertit, qui vendunt gratiam
Spiritus sancti, et omnia faciunt, ut subjectos populos devorent, de quibus
dicit [Al. dicitur]: Qui devorant populum meum sicut escam panis (Ps.
XIII, 4). Juxta simplicem intelligentiam, columbae non erant in cathedris,
sed in caveis, nisi forte columbarum institores sedebant in cathedris. Quod
penitus absurdum est, quia in cathedris, magistrorum magis dignitas indicatur,
quae ad nihilum redigitur, cum mixta fuerit lucris. Quod de Ecclesiis diximus,
unusquisque de se intelligat. Dicit enim Apostolus: Vos estis templum Dei,
et Spiritus sanctus habitat in vobis (I Cor. VI, 15, et II Cor. III, 16).
Non sit in domo pectoris nostri negotiatio, non ementium vendentiumque
commercia, non donorum cupiditas, ne ingrediatur Jesus iratus et rigidus, et
non aliter mundet templum suum, nisi flagello adhibito, ut de spelunca
latronum, et de domo negotiationis, domum faciat orationis.
(Vers. 14.) Et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo, et
sanavit eos. Nisi mensas nummulariorum evertisset, cathedrasque columbas
vendentium, caeci et claudi lucem pristinam, et concitum gradum non meruissent
recipere.
(Vers. 15.) Videntes autem principes sacerdotum et Scribae
mirabilia quae fecit, et pueros clamantes in templo, et dicentes: Osanna filio
David, indignati sunt, et dixerunt ei: Audis quid isti dicunt? Plerique
arbitrantur maximum esse signorum, quod Lazarus suscitatus est (Joan. XI),
quod caecus ex utero lumen acceperit (Joan. IX), quod ad Jordanem vox
audita sit Patris (Joan. III), quod transfiguratus in monte gloriam
ostenderit triumphantis (Matth. XVII). Mihi inter omnia signa quae fecit
hoc videtur mirabilius esse, quod unus homo, et illo tempore contemptibilis, et
intantum vilis ut postea crucifigeretur, Scribis et Pharisaeis contra se
saevientibus, et videntibus lucra sua destrui, potuerit ad unius flagelli
verbera tantam ejicere multitudinem, mensasque subvertere, et cathedras
confringere, et alia facere, quae infinitus non fecisset exercitus. Igneum enim
quiddam atque sidereum radiabat ex oculis ejus, et divinitatis majestas lucebat
in facie. Cumque manum non audeant injicere sacerdotes, tamen opera
calumniantur, et testimonium populi atque puerorum qui clamabant, Osanna
filio David, vertunt in calumniam: quod videlicet hoc non dicatur nisi soli
Filio Dei. Videant ergo episcopi, et quantumlibet sancti homines, cum quanto
periculo dici ista sibi patiantur [Al. patiuntur], si Domino cui vere
hoc dicebatur, quia necdum erat solida credentium fides, pro crimine
impingitur.
(Vers. 16.) Jesus autem dicit eis: Utique. Numquam legistis, quia
ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem? Quam moderate sententiam
temperat, et responsio utrimque vergens, et calumniae non patens? Non dixit
quod Scribae audire cupiebant, bene faciunt pueri, ut mihi testimonium
perhibeant, nec rursum, errant: pueri sunt, debetis aetati ignoscere; sed
profert exemplum de octavo psalmo, ut, tacente Domino, Scripturarum testimonium
puerorum dicta firmaret.
(Vers. 17.) Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in
Bethaniam, ibique mansit. Reliquit incredulos, et urbem egressus
contradicentium, ivit Bethaniam, quod interpretatur domus
obedientiae, jam tunc vocationem gentium praefigurans, ibique mansit, quia
in Israel permanere non potuit. Hoc quoque intelligendum est, quod tantae
fuerit paupertatis, et ita nulli adulatus sit, ut in urbe maxima nullum
hospitem, nullam invenerit mansionem, sed in agro parvulo apud Lazarum
sororesque ejus habitaret: eorum quippe vicus Bethania est.
(Vers. 18, seqq.) Mane autem revertens in civitatem, esuriit. Et
videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam, et nihil invenit in ea, nisi
folia tantum. Et ait illi: Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum, et
arefacta est continuo ficulnea. Et videntes discipuli mirati sunt, dicentes:
Quomodo continuo aruit? Discussis noctis tenebris, matutina luce radiante,
et vicina meridie, in qua Dominus passione sua illustraturus erat orbem, cum in
civitatem reverteretur, esuriit, vel veritatem humanae carnis ostendens, vel
esuriens salutem credentium, et aestuans ad incredulitatem Israelis. Cumque
vidisset arborem unam (quam intelligimus Synagogam, et conciliabulum Judaeorum)
juxta viam: habebat enim Legem, et ideo juxta viam erat, quia non credebat in
viam, venit ad eam, stantem scilicet et immobilem, et non habentem Evangelii
pedes: nihilque invenit in ea, nisi folia tantum, promissionum strepitum,
traditiones Pharisaicas, et jactationem Legis, et ornamenta verborum absque
ullis fructibus veritatis. Unde et alius evangelista dicit: Nondum enim erat
tempus (Marc X. 13); sive quod tempus nondum venerat salvationis
Israel, eo quod nondum Gentilium populus subintrasset, sive quod praeterisset
tempus fidei, quia ad illum primum veniens, et spretus, transisset ad nationes.
Et ait illi: Numquam ex te fructus nascatur, vel in sempiternum,
vel in saeculum: utrumque enim αἰὼν
[Al. αἰῶνα] Graecus
sermo significat. Et arefacta est liculnea, quae esuriente Domino, cibos quos
ille cupierat, non habebat. Sic autem aruerunt folia, ut truncus ipse
remaneret, et fractis ramis, vireret [Al. viveret] radix, quae in
novissimo tempore si credere voluerit, virgulta fidei pullulet, impleaturque
Scriptura, dicens: Est arbori spes [Job XIV, 7]. Juxta litteram
autem Dominus passurus in populis, et bajulaturus scandalum crucis, debuit
discipulorum animos signi anticipatione firmare. Unde et discipuli mirantur,
dicentes: Quomodo continuo aruit? Potuit ergo Salvator eadem virtute
etiam inimicos siccare suos, nisi eorum per poenitentiam exspectasset salutem.
(Vers. 21, 22.) Respondens autem Jesus, ait eis: Amen dico vobis,
si habueritis fidem, et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis; sed
et si monti huic dixeritis: Tolle et jacta te in mare, fiet. Et omnia
quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis. Latrant contra nos
Gentilium canes in suis voluminibus, quae in impietatis propriae memoriam
reliquerunt, asserentes apostolos non habuisse fidem, quia montes transferre
non potuerint. Quibus nos respondebimus, multa facta esse signa a Domino, juxta
Joannis Evangelistae testimonium, quae scripta essent, mundus capere non posset
(Joan. XXI, 25). Non quo mundus volumina capere non potuerit, quae
potest, quamvis multiplicia sint, unum armariolum, vel unum capere scrinium:
sed quod magnitudinem signorum prae miraculis et incredulitate ferre non
possit. Igitur et haec credimus fecisse apostolos, sed ideo scripta non esse,
ne infidelibus contradicendi major daretur occasio. Alioquin interrogemus eos,
utrum credant his signis, quae scripta narrantur, an non. Et cum incredulos
viderimus, consequenter probabimus, nec majoribus eos credituros fuisse, qui
minoribus non crediderint. Hoc adversum illos. Caeterum nos, ut ante jam
diximus, montem diabolum intelligamus superbientem, et jactantem se contra
Creatorem suum, qui a propheta mons corruptus appellatur. Et cum animam hominis
possederit, et in ea fuerit radicatus, ab apostolis, et his qui similes
apostolorum sunt, transferri potest in mare, hoc est, in loca salsa, et
fluctuantia, et amara, quae nullam habent dulcedinem Dei. Idipsum et in Psalmis
legitur: Non timebimus dum turbabitur terra, et transferentur montes in cor
maris (Ps. XLV, 2).
(Vers. 23.) Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum
docentem principes sacerdotum et seniores populi, dicentes: In qua potestate
haec facis? Et quis tibi dedit hanc potestatem? Diversis verbis eamdem quam
supra calumniam struunt, quando dixerunt: In Beelzebub principe daemoniorum
ejicit hic daemonia. Quando enim dicunt: In qua potestate haec facis?
de Dei dubitant potestate, et subintelligi volunt diaboli esse quod faciat.
Addentes quoque: Quis tibi dedit hanc potestatem? manifestissime Dei
Filium negant, quem putant non suis viribus, sed alienis signa facere.
(Vers. 24 seqq.) Respondens autem Jesus, dixit eis: Interrogabo
vos et ego unum sermonem, quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua
potestate haec facio. Baptismus Joannis unde erat, e coelo an ex hominibus? At
illi cogitabant inter se, dicentes: Si dixerimus, E coelo, dicet nobis: Quare
ergo non credidistis illi? Si autem dixerimus, Ex hominibus, timemus turbam.
Omnes enim habebant Joannem sicut prophetam. Et respondentes Jesu, dixerunt:
Nescimus. Hoc est quod vulgo dicitur: Malo arboris nodo, malus clavus aut
cuneus infigendus est. Poterat Dominus aperta responsione tentatorum calumniam
confutare, sed prudenter interrogat, ut suo ipsi, vel silentio, vel sententia
condemnentur. Si enim respondissent baptisma Joannis esse de coelo (ut ipsi
sapientes in malitia pertractarunt), consequens erat responsio: Quare ergo non
estis baptizati a Joanne? Si dicere voluissent, humana deceptione esse
compositum, et nihil habuisse divinum, seditionem populi formidabant. Omnes
enim gregatim multitudines Joannis receperant baptisma, et sic eum habebant ut
prophetam. Respondit itaque impiissima factio, et humilitatis verbo, quo
nescire se diceret, usa est ad insidias coaptandas.
(Vers. 27.) Ait illis et ipse: Nec ego dico vobis in qua potestate
haec facio. Illi in eo quod nescire se responderant, mentiti sunt:
consequens ergo erat juxta responsionem eorum Dominum quoque dicere, Nec ego
scio; sed mentiri Veritas non potest, et ait: Nec ego dico vobis. Ex quo
ostendit et illos scire, sed respondere nolle, et se nosse, et ideo non dicere,
quia illi quod sciunt taceant, et statim infert parabolam, quae et illos
impietatis arguat, et ad gentes regnum Dei doceat transferendum.
(Vers. 28 seqq.) Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos
filios; et accedens ad primum, dixit: Fili, vade hodie operare in vinea mea.
Ille autem respondens, ait: Nolo. Postea autem poenitentia motus, abiit.
Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait: Eo,
domine, et non ivit. Quis ex duobus fecit voluntatem patris? Et dicunt ei:
Primus. Dicit illis Jesus (Luc. XV). Hi sunt duo filii, qui et in Lucae
parabola describuntur, frugi et luxuriosus, et de quibus Zacharias propheta
loquitur: Assumpsi mihi duas virgas: unam vocavi decorem, et alteram vocavi
funiculum, et pavi gregem (Zach. XI, 7). Primo dicitur Gentilium populo per
naturalis legis notitiam: Vade, et operare in vinea mea: hoc est, quod tibi
non vis fieri, alteri ne feceris (Tob. IV). Qui superbe respondit: Nolo.
Postea vero in adventu Salvatoris, acta poenitentia, operatus est in vinea Dei,
et sermonis contumaciam labore correxit. Secundus autem filius, populus
Judaeorum est, qui respondit Moysi: Omnia quaecumque dixerit Dominus faciemus
(Exod. XXIV), et non ivit in vineam, quia, interfecto patrisfamilias filio, se
putavit haeredem. Alii vero non putant Gentilium et Judaeorum esse parabolam,
sed simpliciter peccatorum et justorum: ipso quoque Domino propositionem suam
postea disserente. Amen dico vobis, quia publicani et meretrices praecedent
vos in regno Dei. Eo quod illi qui per mala opera Deo se servire
negaverant, postea poenitentiae baptismum acceperint a Joanne. Pharisaei autem,
qui justitiam praeferebant, et legem se Dei facere jactabant, Joannis contempto
baptismate, Dei praecepta fecerunt. Unde dicit:
(Vers. 32.) Venit enim ad vos Joannes in via justitiae, et non
credidistis ei: publicani autem et meretrices crediderunt ei: vos autem
videntes, nec poenitentiam habuistis postea ut crederetis ei. Porro quod
dicitur: Quis ex duobus fecit voluntatem patris? Et illi dicunt: Novissimus.
Sciendum est in veris exemplaribus non haberi novissimum, sed primum, ut
proprio judicio condemnentur. Si autem novissimum voluerimus legere, manifesta
est interpretatio: ut dicamus intelligere quidem veritatem Judaeos; sed
tergiversari, et nolle dicere quod sentiunt: sicut et baptismum Joannis
scientes esse de coelo, dicere noluerunt.
(Vers. 33.) Aliam parabolam audite: Homo erat paterfamilias, qui
plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et
aedificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est. Hoc
est, quod Dominus sumptum de proverbio significavit: Durum est adversus
stimulum calcitrare (Act. IX, 5). Principes sacerdotum, et seniores populi,
qui interrogaverant Dominum, In qua potestate haec facis: et quis tibi dedit
hanc potestatem? et voluerant in verbo capere sapientiam, sua arte superantur;
et audiunt in parabolis, quod aperta facie non merebantur audire. Homo iste
paterfamilias, ipse est qui habebat duos filios; et qui in alia parabola
conduxit operarios in vineam suam; qui plantavit vineam, de qua et Isaias
plenissime per Canticum loquitur, ad extremum inferens: Vinea Domini
sabaoth, domus Israel est (Isai. V, 7). Et in Psalmo: Vineam de Aegypto,
inquit, transtulisti: ejecisti gentes, et plantasti eam (Ps. LXXIX, 9). Et
sepem circumdedit ei, vel murum urbis, vel angelorum auxilia: et fodit in eu
torcular, aut altare, aut illa torcularia, quorum et tres Psalmi titulo
praenotantur: octavus et octogesimus, et octogesimus tertius. Et aedificavit
turrim: haud dubium quin templum, de quo dicitur per Michaeam: Et tu, turris
nebulosa, filia Sion (Mich. IV, 8). Et locavit eam agricolis, quos alibi
vineae operarios appellavit: qui conducti fuerant hora prima, tertia, sexta,
nona et undecima (Matth. X). Et peregre profectus est: est, non loci
mutatione; nam Deus unde abesse potest, quo complentur omnia? et qui dicit per
Jeremiam: Ego Deus appropinquans et non de longinquo, dicit Dominus (Jerem.
XXIII, 23). Sed abire videtur a vinea ut vinitoribus liberum operandi
arbitrium derelinquat.
(Vers. 34 seqq.) Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos
suos ad agricolas, ut acciperent fructus ejus. Et agricolae apprehensis servis
ejus, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt. Iterum misit
alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter. Dederat eis
Legem, et in hac eos vinea operari jusserat, ut fructum Legis in operibus
exhiberent. Postea misit ad eos servos, quos illi apprehensos vel ceciderunt,
ut Jeremiam; vel occiderunt, ut Isaiam; vel lapidaverunt, ut Naboth (III Reg.
XXI), et Zachariam, quem interfecerunt inter templum et altare (II Par. XXIV).
Legamus epistolam Pauli ad Haebreos (Hebr. XI); et ex ea plenissime discemus
qui servorum Domini quanta perpessi sint.
(Vers. 37, 38.) Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens:
Verebuntur filium meum. Agricolae autem videntes filium, dixerunt intra se: hic
est haeres; venite, occidamus eum, et habebimus haereditatem ejus. In eo
quod supra legimus: Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt
illis similiter, patientiam ostendit patrisfamilias, quod frequentius miserit,
ut malos colonos ad poenitentiam provocaret: illi autem thesaurizaverunt sibi
iram in die irae (Rom. II). Porro quod jungitur: Verebuntur filium meum,
non de ignorantia venit. Quid enim nesciat paterfamilias, qui hoc loco Deus
Pater intelligitur? Sed semper ambigere dicitur Deus, ut libera voluntas homini
reservetur. Interrogemus Arium et Eunomium. Ecce pater dicitur ignorare, et
sententiam temperat, et quantum in vobis est, probatur esse mentitus. Quidquid
pro Patre responderint, hoc intelligant pro Filio, qui se dicit ignorare
consummationis diem.
(Vers. 39.) Et apprehensum eum, ejecerunt extra vineam, et occiderunt.
Et Apostolus loquitur, quod extra portam Jesus crucifixus sit (Heb. XIII).
Possumus et aliter intelligere; quod ejectus sit extra vineam, et ibi occisus:
ut suscipientibus se gentibus, aliis vinea locaretur.
(Vers. 40, 41.) Cum ergo venerit Dominus vineae, quid faciet agricolis
illis? Aiunt illi: Malos male perdet, et vineam suam locabit aliis agricolis
qui reddent ei fructum temporibus suis. Interrogat eos Dominus non quod
ignoret quid responsuri sint, sed ut propria responsione damnentur. Locata est
autem nobis vinea, et locata ea conditione, ut reddamus Domino fructum
temporibus suis, et sciamus unoquoque tempore quid oporteat nos vel loqui, vel
facere.
(Vers. 42.) Dicit illis Jesus: Numquam legistis in Scripturis: Lapidem
quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. A Domino
factum est illud, et est mirabile in oculis nostris (Ps. CXVII, 22, 23).
Variis parabolis diversisque sermonibus res eaedem contexuntur. Quos enim supra
operarios, et vinitores, et agricolas appellarat, nunc aedificatores, id est,
caementarios vocat. Unde dicit Apostolus: Dei agricultura, Dei aedificatio
estis (I Cor. III, 9). Hi ergo caementarii quomodo et vinitores accipiunt
vineam, sic acceperunt lapidem, quem vel in fundamentis ponant, juxta
architectum Paulum (Ibid.); vel in angulo, ut duos parietes, id est, populum
utrumque consociet (Ephes. II), qui reprobatus ab eis, factus est in caput
anguli. Et hoc a Domino factum est, non humanis viribus, sed Dei potentia. De
hoc lapide adjutorii Petrus quoque loquitur confidenter: Iste lapis qui
reprobatus est a vobis aedificantibus, hic factus est in caput anguli (I Petr.
II, 7). Et Isaias: Ecce, ait, immittam in fundamenta Sion lapidem electum,
pretiosum, angularem: et qui crediderit in eum, non confundetur (Isai. II, 16).
(Vers. 43.) Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et
dabitur genti facienti fructus ejus. Aliquoties dixi, regnum Dei Scripturas
sanctas intelligi, quas Dominus abstulit a Judaeis, et nobis tradidit, ut
faciamus fructus earum. Ista est vinea quae traditur agricolis et vinitoribus,
in qua qui operati non fuerint, nomen tantum habentes Scripturarum, fructus
vineae perdituri sunt.
(Vers. 44.) Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur: super
quem vero ceciderit, conteret eum. Aliud est offendere Christum per mala
opera, aliud negare. Qui peccator est, et tamen in illum credit, cadit quidem
super lapidem, et confringitur, sed non omnino conteritur: reservatur enim per
poenitentiam ad salutem. Super quem vero ille ceciderit, hoc est, cui lapis
ipse irruerit, et qui Christum penitus negaverit, sin conteret eum, ut nec
testa quidem remaneat, in qua hauriatur aquae pusillum.
(Vers. 45, 46.) Et cum audissent principes sacerdotum et Pharisaei
parabolas ejus, cognoverunt quod de ipsis diceret. Et quaerentes eum tenere,
timuerunt turbas: quoniam sicut prophetam eum habebant. Quamvis duro corde
essent, et propter incredulitatem, et impietatem in Filium Dei hebetes, tamen
apertas propositiones, negare non poterant: et intelligebant contra se omnes
Domini sententias dirigi. Unde volebant quidem eum interficere, sed timebant
turbas: quia sicut prophetam eum habebant. Semper turba mobilis est, nec in
proposita voluntate persistens: atque in morem fluctuum, diversorum ventorum
impetu huc illucque trahitur. Quem nunc quasi prophetam venerantur et colunt: postea
contra eum clamant: Crucifige, crucifige talem (Joan. XIX, 6).
(Cap. XXII.—Vers. 1, 2.) Et respondens Jesus dixit iterum in parabolis
eis, dicens: Simile factum est regnum coelorum homini regi, qui fecit nuptias
filio suo. Pharisaei intelligentes de se dici parabolas, quaerebant eum
tenere et occidere. Hanc eorum sciens Dominus voluntatem, nihilominus increpat
saevientes, nec timore superatur, quo minus arguat peccatores. Rex iste qui
fecit nuptias filio suo, Deus omnipotens est. Facit autem nuptias Domino nostro
Jesu Christo et Ecclesiae, quae tam ex Judaeis, quam ex gentibus, congregata
est.
(Vers. 3.) Et misit servum suum vocare invitatos ad nuptias, et nolebant
venire. Haud dubium quin Moysen, per quem Legem invitatis dedit. Si autem
servos legerimus, ut pleraque habent exemplaria, ad prophetas referendum est,
quod invitati per eos venire contempserint.
(Vers. 4, 5.) Iterum misit alios servos, dicens: Dicite invitatis: Ecce
prandium meum paravi: tauri mei, et altilia occisa sunt, et omnia parata: venite
ad nuptias. Illi autem neglexerunt. Servi qui secundo missi sunt, melius
est ut prophetae intelligantur, quam apostoli: ita tamen si supra, servus,
scriptus fuerit. Sin autem servos, ibidem legas, hic secundi servi, apostoli
intelligendi sunt. Prandium paratum, et tauri, et altilia occisa, vel per
metaphoram opes regiae describuntur, ut ex carnalibus intelligantur
spiritualia; vel certe dogmatum magnitudo, et doctrina Dei lege plenissima
sentiri potest.
(Vers. 6.) Et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem
suam. Reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumeliis affectos, occiderunt.
Inter eos, qui non recipiunt Evangelii veritatem, multa diversitas est. Minoris
enim criminis sunt qui occupati aliis rebus venire noluerunt, his qui, contempto
invitantis affectu, verterunt humanitatem in crudelitatem, et tentos servos
regis, vel contumeliis affecerunt, vel occiderunt. In hac parabola sponsi
siletur occisio: et per servorum mortes, contemptus ostenditur nuptiarum.
(Vers. 7.) Rex autem cum audisset, iratus est. De quo dictum supra
fuerat: Simile factum est regnum coelorum homini regi, quando invitabat ad
nuptias, et agebat opera clementiae, hominis nomen appositum est, nunc quando
ad ultionem venit, homo siletur, et rex tantum dicitur. Et missis exercitibus
suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit. Exercitus, seu
ultores angelos, de quibus in Psalmis scribitur: Immissiones per angelos
pessimos [Al. malos] (Psal. LXXVII, 49); seu Romanos intelligamus, sub duce
Vespasiano et Tito, qui occisis Judaeae populis, praevaricatricem succenderint
civitatem.
(Vers. 8 seqq.) Tunc ait servis suis: Nuptiae quidem paratae sunt; sed
qui invitati erant non fuerunt digni. Ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque
inveneritis, vocate ad nuptias. Et egressi servi ejus in vias, congregaverunt
omnes quos invenerunt, malos et bonos, et impletae sunt nuptiae discumbentium.
Gentilium populus non erat in viis, sed in exitibus viarum. Quaeritur autem
quomodo in his qui foris erant inter malos, et boni aliqui sint reperti? Hunc
locum plenius tractat Apostolus ad Romanos [Al. additur dicens] (Rom.
II, 14): quod gentes naturaliter facientes ea quae legis sunt, condemnent
Judaeos, qui scriptam legem non fecerint. Inter ipsos quoque ethnicos est
diversitas infinita; cum sciamus alios esse proclives ad vitia et ruentes ad
mala: alios ob honestatem morum virtutibus deditos.
(Vers. 11, 12.) Intravit autem rex, ut videret discumbentes: et vidit ibi
hominem non vestitum veste nuptiali, et ait illi: Amice, quomodo huc intrasti
non habens vestem nuptialem? At ille obmutuit. Hi qui invitati fuerant ad
nuptias, de sepibus et angulis, et plateis, et diversis locis, coenam regis
impleverant. Sed postea cum venisset rex, ut videret discumbentes in convivio
suo (hoc est, in sua quasi fide requiescentes; ut in die judicii visitare
convivas, et discerneret merita singulorum), invenit unum qui veste indutus non
erat nuptiali. Unus iste, omnes qui sociati sunt malitia intelliguntur. Vestis
autem nuptialis, praecepta sunt Domini, et opera quae complentur ex lege et
Evangelio, novique hominis efficiunt vestimentum. Si quis igitur in tempore
judicii inventus fuerit sub nomine Christiano non habere vestem nuptialem, hoc
est, vestem supercoelestis [Al. coelestis] hominis; sed vestem pollutam, id
est, veteris hominis exuvias, hic statim corripitur, et dicitur ei: Amice,
quomodo huc intrasti? Amicum vocat, quod invitatus ad nuptias est: arguit
impudentiae, quod veste sordida munditias polluerit nuptiales. At ille
obmutuit. In tempore enim illo non erit locus poenitentiae, nec negandi
facultas, cum omnes angeli et mundus ipse testis sit peccatorum.
(Vers. 13.) Tunc dixit rex ministris: Ligatis pedibus et manibus ejus,
mittite eum in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor dentium.
Manus ligatas et pedes, fletumque oculorum, et stridorem dentium, vel ad
comprobandam resurrectionis intellige veritatem. Vel certe ideo ligantur manus
et pedes, ut male operari, et currere desistant ad effundendum sanguinem. In fletu
quoque oculorum, et stridore dentium, per metaphoram membrorum corporalium,
magnitudo ostenditur tormentorum.
(Vers. 14.) Multi autem sunt vocati, pauci vero electi. Omnes
parabolas brevi sententia comprehendit: quod et in opere vineae, et in aedificatione
domus, et in convivio nuptiali, non initia, sed finis quaeratur.
(Vers. 15.) Tunc abeuntes Pharisaei, consilium inierunt, ut caperent eum
in sermone. Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes. Nuper
sub Caesare Augusto Judaea subjecta Romanis, quando in toto orbe est celebrata
descriptio, stipendiaria facta fuerat, et erat in populo magna seditio,
dicentibus aliis pro securitate et quiete, qua [Rhabb. quia] Romani pro omnibus
militarent, debere tributa persolvi: Pharisaeis vero, qui sibi applaudebant de
justitia, econtrario dicentibus, non debere populum Dei (qui decimas solveret,
et primitiva daret, et caetera quae in Lege scripta sunt, faceret) humanis
legibus subjacere. Caesar Augustus Herodem filium Antipatris alienigenam et
proselytum, regem Judaeis constituerat, qui tributis praeesset, et Romano
pareret imperio. Mittunt igitur Pharisaei discipulos suos cum Herodianis, id
est, militibus Herodis, seu quos illudentes Pharisaei quia Romanis tributa
solvebant, Herodianos vocabant, et non divino cultui deditos. Quidam Latinorum
ridicule Herodianos putant, qui Herodem Christum esse credebant, quod nusquam
omnino legimus.
(Vers. 16.) Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate
doces: et non est tibi cura de aliquo. Non enim respicis personam hominum: Dic
ergo nobis quid tibi videtur: Licet censum dari Caesari, an non? Blanda et
fraudulenta interrogatio, illuc provocat respondentem, ut magis Deum quam
Caesarem timeat, et dicat non debere tributa solvi, ut statim audientes
Herodiani, seditionis contra Romanos principem teneant.
(Vers. 18.) Cognita autem Jesus nequitia eorum, ait: Quid me tentatis,
hypocritae? Prima virtus est respondentis, interrogantium mentem
cognoscere, et non discipulos, sed tentatores vocare. Hypocrita ergo appellatur,
qui aliud est, et aliud simulat, id est, aliud opere agit, et aliud voce
praetendit.
(Vers. 19.) Ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium.
Sapientia semper sapienter agit, ut suis potissimum tentatores sermonibus
confutentur. Ostendite, inquit, mihi denarium, hoc est, genus nummi, quod pro
decem nummis imputabatur, et habebat imaginem Caesaris.
(Vers. 20.) Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
Qui putant interrogationem Salvatoris ignorantiam esse, et non dispensationem,
discant ex praesenti loco, quod utique potuerit scire Jesus cujus imago esset
in nummo; sed interrogat, ut ad sermonem eorum competenter respondeat.
(Vers. 21.) Dicunt ei: Caesaris. Tunc ait illis: Reddite ergo quae sunt
Caesaris Caesari; et quae sunt Dei Deo. Caesarem non putemus Augustum, sed
Tiberium significari privignum ejus, qui in locum successit ipsius, sub quo
passus est Dominus. Omnes autem reges Romani a primo Caio Caesare, qui imperium
arripuerat, Caesares appellati sunt [Al. appellantur]. Porro quod ait: Reddite
quae sunt Caesaris Caesari, id est, nummum tributum, et pecuniam: et quae
sunt Dei Deo, decimas primitias, et oblationes, ac victimas sentiamus: quomodo
et ipse reddidit tributa pro se et Petro (Matth. XVII); et Deo reddidit quae
Dei sunt, Patris faciens voluntatem (Joan. VI).
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad
tantam sapientiam, mirati sunt quod calliditas eorum insidiandi non invenisset
locum. Et relicto eo, abierunt. Infidelitatem cum miraculo pariter
reportantes.
(Vers. 23.) In illo die accesserunt ad eum Sadducaei, qui dicunt non esse
resurrectionem. Duae haereses erant in Judaeis: una Pharisaeorum, altera
Sadducaeorum. Pharisaei traditionum et observationum, quas illi δευτερώσεις
vocant, justitiam praeferebant; unde et divisi vocabantur a populo. Sadducaei
autem, qui interpretantur justi, et ipsi vindicabant sibi quod non erant:
prioribus et corporis et animae resurrectionem credentibus, confitentibusque,
et angelos, et spiritum: sequentes (juxta Acta apostolorum) omnia denegabant
(Act. IV). Istae sunt duae domus, de quibus Isaias manifestius docet, quod
offensurae sint in lapidem scandali (Isai. VIII).
(Vers. 24 seqq.) Et interrogaverunt eum, dicentes: Magister, Moyses
dixit: Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater ejus uxorem
illius, et suscitet semen fratri suo. Erant autem apud nos septem fratres: et
primus, uxore ducta, defunctus est, et non habens semen, reliquit uxorem suam
fratri suo. Similiter secundus et tertius usque ad septimum. Novissime autem
omnium et mulier defuncta est. Qui resurrectionem corporum non credebant,
et animam putabant interire cum corporibus, recte istiusmodi fingunt fabulam,
quae deliramenti arguat eos, qui resurrectionem asserant mortuorum. Potest
autem fieri, ut vere in gente eorum aliquando hoc acciderit.
(Vers. 28.) In resurrectione ergo cujus erit de septem uxor? Omnes enim
habuerunt eam. Turpitudinem fabulae opponunt, ut resurrectionis denegent
veritatem.
(Vers. 29.) Respondens autem Jesus, ait illis: Erratis, nescientes
Scripturas, neque virtutem Dei. Propterea errant, quia Scripturas nesciunt:
et quia Scripturas ignorant, consequenter nesciunt virtutem Dei, hoc est,
Christum, qui est Dei virtus, et Dei sapientia (I Cor. I).
(Vers. 30.) In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur; sed sunt
sicut angeli Dei in coelo. Latina consuetudo Graeco idiomati non respondet.
Nubere enim proprie dicuntur mulieres, et viri uxores ducere; sed nos
simpliciter dictum intelligamus, quod nubere de viris, et nubi de uxoribus
scriptum sit. Si in resurrectione non nubent, neque nubentur resurgent ergo
corpora, quae possunt nubere et nubi. Nemo quippe dicit de lapide et arbore, et
his rebus, quae non habent membra genitalia, quod non nubant, neque nubantur; sed
de his quae cum possunt nubere, tamen alia ratione non nubunt. Quod autem
infertur: Sed sunt sicut angeli Dei in coelo. spiritualis repromittitur
conversatio.
(Vers. 31 seqq.) De resurrectione autem mortuorum non legistis quod
dictum est a Deo, dicente vobis: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus
Jacob: Non est Deus mortuorum, sed viventium. Et audientes turbae mirabantur de
doctrina ejus. Ad comprobandam resurrectionis veritatem, multo aliis
manifestioribus exemplis uti potuit, e quibus est illud: Suscitabuntur
mortui, et resurgent qui in sepulcris sunt (Isai. XXVI, 19). Et in alio
loco: Multi dormientium de terrae pulvere consurgent: alii in vitam, et alii
in opprobrium et confusionem aeternam (Dan. XII, 2). Quaeritur itaque, quid
sibi voluerit Dominus hoc praeferre testimonium, quod videtur ambiguum, vel non
satis ad resurrectionis pertinens veritatem: Ego sum Deus Abraham, et Deus
Isaac, et Deus Jacob; et quasi, hoc prolato, probaverit quod volebat,
statim intulerit: Non est Deus mortuorum, sed viventium. Cujus rei
turbae quoque circumstantes, mysterium cognoscentes, admiratae sunt de doctrina
et responsis illius. Supra diximus Sadducaeos, nec angelum, nec spiritum, nec
resurrectionem corporum confitentes, animarum quoque interitum praedicasse. Hi
quinque tantum libros Moysis recipiebant, prophetarum vaticinia respuentes.
Stultum ergo erat inde proferre testimonia, cujus auctoritatem non sequebantur.
Porro ad aeternitatem animarum probandam de Moyse ponit exemplum: Ego sum
Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob (Exod. III, 6). statimque
infert: Non est mortuorum Deus, sed viventium; ut cum probaverit animas
permanere post mortem (neque enim poterat fieri, ut eorum esset Deus, qui
nequaquam subsisterent), consequenter introduceretur et corporum resurrectio,
quae cum animabus bona malave gesserunt. Hunc locum plenius in extrema parte
primae Epistolae ad Corinthios Paulus apostolus exsequitur (I Cor. XV).
(Vers. 34 seqq.) Pharisaei autem audientes quod silentium imposuisset
Sadducaeis, convenerunt in unum: et interrogavit eum unus ex eis legis doctor,
tentans eum: Magister, quod est mandatum magnum in lege? Ait illi Jesus:
Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota
mente tua: hoc est maximum et primum mandatum. Secundum autem simile est huic:
Diliges proximum tuum sicut teipsum. In his duobus mandatis universa lex pendet
et prophetae. Quod de Herode et Pontio Pilato legimus, in Domini nece eos
fecisse concordiam, hoc etiam nunc de Pharisaeis cernimus et Sadducaeis, qui
inter se contrarii sunt, sed ad tentandum Jesum pari mente consentiunt. Qui
ergo jam supra in ostensione denarii fuerant confutati, et adversae partis
factionem viderant subrutam, debuerant exemplo moneri, ne ultra molirentur
insidias: sed malevolentia et livor nutrit impudentiam. Interrogat unus ex
legis doctoribus, non scire desiderans, sed tentans, an interrogatus nosset
quod interrogabatur, quod sit majus mandatum: non de mandatis interrogans, sed
quod sit primum magnumque mandatum; ut cum omnia quae Deus mandaverit magna
sint: quidquid ille responderit, occasionem habeat calumniandi, aliud asserens
magnum esse de pluribus. Quicumque igitur novit et interrogat non voto
discendi, sed studio cognoscendi, an noverit ille qui responsurus est, in
similitudinem Pharisaeorum non quasi discipulus, sed quasi tentator accedit.
Liber quartus
(Vers. 41 seqq.) Congregatis autem Pharisaeis, interrogavit eos Jesus,
dicens: Quid vobis videtur de Christo, cujus filius est? Dicunt ei: David. Ait
illis: Quomodo ergo David in Spiritu vocat eum Dominum, dicens: Dixit Dominus
Domino meo, Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum
tuorum? Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est? Qui ad
tentandum Jesum fuerant congregati, et veritatem fraudulenta interrogatione
capere nitebantur, occasionem praebuerunt confutationis suae. Interroganturque
[Al. Interrogatur] de Christo cujus filius sit. Interrogatio Jesu nobis
proficit usque hodie contra Judaeos. Et hi enim qui confitentur Christum esse
venturum, hominem simplicem et sanctum virum asserunt de genere David.
Interrogemus ergo eos docti a Domino: si simplex homo est, et filius tantum
David: quomodo David vocet eum Dominum suum: non erroris incerto, nec propria
voluntate: sed in [Al. tacet in] Spiritu sancto. Testimonium autem quod
posuit, de centesimo nono Psalmo sumptum est. Dominus igitur David vocatur, non
secundum id quod de eo natus est, sed juxta id quod natus ex Patre semper fuit,
praeveniens ipsum carnis suae Patrem. Judaei ad deludendam interrogationis
veritatem frivola multa confingunt, vernaculum Abrahae asserentes, cujus fuerit
filius Damascus Eliezer: et ex ipsius persona scriptum psalmum, quod post
caedem quinque regum, Dominus Deus Domino suo dixerit Abrahae: Sede ad
dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Genes.
XIV). Quos interrogemus: Quomodo Deus dixerit Abrahae ea quae sequuntur: Tecum
principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum, ex utero ante
Luciferum genui te; et: Juravit Dominus, et non poenitebit eum; tu es
sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedec? Et respondere cogamus,
quomodo Abraham ante Luciferum genitus sit; et sacerdos fuerit secundum ordinem
Melchisedec: pro quo Melchisedec obtulerit panem et vinum, et a quo decimas praedae
acceperit.
(Vers. 46.) Et nemo poterat ei respondere verbum: neque ausus fuit
quisquam ex illa die eum amplius interrogare. Pharisaei et Sadducaei
quaerentes occasionem calumniae, et verbum aliquod invenire, quod pateret
insidiis, quia in sermonibus confutati sunt, ultra non interrogant, sed
apertissime comprehensum, Romanae tradunt potestati. Ex quo intelligimus venena
invidiae posse quidem superari, sed difficile conquiescere.
(Cap. XXIII.—Vers. 1 seqq.) Tunc Jesus locutus est ad turbas et ad
discipulos suos, dicens: Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei:
omnia ergo quaecumque dixerint vobis, servate et facite: secundum opera vero
eorum nolite facere. Dicunt enim, et non faciunt. Quid mansuetius, quid
benignius Domino? Tentatur a Pharisaeis, confringuntur insidiae eorum, et
secundum Psalmistam: Sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum (Psal.
LXIII, 8), et nihilominus propter sacerdotii et nominis dignitatem,
hortatur populos ut subjiciantur eis, non opera, sed doctrinam considerantes.
Quod autem ait: Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei: per
cathedram doctrinam Legis ostendit. Ergo et illud quod dicitur in Psalmo: In
cathedra pestilentiae non sedit (Psal. I, 1). Et: Cathedras
vendentium columbas evertit (Supra XXI; Mar. XI) doctrinam debemus
accipere.
(Vers. 4.) Alligant autem onera gravia et importabilia, et
imponunt in humeros hominum; digito autem suo nolunt ea movere. Hoc
generaliter adversus omnes magistros, qui gravia jubent, et minora non faciunt.
Notandum autem quod et humeri, et digitus, et onera, et vincula, quibus
alligantur onera, spiritualiter intelligenda sunt.
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
Quicumque igitur ita facit quodlibet, ut videatur ab hominibus, Scriba et
Pharisaeus est.
(Vers. 6.) Dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias.
Amant autem primos recubitus in coenis, et primas cathedras in synagogis, et
salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi. Vae nobis miseris, ad
quos Pharisaeorum vitia transierunt. Dominus cum dedisset mandata Legis per
Moysen, ad extremum intulit: Ligabis ea in manu tua, et erunt immota ante
oculos tuos (Deut. VI, 8). Et est sensus: Praecepta mea sint in manu
tua, ut opere compleantur: sint ante oculos tuos, ut die ac nocte mediteris in
eis. Hoc Pharisaei male interpretantes, scribebant in membranulis Decalogum
Moysi, id est decem verba Legis, complicantes ea, et ligantes in fronte, et
quasi coronam capitis facientes, ut semper ante oculos moverentur: quod usque
hodie Indi, Persae, et Babylonii faciunt: et qui hoc habuerit, quasi religiosus
in populis judicatur. Jusserat quoque aliud Moyses (Num. XV) ut in
quatuor angulis palliorum hyacinthinas fimbrias facerent, ad Israelis populum
dignoscendum, ut quomodo in corporibus circumcisio signum Judaicae gentis
daret, ita et vestis haberet aliquam differentiam. Superstitiosi magistri
captantes auram popularem, atque ex mulierculis sectantes lucra, faciebant
grandes fimbrias, et acutissimas in eis spinas ligabant, ut videlicet ambulantes
et sedentes interdum pungerentur, et quasi hac admonitione retraherentur ad
officia Domini, et ministeria servitutis ejus. Quia ergo dixerat Dominus: Omnia
opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus; quod generaliter accusarat,
nunc per partes dividit. Pictatiola illa Decalogi, phylacteria vocabant: quod
quicumque habuisset ea, quasi ob custodiam et monimentum sui haberet: non
intelligentibus Pharisaeis quod haec in corde portanda sint, non in corpore:
alioquin et armaria, et arcae habent libros, et notitiam Dei non habent. Hoc
apud nos superstitiosae mulierculae, in parvulis Evangeliis, et in crucis
ligno, et istiusmodi rebus (quae habent quidem zelum Dei, sed non juxta
scientiam) (Rom. X) usque hodie factitant, culicem liquantes, et camelum
glutientes (Infra, eodem). Istiusmodi erat fimbria parva et brevis ex
Lege praecepta, quam et mulier illa quae sanguine fluebat, tetigit in pallio
Domini (Supra IX, Luc. VIII): sed non est compuncta superstitiosis
sentibus Pharisaeorum; magisque sanata ad tactum ejus. Cumque superflue
dilatent phylacteria, et magnas faciant fimbrias, gloriam captantes ab
hominibus, arguuntur in reliquis, cur quaerant primos accubitus in coenis, et
primas cathedras in synagogis; et in publico gulam sectentur et gloriam: et
vocentur ab hominibus Rabbi, quod Latino sermone magister
dicitur. Denique sequitur:
(Vers. 8 seq.) Vos autem nolite vocari Rabbi: Unus est enim
magister vester: omnes autem vos fratres estis. Et patrem nolite vocare
vobis super terram: Unus est enim Pater vester, qui in coelis est. Nec vocemini
magistri: quia magister vester unus est, Christus. Qui major est vestrum, erit
minister vester. Qui autem se exaltaverit, humiliabitur, et qui se
humiliaverit, exaltabitur. Nec magister, nec pater vocandus est alius, nisi
Deus Pater et Dominus noster Jesus Christus. Pater, quia ex ipso sunt omnia.
Magister, quia per ipsum omnia: vel quoniam per dispensationem carnis ejus,
omnes reconciliati sumus Deo. Quaeritur quare adversum hoc praeceptum, doctorem
gentium Apostolus se esse dixerit (II Cor. V; Coloss. I); aut quomodo
vulgato sermone, maxime in Palaestina et Aegypti monasteriis se invicem Patres
vocent? Quod sic solvitur: Aliud esse natura patrem vel magistrum, aliud
indulgentia. Nos si hominem patrem vocamus, honorem aetati deferimus, non
auctorem nostrae ostendimus vitae. Magister quoque dicitur ex consortio veri
magistri. Et ne infinita replicem, quomodo unus per naturam Deus et unus
Filius, non praejudicat caeteris ne per adoptionem dii [Al. dei]
vocentur, et filii: ita et unus et pater et magister, non praejudicat aliis, ut
abusive appellentur patres et magistri.
(Vers. 13, 14.) Vae autem vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae,
quia clauditis regnum coelorum ante homines. Vos [Al. ipsi] enim non
intratis, nec introcuntes sinitis intrare. Vae vobis, Scribae et Pharisaei
hypocritae, quia comeditis domus viduarum, orationes longas orantes, propter
hoc amplius accipietis judicium. Habentes Scribae et Pharisaei Legis
Prophetarumque notitiam, sciunt Christum esse Filium Dei: non ignorant natum
esse de Virgine; sed dum praedam de subjecta sibi plebe appetunt, nec ipsi
introeunt regna coelorum, nec eos qui poterant, intrare permittunt. Hoc est
quod in Osee propheta arguit: Absconderunt Sacerdotes viam, interfecerunt
Sicimam (Osee VI, 9). Et rursum: Sacerdotes non dixerunt, ubi est
Dominus (Osee IV)? Vel certe omnis magister qui scandalizat malis
operibus discipulos suos, claudit ante eos regnum coelorum.
(Vers. 15.) Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia
circuitis mare et aridam, ut faciatis unum proselytum: et cum fuerit factus,
facitis eum filium gehennae duplo quam vos. Non eo studio servamus
quaesita, quo quaerimus. Scribae et Pharisaei totum lustrantes orbem, propter
negotiationes, vel diversa lucra tam a discipulis captanda, quam per imaginem
sanctitatis, studium [Al. studii] habebant de gentibus facere
proselytum, id est, advenam, et incircumcisum miscere populo Dei. Sed qui ante,
dum esset ethnicus, simpliciter errabat, et erat semel filius gehennae, videns
magistrorum vitia, et intelligens destruere eos opere, quod verbis docebant,
revertitur ad vomitum suum: et gentilis factus, quasi praevaricator, poena
majori dignus erit. Filius autem vocatur gehennae, quomodo filius perditionis,
et filius hujus saeculi. Unusquisque enim cujus opera agit, ejus filius
appellatur.
(Vers. 16 seq.) Vae vobis, duces caeci, quia dicitis: quicumque
juraverit per templum, nihil est: qui autem juraverit in auro templi, debitor
est. Stulti et caeci, quid enim majus est, aurum, an templum quod sanctificat
aurum? Et quicumque juraverit in altari, nihil est: quicumque autem juraverit
in dono, quod est super illud, debet. Caeci, quid enim majus est, donum, an
altare quod sanctificat donum? Qui ergo jurat in altari, jurat in eo, et in
omnibus quae super illud sunt. Et quicumque juraverit in templo, jurat in illo,
et in eo qui habitat in ipso. Et qui jurat in coelo, jurat in throno Dei, et in
eo qui sedet super eum. Supra, ut nobis visum est, exposuimus quid
significaret traditio Pharisaeorum, dicentium: Donum quodcumque est ex me,
tibi proderit: nunc duplex, et ad unam avaritiae occasionem trahens,
Pharisaeorum traditio condemnatur, ut arguantur cuncta pro lucro facere, et non
pro timore Dei. Sicut enim in phylacteriis et fimbriis dilatatis opinio sanctitatis
captabat gloriam, et per occasionem gloriae quaerebat lucra: sic alia
traditionis inventa stropha, impietatis arguit praeceptores. Si quis in
contentione, seu in aliquo jurgio, vel in causae ambiguo, jurasset in templo,
et postea convictus esset mendacii, non tenebatur criminis reus [Al.
ejus]. Sin autem jurasset in auro et pecunia, quae in templo sacerdotibus
offerebatur, statim id in quo juraverat, cogebatur exsolvere. Rursum: Si quis
jurasset in altari, perjurii reum nemo tenebat [Al. retinebat]: sin
autem perjurasset in dono, vel in oblationibus, hoc est, in hostiis, in
victimis, et in simila et caeteris, quae offeruntur Deo super altare, haec
studiosissime repetebantur [Al. repetebant]. Arguit ergo eos Dominus, et
stultitiae et fraudulentiae, quod multo majus sit templum quam aurum, quod
sanctificatur a templo, et altare quam hostiae, quae sanctificantur ab altari.
Totum autem faciebant, non ob Dei timorem, sed ob divitiarum cupiditatem.
(Vers. 23.) Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia decimatis
mentham et anethum et cyminum, et reliquistis quae graviora sunt Legis,
judicium, et misericordiam, et fidem. Haec oportuit facere, et illa non
omittere. Multa in Lege praecepta sunt, quae typos praeferunt futurorum.
Alia vero aperta sunt juxta Psalmistam, dicentem: Mandatum Domini lucidum,
illuminans oculos (Psal. XVIII, 9), quae statim opera desiderant.
Verbi gratia: Non adulterabis: non furtum facies: non testimonium falsum dices,
etc. Pharisaei autem, quia praeceperat Dominus (ut interim intellectus mysticos
dimittamus) propter alimoniam sacerdotum et Levitarum, quorum pars erat
Dominus, omnium rerum offerri in templo decimas; hoc unum habebant studii, ut
quae jussa fuerant, comportarentur: caetera quae erant majora, utrum quis
faceret, an non, parvipendebant. Et ex hoc itaque capitulo arguit eos
avaritiae, quod studiose etiam vilium olerum decimas exigant, et judicium in
disceptatione negotiorum, misericordiamque in pauperes, pupillos et viduas, et
fidem in Deum, quae magna sunt, praetermittant.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem
glutientes. Camelum puto esse, secundum sensum praesentis loci, et
magnitudinem praeceptorum, judicium, et misericordiam, et fidem. Culicem autem decimas
menthae, anethi, cymini, et reliquorum vilium olerum. Haec contra praeceptum
Dei, quae magna sunt, devoramus atque negligimus, et opinionem religionis in
parvis, quae lucrum habent, diligentiam demonstramus.
(Vers. 25, 26.) Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia
mundatis quod deforis est calicis et paropsidis, intus autem pleni estis rapina
et immunditia. Pharisaee caece, munda prius quod intus est calicis et
paropsidis, ut fiat et id quod deforis est mundum. Diversis verbis, eodem
sensu, quo supra, arguit Pharisaeos simulationis atque mendacii, quod aliud
ostentent hominibus foris, aliud domi agant. Non quod in calice et paropside
eorum superstitio moraretur; sed quod foris hominibus ostenderent sanctitatem,
in habitu, in sermone, in phylacteriis, in fimbriis, in orationum longitudine,
et caeteris hujusmodi, intrinsecus autem essent vitiorum sordibus pleni.
(Vers. 27, 28.) Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia
similes estis sepulcris dealbatis, quae a foris parent hominibus speciosa,
intus vero plena sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia. Sic et vos a foris
quidem paretis hominibus justi: intus autem pleni estis hypocrisi et
iniquitate. Quod in calice et paropside demonstrarat, eo quod foris loti
essent, et intrinsecus sordidi, hoc nunc per exemplum sepulcrorum replicat:
quod quomodo sepulcra forinsecus lita sunt calce, et ornata marmoribus et auro
coloribusque distincta, intus autem plena sunt ossibus mortuorum: sic et
perversi magistri, qui alia docent, et alia faciunt, munditiam habitu vestis,
et verborum humilitate demonstrant: intus autem pleni sunt omni spurcitia, et
libidine. Denique manifestius hoc ipsum exprimit, inferens: Sic et vos a
foris quidem paretis hominibus justi: intus autem pleni estis hypocrisi et
iniquitate.
(Vers. 29 seqq.) Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia
aedificatis sepulcra prophetarum, et ornatis monumenta justorum, et dicitis: Si
fuissemus in diebus patrum nostrorum, non fuissemus socii eorum in sanguine
prophetarum. Itaque testimonio estis vobismetipsis: quia filii estis eorum qui
prophetas occiderunt. Prudentissimo syllogismo coarguit eos filios esse
homicidarum, dum ipsi opinione bonitatis et gloriae in populos, sepulcra
aedificant prophetarum, quos majores eorum interfecerunt, et dicunt: Si
fuissemus tempore illo, non fecissemus ea quae fecerunt patres nostri. Hoc
autem etiamsi sermone non dicant, opere loquuntur, ex eo quod ambitiose et
magnifice aedificent memorias occisorum, quos a patribus suis esse jugulatos
non negant. Et vos implete mensuram patrum vestrorum. Probato
superioribus dictis, quod filii essent homicidarum, et eorum qui prophetas
occidissent, nunc concludit quod voluerat, et quasi extremam syllogismi partem
ponit. Et vos implete mensuram patrum vestrorum. Quod illis defuit, vos
adimplete. Illi interfecerunt servos: vos Dominum crucifigite. Illi prophetas:
vos eum qui a prophetis praedicatus est.
(Vers. 33.) Serpentes, [Al. additur et] genimina viperarum,
quomodo fugietis a judicio gehennae? Hoc ipsum et Joannes Baptista dixerat (Luc.
III). Sicut ergo de viperis nascuntur viperae: sic de homicidis patribus,
vos, inquit, nati estis homicidae. H062(Vers. 34.) Ideo ecce ego
mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis et
crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de
civitate in civitatem. Hoc quod antea dixeramus, Implete mensuram patrum
vestrorum, ad personam Domini pertinere, eo quod occidendus esset ab eis,
potest et ad discipulos ejus referri, de quibus nunc dicit: Ecce ego mitto
ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et
crucifigetis, et flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de
civitate in civitatem, ut impleatis mensuram patrum vestrorum. Simulque
observa juxta Apostolum scribentem ad Corinthios (I Cor. VII), varia
esse dona discipulorum Christi; alios prophetas, qui ventura praedicant; alios
sapientes, qui noverint quando debeant proferre sermonem; alios scribas in Lege
doctissimos, ex quibus lapidatus est Stephanus, Paulus occisus, crucifixus
Petrus, flagellati in Actibus apostolorum discipuli: et persecuti eos sunt de
civitate in civitatem; expellentes de Judaea, ut ad gentium populum
transmigrarent.
(Vers. 35, 36.) Ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui
effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariae
filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare. Amen dico vobis,
venient haec omnia super generationem istam. De Abel nulla est ambiguitas,
quin is sit quem Cain frater ejus occiderit. Justus autem non solum ex Domini
nunc sententia, sed ex Genesis testimonio comprobatur (Genes. IV), ubi
accepta ejus a Deo narrantur munera. Quaerimus quis iste sit Zacharias filius
Barachiae, quia multos legimus Zacharias. Et ne libera nobis tribueretur
erroris facultas, additum est: quem occidistis inter templum et altare.
In diversis diversa legi, et debeo singulorum opiniones ponere. Alii Zachariam
filium Barachiae dicunt, qui in duodecim prophetis undecimus est, patrisque in
eo nomen consentiat [Al. consentit]; sed ubi occisus sit inter templum
et altare Scriptura non loquitur: maxime cum temporibus ejus vix ruinae templi
fuerint. Alii Zachariam patrem Joannis intelligi volunt, ex quibusdam
apocryphorum somniis approbantes, quod propterea occisus sit, quia Salvatoris
praedicarit [Al. praedicaret] adventum. Hoc quia de Scripturis non habet
auctoritatem, eadem facilitate contemnitur, qua probatur. Alii istum volunt
Zachariam, qui occisus est a Joas rege Judae inter templum et altare, sicut
Regum narrat historia. Sed observandum, quod ille Zacharias non sit filius
Barachiae, sed filius Joiadae sacerdotis. Unde et Scriptura refert: Non fuit
recordatus Joas patris ejus Joiadae, quia sibi fecisset bona (II
Paral. XXIV, 22). Cum ergo et Zachariam teneamus, et occisionis consentiat
locus, quaerimus quare Barachiae dicatur filius, et non Joiadae? Barachia
lingua nostra benedictus Domini dicitur: et sacerdotis Joiadae justitia,
Hebraeo sermone demonstratur. In Evangelio quo utuntur Nazaraeni, pro filio
Barachiae, filium Joiadae reperimus scriptum. Simpliciores fratres inter
ruinas templi et altaris, sive in portarum exitibus, quae Siloam ducunt, rubra
saxa monstrantes, Zachariae sanguine putant esse polluta. Non condemnamus
errorem, qui de odio Judaeorum, et fidei pietate descendit. Dicamus breviter
quare sanguis Abel justi, usque ad Zachariam filium Barachiae ab illa
generatione requiratur, cum neutrum eorum occiderit. Regula Scripturarum est,
duas generationes ponere, bonorum vel malorum, hoc est, singulorum singulas. De
bonis sumamus exempla: Quis ascendet in montem Domini? aut quis requiescet
in monte sancto ejus (Ps. XXIII, 3)? Cumque plures qui ascensuri
sunt in montem Domini, descripsisset, qui diversis fuere aetatibus, postea
infert: Haec est generatio quaerentium Dominum, quaerentium faciem Dei
Jacob. Et in alio loco de omnibus sanctis: Generatio justorum
benedicetur (Ps. CXI, 2). De malis vero, ut in praesenti loco: Generatio
viperarum. Et Requirentur omnia a generatione ista. Et in Ezechiel, cum
peccata terrae descripsisset, sermo propheticus adjecit: Si Noe, et Job, et
Daniel, ibi fuerint inventi, non dimittam peccata terrae illi (Ezech.
XIV, 14): Omnes justos qui similes forent virtutibus eorum, per Noe et Job
et Daniel volens intelligi. Ergo et isti qui similia Cain et Joas contra
apostolos gesserint, de una generatione esse referuntur.
(Vers. 37.) Jerusalem, Jerusalem, quae occidis prophetas, et
lapidas eos qui ad te missi sunt: quoties volui congregare filios tuos,
quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti! Jerusalem,
non saxa et aedificia civitatis, sed habitatores vocat, quam plangit patris
affectu, sicut et in alio loco legimus, quod videns eam fleverit (Luc. XIX).
In eo autem quod dicit: Quoties volui congregare filios tuos, omnes
retro prophetas a se missos esse testatur. Gallinae quoque similitudinem
congregantis sub alas pullos suos, in cantico Deuteronomii legimus: Sicut
aquila protegit nidum suum, et super pullos suos desideravit, expandens alas
suas suscepit et tulit super pennas suas (Deut. XXXII, 11).
(Vers. 38.) Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Hoc
ipsum ex persona Jeremiae jam ante dixerat: Reliqui domum meam, dimisi
haereditatem meam: facta est mihi haereditas mea quasi spelunca hyaenae (Jer. XII,
7, 8). Desertam Judaeorum domum, id est, templum illud, quod fulgebat
augustius, oculis comprobamus: quia habitatorem Christum perdidit, et
haereditatem praeripere gestiens, occidit haeredem.
(Vers. 39.) Dico enim vobis: non me videbitis amodo, donec dicatis:
Benedictus qui venit in nomine Domini. Ad Jerusalem loquitur, et ad populum
Judaeorum. Versiculum autem istum, quo et parvuli atque lactentes in ingressu
Jerusalem Domini Salvatoris usi sunt, quando dixerunt: Benedictus qui venit
in nomine Domini, osanna in excelsis, sumpsit de centesimo decimo septimo
psalmo, qui manifeste de adventu Domini scriptus est. Et quod dicit, hoc vult
intelligi: Nisi poenitentiam egeritis (Luc. XIII), et confessi fueritis
ipsum me esse, de quo Prophetae cecinerunt, Filium omnipotentis Patris, meam
faciem non videbitis. Habent Judaei datum sibi tempus poenitentiae:
confiteantur benedictum qui venit in nomine Domini, et Christi ora conspicient.
(Cap. XXIV.—Vers. 1, 2.) Et egressus Jesus de templo, ibat. Et
accesserunt discipuli ejus, ut ostenderent ei aedificationes templi. Ipse autem
respondens, dixit illis: Videtis haec omnia? Amen dico vobis: non relinquetur
hic lapis super lapidem, qui non destruatur. Juxta historiam manifestus est
sensus. Recedente autem Domino de templo, omnia legis aedificia, et compositio
mandatorum ita destructa est, ut nihil a Judaeis possit impleri; et capite
sublato, universa inter se membra compugnent.
(Vers. 3, 4.) Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt
ad eum discipuli secreto, dicentes: Dic nobis quando haec erunt, et quod signum
adventus tui, et consummationis saeculi? Et respondens Jesus, dixit eis: Videte
ne quis vos seducat. Sedet in monte Oliveti, ubi verum lumen scientiae
nascebatur, et accedunt ad eum discipuli secreto, qui mysteria et futurorum
revelationem nosse cupiebant, et interrogant tria: Quo tempore Jerusalem
destruenda sit; quo venturus Christus; quo consummatio saeculi futura sit.
(Vers. 5.) Multi enim venient in nomine meo, dicentes: Ego sum
Christus, et multos seducent. Quorum unus est Simon Samaritanus, quem in
Actibus apostolorum legimus, qui se magnam dicebat esse Dei virtutem (Act.
VIII), haec quoque inter [Al. et] caetera in suis voluminibus
scripta dimittens: Ego sum sermo Dei, ego sum speciosus, ego paracletus, ego
omnipotens, ego omnia Dei. Sed et Joannes apostolus in epistola sua
loquitur: Audistis quia Antichristus venturus est, nunc autem Antichristi
multi sunt (I Joan. II, 18). Ego reor omnes haeresiarchas,
Antichristos esse, et sub nomine Christi ea docere, quae contraria sunt
Christo. Nec mirum si aliquos ab his videamus seduci, cum Dominus dixerit: Et
multos seducent.
(Vers. 6.) Audituri enim estis praelia, et opiniones praeliorum:
videte ne turbemini. Oportet enim haec fieri; sed nondum est finis. Cum haec
igitur fieri viderimus, non putemus diem instare judicii, sed in tempus illud
reservari, cujus signum perspicue in consequentibus ponitur.
(Vers. 7, 8.) Consurget enim gens contra gentem, et regnum contra
regnum, et erunt pestilentiae et fames, et terraemotus per loca. Haec autem
omnia initia sunt dolorum. Non ambigo et haec quidem juxta litteram futura
quae scripta sunt: sed mihi videtur regnum contra regnum, et pestilentia eorum,
quorum sermo serpit ut cancer (II Tim. II), et fames audiendi verbum Dei,
et commotio universae terrae, et a vera fide separatio, in haereticis magis
intelligi, qui contra se invicem dimicantes, Ecclesiae victoriam faciunt. Quod
autem dixit: Haec autem omnia initia sunt dolorum, melius transfertur, parturitionum:
ut quasi conceptus quidam adventus Antichristi, non partus intelligatur.
(Vers. 9.) Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos; et
eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum. Per apostolos omnium
credentium persona signatur, non quo eo tempore apostoli in corpore reperiendi
sint.
(Vers. 12, 13.) Et quoniam abundabit iniquitas, refrigescet
charitas multorum. Qui autem perseveraverit usque ad finem, hic salvus erit.
Non omnium negavit fidem, sed multorum. Multi enim vocati, pauci vero electi.
Nam in apostolis et similibus eorum permansura est charitas, de qua scriptum
est: Aquae multae non poterunt exstinguere charitatem (Cant. VIII, 7).
Et ipse Paulus: Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio, an
angustia, an fames (Rom. VIII, 35)? et reliqua.
(Vers. 14.) Et praedicabitur hoc Evangelium regni in universo
orbe, in testimonium omnibus gentibus; et tunc veniet consummatio. Signum
Dominici adventus est, Evangelium in toto orbe praedicari, ut nullus sit
excusabilis; quod aut jam completum, aut in brevi cernimus esse complendum. Non
enim puto aliquam remansisse gentem, quae Christi nomen ignoret. Et quamquam
non habuerit praedicatoren, tamen ex vicinis nationibus opinionem fidei non
potest ignorare.
(Vers. 15.) Cum ergo videritis abominationem desolationis, quae
dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat.
Quando ad intelligentiam provocamur, mysticum monstratur esse quod dictum est.
Legimus autem in Daniele hoc modo: Et in dimidio hebdomadis auferetur
sacrificium et libamina, et in templo abominatio desolationum erit usque ad
consummationem temporis, et consummatio dabitur super solitudinem. De hoc
et apostolus loquitur (II Thess. II): quod homo iniquitatis et
adversarius elevandus sit contra omne quod dicitur Deus, et colitur; ita ut
audeat stare in templo Dei, et ostendere quod ipse sit Deus, cujus adventus
secundum operationem Satanae destruat eos, et ad Dei solitudinem redigat, qui
se susceperint. Potest autem simpliciter aut de Antichristo accipi, aut de
imagine Caesaris, quam Pilatus posuit in templo; aut de Hadriani equestri
statua, quae in ipso sancto sanctorum loco usque in praesentem diem stetit.
Abominatio quoque, secundum veterem Scripturam, idolum nuncupatur; et idcirco
additur, desolationis; quod in desolato templo atque destructo idolum
positum sit.
(Vers. 16 seq.) Tunc qui in Judaea sunt, fugiant ad montes; et qui
in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua; et qui in agro, non
revertatur tollere tunicam suam. Abominatio desolationis intelligi potest,
et omne dogma perversum; quod cum viderimus stare in loco sancto, hoc est, in
Ecclesia, et se ostendere Deum, debemus fugere de Judaea ad montes, hoc est,
dimissa occidente littera et Judaica pravitate, appropinquare montibus aeternis,
de quibus illuminat mirabiliter Deus (Ps. LXXV); et esse in tecto et in
domate, quo non possint ignita diaboli jacula pervenire: nec descendere et
tollere aliquid de domo conversationis pristinae: nec quaerere quae retrorsum
sunt; sed magis serere in agro spiritualium Scripturarum, ut fructus capiamus
ex eo. Nec tollere alteram tunicam, quam apostoli habere prohibentur. De hoc
loco, id est, de abominatione desolationis, quae dicta est a Daniele propheta,
stante in loco sancto, multa Porphyrius tertio decimo operis sui volumine
contra nos blasphemavit, cui Eusebius Caesariensis episcopus tribus respondit
voluminibus, decimo octavo, decimo nono, et vicesimo. Apollinaris [Al.
Apollinarius] quoque scripsit plenissime: superflueque conatus est uno capitulo
velle disserere, de quo tantis versuum millibus disputatum est.
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis
diebus. Vae illis animabus, quae non in perfectum virum sua genimina
perduxerunt, sed initia habent fidei, ut enutritione indigeant magistrorum. Hoc
quoque dici potest, quod in persecutione Antichristi, seu Romanae captivitatis,
praegnantes et nutrientes, uteri et filiorum sarcina praegravati, expeditam
fugam habere non quiverint.
(Vers. 20.) Orate autem, ut non fiat fuga vestra hieme, vel
sabbato. Si de captivitate Jerusalem voluerimus accipere, quando a Tito et
Vespasiano capta est, orare debent, ne fuga eorum hieme, vel sabbato fiat; quia
in altero duritia frigoris prohibet ad solitudines pergere, et in montibus
desertisque latitare; in altero, aut transgressio Legis est, si fugere
voluerint, aut mors imminens, si remanserint. Si autem de consummatione mundi
intelligitur, hoc praecipit, ut non refrigescat fides nostra et in Christum
charitas, neque ut otiosi in opere Dei torpeamus virtutum sabbato.
(Vers. 22.) Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva
omnis caro; sed propter electos breviabuntur dies illi. Abbreviatos dies,
non secundum deliramenta quorumdam (qui putant temporum momenta mutari; nec
recordantur illius scripti: Ordinatione tua permanet dies [Ps.
CXVIII, 91], sed juxta temporum qualitatem sentire debemus, id est,
abbreviatos non mensura, sed numero; ut quomodo in benedictione dicitur; Longitudine
dierum replebo eum (Ps. XC); sic et nunc abbreviati dies intelligantur:
ne temporum mora, fides concutiatur credentium.
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut
illic; nolite credere. Multi captivitatis Judaicae tempore principes
exstitere, qui Christos esse se dicerent: intantum ut obsidentibus Romanis,
tres intus fuerint factiones. Sed melius de consummatione mundi intelligitur.
(Vers. 24.) Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetae, et
dabunt signa magna et prodigia; ita ut in errorem inducantur, si fieri potest,
etiam electi. Ecce praedixi vobis. Tripliciter, ut ante jam dixi, locus hic
disserendus est; aut de tempore obsidionis Romanae; aut de consummatione mundi;
aut de haereticorum contra Ecclesiam pugna, et istiusmodi antichristis, qui sub
opinione falsae scientiae contra Christum dimicant.
(Vers. 25, 26.) Si ergo dixerint vobis, ecce in deserto est,
nolite exire; ecce in penetralibus, nolite credere. Si quis promiserit
vobis quod in deserto gentilium et philosophorum dogmate Christus moretur; aut
in haereticorum penetralibus, qui Dei pollicentur arcana, nolite exire, nolite
credere; sive (quia persecutionis et angustiarum tempore semper pseudoprophetae
decipiendi inveniunt locum) si quis sub nomine Christi se jactare voluerit, non
statim accommodetis fidem.
(Vers. 27.) Sicut enim fulgur exit ab Oriente, et paret usque in
Occidentem; ita erit et adventus Filii hominis. Nolite exire, nolite
credere, quod Filius hominis vel in deserto gentium sit, vel in penetralibus
haereticorum; sed quod ab Oriente usque in Occidentem, fides ejus in catholicis
Ecclesiis fulgeat. Hoc quoque dicendum, quod secundus Salvatoris adventus non
in humilitate ut prius, sed in gloria demonstrandus sit. Stultum est itaque eum
in parvo loco vel abscondito quaerere, qui totius mundi lumen sit.
(Vers. 28.) Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et
aquilae. De exemplo naturali quod quotidie cernimus, Christi instruimur
sacramento. Aquilae et vultures etiam trans maria dicuntur sentire cadavera, et
ad escam hujuscemodi congregari. Si ergo irrationabiles volucres naturali sensu
tantis terrarum spatiis, et maris fluctibus separatae, parvum cadaver sentiunt
ubi jaceat: quanto magis nos et omnis multitudo credentium debet festinare ad
eum, cujus fulgur exit ab Oriente, et paret usque ad Occidentem! Possumus autem
corpus, id est, πτῶμα, quod
significantius Latine dicitur cadaver, ab eo quod per mortem cadat,
passionem Christi intelligere, ad quam provocamur; ut ubicumque in Scripturis
legitur, congregemur, et per illam venire possimus ad Verbum Dei, ut est illud:
Foderunt manus meas et pedes meos (Ps. XXI, 17). Et in Isaia: Sicut
ovis ad victimam ductus (Isa. LIII, 7); et caetera his similia.
Aquilae autem appellantur sancti, quibus innovata est juventus ut aquilae; et
qui juxta Isaiam plumescunt, et assumunt alas, ut ad Christi veniant passionem (Isai.
XLVI).
(Vers. 29.) Statim autem post tribulationem dierum illorum sol
obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de coelo, et
virtutes coelorum commovebuntur. Sol et luna obscurabuntur, et non dabunt
lumen suum; et caetera astra cadent de coelo, virtutesque coelorum
commovebuntur, non diminutione luminis (alioquin legimus solem septuplum
habiturum luminis [Ibid. XXX]), sed quod ad comparationem verae lucis
omnia visui tenebrosa sint. Si itaque iste sol, qui nunc per totum orbem
rutilat, et luna quae secundum est luminare, et stellae quae ad solatium noctis
accensae sunt, omnesque virtutes (quas angelorum multitudines intelligimus) in
adventu Christi in tenebras reputabuntur: decutiatur supercilium eorum, qui se
sanctos arbitrantes praesentiam judiciis non formidant.
(Vers. 30.) Et tunc parebit signum Filii hominis in coelo.
Signum hic, aut crucis intelligamus, ut videant (juxta Zachariam (Zach. XII)
et Joannem [Joan. XIX]) Judaei quem compunxerunt; aut vexillum victoriae
triumphantis. Et tunc plangent omnes tribus terrae, et videbunt Filium
hominis venientem in nubibus coeli cum virtute multa et majestate. Plangent
hi qui municipatum non habuere in coelis, sed scripti sunt in terra.
(Vers. 31.) Et mittet angelos suos cum tuba et voce magna; et
congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis coelorum usque ad terminos
eorum. De hac tuba et Apostolus loquitur (I Cor. XV; I Thess. IV):
et in apocalypsi Joannis legimus (Apoc. VIII): et in veteri Testamento (Num.
X), tubae ductiles ex auro, et aere argentoque fieri praecipiuntur; ut
sublimia doctrinarum resonent sacramenta.
(Vers. 32, 33.) Ab arbore autem fici discite parabolam: cum jam
ramus ejus tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est aestas. Ita et
vos cum videritis haec omnia, scitote quia prope est in januis. Sub exemplo
arboris, docuit consummationis adventum. Quomodo, inquit, quando teneri fuerint
in arbore ficus cauliculi, et gemma erumpit in florem, cortexque folia parturit,
intelligitis aestatis adventum, et Favonii ac Veris introitum: ita cum haec
omnia quae scripta sunt, videritis, nolite putare jam adesse consummationem
mundi, sed quasi prooemia et praecursores quosdam venire; ut ostendant quod
prope sit et in januis.
(Vers. 34.) Amen dico vobis, quia non praeteribit generatio haec,
donec omnia ista fiant. Supra diximus generationes bonorum, et econtrario
malorum esse singulas. Igitur aut omne genus hominum significat, aut
specialiter Judaeorum.
(Vers. 35.) Coelum et terra transibunt, verba autem mea non
praeteribunt. Coelum et terra transibunt immutatione, non abolitione sui:
alioquin quomodo sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae
cadent, si coelum in quo ista sunt, terraque non fuerit?
(Vers. 36.) De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli
coelorum, nisi solus Pater. In quibusdam Latinis codicibus additum est, neque
Filius: cum in Graecis, et maxime Adamantii et Pierii exemplaribus, hoc non
habeatur ascriptum: sed quia in nonnullis legitur, disserendum videtur. Gaudent
Arius et Eunomius, quasi ignorantia magistri, gloria discipulorum sit, et
dicunt: Non potest aequalis esse qui novit, et qui ignorat. Contra quos
breviter ista dicenda sunt: Cum omnia tempora fecerit Jesus, hoc est, Verbum Dei:
Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan.
I, 3), in omnibus autem temporibus, etiam dies judicii sit: qua
consequentia potest ejus ignorare partem, cujus totum noverit? Hoc quoque
dicendum est: Quid est majus, notitia Patris, an judicii? Si majus novit,
quomodo ignorat quod minus est? Scriptum legimus. Omnia quae Patris sunt,
mihi tradita sunt (Luc. X, 22). Si omnia Patris Filii sunt, qua
ratione unius sibi diei notitiam reservavit, et noluit eam communicare cum
Filio? Sed et hoc inferendum: Si novissimum diem temporum ignorat, ignorat et
pene ultimum, et retrorsum omnes.Non enim potest fieri, ut qui primum ignorat,
sciat quid secundum sit. Igitur quia probavimus non ignorare Filium [Al.
additur Dei] consummationis diem: causa reddenda est cur ignorare dicatur.
Apostolus super Salvatore scribit: In quo sunt omnes thesauri sapientiae et
scientiae absconditi (Coloss. II, 3). Sunt ergo omnes thesauri in
Christo sapientiae et scientiae, sed absconditi sunt. Quare absconditi sunt? Post
resurrectionem interrogatus ab apostolis, de die manifestius respondit: Non
est vestrum scire tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate (Act.
I, 7). Quando dicit, non est vestrum scire, ostendit quod ipse
sciat, sed non expediat nosse apostolis, ut semper incerti de adventu judicis,
sic quotidie vivant, quasi die alia judicandi sint. Denique et consequens
Evangelii sermo idipsum cogit intelligi, dicens quoque Patrem solum nosse: in
Patre comprehendit et Filium. Omnis enim pater, filii nomen est.
(Vers. 37 seq.) Sicut autem in diebus Noe, ita erit et adventus
Filii hominis. Sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes,
nubentes et nuptui [Al. nuptum] tradentes, usque ad eum diem, quo
intravit Noe in arcam, et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes:
ita erit et adventus Filii hominis. Quaeritur quomodo supra scriptum sit: Surget
enim gens contra gentem, et regnum contra regnum: et erunt pestilentiae, et
fames, et terraemotus; et nunc ea futura memorentur quae pacis indicia
sunt. Sed existimandum, juxta Apostolum, quod post pugnas, et dissensiones, et
pestilentias, et fames, et terraemotus, et caetera quibus genus vastatur
humanum, brevi [Al. brevis] subsecutura sit pax, quae quieta omnia
repromittat, ut fides credentium comprobetur, utrum transactis malis, sperent
judicem esse venturum. Hoc est enim quod in Paulo legimus: Quando dixerint,
pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor
parturientis, et non effugient (I Thess. V, 3).
(Vers. 40, 41.) Tunc duo erunt in agro: unus assumetur, et unus
relinquetur. Duae molentes in mola: una assumetur, et una relinquetur.
Tunc, inquit, duo erunt in agro, quando, tempore videlicet consummationis atque
judicii, duo in agro pariter invenientur eumdem habentes laborem, et quasi
parem sementem, sed fructus laboris non aeque recipientes. Duae quoque molentes
simul erunt: una assumetur, et una relinquetur. In duobus qui in agro
commorantur, et in duabus quae pariter molunt, vel Synagogam intellige, et [Al.
vel] Ecclesiam, quod simul molere videantur in Lege, et de eisdem Scripturis
farinam terere praeceptorum Dei: vel caeteras haereses, quae de utroque
Testamento, aut de altero videntur molere farinam doctrinarum suarum: et cum
unum nominis Christiani propositum habeant, non eamdem mercedem recipient:
aliis assumptis, et aliis derelictis.
(Vers. 42, 43.) Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus
vester venturus sit. Illud autem scitote, quoniam si sciret pater familias qua
hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.
Perspicue ostendit quare supra dixerit: De die autem illa et hora nemo scit,
neque Filius hominis, neque angeli, nisi Pater solus: quod non expediat
scire apostolis, ut pendulae exspectationis incerto semper eum credant esse
venturum, quem ignorant quando venturus sit. Et non dixit, quia nescimus qua
hora venturus sit Dominus; sed nescitis. Praemissoque patris
familias exemplo, cur reticeat consummationis diem, manifestius docet, dicens: Ideo
et vos estote parati: quia nescitis qua hora Filius hominis venturus est. Quis,
putas, est fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus ejus super
familiam suam, ut det illis cibum in tempore? Beatus ille servus, quem cum
venerit Dominus ejus, invenerit sic facientem. Amen dico vobis, quoniam super
omnia bona sua constituet eum. Plenius inculcat et replicat, quare de die
consummationis et hora nec angelos, nec se scire praedixerit; sed solum Patrem,
quod non expediat scire apostolis: et exemplum patrisfamilias, hoc est, sui et
fidelium servorum, id est, apostolorum, ad cohortationem sollicitae mentis
interserit, ut spe praemiorum ministrent conservis in tempore suo cibaria
doctrinarum.
(Vers. 48, 49.) Si autem dixerit malus servus ille in corde suo,
moram facit dominus meus venire, et coeperit percutere conservos suos, manducet
autem et bibat cum ebriis. Ex superioribus pendet, quod sicut sollicitus
servus et semper adventum domini praestolans, tradit conservis cibaria in
tempore suo, et postea super omnia bona patrisfamilias constituitur: ita
econtrario, qui juxta Ezechielem dixit: In tempora longa fiet istud (Ezech.
XII, 22), et non putat dominum cito esse venturum; factus securior, vacat
epulis atque luxuriae: et non lenem patremfamilias, sed severissimum sentiet judicem.
(Vers. 50, 51.) Veniet dominus servi illius, in die qua non
sperat, et hora qua ignorat: et dividet eum, partemque ejus ponet cum
hypocritis: illic erit fletus et stridor dentium. Hoc ipsum docet, ut
sciant quando non putatur dominus, tunc eum esse venturum, et vigilantiae ac
sollicitudinis dispensatores admonet. Porro quod dicit, dividet eum, non
quo gladio eum dissecet; sed quo a sanctorum consortio eum separet, et partem
ejus ponat cum hypocritis: cum his videlicet, qui erant in agro, et qui molebant,
et nihilominus derelicti sunt. Saepe diximus hypocritam aliud esse, aliud
ostendere: sicut et in agro, et in mola idem videbatur facere, quod
ecclesiasticus vir, sed exitus diversae voluntatis apparuit.
(Cap. XXV.—Vers. 1 seq.) Tunc simile erit regnum coelorum decem
virginibus, quae accipientes lampades suas, exierunt obviam sponso et sponsae.
Quinque autem ex eis erant fatuae, et quinque prudentes. Sed quinque fatuae
acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum. Prudentes vero acceperunt
oleum in vasis suis cum lampadibus. Hanc parabolam, id est, similitudinem
decem virginum, fatuarum atque prudentium, quidam simpliciter in virginibus
interpretantur: quarum aliae, juxta Apostolum, et corpore et mente sunt
virgines: aliae virginitatem tantum corporum reservantes, vel caetera opera non
habent proposito suo similia, vel parentum custodia reservatae, nihilominus
mente nupserunt (I Cor. VII). Sed mihi videtur ex superioribus alius
sensus esse qui dicitur, et non ad virginalia corpora, sed ad omne hominum genus
comparatio pertinere. Sicut enim duo in agro, et duae molentes, duos
significant populos, Christianorum et Judaeorum, sive sanctorum et peccatorum,
qui in Ecclesia constituti, videntur quidem et ipsi arare et molere; sed cuncta
in hypocrisi faciunt: sic et nunc decem virgines omnes homines complectuntur,
qui videntur Deo credere, et applaudunt sibi in Scripturis sanctis, tam
ecclesiasticos, quam Judaeos, atque haereticos. Qui idcirco omnes virgines
appellantur, quia gloriantur in unius Dei notitia, et mens eorum idololatriae
turba [Al. turbine] non constupratur. Oleum habent virgines, quae juxta
fidem et operibus adornantur. Non habent oleum, quae videntur simili quidem
fide Dominum confiteri; sed virtutum opera negligunt. Possumus quinque
virgines, sapientes et stultas, quinque sensus interpretari: quorum alii
festinant ad coelestia, et superna desiderant: alii terrenis faecibus
inhiantes, fomenta non habent veritatis, quibus sua corda illuminent. De visu,
et auditu, et tactu spiritualiter dictum est: Quod vidimus, quod audivimus,
quod oculis nostris perspeximus, et manus nostrae palpavere (I Joan. I,
1). De gustu: Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus (Ps.
XXXIII, 9). De odoratu: In odorem unguentorum tuorum currimus (Cant.
I, 3). Et: Christi bonus odor sumus (II Cor. II, 15).
(Vers. 5.) Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et
dormierunt. Non enim parum temporis inter priorem et secundum adventum
Domini praetergreditur. Omnes dormitaverunt, id est, mortuae sunt: quia
sanctorum mors somnus appellatur. Consequenter autem dicitur, dormierunt:
quia postea suscitandae sunt.
(Vers. 6.) Media autem nocte clamor factus est, ecce sponsus
venit, exite obviam ei. Subito enim quasi intempesta nocte, et securis
omnibus, quando gravissimus sopor est, per angelorum clamorem, et tubas
praecedentium fortitudinum, Christi resonabit adventus. Dicamus aliquid quod
forsitan lectori utile sit. Traditio Judaeorum est, Christum media nocte
venturum in similitudinem Aegyptii temporis, quando Pascha celebratum est, et
exterminator venit, et Dominus super tabernacula transiit, et sanguine agni
postes nostrarum frontium consecrati sunt (Exod. XII). Unde reor et
traditionem apostolicam permansisse, ut in die vigiliarum Paschae ante noctis
dimidium populos dimittere non liceat, exspectantes adventum Christi. Et
postquam illud tempus transierit, securitate praesumpta, festum cuncti agunt
diem. Unde et Psalmista dicebat: Media nocte surgebam ad confitendum tibi
super judicia justificationis tuae (Psal. CXVIII, 62).
(Vers. 7.) Tunc surrexerunt omnes virgines illae, et ornaverunt
lampades suas. Omnes virgines surrexerunt, et ornaverunt unaquaeque
lampades suas, id est, sensus, in quibus oleum scientiae recipiebant, ut
haberent opera virtutum, quae ante verum judicem refulgerent.
(Vers. 8.) Fatuae autem sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo
vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur. Quae lampades suas queruntur
exstingui, ostendunt eas ex parte lucere: et tamen non habent lumen
indeficiens, nec opera perpetua. Si quis igitur habet animam virginalem, et
amator est pudicitiae, non debet mediocribus esse contentus, quae cito
exolescunt, et exorto caumate, arefiunt; sed perfectas virtutes sequatur, ut
lumen habeat sempiternum.
(Vers. 9.) Responderunt prudentes, dicentes: Ne forte non
sufficiat nobis et vobis. Hoc, non de avaritia, sed de timore respondent.
Unusquisque enim pro operibus suis mercedem recipiet, neque possunt in die
judicii aliorum virtutes, aliorum vitia sublevare. Et quomodo tempore
Babyloniae captivitatis, Jeremias peccatores juvare non potuit, et dicitur ad
eum: Ne oraveris pro populo isto (Jerem. VII, 16): sic
formidolosa erit illa dies, cum unusquisque pro semetipso sollicitus erit. Ite
potius ad vendentes, et emite vobis. Venditur hoc oleum, et multo emitur
pretio, ac difficili labore conquiritur, quod in eleemosynis cunctisque
virtutibus et consiliis intelligimus magistrorum.
(Vers. 10.) Dum autem irent emere, venit sponsus. Dant quidem
quasi prudentes consilium, quod non debeant sine oleo lampadarum sponso
occurrere: verum quia jam emendi tempus excesserat, et adveniente judicii die,
locus non erat poenitentiae, Psalmista dicente: In inferno autem quis
confitebitur tibi (Psal. VI, 6)? non nova opera patrare, sed
praeteritorum coguntur rationem exsolvere. Et quae paratae erant,
intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua. Post judicii diem,
bonorum operum, et justitiae occasio non relinquitur [Al. relinquetur].
(Vers. 11.) Novissime vero veniunt et reliquae virgines, dicentes:
Domine, domine, aperi nobis. Egregia quidem in Domini appellatione
confessio, idemque repetitum, indicium fidei est. Sed quid prodest voce
invocare, quem operibus neges?
(Vers. 12.) At ille respondens, ait: Amen dico vobis, nescio vos.
Novit Dominus eos qui ejus sunt, et qui ignorat, ignorabitur (II Tim. II,
19). Nescit Dominus operarios iniquitatis: et licet virgines sint, et
secundum duplicem intelligentiam de corporis puritate, et de confessione verae
gloriantur fidei (I Cor. XIV, 38); tamen quia oleum non habent scientiae,
sufficit eis pro poena quod ignorantur a sponso.
(Vers. 13.) Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam.
Prudentem semper admoneo lectorem, ut non superstitiosis acquiescat
interpretationibus, et quae commatice pro fingentium dicuntur arbitrio, sed
consideret priora, media, et sequentia, et nectat sibi universa quae scripta
sunt. Ex hoc ergo quod infert: Vigilate, quia nescitis diem neque horam,
intelliguntur universa quae dixit, id est, de duobus qui in agro sunt, et de
duabus molentibus, et de patrefamilias, qui servo suo credit substantiam, et de
decem virginibus, ideo parabolas esse praemissas, ut quia ignoramus omnes
judicii diem, sollicite nobis lumen bonorum operum praeparemus, ne, dum
ignoramus, judex veniat.
(Vers. 14, 15.) Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit
servos suos, et tradidit illis bona sua. Et uni dedit quinque talenta, alii
autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem, et profectus
est statim. Homo iste paterfamilias, haud dubium quin Christus sit, qui ad
Patrem post resurrectionem victor ascendens, vocatis apostolis, doctrinam
evangelicam tradidit, non pro largitate et parcitate alteri plus, et alteri
minus tribuens, sed pro accipientium viribus: quomodo et Apostolus eos qui
solidum cibum capere non poterant, lacte potasse se dicit (I Cor. IV).
Denique et illum qui de quinque talentis, decem fecerat, et qui de duobus
quatuor, simili recepit gaudio; non considerans lucri magnitudinem, sed studii
voluntatem. In quinque, et duobus, et uno talento, vel diversas gratias
intelligamus, quae unicuique traditae sunt. Vel in primo, omnes sensus
examinatos: In secundo, intelligentiam et opera: In tertio, rationem, qua
homines a bestiis separamur.
(Vers. 16.) Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus
est in eis; et lucratus est alia quinque. Acceptis terrenis sensibus
coelestium sibi notitiam duplicavit: ex creaturis intelligens Creatorem: ex
corporalibus, incorporalia: ex visibilibus, invisibilia: ex brevibus, aeterna.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
Et iste pro viribus quidquid in Lege didicerat, in Evangelio duplicavit: sive
scientiam et opera praesentis vitae, futurae beatitudinis typos intellexit.
(Vers. 18.) Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terram, et
abscondit pecuniam domini sui. Nequam servus terrenis operibus et saeculi
voluptate, Dei praecepta neglexit et polluit: quamquam in alio evangelista
scriptum sit, quod in sudario ligaverit (Luc. XIX), id est, doctrinam
patrisfamilias molliter et delicate vivendo enervarit.
(Vers. 19, 20.) Post multum vero temporis venit dominus servorum
illorum, et posuit rationem cum eis. Et accedens qui quinque talenta acceperat,
obtulit alia quinque talenta, dicens: Domine, quinque talenta tradidisti mihi,
ecce alia quinque superlucratus sum. Grande tempus est inter ascensionem
Salvatoris, et secundum ejus adventum. Si autem apostoli reddituri sunt
rationem,
et sub metu judicis resurrecturi, quid nos oportet facere?
(Vers. 21-23.) Ait illi dominus ejus: Euge, serve bone, et fidelis,
quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam: intra in gaudium
domini tui. Accedens autem et qui duo talenta acceperat, ait: Domine, duo
talenta tradidisti mihi: ecce alia duo lucratus sum. Ait illi dominus ejus:
Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te
constituam: intra in gaudium domini tui. Utrique servo, ut ante jam dixi,
et qui de quinque talentis, decem fecerat, et qui de duobus, quatuor, idem
patrisfamilias sermo blanditur. Et notandum quod omnia quae in praesenti
habemus. licet magna videantur et plurima: tamen comparatione futurorum, parva
et pauca sunt. Intra, inquit, in gaudium domini tui, et suscipe quae nec oculus
vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt (I Cor. II). Quid
autem potest majus dari fideli servo, quam esse cum Domino, et videre gaudium
Domini sui?
(Vers. 24, 25.) Accedens autem et qui unum talentum acceperat,
ait: Domine, scio quia homo durus es: metis ubi non seminasti, et congregas ubi
non sparsisti: et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra. Et ecce
habes quod tuum est. Vere quod scriptum est: Ad excusandas excusationes
in peccatis (Ps. CXL, 4), etiam huic servo contigit, ut ad pigritiam
et negligentiam, superbiae quoque crimen accederet. Qui enim simpliciter debuit
inertiam confiteri, et orare patremfamilias, econtrario calumniatur, et dicit
se prudenti fecisse consilio, ne dum lucra pecuniae quaereret, etiam de sorte
periclitaretur.
(Vers. 26-28.) Respondens autem dominus ejus, dixit ei: Serve male
et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi:
oportuit ergo te committere pecuniam eam nummulariis, et veniens ego,
recepissem utique quod meum est cum usura. Tollite itaque ab eo talentum, et
date ei qui habet decem talenta. Quod putaverat se pro excusatione dixisse,
in culpam propriam vertitur. Servus autem malus appellatur: quia calumniam
domino facit. Piger, quia noluit talentum duplicare, ut in altero superbiae, in
altero negligentiae condemnetur. Si, inquit, durum et crudelem esse me noveras,
et aliena sectari, ibique metere ubi non severim, quare non tibi instiusmodi
cogitatio incussit timorem, ut scires me mea diligentius quaesiturum, et dares
pecuniam meam, sive argentum nummulariis? Utrumque enim ἀργύριον,
Graecus sermo significat. Eloquia, inquit, Domini eloquia casta,
argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum (Ps. XI,
7). Pecunia ergo et argentum, praedicatio Evangelii est, et sermo divinus,
qui dari debuit nummulariis et trapezitis, id est, vel caeteris doctoribus
(quod fecerunt et apostoli, per singulas provincias presbyteros, et episcopos
ordinantes), vel cunctis credentibus, qui possunt pecuniam duplicare, et cum
usuris reddere, ut quidquid sermone didicerant, opere explerent. Tollitur autem
talentum, et datur ei qui decem talenta fecerat, ut intelligamus, licet in
utriusque labore aequale sit gaudium domini, hoc est, et ejus qui quinque in
decem duplicaverat, et ejus qui duo in quatuor: tamen majus deberi praemium ei,
qui plus in domini pecunia laborarit. Unde dicit et Apostolus: Presbyteros
honora, qui vere presbyteri sunt, maxime qui laborant in verbo Dei (I
Tim. V, 17). Ex eo quod malus servus ausus est dicere: Metis ubi non
seminasti, et congregas ubi non sparsisti, intelligimus, etiam gentilium et
philosophorum bonam vitam recipere Dominum, et aliter habere eos qui juste,
aliter qui injuste agant, et ad comparationem ejus qui naturali legi serviat,
condemnari eos qui scriptam legem negligant.
(Vers. 29.) Omni enim habenti dabitur, et abundabit: ei autem qui
non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo. Multi cum sapientes
sint naturaliter, et habeant acumen ingenii, si fuerint negligentes, et desidia
bonum naturae corruperint, ad comparationem ejus qui paululum tardior, labore
et industria compensavit quod minus habuit, perdunt bonum naturae, et praemium
quod eis fuerat repromissum, vident transire ad alios. Potest et sic intelligi:
ei qui fidem habet, et bonam in Domino voluntatem, etiam si quid minus in opere
ut homo habuerit, dabitur a bono judice. Qui autem fidem non habuerit, etiam
caeteras virtutes quas videbatur naturaliter possidere, perdet. Et eleganter
etiam, quod videtur, inquit, habere auferetur ab eo. Quidquid
enim sine fide Christi est, non ei debet imputari qui male eo abusus est, sed
illi qui malo etiam servo naturae bonum tribuit.
(Vers. 30) Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores:
illic erit fletus et stridor dentium. Dominus lumen est; qui ab eo foras
mittitur, caret vero lumine. Quid sit autem fletus et stridor dentium, supra
diximus.
(Vers. 31 seq.) Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua,
et omnes angeli cum eo: tunc sedebit super sedem majestatis suae, et
congregabuntur ante eum omnes gentes; et separabit eos ab invicem, sicut pastor
segregat oves ab haedis. Et statuet oves quidem a dextris suis, haedos autem a
sinistris. Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt. Post biduum Pascha
facturus, et tradendus cruci, et illudendus ab hominibus; et aceto ac felle
potandus, recte praemittit gloriam triumphantis, ut secutura scandala,
pollicitationis praemio compensaret. Et notandum quod qui in majestate
cernendus est, Filius hominis sit. Quodque sequitur: Statuet oves quidem a
dextris suis, haedos autem a sinistris, juxta illud intellige, quod alibi
legis: Cor sapientis in dextra ejus, et cor stulti in sinistra illius (Eccl.
X, 2). Et supra in hoc eodem Evangelio: Nesciat sinistra tua quid faciat
dextera tua (Supra VI, 3). Oves in parte justorum stare jubentur ad
dexteram: haedi, hoc est, peccatores, ad sinistram, qui semper pro peccato
offeruntur in Lege (Exod. XII). Nec dixit, capras, quae possunt habere
fetus, et tonsae egrediuntur de lavacro, omnes gemellis fetibus, et sterilis
nulla inter eas (Can. IV); sed haedos, lascivum animal et petulcum, et
fervens semper ad coitum.
(Vers. 34 seq.) Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum
vobis regnum a constitutione mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare.
Sitivi, et dedistis mihi bibere. Hospes eram, et collegistis me. Nudus, et
operuistis me. Infirmus, et visitastis me. In carcere eram, et venistis ad me.
Tunc respondebunt ei justi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, et
pavimus te: sitientem, et dedimus tibi potum? Quando autem te vidimus hospitem,
et collegimus te; aut nudum, et cooperuimus te: aut quando te vidimus infirmum,
aut in carcere, et venimus ad te? Et respondens, rex, dicet illis. Hoc
juxta praescientiam Dei accipiendum, apud quem futura jam facta sunt.
(Vers. 40, 41.) Amen dico vobis: quamdiu [Al. quando]
fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis. Tunc dicet et his
qui a sinistris erunt: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui
paratus est diabolo et angelis ejus. Esurivi enim, et non dedistis mihi
manducare. Sitivi, et non dedistis mihi potum. Hospes eram, et non collegistis
me. Nudus, et non operuistis me. Infirmus et in carcere eram, et non visitastis
me. Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes: Domine, quando te vidimus
esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in
carcere, et non ministravimus tibi? Tunc respondebit illis, dicens: Amen dico
vobis, quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis. Libera
nobis erat intelligentia, quod in omni paupere Christus esuriens pasceretur,
sitiens potaretur, hospes induceretur in tectum, nudus vestiretur, infirmus
visitaretur, clausus carcere haberet solatium colloquentis. Sed ex hoc quod
sequitur: Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis,
non mihi videtur dixisse generaliter de pauperibus, sed de his qui pauperes
spiritu sunt, ad quos tendens manum, dixerat: Fratres mei et mater mea hi
sunt, qui faciunt voluntatem Patris mei (Marc. III, 34, 35; Luc. VIII,
21).
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in
vitam aeternam. Prudens lector, attende quod et supplicia aeterna sint, et
vita perpetua metum deinceps non habeat ruinarum.
(Cap. XXVI.—Vers. 1 seq.) Et factum est, cum consummasset Jesus
sermones hos omnes, dixit discipulis suis: Scitis quia post biduum pascha fiet:
et Filius hominis tradetur, ut crucifigatur. Erubescant qui putant
Salvatorem timuisse mortem, et passionis pavore dixisse: Pater, si fieri
potest, transeat a me calix iste (Luc. XXII, 42). Post biduum pascha
facturus, tradendum se ut crucifigatur novit, et tamen non declinat insidias,
non territus fugit: intantum ut etiam, caeteris ire nolentibus, pergat
intrepidus, quando dicit Thomas: Eamus et nos, et moriamur cum eo (Joan.
XI, 16). Et finem carnali festivitati volens imponere, umbraque transeunte,
paschae reddere veritatem, dixerit: Desiderio desideravi hoc pascha
manducare vobiscum, antequam patiar (Luc. XXII, 15). Etenim pascha
nostrum immolatus est Christus, si tamen comedamus illud in azymis sinceritatis
et veritatis (I Cor. V, 7). Porro quod ait: Post biduum pascha fiet,
simplici intelligentia praetermissa, id quod sacratum [Al. sacramentum]
est, requiramus. Post duos dies clarissimi luminis, veteris ac novi Testamenti,
verum pro mundo pascha celebratur. Pascha, quod Hebraice dicitur PHASE (פסח), non a passione ut plerique arbitrantur,
sed a transitu nominatur: eo quod exterminator videns sanguinem, in foribus
Israelitarum pertransierit, nec percusserit eos. Vel ipse Dominus praebens
auxilium populo suo desuper ambulaverit. Lege Exodi librum (Cap. XI, XII),
de quo plenius, si vita comes fuerit, disputabimus. Transitus autem
noster, id est, PHASE, ita celebratur, si terrena et Aegyptum dimittentes, ad
coelestia festinemus.
(Vers. 3 seqq.) Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et
seniores populi in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas, et
consilium fecerunt, ut Jesum dolo tenerent, et occiderent. Dicebant autem: Non
in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. Qui debuerant Paschate
vicino praeparare victimas, levigare templi parietes, pavimenta verrere, vasa
mundare, et secundum ritum Legis purificari, ut esu agni digni fierent,
congregantur ineuntes consilium, quomodo occidant Dominum, non timentes
seditionem, ut simplex sermo demonstrat; sed caventes ne auxilio populi de suis
manibus tolleretur.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis
leprosi. Passurus pro omni mundo, et universas nationes suo sanguine
redempturus, moratur in Bethania, domo obedientiae, quae quondam fuit
Simonis leprosi. Non quod leprosus et illo tempore permaneret, sed qui antea
leprosus, postea a Salvatore mundatus est, nomine pristino permanente, ut
virtus curantis appareat. Nam in catalogo apostolorum cum pristino vitio et
officio, Matthaeus publicanus appellatur, qui certe publicanus esse desierat.
Quidam Simonis leprosi domum, eam volunt intelligi partem populi, quae
crediderit Domino, et ab eo curata sit. Simon quoque ipse obediens dicitur, qui
juxta aliam intelligentiam mundus interpretari potest, in cujus domo curata est
Ecclesia.
(Vers. 7.) Accesit ad eum mulier habens alabastrum unguenti
pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis. Nemo putet eamdem esse
quae super caput effudit unguentum, et quae super pedes. Illa enim et lacrymis lavat,
et crine tergit, et manifeste meretrix appellatur. De hac autem nihil tale
scriptum est. Nec enim poterat statim capite Domini meretrix digna fieri. Alius
evangelista pro alabastro unguenti pretiosi (quod genus est marmoris), nardum
pisticam posuit (Joan. XII), hoc est, veram et absque dolo, ut fidem
Ecclesiae et gentium demonstraret.
(Vers. 8, 9.) Videntes autem discipuli, indignati sunt, dicentes:
Ut quid perditio haec? Potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus.
Scio quosdam hunc locum calumniari, quare alius evangelista Judam solum dixerit
contristatum, eo quod loculos tenuerit, et fur ab initio fuerit, et Matthaeus
scribat omnes apostolos indignatos, nescientes tropum, qui vocatur σύλληψις, vel synecdoche:
quo et pro uno omnes, et pro multis unus appellari soleat. Nam et Paulus in
Epistola sua quae scribitur ad Hebraeos (licet de ea multi Latinorum dubitent),
cum sanctorum passiones et merita descripsisset, intulit: Lapidati sunt,
tentati sunt, secti [Al. serrati] sunt, in occasione gladii mortui sunt
(Hebr. XI, 37), cum unum tantummodo Isaiam Prophetam sectum Judaei
autument. Possumus et aliter dicere, quod apostoli vere, propter pauperes
indignati sint: Judas autem propter lucra sua. Unde et mussitatio ejus cum
crimine ponitur, quod non curam pauperum habuerit, sed suo furto voluerit
providere.
(Vers. 10, 11.) Sciens autem Jesus, ait illis: Quid molesti estis
huic mulieri? Opus enim bonum operata est in me. Nam semper pauperes habebitis
vobiscum, me autem non semper habebitis. Alia oboritur quaestio, quare
Dominus post resurrectionem dixerit ad discipulos: Ecce ego vobiscum sum
usque ad consummationem mundi; et nunc loquatur, me autem non semper
habebitis. Sed mihi videtur in hoc loco de praesentia dicere corporali,
quod nequaquam cum eis ita futurus sit post resurrectionem, quomodo nunc in
omni convictu et familiaritate. Cujus rei memor Apostolus ait: Et si
noveramus Jesum Christum secundum carnem, sed nunc jam non novimus eum (II
Cor. V, 16).
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad
sepeliendum me fecit. Quod vos putatis perditionem esse unguenti, officium
sepulturae est. Nec mirum si mihi bonum odorem fidei suae dederit, cum ego pro
ea fusurus sim sanguinem meum.
(Vers. 12-14.) Amen dico vobis, ubicumque praedicatum fuerit hoc
Evangelium in toto mundo, dicetur et quod haec fecit in memoriam ejus. Tunc
abiit unus de duodecim, qui dicebatur Judas Iscariotis, ad principes
sacerdotum. In toto mundo non tam mulier ista, quam Ecclesia praedicatur,
quod sepelierit Salvatorem, quod unxerit caput ejus. Et attende notitiam
futurorum, quod passurus post biduum et moriturus, sciat Evangelium suum in
toto orbe celebrandum.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum
tradam? Infelix Judas, damnum quod ex effusione unguenti se fecisse
credebat, vult magistri pretio compensare. Nec certam tamen postulat summam, ut
saltem lucrosa videretur proditio, sed quasi vile tradens mancipium, in
potestate ementium posuit quantum vellent dare.
(Vers. 16.) At illi constituerunt ei triginta argenteos. Et exinde
quaerebat opportunitatem ut eum traderet. Joseph non, ut multi putant,
juxta Septuaginta interpretes, viginti aureis venditus est, sed juxta Hebraicam
Veritatem, viginti argenteis; neque enim pretiosior poterat esse servus, quam
Dominus.
(Vers. 17.) Prima autem die azymorum, accesserunt discipuli ad
Jesum, dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha? Prima azymorum,
quarta decima dies mensis primi est, quando agnus immolatur, et luna plenissima
est, et fermentum abjicitur. Inter eos autem discipulos qui accesserunt ad
Jesum, interrogantes: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha? et Judam
aestimo fuisse proditorem.
(Vers. 18.) At Jesus dixit: Ite in civitatem ad quemdam, et dicite
ei: Magister dicit: Tempus meum prope est: apud te facio Pascha cum discipulis
meis. Morem veteris Testamenti nova Scriptura conservat. Frequenter
legimus: Dixit ille illi, et in loco illo et illo; quod Hebraice
dicitur PHELONI ELMONI (פלמני), et tamen personarum locorumque non
ponitur nomen. Et invenietis ibi quemdam, portantem lagenam aquae.
Quorum idcirco vocabula praetermissa sunt, ut omnibus qui Pascha facturi sunt,
libera festivitatis occasio panderetur.
(Vers. 19.) Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus, et
paraverunt Pascha. In alio Evangelista scriptum est (Luc. XXII),
quod invenerunt coenaculum magnum, stratum atque mundatum, et ibi paraverunt
ei. Videtur autem mihi coenaculum, lex spiritualis intelligi, quae de angustiis
litterae egrediens in sublimi loco recipit Salvatorem, Paulo idipsum loquente (Philipp.
VIII), quod ea quae ante pro lucro reputabat, quasi purgamenta
quisquiliasque contempserit, ut dignum Domino hospitium praepararet.
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim
discipulis suis. Omnia sic agit Judas, ut tollatur suspicio proditoris.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: quia unus
vestrum me traditurus est. Qui de passione praedixerat, et de proditore
praedicit, dans locum poenitentiae, ut cum intellexisset sciri cogitationes suas
et occulta consilia, poeniteret eum facti sui, et tamen non designat
specialiter, ne manifeste coargutus, impudentior fieret. Mittit crimen in
numero, ut conscius agat poenitentiam.
(Vers. 22.) Et contristati valde, coeperunt singuli dicere:
Numquid ego sum, Domine? Et certe noverant undecim apostoli, quod nihil
tale contra Dominum cogitarent: sed plus credunt magistro, quam sibi:
pertimescentes fragilitatem suam, tristes interrogant de peccato, cujus
conscientiam non habebant.
(Vers. 23.) At ipse respondens, ait: Qui intingit mecum manum in
paropside, hic me tradet. O mira Domini patientia! Primum dixerat: unus
vestrum me traditurus est. Perseverat proditor in malo, manifestius arguit,
et tamen nomen proprie non designat. Judas caeteris contristatis, et
retrahentibus manum, et interdicentibus cibos ori suo, temeritate et
impudentia, qua proditurus erat, etiam manum cum magistro mittit in paropsidem,
ut audacia bonam conscientiam mentiretur.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
Nec primo, nec secundo correptus a proditione retrahit pedem, sed patientia
Domini nutrit impudentiam suam, et thesaurizat sibi iram in die irae (Rom.
II). Poena praedicitur, ut quem pudor non vicerat, corrigant denuntiata
supplicia. Quod autem sequitur: Bonum erat ei, si natus non fuisset homo
ille: Non ideo putandus est ante fuisse, quam nasceretur, quia nulli possit
bene esse, nisi ei qui fuerit: sed simpliciter dictum est, multo melius esse,
non subsistere, quam male subsistere.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit.
Quia caeteri tristes, et valde tristes interrogaverant: Numquid ego sum,
Domine? Ne tacendo se prodere videretur, et ipse similiter interrogat, quem
conscientia remordebat, qui manum audacter miserat in paropside. Numquid ego
sum, rabbi? Ait illi: Tu dixisti. Et blandientis jungit affectum, sive
incredulitatis signum. Caeteri enim qui non erant prodituri, dicunt: Numquid
ego sum, Domine? Iste qui proditurus erat, non Dominum, sed magistrum
vocat, quasi excusationem habeat, si Domino denegato, saltem magistrum
prodiderit. Et ait illi: Tu dixisti. Eadem responsione confutatus est
proditor, qua Pilato postea responsurus est.
(Vers. 26 seqq.) Coenantibus autem eis, accepit Jesus panem, et
benedixit ac fregit, deditque discipulis suis, et ait: Accipite et comedite,
hoc est corpus meum. Et accipiens calicem, gratias egit, et dedit illis,
dicens: Bibite ex hoc omnes. Hic est enim sanguis meus novi Testamenti, qui pro
multis effundetur in remissionem peccatorum. Postquam typicum Pascha fuerat
impletum, et agni carnes cum apostolis comederat, assumit panem, qui confortat
cor hominis, et ad verum Paschae transgreditur sacramentum, ut quomodo in
praefiguratione ejus Melchisedech, summi Dei sacerdos, panem et vinum offerens
fecerat (Genes. XIV), ipse quoque in veritate sui corporis et sanguinis
repraesentaret. In Luca legimus duos calices quibus discipulis propinarit (Luc.
XXII). Unum primi mensis, et alterum secundi, ut qui inter sanctos primo
mense agnum comedere non potuerit, secundo inter poenitentes haedum comedat.
(Vers. 29.) Dico autem vobis, non bibam amodo de hoc genimine
vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei.
De carnalibus transit ad spiritualia, quod vinea de Aegypto transplantata sit
populus Israel, cui per Jeremiam Dominus loquitur: Ego te plantavi vineam
veram, quomodo mutata es in amaritudinem vitis alienae [Al. aliena] (Jerem.
II, 21)? Et Isaias propheta in cantico quod dilecto canit, et omnis sparsim
Scriptura testatur. Dicit ergo se Dominus de hac vinea nequaquam esse
bibiturum, nisi in regno Patris sui. Regnum Patris, fidem puto esse credentium,
Apostolo quoque idipsum confirmante: Regnum Dei intra vos est (Luc.
XVII, 21). Ergo cum Judaei receperint regnum Patris (attende quod dicat,
Patris, non Dei), omnis Pater nomen est Filii. Cum, inquam, crediderint in Deum
Patrem, et adduxerit eos Pater ad Filium, tunc de vino eorum bibet Dominus, et
in similitudinem Joseph regnans in Aegypto, inebriabitur cum fratribus suis (Genes.
XLIII).
(Vers. 30.) Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti. Hoc
est quod in quodam psalmo legimus: Manducaverunt et adoraverunt omnes
pingues terrae (Ps. XXI, 30). Juxta hoc exemplum, qui Salvatoris
pane saturatus, et calice inebriatus fuerit, potest laudare Dominum et
conscendere in montem Oliveti, ubi laborum refectio, dolorisque solatium, et
veri luminis notitia est.
(Vers. 31.) Tunc dicit illis Jesus: Omnes vos scandalum patiemini
in me in ista nocte. Praedicit quod passuri sunt, ut, cum passi fuerint,
non desperent salutem, sed agentes poenitentiam, liberentur. Et signanter
addidit, in ista nocte scandalum patiemini; quia quomodo qui
inebriantur, nocte inebriantur: sic et qui scandalum patiuntur, in nocte et in
tenebris sustinent (I Thess. V). Nos vero dicamus: Nox praeteriit,
dies autem appropinquavit (Rom. XIII, 12).
(Vers. 32.) Scriptum est enim: Percutiam pastorem, et dispergentur
oves gregis. Postquam autem resurrexero, praecedam vos in Galilaeam. Hoc
aliis verbis in Zacharia propheta scriptum est; et (ni fallor) ex persona
prophetae ad Deum dicitur: Percute pastorem, et dispergentur oves gregis
(Zach. XIII, 7). Sexagesimo quoque et octavo psalmo, qui totus a Domino
canitur, huic sensui congruente: Quoniam quem tu percussisti, ipsi persecuti
sunt. Percutitur autem pastor bonus, ut ponat animam suam pro ovibus suis;
et de multis gregibus errorum fiat unus grex, et unus pastor (Joan. X).
De hoc testimonio in libello, quem de Optimo Genere interpretandi scripsimus,
plenius dictum est.
(Vers. 33.) Respondens autem Petrus, ait illi: Et si omnes
scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor. Non est temeritas,
nec mendacium; sed fides est apostoli Petri, et ardens affectus erga Dominum
Salvatorem, de quo supra diximus.
(Vers. 34.) Ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia in hac nocte
antequam gallus cantet, ter me negabis. Et Petrus de ardore fidei
promittebat, et Salvator quasi Deus futura noverat. Et nota quod Petrus in
nocte neget, et neget tertio. Postquam autem gallus cecinit, et decrescentibus
tenebris vicina lux nuntiata est, conversus flevit amare, negationis sordes
poenitentiae lacrymis lavans.
(Vers. 36.) Tunc venit Jesus cum illis in villam, quae dicitur
Gethsemani, et dixit discipulis suis: Sedete hic, donec vadam illuc et orem.
Gethsemani interpretatur, vallis pinguissima, in qua jussit discipulos
sedere paulisper et exspectare redeuntem, donec pro cunctis solus Dominus
oraret.
(Vers. 37.) Et assumpto Petro et duobus filiis Zebedaei, coepit
contristari et moestus esse. Illud quod supra diximus de passione et
propassione, etiam in praesenti capitulo ostenditur, quod Dominus, ut veritatem
probaret assumpti hominis, vere quidem contristatus, sit, sed ne passio in
animo illius dominaretur, per propassionem coeperit contristari. Aliud est enim
contristari, et aliud incipere contristari. Contristabatur autem non timore
patiendi, qui ad hoc venerat ut pateretur, et Petrum timiditatis arguerat; sed
propter infelicissimum Judam, et scandalum omnium apostolorum, et rejectionem
populi Judaeorum, et eversionem miserae Jerusalem. Unde et Jonas super
ariditate cucurbitae vel hederae contristatus est (Jonae IV), nolens
perire quondam tabernaculum suum. Si autem tristitiam animi, non affectum Salvatoris
erga perituros, sed passionem haeretici interpretantur, respondeant, quomodo
exponunt illud quod ex persona Dei per Ezechielem dicitur: Et in omnibus
istis contristabas me (Ezech. XVI, sec. LXX).
(Vers. 38.) Tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem:
Sustinete hic, et vigilate mecum. Quae contristatur, anima est, et [Al.
sed] non propter mortem, sed usque ad mortem contristatur, donec apostolos sua
liberet passione. Quod autem praecepit: Sustinete hic, et vigilate mecum,
non a somno prohibet, cujus tempus non erat imminente discrimine; sed a somno
infidelitatis, et torpore mentis. Dicant ergo qui irrationabilem Jesum
sumpsisse animam suspicantur, quomodo contristetur et noverit tempus
tristitiae. Quamquam enim et bruta animalia moereant, tamen non noverunt nec
causas, nec tempus usque ad quod debeant contristari.
(Vers. 39.) Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans
et dicens: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste. Verumtamen non
sicut ego volo, sed sicut tu. Dato apostolis praecepto, ut sustinerent,
vigilarentque cum Domino, paululum procedens ruit in faciem suam, et
humilitatem mentis habitu carnis ostendit, dicitque blandiens: Mi Pater,
et postulat ut, si possibile est, transeat ab eo passionis calix, de quo supra
diximus. Postulat autem non timore patiendi, sed misericordia prioris populi,
ne ab illis bibat calicem propinatum. Unde et signanter non dixit, transeat
a me calix, sed calix iste, hoc est, populi Judaeorum, qui
excusationem ignorantiae habere non potest, si me occiderit, habens Legem et
prophetas, qui me quotidie vaticinantur. Attamen revertens in semetipsum, quod
ex hominis persona trepidanter renuerat, ex Dei Filiique confirmat. Verumtamen
non sicut ego volo, sed sicut tu. Non, inquit, hoc fiat, quod humano
affectu loquor; sed propter quod ad terras tua voluntate descendi.
(Vers. 40.) Et venit ad discipulos suos, et invenit eos
dormientes, et dicit Petro: Sic non potuistis una hora vigilare mecum? Ille
qui supra dixerat: Etiam si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam
scandalizabor, nunc tristitiae magnitudine somnum vincere non potest.
(Vers. 41.) Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem.
Impossibile est humanam animam non tentari. Unde et in Oratione Dominica
dicimus: Ne nos inducas in tentationem, quam ferre non possumus [Al. possimus]
(Matth. VI, 13; Luc. XI, 4). Non tentationem penitus refutantes, sed
vires sustinendi in tentationibus deprecantes. Ergo et in praesentiarum non
ait: Vigilate et orate, ne tentemini; sed, ne intretis in
tentationem, hoc est, ne tentatio vos superet et vincat, et vos intra
casses suos teneat. Verbi gratia: Martyr, qui pro confessione Domini sanguinem
fundit, tentatus quidem est; sed tentationum [Al. tentationis] retibus
non ligatur. Qui autem negat, in plagas tentationis incurrit. Spiritus
quidem promptus est, caro autem infirma. Hoc adversum temerarios, qui
quidquid crediderint, putant se posse consequi. Itaque quantum de ardore mentis
confidimus, tantum de carnis fragilitate timeamus. Sed tamen juxta Apostolum,
in spiritu carnis opera mortificantur (I Petr. III).
(Vers. 42.) Iterum secundo abiit et oravit, dicens: Pater mi, si
non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua. Secundo
orat, ut si Ninive aliter salvari non potest, nisi aruerit cucurbita, fiat
voluntas Patris, quae non est contraria Filii voluntati, dicente ipso per
prophetam: Ut facerem voluntatem tuam, Deus meus, volui (Ps. XXXIX,
9).
(Vers. 43, 44.) Et venit iterum, et invenit eos dormientes. Erant
enim oculi eorum gravati. Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio,
eumdem sermonem dicens. Solus orat pro omnibus, sicut et solus patitur pro
universis. Languescebant autem et opprimebantur apostolorum oculi negatione
vicina.
(Vers. 45.) Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis: Dormite
jam, et requiescite: ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in
manus peccatorum (Matth. XVIII et II Cor. XIII). Postquam tertio
oraverat, ut in ore duorum vel trium testium staret omne verbum, et apostolorum
timorem sequenti poenitentia impetraverat corrigendum, securus de passione sua
pergit ad persecutores, et ultro se interficiendum praebet, dicitque discipulis
suis:
(Vers. 46, 47.) Surgite, eamus, ecce appropinquavit qui me tradet.
Adhuc eo loquente, ecce Judas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum
gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum, et senioribus populi.
Ne nos inveniant quasi timentes et retrahentes, ultro pergamus ad mortem, ut
confidentiam et gaudium passuri videant.
(Vers. 48.) Qui autem tradidit eum, dedit illis signum, dicens:
Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum. Miser Judas, et tamen non
miserabilis, eadem infidelitate, qua magistrum et Dominum tradidit, putabat
signa, quae Salvatorem viderat facientem, non majestate divina, sed magicis
artibus facta. Et quia eum forte audierat in monte transfiguratum, timebat ne
simili transformatione elaberetur e manibus ministrorum. Dat ergo signum, ut
sciant ipsum esse, quem osculo demonstraret.
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et
osculatus est eum. Impudens quidem et scelerata confidentia, magistrum
vocare, et osculum ei ingerere, quem tradebat. Tamen adhuc aliquid habet de
verecundia discipuli, cum non eum palam tradit persecutoribus, sed per signum
osculi. Hoc est signum, quod posuit Deus in Cain, ne quicumque invenisset,
interficeret eum (Genes. IV).
(Vers. 50.) Dixitque illi Jesus: Amice, ad quid venisti? Tunc
accesserunt et manus injecerunt in Jesum, et tenuerunt eum. Verbum, Amice,
vel κατὰ ἀντίφρασιν
intelligendum, vel certe juxta illud quod supra legimus: Amice, quomodo huc
intrasti, non habens vestem nuptialem (Matt. XXII, 12)?
(Vers. 51.) Et ecce unus ex his, qui erant cum Jesu, extendens
manum exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum, amputavit
auriculam ejus. In alio evangelista [Al. Evangelio] scriptum est,
quod Petrus hoc fecerit, eodem mentis ardore quo caetera. Servus quoque
principis sacerdotum Malchus appellatur [Al. appellabatur]: auricula
quae amputatur, dextera est. Transitorie dicendum, quod Malchus, id est,
rex quondam populus Judaeorum, servus factus sit impietatis et
devorationis sacerdotum. Dexteramque perdiderit auriculam, ut totam litterae
vilitatem audiat in sinistra: sed Dominus in his, qui ex Judaeis credere
voluerunt, reddidit aurem dextram, et fecit servum genus regale et sacerdotale.
(Vers. 52.) Tunc ait illi Jesus: Converte gladium tuum in locum
suum. Omnes enim qui acceperint gladium, gladio peribunt. Et si non frustra
portat gladium, qui ultor Dominicae irae positus est in eum, qui malum
operatur: attamen quicumque gladium sumpserit, gladio peribit. Quo gladio? illo
nempe qui igneus vertitur ante paradisum (Genes. III): et gladio
spiritus, qui in Dei describitur armatura (Ephes. VI).
(Vers. 53, 54.) An putas quia non possum rogare Patrem meum, et
exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum? Quomodo ergo
implebuntur Scripturae: quia sic oportet fieri? Non indigeo duodecim
apostolorum auxilio, etiamsi omnes me defenderent, qui possum habere duodecim
legiones angelici exercitus. Una legio apud veteres sex millibus complebatur
hominum. Pro brevitate temporis numerum non occurrimus explicare, typos tantum
dixisse sufficiat: septuaginta duo millia angelorum, in quot gentes hominum
lingua divisa est, duodecim legionibus fieri. Sequens sententia promptum ad
patiendum demonstrat animum, quod frustra prophetae cecinerint, nisi Dominus
eos vere dixisse, passione sua asseruerit.
(Vers. 55.) In illa hora dixit Jesus turbis: Tamquam ad latronem
existis cum gladiis et fustibus comprehendere me: quotidie apud vos sedebam,
docens in templo, et non me tenuistis. Stultum est, inquit, eum cum gladiis
et fustibus quaerere, qui ultro se tradat vestris manibus, et in nocte quasi latitantem,
et a vestris oculis declinantem per proditorem investigare, qui quotidie in
templo doceat. Sed ideo adversum me in tenebris congregamini, quia potestas
vestra in tenebris est.
(Vers. 56.) Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur
Scripturae prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt. Quae
sunt Scripturae prophetarum? Foderunt manus meas, et pedes meos (Ps.
XXI, 17); et alibi: Sicut ovis ad victimam ductus est (Isai.
LIII, 7). Et in alio [Al. eodem] loco: Ab iniquitatibus populi mei
ductus est ad mortem (Ibid., sec. LXX).
(Vers. 57.) At illi tenentes Jesum, duxerunt ad Caipham principem
sacerdotum, ubi Scribae et seniores convenerant. Moyses, Deo jubente,
praeceperat, ut pontifices patribus succederent, et generationis in sacerdotibus
series texeretur (Exod. XXIX). Refert Josephus istum Caipham unius
tantum anni Pontificatum ab Herode pretio redemisse. Non ergo mirum est, si
nequam pontifex inique [Al. iniquus] judicet.
(Vers. 58.) Petrus autem sequebatur eum a longe usque in atrium
principis sacerdotum. A longe sequebatur, qui Dominum erat negaturus.
(Vers. 59, 60.) Et ingressus intro, sedebat cum ministris, ut
videret finem. Principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum
testimonium contra Jesum, ut morti eum traderent. Et non invenerunt, cum multi
falsi testes accessissent. Vel amore discipuli, vel humana curiositate
scire cupiebat, quid judicaret de Domino pontifex: utrum eum neci addiceret, an
flagellis caesum dimitteret. Et in hoc diversitas decem apostolorum et Petri.
Illi fugiunt, iste, quamquam procul, sequitur tamen Salvatorem.
(Vers. 61.) Novissime autem venerunt duo falsi testes, et
dixerunt: Hic dixit: Possum destruere templum Dei, et post triduum reaedificare
illud. Quomodo falsi testes sunt, si ea dicunt, quae Dominum supra dixisse
legimus? Sed falsus testis est, qui non in eodem sensu dicta intelligit quo
dicuntur. Dominus enim dixerat de templo corporis sui. Sed et in ipsis verbis
calumniantur, et paucis additis vel mutatis, quasi justam calumniam faciunt.
Salvator dixerat: Solvite Templum hoc; isti commutant, et aiunt: Possum
destruere templum Dei. Vos, inquit, solvite, non ego: quia illicitum est,
ut ipsi nobis inferamus manus. Deinde illi vertunt: et post triduum
reaedificare illud; ut proprie de templo Judaico dixisse videatur. Dominus
autem, ut ostenderet animale et spirans templum, dixerat: Et ego in triduo
suscitabo illud. Aliud est aedificare, aliud suscitare.
(Vers. 62.) Et surgens princeps sacerdotum, ait illi: Nihil
respondes ad ea quae isti adversum te testificantur? Jesus autem tacebat.
Ira praeceps et impatiens non inveniens calumniae locum, excutit de solio
pontificem, ut vesaniam mentis motu corporis demonstraret. Quanto Jesus tacebat
ad indignos responsione sua, falsos testes et sacerdotes impios, tanto magis
pontifex furore superatus, eum ad respondendum provocat: ut ex qualibet
occasione sermonis locum inveniat accusandi. Nihilominus Jesus tacebat. Sciebat
enim, quasi Deus, quidquid respondisset torquendum ad calumniam.
(Vers. 63.) Et princeps sacerdotum ait illi: Adjuro te per Deum
vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei? Quid adjuras,
impiissime sacerdotum, ut accuses, an ut credas? Si ut accuses, arguunt alii:
condemnate tacentem. Si ut credas, quare confitenti credere noluisti?
(Vers. 64.) Dixit illi Jesus: Tu dixisti. Verumtamen dico vobis:
amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in
nubibus coeli? Et adversum Pilatum, et adversum Caipham similis responsio,
ut propria sententia condemnentur.
(Vers. 65, 66.) Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua,
dicens: Blasphemavit. Quid adhuc egemus testibus? Ecce nunc audistis
blasphemiam. Quid vobis videtur? At illi respondentes, dixerunt: Reus est
mortis. Quem de solio sacerdotali furor excusserat, eadem rabies ad
scindendas vestes provocat. Scidit autem vestimenta sua, ut ostendat Judaeos
sacerdotii gloriam perdidisse, et vacuam sedem habere pontifices. Sed et
consuetudinis Judaicae est, cum aliquid blasphemiae et quasi contra Deum
audierint, scindere vestimenta sua. Quod Paulum quoque et Barnabam, quando in
Lycaonia deorum cultu honorabantur, fecisse legimus. Herodes autem, quia non
dedit honorem Deo, sed acquievit immoderato favori populi, statim ab angelo
percussus est.
(Vers. 67.) Tunc exspuerunt in faciem ejus, et colaphis eum
caeciderunt. Ut adimpleretur quod dictum est: Dedi maxillas meas
[Al. maxillam meam] alapis, et faciem meam non averti a confusione sputorum
(Thren. III, 30).
(Vers. 68.) Alii autem palmas in faciem ejus dederunt, dicentes:
Prophetiza nobis, Christe, quis est qui te percussit? Stultum erat
verberantibus respondere, et prophetizare caedentem, cum palam percutientis
videretur insania. Sed sicut hoc vobis non prophetavit, sic illud
manifestissime vaticinatus est, quod circumdaretur Jerusalem ab exercitu, et
non relinqueretur lapis super lapidem in templo.
(Vers. 69.) Petrus vero sedebat foris in atrio. Foris sedebat,
ut videret exitum rei. Et non appropinquabat Jesu, ne ministris aliqua suspicio
nasceretur.
(Vers. 72.) Et iterum negavit cum juramento, quia non novi
hominem. Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro. Scio
quosdam pii affectus [Al. pio affectu] erga Apostolum Petrum, locum hunc
ita interpretatos, ut dicerent Petrum non Deum negasse, sed hominem, et esse
sensum: Nescio hominem, quia scio Deum. Hoc quam frivolum sit, prudens lector
intelligit; sic [Al. si] defendunt Apostolum, ut Deum mendacii reum
faciant. Si enim iste non negavit, ergo mentitus est Dominus, qui dixerat: Amen
dico tibi, quia hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis. Cerne
quid dicat, me negabis, non hominem.
(Vers. 73.) Vere et tu ex illis es: nam et loquela tua te
manifestum facit. Non quod alterius sermonis esset Petrus, aut gentis
exterae. Omnes quippe Hebraei erant, et qui arguebant, et qui arguebatur [Al.
arguebantur]; sed quod unaquaeque provincia et regio habeat proprietates suas,
et loquendi sonum vitare non possit. Unde et Ephrathaei in Judicum libro (cap.
XII) non possunt σύνθημα
dicere.
(Vers. 74, 75.) Tunc coepit detestari et jurare, quia non novisset
hominem. Et continuo gallus cantavit. Et recordatus est Petrus verbi Jesu, quod
dixerat: Priusquam gallus cantet, ter me negabis. In alio Evangelio
legimus: quia post negationem Petri, et cantum galli, respexerit Salvator
Petrum, et intuitu suo eum ad amaras lacrymas provocarit. Nec fieri poterat, ut
in negationis tenebris permaneret, quem lux respexerat mundi. Et egressus
foras, flevit amare. In atrio Caiphae sedens, non poterat agere
poenitentiam. Egreditur foras de impiorum concilio, ut pavidae negationis
sordes amaris fletibus lavet.
(Cap. XXVII.—Vers. 1 seqq.) Mane autem facto, consilium inierunt
omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti
traderent. Et vinctum adduxerunt, et tradiderunt eum Pontio Pilato praesidi.
Non solum ad Pilatum, sed etiam ad Herodem ductus est, ut uterque Domino
illuderet. Et cerne sollicitudinem sacerdotum in malum. Tota nocte
vigilaverunt, ut homicidium facerent. Et vinctum tradiderunt Pilato.
Habebant enim hunc morem, ut quem adjudicassent morti, ligatum judici
traderent. Tunc videns Judas, qui eum tradidit, quod damnatus esset,
poenitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum et
senioribus, dicens: Peccavi, tradens sanguinem justum. Avaritiae
magnitudinem [Al. magnitudine] impietatis pondus exclusit. Videns Judas
Dominum adjudicatum morti, pretium retulit sacerdotibus, quasi in potestate sua
esset persecutorum mutare sententiam. Itaque licet mutaverit voluntatem suam,
tamen voluntatis primae exitum non mutavit. Si autem peccavit ille qui tradidit
sanguinem justum, quanto magis Judaei peccaverunt, qui emerunt sanguinem
justum, et offerendo pretium, ad proditionem discipulum provocarunt? Qui
diversas naturas conantur introducere, et dicunt Judam proditorem malae fuisse
naturae, nec electione [Al. electionem et servare] apostolatus
potuisse servari, respondeant quomodo natura mala egerit poenitentiam.
(Vers. 5.) At illi dixerunt: Quid ad nos? Tu videris. Et projectis
argenteis in templo, recessit: et abiens, laqueo se suspendit. Nihil
profuit egisse poenitentiam, per quam scelus corrigere non potuit. Si quando
sic frater peccat in fratrem, ut emendare valeat quod peccavit, potest ei
dimitti. Sin autem permanent opera, frustra voce assumitur poenitentia. Hoc est
quod in psalmo de eodem infelicissimo Juda dicitur: Et oratio ejus fiat in
peccatum (Ps. CVIII, 7); ut non solum emendare nequiverit
proditionis nefas, sed ad prius scelus etiam proprii homicidii crimen
addiderit. Tale quid et Apostolus in secunda ad Corinthios Epistola loquitur: Ne
abundantiori tristitia absorbeatur frater (II Cor. II, 7).
(Vers. 6.) Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis,
dixerunt: Non licet eos mittere in corbonam [Al. corbonam], quia pretium
sanguinis est. Vere culicem liquantes, et camelum glutientes. Si enim ideo
non mittunt pecuniam in corbonam, hoc est, in gazophylacium et dona Dei, quia
pretium sanguinis est, cur ipse sanguis effunditur?
(Vers. 7, 8.) Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli,
in sepulturam peregrinorum, propter hoc vocatus est ager ille Acheldemach, hoc
est ager sanguinis, usque in hodiernum diem. Illi quidem fecerunt alia
voluntate, ut aeternum impietatis suae relinquerent ex agri emptione
monimentum. Caeterum nos, qui peregrini eramus a Lege et prophetis, prava eorum
studia suscepimus in salutem: et in pretio sanguinis ejus requiescimus. Figuli
autem ager appellatur, quia figulus noster est Christus.
(Vers. 9, 10.) Tunc impletum est quod dictum est per Jeremiam
prophetam, dicentem: Et acceperunt triginta argenteos, pretium appretiati, quem
appretiaverunt a filiis Israel, et dederunt eos in agrum figuli, sicut
constituit mihi Dominus. Hoc testimonium in Jeremia non invenitur. In
Zacharia vero, qui pene ultimus est duodecim prophetarum, quaedam similitudo
fertur (Zach. XI): et quamquam sensus non multum discrepet, tamen et
ordo et verba diversa sunt. Legi nuper in quodam Hebraico volumine, quod
Nazaraenae sectae mihi Hebraeus obtulit, Jeremiae apocryphum, in quo haec ad
verbum scripta reperi. Sed tamen mihi videtur magis de Zacharia sumptum
testimonium: Evangelistarum et Apostolorum more vulgato, qui verborum ordine
praetermisso, sensus tantum de veteri Testamento proferunt in exemplum.
(Vers. 11.) Jesus autem stetit ante praesidem, et interrogavit eum
praeses, dicens: Tu es rex Judaeorum? Pilato nihil aliud interrogante
criminis, nisi utrum rex Judaeorum sit, arguuntur impietatis Judaei, quod ne
falso quidem invenire potuerint quod objicerent Salvatori. Dixit illi Jesus:
Tu dicis. Sic respondit ut et verum diceret, et sermo ejus calumniae non
pateret. Et attende quod Pilato, qui invitus promebat sententiam, aliqua ex
parte responderit: Sacerdotibus autem et principibus respondere noluerit,
indignos suo sermone judicans.
(Vers. 13 seqq.) Tunc dicit illi Pilatus: Non audis quanta
adversum te dicunt [Al. dicant] testimonia? Et non
respondit ei ad ullum verbum: ita ut miraretur praeses vehementer. Per diem
autem solemnem consueverat praeses populo dimittere unum vinctum, quem
voluissent. Ethnicus quidem est, qui condemnat Jesum: sed causam refert in
populum Judaeorum. Non audis quanta adversum te dicunt testimonia? Jesus
autem nihil respondere voluit, ne crimen diluens a praeside dimitteretur, et
crucis utilitas differretur.
(Vers. 16 seqq.) Habebat autem tunc vinctum insignem, qui
dicebatur Barrabbas. Congregatis ergo illis, dixit Pilatus: Quem vultis
dimittam vobis, Barrabbam, an Jesum, qui dicitur Christus? Sciebat enim quod
per invidiam tradidissent eum. Iste in Evangelio, quod scribitur juxta
Hebraeos, filius magistri eorum interpretatur, qui propter seditionem et
homicidium fuerat condemnatus. Offert autem eis optionem Pilatus dimittendi
quem velint, latronem, an Jesum: non dubitans, Jesum potius eligendum, sciens
eum propter invidiam traditum. Igitur causa crucis manifeste invidia est.
(Vers. 19 seqq.) Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum
uxor ejus, dicens: Nihil tibi et justo illi: multa enim passa sum hodie per
visum propter eum. Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis
ut peterent Barrabbam, Jesum vero perderent. Respondens autem praeses, ait
illis: Quem vultis vobis de duobus dimitti? At illi dixerunt: Barrabbam.
Nota quod gentibus saepe a Deo somnia revelentur; et quod in Pilato et uxore
ejus justum Dominum confitentibus Gentilis, populi testimonium sit.
(Vers. 22, 23.) Dicit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Jesu,
qui dicitur Christus? Dicunt omnes: Crucifigatur. Ait illis praeses: Quid enim
mali fecit? At illi magis clamabant, dicentes: Crucifigatur. Multas
liberandi Salvatoris Pilatus occasiones dedit. Primum, latronem justo
conferens. Deinde inferens: Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur
Christus? hoc est, qui rex vester est. Cumque responderent, Crucifigatur,
non statim acquievit; sed juxta suggestionem uxoris, quae mandaverat: Nihil
tibi et justo illi, ipse quoque respondit: Quid enim mali fecit? Hoc
dicendo, Pilatus absolvit Jesum. At illi magis clamabant, dicentes: Crucifigatur.
Ut impleretur quod in vigesimo primo psalmo dixerat: Circumdederunt me canes
multi: et congregatio malignantium obsedit me (Psal. XXI, 12). Et
illud Jeremiae: Facta est mihi haereditas mea sicut leo in silva: dederunt
super me vocem suam (Jerem. XII, 8). Isaia quoque in hac sententia
congruente: Exspectavi ut facerent judicium, fecerunt autem iniquitatem, et
non justitiam, sed clamorem (Isai. V, 7).
(Vers. 24.) Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis
tumultus fieret, accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens: Innocens ego
sum a sanguine hujus justi: vos videritis. Pilatus accepit aquam, juxta
illud propheticum: Lavabo inter innocentes manus meas (Ps. XXV, 6);
ut in lavacro manuum ejus Gentilium opera purgarentur, et ab impietate
Judaeorum, qui clamaverunt, crucifige eum, nos alienos faceret,
quodammodo hoc contestans, et dicens: Ego quidem innocentem volui liberare; sed
quoniam [Al. etiam] seditio oritur, et perduellionis mihi contra
Caesarem crimen impingitur: Innocens ego sum a sanguine justi hujus.
Judex qui cogitur contra Christum sententiam ferre, non damnat oblatum; sed
arguit offerentes, justum esse pronuntians qui crucifigendus est. Vos,
inquit, videritis. Ego minister sum legum: vestra vox sanguinem fundit.
(Vers. 25.) Et respondens universus populus, dixit: Sanguis ejus
super nos et super filios nostros. Perseverat usque in praesentem diem haec
imprecatio super Judaeos, et sanguis Domini non aufertur ab eis. Unde per
Isaiam loquitur: Si levaveritis ad me manus, non exaudiam vos. Manus enim
vestrae plenae sunt sanguine (Isai. I, 15). Optimam haereditatem
Judaei filiis relinquunt [Al. reliquerunt], dicentes: Sanguis ejus
super nos, et super filios nostros.
(Vers. 26.) Tunc dimisit illis Barrabbam, Jesum autem flagellatum
tradidit eis ut crucifigeretur. Barrabbas latro, qui seditiones faciebat in
turbis, qui homicidiorum auctor erat, dimissus est populo Judaeorum, id est,
diabolus, qui usque hodie regnat in eis, et idcirco pacem habere non possunt.
Jesus autem a Judaeis traditus, absolvitur ab uxore Pilati, et ab ipso praeside
justus appellatur. Et centurio confitetur quod vere Dei Filius sit. Quaerat
eruditus lector, quomodo sibi conveniat Pilatum lavisse manus suas, et dixisse:
Innocens ego sum a sanguine justi hujus, et postea flagellatum
tradidisse Jesum ut crucifigeretur? Sed sciendum est Romanis eum legibus
ministrasse, quibus sancitum est, ut qui crucifigitur, prius flagellis
verberetur. Traditus est itaque Jesus militibus verberandus, et illud sacratissimum
corpus, pectusque Dei capax, flagella secuerunt. Hoc autem factum est, ut quia
scriptum erat: Multa flagella peccatorum (Psal. XXXI, 10), illo
flagellato, nos a verberibus liberaremur, dicente Scriptura ad virum justum: Flagellum
non appropinquabit tabernaculo tuo (Psal. XC, 10).
(Vers. 27 seqq.) Tunc milites praesidis suscipientes Jesum in
praetorio, congregaverunt ad eum universam cohortem, et exuentes eum, chlamydem
coccineam circumdederunt ei. Et plectentes coronam de spinis, posuerunt super
caput ejus, et arundinem in dextera ejus: et genu flexo ante eum, illudebant
ei, dicentes: Ave, rex Judaeorum. Milites quidem, quia rex Judaeorum fuerat
appellatus, et hoc ei Scribae et sacerdotes crimen objecerant, quod sibi in
populo Israel usurparet imperium, illudentes hoc faciunt, ut nudatum pristinis
vestibus, induant chlamyden coccineam pro rufo limbo, quo reges veteres
utebantur: et pro diademate ponant ei coronam spineam: pro sceptro regali dent
calamum, et adorent quasi regem. Nos autem haec omnia intelligamus mystice.
Quomodo enim Caiphas dixit: Oportet unum hominem mori pro omnibus (Joan.
XI, 50), nesciens quid diceret: sic et isti quaecumque fecerunt, licet alia
mente fecerint, tamen nobis, qui credimus, sacramenta tribuerunt. In chlamyde
coccinea, opera gentium cruenta sustentat: in corona spinea, maledictum solvit
antiquum: in calamo, venenata occidit animalia. Sive calamum tenebat in manu,
ut sacrilegium scriberet Judaeorum.
(Vers. 30.) Et exspuentes in eum, acceperunt arundinem, et
percutiebant caput ejus. Eo tempore completum est; Non averti faciem
meam a confusione sputorum (Isai. L, 6), et tamen cum caput ejus
percutiant arundine, sustinet cuncta patienter, ut Isaiae verum ostendat
vaticinium, dicentis: Arundinem quassatam non confringet (Isai. XLII,
3).
(Vers. 31.) Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamyde, et
induerunt eum vestimentis ejus, et duxerunt eum, ut crucifigerent. Quando
flagellatur Jesus, et conspuitur, et irridetur, non habet propria vestimenta:
sed ea quae propter nostra peccata sumpserat. Cum autem crucifigitur, et
illusionis atque irrisionis pompa praeterierit, tunc pristinas vestes recipit,
et proprium assumit ornatum: statimque elementa turbantur, et testimonium
Creatori dat creatura.
(Vers. 32.) Exeuntes autem, invenerunt hominem Cyraeneum, nomine
Simonem: hunc angariaverunt, ut tolleret crucem ejus. Ne quis putet huic
loco Joannis Evangelistae historiam esse contrariam. Ille enim dixit, exeuntem
Dominum de praetorio portasse crucem suam; Matthaeus autem refert quod invenerunt
hominem Cyrenaeum, nomine Simonem, quem angariantes imposuerunt ei crucem Jesu.
Sed hoc intelligendum est quod egrediens de praetorio Jesus, ipse portaverit
crucem suam: postea obvium habuerint Simonem, cui portandam crucem imposuerint.
Juxta anagogen vero, crucem Jesu suscipiunt nationes, et peregrinus obediens
portat ignominiam Salvatoris.
(Vers. 33.) Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha, quod est
Calvariae locus. Audivi quemdam exposuisse Calvariae locum, in quo sepultus
est Adam, et ideo sic appellatum esse, quia ibi antiqui hominis sit conditum
caput, et hoc esse quod Apostolus dicat: Surge qui dormis, et exsurge a
mortuis, et illuminabit te Christus. Favorabilis interpretatio et mulcens
aurem populi, nec tamen vera. Extra urbem enim et foras portam, loca sunt in
quibus truncantur capita damnatorum, et Calvariae, id est, decollatorum
sumpsere nomen. Propterea autem ibi crucifixus est Dominus, ut ubi prius erat
area damnatorum, ibi erigerentur vexilla martyrii. Et quomodo pro nobis maledictum
crucis factus est, et flagellatus est, et crucifixus: sic pro omnium salute
quasi noxius inter noxios crucifigeretur. Sin autem quispiam contendere
voluerit, ideo ibi Dominum crucifixum, ut sanguis ipsius super Adae tumulum
distillaret, interrogemus eum, quare et alii latrones in eodem loco crucifixi
sint? Ex quo apparet Calvariam non sepulcrum primi hominis, sed locum
significare decollatorum, ut ubi abundavit peccatum, superabundaret gratia (Rom.
V). Adam vero sepultum juxta Hebron et Arbee, in Jesu filii Nave volumine
legimus (Jos. XIV).
(Vers. 34.) Et dederunt ei acetum bibere cum felle mixtum, et cum
gustasset, noluit bibere. Deus loquitur ad Jerusalem: Ego te plantavi
vineam veram, quomodo facta es in amaritudinem vitis alienae [Al. aliena]
(Jerem. II, 21)? Amara vitis amarum vinum facit, quod propinat Domino
Jesu, ut impleatur quod scriptum est: Dederunt in escam meam fel, et in siti
mea potaverunt me aceto (Psal. LXVIII, 22). Quod autem dicitur: Et
cum gustasset, noluit bibere, hoc indicat, quod gustaverit quidem pro nobis
mortis amaritudinem, sed tertia die resurrexerit.
(Vers. 35.) Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt
vestimenta ejus, sortem mittentes, ut impleretur quod dictum est per prophetam,
dicentem: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.
Et hoc in eodem psalmo fuerat prophetatum: Diviserunt sibi vestimenta mea,
et super vestem meam miserunt sortem (Psal. XXI, 19).
(Vers. 36.) Et sedentes servabant eum. Diligentia militum et
sacerdotum nobis proficit, ut major et apertior resurgentis virtus appareat.
(Vers. 37.) Et imposuerunt super caput ejus causam ipsius
scriptam, Hic est Jesus, rex Judaeorum. Non possum digne admirari pro rei
magnitudine, quod redemptis pretio falsis testibus, et ad seditionem clamoremque
infelici populo concitato, nullam aliam invenerint causam interfectionis ejus,
nisi quod rex Judaeorum esset. Et illi forsitan illudentes ridentesque hoc
fecerint. Caeterum Pilatus etiam nolentibus respondit: Quod scripsi,
scripsi. Velitis, nolitis, Judaei, omnis vobis gentium turba respondet:
Jesus rex Judaeorum est, hoc est, imperator credentium et confitentium.
(Vers. 38.) Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones, unus a
dextris, et unus a sinistris. Si Golgotha tumulus est Adam, et non
damnatorum locus, et ideo Dominus ibi crucifigitur, ut suscitet Adam, duo
latrones quare in loco isto eodem crucifiguntur?
(Vers. 39 seqq.) Praetereuntes autem blasphemabant eum moventes
capita sua, et dicentes: Vah! qui destruis templum Dei, et in triduo illud
reaedificas, salva temetipsum; si Filius Dei es, descende de cruce. Similiter
et principes sacerdotum, illudentes cum scribis et senioribus, dicebant.
Blasphemabant, quia praetergrediebantur viam, et in vero itinere Scripturarum
ambulare nolebant. Movebant capita sua, quia jam antea moverant pedes, et non
stabant super petram. Idipsum autem insultans, dicit fatuus populus, quod falsi
testes confinxerant.
(Vers. 42.) Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere.
Etiam nolentes, confitentur Scribae et Pharisaei, quod alios salvos fecerit.
Itaque vos vestra condemnat sententia. Qui enim alios salvos fecit, utique si
vellet, seipsum salvare poterat.
(Vers. 43.) Si rex Israel est, descendat de cruce, et credimus ei.
Confidit in Deo; liberet eum nunc si vult. Dixit enim, quia Filius Dei sum.
Fraudulenta promissio. Quid est plus de cruce adhuc descendere viventem, an de
sepulcro mortuum resurgere? Resurrexit, et non credidistis. Ergo si etiam de
cruce descenderet, similiter non crederetis. Sed mihi hoc videntur daemones
immittere. Statim enim ut crucifixus est Dominus, senserunt virtutem crucis, et
intellexerunt fractas esse vires suas, et hoc agunt, ut de cruce descendat, sed
Dominus sciens adversariorum insidias, permanet in patibulo, ut diabolum
destruat.
(Vers. 44.) Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo,
improperabant ei. Hic per tropum, qui appellatur σύλληψις, pro uno
latrone uterque inducitur blasphemasse. Lucas vero asserit, quod altero
blasphemante, alter confessus sit, et econtrario increpaverit blasphemantem (Luc.
XXIII). Non quod discrepent Evangelia; sed quod primum uterque
blasphemaverit, dehinc sole fugiente, terra commota, saxisque disruptis, et
ingruentibus tenebris, unus crediderit in Jesum, et priorem negationem sequenti
confessione emendaverit. In duobus latronibus uterque populus, et Gentilium, et
Judaeorum primum Dominum blasphemavit. Postea signorum magnitudine alter
exterritus egit poenitentiam, et usque hodie Judaeos increpat [Al. increpuerit]
blasphemantes.
(Vers. 45.) A sexta autem hora, tenebrae factae sunt super
universam terram usque ad horam nonam. Qui scripserunt contra Evangelia,
suspicantur deliquium solis, quod certis statutisque temporibus accidere solet,
discipulos Christi ob imperitiam super resurrectione Domini interpretatos: cum
defectus solis numquam nisi ortu lunae fieri soleat. Nulli autem dubium est
paschae tempore lunam fuisse plenissimam. Et ne forsitan videretur umbra
terrae, vel orbis lunae soli oppositus, breves et ferrugineas fecisse tenebras,
trium horarum spatium ponitur, ut omnis causantium occasio tolleretur. Et hoc
factum reor, ut compleretur [Al. compleatur] prophetia, dicens: Occumbet
sol meridie, et contenebrabitur super terram in die lux (Amos, VIII, 9);
et in alio loco: Occubuit sol cum adhuc media esset dies (Jerem. XV,
9). Videturque mihi clarissimum lumen mundi, hoc est, luminare majus
retraxisse radios suos, ne aut pendentem videret Dominum, aut impii
blasphemantes sua luce fruerentur.
(Vers. 46.) Et circa horam nonam, clamavit Jesus voce magna,
dicens: Eli, Eli, lammasabacthani, Hoc est, Deus meus, Deus meus, ut quid
dereliquisti me? Principio vicesimi primi psalmi abusus est, illudque quod
in medio versiculo legitur: Respice in me, superfluum est. Legitur enim
in Hebraeo: Deus meus, Deus meus, quare me dereliquisti? Ergo impii sunt
qui psalmum istum ex persona David, sive Esther et Mardochaei dictum putant,
cum etiam evangelistae testimonia ex eo sumpta super Salvatore intelligant: ut
est illud: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt
sortem. Et aliud: Foderunt manus meas et pedes meos. Ne mireris
verborum humilitatem et querimonias derelicti, cum formam servi sciens,
scandalum crucis videas.
(Vers. 47.) Quidam autem illic stantes et audientes, dicebant:
Eliam vocat iste. Non omnes, sed quidam quos arbitror milites fuisse
Romanos, non intelligentes sermonis Hebraici proprietatem, sed ex eo quod
dixit: Eli, Eli, putantes Eliam ab eo invocatum. Sin autem Judaeos qui
hoc dixerint, intelligere voluerimus, et hoc more sibi solito faciunt, ut
Dominum imbecillitatis infament, qui Eliae auxilium deprecetur.
(Vers. 48.) Et continuo currens unus ex eis, acceptam spongiam
implevit aceto: et imposuit arundini, et dabat ei bibere. Et haec facta
sunt ut compleretur prophetia: In siti mea potaverunt me aceto (Ps.
LXVIII, 22). Usque hodie Judaei et omnes increduli Dominicae resurrectionis
aceto et felle potant Jesum; et dant ei vinum myrrhatum ut eum consopiant, et
mala eorum non videat.
(Vers. 50.) Jesus autem iterum clamans voce magna, emisit
spiritum. Divinae potestatis indicium est emittere spiritum, ut ipse quoque
dixerat: Nemo potest tollere animam meam a me; sed ego pono eam a me ipso,
et rursum accipiam eam (Joan. X, 18).
(Vers. 51.) Et ecce velum Templi scissum est in duas partes a
summo usque deorsum. Velum templi scissum est, et omnia Legis sacramenta
quae prius tegebantur, prodita sunt, atque ad Gentium populum transierunt. In
Evangelio, cujus saepe facimus mentionem, superliminare templi infinitae
magnitudinis fractum esse atque divisum legimus [Al. legi]. Josephus
quoque refert virtutes Angelicas, praesides quondam templi, tunc pariter
conclamasse: Transeamus ex his sedibus.
(Vers. 52.) Et terra mota est, et petrae scissae sunt, et
monumenta aperta sunt. Nulli dubium est, quin [Al. quid] significet
juxta litteram magnitudo signorum, ut crucifixum Dominum suum et coelum et
terra et omnia demonstrarent. Sed mihi videtur terraemotus et reliqua typum
ferre credentium, quod pristinis errorum vitiis derelictis, et cordis emollita
duritia, qui prius similes erant tumulis mortuorum, postea agnoverint
Creatorem.
(Vers. 53.) Et multa corpora sanctorum qui dormierant,
surrexerunt. Et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus, venerunt in
sanctam civitatem, et apparuerunt multis. Quomodo Lazarus mortuus
resurrexit, sic et multa corpora sanctorum resurrexerunt, ut Dominum
ostenderent resurgentem (Joan. XI). Et tamen cum monumenta aperta sint,
non antea resurrexerunt, quam Dominus resurgeret, ut esset primogenitus
resurrectionis ex mortuis. Sanctam autem civitatem in qua visi sunt
resurgentes, aut Jerosolymam coelestem intelligamus, aut hanc terrenam, quae
ante sancta fuerat. Sicut et Matthaeus appellatur publicanus, non quod et
Apostolus adhuc permaneat publicanus, sed quod pristinum vocabulum teneat.
Sancta appellabatur civitas Jerusalem propter templum et sancta sanctorum, et
ob distinctionem aliarum urbium, in quibus idola colebantur. Quando vero
dicitur, apparuerunt multis, ostenditur non generalis fuisse
resurrectio, quae omnibus appareret: sed specialis ad plurimos, ut hi viderent
qui cernere merebantur.
(Vers. 54.) Centurio autem et qui cum eo erant, custodientes
Jesum, viso terraemotu et his quae fiebant, timuerunt valde, dicentes: Vere
Filius Dei erat iste. In alio Evangelio post terraemotum manifestior causa
miraculi centurionis exponitur: quod cum vidisset eum spiritum dimisisse,
dixerit: Vere Filius Dei erat iste. Nullus enim habet potestatem
dimittendi spiritum, nisi ille qui animarum conditor est. Spiritum autem in hoc
loco pro anima intelligamus, seu quod spirituale et vitale corpus faciat, seu
quod animae ipsius substantia spiritus sit, juxta illud quod scriptum est: Auferes
spiritum eorum, et deficient (Ps. CIII, 29). Et hoc considerandum,
quod centurio ante crucem in ipso scandalo passionis vere Dei Filium
confiteatur: et Arius in Ecclesia praedicet creaturam.
(Vers. 55, 56.) Erant autem ibi mulieres multae a longe quae
secutae fuerant Jesum a Galilaea, ministrantes ei: inter quas erat Maria
Magdalene, et Maria Jacobi, et Joseph mater, et mater filiorum Zebedaei.
Consuetudinis Judaicae fuit, nec ducebatur in culpam more gentis antiquo, ut
mulieres de substantia sua victum atque vestitum praeceptoribus ministrarent.
Hoc quia scandalum facere poterat in nationibus, Paulus abjecisse se memorat.
Dicit enim ipse: Numquid non habemus potestatem sorores mulieres
circumducendi, sicut et caeteri Apostoli faciunt (I Cor. IX, 5)?
Ministrabant autem Domino de substantia sua, ut meteret earum carnalia, cujus
illae metebant spiritualia. Non quod indigeret cibis Dominus creaturarum, sed
ut typum ostenderet magistrorum, quod victu atque vestitu ex discipulis
deberent esse contenti. Sed videamus quales comites habuerit: Mariam Magdalenam,
a qua septem daemonia ejecerat, et Mariam Jacobi, et Joseph matrem, materteram
suam, sororem Mariae, matris Domini, et matrem filiorum Zebedaei, quae paulo
ante regnum liberis postulaverat, et alias quas in caeteris Evangeliis legimus (Luc.
VIII).
(Vers. 57, 58.) Cum autem sero factum esset, venit quidam homo
dives ab Arimathia, nomine Joseph, qui et ipse discipulus erat Jesu. Hic
accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Tunc Pilatus jussit reddi corpus.
Dives refertur non de jactantia scriptoris, quo virum nobilem atque ditissimum
referat Jesus fuisse discipulum; sed ut ostendat causam quare a Pilato corpus
Jesu potuerit impetrare. Pauperis enim et ignoti non erat ad Pilatum praesidem
Romanae potestatis accedere, et crucifixi corpus impetrare. In alio Evangelista
(Luc. XXIII) Joseph iste βουλευτὴς
appellatus, id est, consiliarius, et de ipso quidam putant primum
psalmum esse compositum: Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum,
et reliqua.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone
munda. Ex simplici sepultura Domini, ambitio divitum condemnatur, qui ne in
tumulis quidem possunt carere divitiis. Possumus autem juxta intelligentiam
spiritualem et hoc sentire, quod corpus Domini non auro, gemmis et serico, sed
lenteamine puro obvolvendum sit, quamquam et hoc significet, quod ille in
sindone munda involvit Jesum, qui pura mente eum susceperit.
(Vers. 60.) Et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat
in petra, et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit. In novo
ponitur monumento, ne post resurrectionem, caeteris corporibus remanentibus,
resurrexisse alius fingeretur. Potest autem et novum sepulcrum Mariae
virginalem uterum demonstrare: saxumque ostio appositum, et saxum magnum
ostendere absque auxilio plurimorum sepulcrum non potuisse reserari.
(Vers. 61 seqq.) Erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria,
sedentes contra sepulcrum. Altera autem die quae est post parasceven,
convenerunt principes sacerdotum et Pharisaei ad Pilatum, dicentes: Domine,
recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens: Post tres dies
resurgam. Caeteris relinquentibus Dominum, mulieres in officio perseverant,
exspectantes quod promiserat Jesus, et ideo meruerunt primae videre
resurgentem, quia qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth.
X, 22; XXIV, 13).
(Vers. 64 seqq.) Jube ergo custodiri sepulcrum usque in diem
tertium, ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi,
surrexit a mortuis, et erit novissimus error pejor priore. Ait illis Pilatus:
Habetis custodiam. Ite, custodite sicut scitis. Illi autem abeuntes, munierunt
sepulcrum, signantes lapidem cum custodibus. Non suffecerat principibus
sacerdotum, et Scribis ac Pharisaeis crucifixisse Dominum Salvatorem, nisi
sepulcrum custodirent, cohortem acciperent, signarent lapidem, quantum in illis
est, manum opponerent resurgenti, ut diligentia eorum nostrae fidei proficeret:
Quanto enim amplius reservatur, tanto magis resurrectionis virtus ostenditur.
Unde et in monumento novo, quod excisum fuerat in petra, conditus est: ne si ex
multis lapidibus aedificatum esset, suffossis tumuli fundamentis, ablatus furto
diceretur. Quod autem in sepulcro ponendus esset, prophetae testimonium est,
dicentis: Hic habitabit in excisa spelunca petrae fortissimae (Isai.
XXXIII, 16). Statimque post duos versiculos sequitur: Regem cum gloria
videbitis (Ibid., 17).
(Cap. XXVIII.—Vers. 1.) Vespere autem sabbati quae lucescit in
prima sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum. Quod
diversa tempora istarum mulierum in Evangeliis describuntur, non mendacii
signum est, ut impii objiciunt, sed sedulae visitationis officium, dum crebro
abeunt ac recurrunt, et non patiuntur a sepulcro Domini diu abesse vel longius.
(Vers. 2, 3.) Et ecce terraemotus factus est magnus. Angelus enim
Domini descendit de coelo, et accedens, revolvit lapidem, et sedebat super eum.
Erat autem aspectus ejus sicut fulgur [Al. fulgor], et vestimentum ejus
sicut nix. Dominus noster unus atque idem Filius Dei et Filius hominis,
juxta utramque naturam, divinitatis et carnis, nunc magnitudinis suae, nunc
humilitatis signa demonstrat. Unde et in praesenti loco, quamquam homo sit qui
crucifixus est, qui sepultus est, qui clausus tumulo, quem lapis oppositus
cohibet, tamen quae foris aguntur, ostendunt Filium Dei, sol fugiens, tenebrae
ingruentes, terra commota, velum scissum, saxa dirupta, mortui suscitati,
angelorum ministeria, quae ab initio nativitatis ejus Deum probabant. Ad Mariam
Gabriel venit, cum Joseph angelus loquitur; idem pastoribus nuntiat, angelorum
postea auditur chorus dicentium: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax
hominibus bonae voluntatis (Luc. II). Tentatur in solitudine, et
post victoriam statim serviunt angeli. Nunc quoque Angelus venit custos sepulcri
Dominici, et in vestitu candido signat gloriam triumphantis. Necnon ascendente
ad coelos Domino, duo angeli in Oliveti monte cernuntur, pollicentes apostolis
secundum Salvatoris adventum (Act. I).
(Vers. 4, 5.) Prae timore autem ejus, exterriti sunt custodes, et
facti sunt velut mortui. Respondens autem angelus, dixit mulieribus: Nolite
timere vos. Scio enim quod Jesum, qui crucifixus est, quaeritis: Non est hic,
surrexit enim sicut dixit. Custodes, timore perterriti, instar mortuorum
stupefacti jacent, et tamen angelus non illos, sed mulieres consolatur. Nolite
timere vos. Illi, inquit, timeant: in his perseveret pavor, in quibus permanet
incredulitas. Caeterum vos quia Jesum quaeritis crucifixum, audite quod
resurrexerit et promissa perfecerit.
(Vers. 6, 7.) Venite, et videte locum ubi positus erat Dominus. Et
cito euntes, dicite discipulis ejus. Ut si meis verbis non creditis, vacuo
credatis sepulcro, et gradu concito pergite ac nuntiate discipulis ejus. Quia
surrexit, et ecce praecedit vos in Galilaeam: ibi eum videbitis: ecce praedixi
vobis. Hoc est in volutabrum gentium, ubi ante error erat et lubricum, et
firmo ac stabili pede vestigium non ponebat.
(Vers. 8.) Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio
magno, currentes nuntiare discipulis ejus. Duplex mentes mulierum tenebat
affectus, timoris et gaudii: alter de miraculi magnitudine, alter ex desiderio
resurgentis; et tamen uterque femineum concitabat gradum. Pergebant ad
apostolos, ut per illos fidei seminarium spargeretur.
(Vers. 9.) Et ecce Jesus occurrit illis, dicens: Avete. Quae
sic quaerebant, quae ita currebant, merebantur obvium habere Dominum
resurgentem, et primum audire, Avete: ut maledictum Evae mulieris in
mulieribus subverteretur. Illae autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus,
et adoraverunt eum. Istae accedunt et tenent pedes ejus, quia adoraverunt
eum. Caeterum illa, quae quaerebat viventem cum mortuis, et nesciebat adhuc
Filium Dei surrexisse, merito audit: Ne tangas me, nondum enim ascendi ad
Patrem meum (Joan. XX, 17).
(Vers. 10.) Tunc ait illis Jesus: Nolite timere. Et in veteri
et in novo Testamento, hoc semper observandum est: quod quando augustior [Al.
angustior] aliqua apparuerit visio, primum timor pellitur, ut, sic mente
placata, possint quae dicuntur [Al. dicunt], audiri. Ite, nuntiate
fratribus meis, ut eant in Galilaeam, ibi me videbunt. Quae cum abiissent, ecce
quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nuntiaverunt principibus
sacerdotum omnia quae facta fuerant. His fratribus de quibus in alio loco
dixit: Annuntiabo nomen tuum fratribus meis (Psal. XXI, 23): qui
Salvatorem nequaquam in Judaea conspiciunt, sed in gentium multitudine.
(Vers. 12 seqq.) Et congregati cum senioribus, consilio accepto,
pecuniam copiosam dederunt militibus, dicentes: Dicite, quia discipuli ejus
nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus. Et si hoc auditum
fuerit a praeside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus. At illi accepta
pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud
Judaeos usque in hodiernum diem. Custodes miraculum confitentur: ad urbem
conciti redeunt: nuntiant principibus sacerdotum quae viderint, quae facta
conspexerint. Illi qui debuerant converti ad poenitentiam, et Jesum quaerere
resurgentem, perseverant in malitia, et pecuniam quae ad usus templi data
fuerat, vertunt in redemptionem mendacii, sicut antea triginta argenteos
dederant Judae proditori. Omnes igitur qui stipe templi, et his quae
conferuntur ad usus Ecclesiae abutuntur in aliis rebus, quibus suam expleant
voluntatem, similes sunt scribarum et sacerdotum, redimentium mendacium, et
Salvatoris sanguinem.
(Vers. 16, 17.) Undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam, in
montem ubi constituerat illis Jesus. Et videntes eum, adoraverunt; quidam autem
dubitaverunt. Post resurrectionem Jesus in monte Galilaeae conspicitur,
ibique adoratur: licet quidam dubitent, et dubitatio eorum nostram augeat
fidem. Tunc manifestius ostenditur Thomae, et latus lancea vulneratum, et manus
fixas demonstrat clavis.
(Vers. 18.) Et accedens Jesus locutus est eis, dicens: Data est
mihi omnis potestas in coelo et in terra. Illi potestas data est, qui paulo
ante crucifixus, qui sepultus in tumulo, qui mortuus jacuerat, qui postea
resurrexit. In coelo autem et in terra potestas data est, ut qui ante regnabat
in coelo, per fidem credentium regnet in terris.
(Vers. 19.) Euntes ergo, docete omnes gentes, baptizantes eos in
nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Primum docent omnes gentes,
deinde doctas intingunt aqua. Non enim potest fieri ut corpus baptismi recipiat
sacramentum, nisi ante anima fidei susceperit veritatem. Baptizantur autem in
nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, ut quorum una est divinitas, una
sit largitio: nomenque Trinitatis, unus Deus est.
(Vers. 20.) Docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis.
Ordo praecipuus: Jussit apostolis ut primum docerent universas gentes, deinde
fidei intingerent sacramento, et post fidem ac baptisma, quae essent observanda
praeciperent. Ac ne putemus levia esse quae jussa sunt et pauca, addidit: Omnia
quaecumque mandavi vobis. Ut quicumque crediderint, qui in Trinitate
fuerint baptizati, omnia faciant quae praecepta sunt. Et ecce ego vobiscum
sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi. Qui usque ad
consummationem saeculi cum discipulis se futurum esse promittit, et illos
ostendit semper esse victuros, et se numquam a credentibus recessurum. Qui
autem usque ad consummationem mundi sui praesentiam pollicetur, non ignorat eam
diem in qua se scit futurum cum apostolis.
|