SANCTI EUSEBII HIERONYMI STRIDONENSIS PRESBYTERI EPISTOLAE SECUNDUM ORDINEM TEMPORUM AD AMUSSIM DIGESTAE ET IN QUATUOR CLASSES DISTRIBUTAE

PRIMA CLASSIS.
COMPLECTENS EPISTOLAS POTISSIMUM E CALCIDIS EREMO SCRIPTAS AB ANNO CHRISTI 370 AD 380

 

Epistola I

(alias 49; scripta circ. an. 370)

Ad Innocentium de muliere septies percussa

Hieronymus Innocentii precibus historiam cujusdam miraculi refert; quod Vercellis in Liguria sua aetate acciderat. Quaedam mulier a viro adulterii falso accusata, atque una delatus juvenis tormentis ad eliciendam veritatem cruciantur. Hic impatiens confitetur quod non admiserat, ista constanter negans, nulla vi ad confessionem non admissi sceleris adduci potest. Ducitur uterque ad supplicium, et juvenis quidem occiditur, mulier vero saepius icta mori non potest. Demum cum videretur necem occubuisse, sublatum cadaver revivit, et cum denuo ad supplicium requireretur, Evagrius ei ab Imperatore veniam suis precibus impetrat.

1. Saepe a me, Innocenti carissime, postulasti, ut de ejus rei miraculo, quae nostra aetate acciderat, non tacerem. Cumque ego id verecunde et vere, ut nunc experior, negarem, meque assequi posse diffiderem; sive quia omnis sermo humanus inferior est laude coelesti: sive quia otium quasi quaedam ingenii rubigo, parvulam licet facultatem pristini siccasset eloquii: tu e contrario asserebas, in divinis rebus non possibilitatem inspici debere, sed animum; neque posse eum verba deficere, qui credidisset in Verbum.

2. Quid igitur faciam? quod implere non possum, negare non audeo. Super onerariam navem rudis vector imponor. Et homo, qui necdum scalmum in lacu rexi, Euxini maris credor fragoribus. Nunc mihi evanescentibus terris, coelum undique et undique pontus (Aeneid. lib. V): nunc unda tenebris inhorrescit, et caeca nocte nimborum spumei fluctus canescunt. Hortaris, ut tumida malo vela suspendam, rudentes explicem, clavum regam. Pareo jam jubenti, et quia caritas omnia potest, Spiritu Sancto cursum prosequente confidam, habiturus in utraque parte solatium; si me ad optatos portus aestus impulerit, gubernator putabor infirmior; si inter asperos orationis anfractus impolitus sermo substiterit, facultatem forsitan quaeras, voluntatem certe flagitare non poteris.

3. Vercellae Ligurum civitas. — Igitur Vercellae Ligurum civitas haud procul a radicibus Alpium sita, olim potens, nunc raro est habitatore semiruta. Hanc quum ex more Consularis inviseret, oblatam sibi quamdam mulierculam una cum adultero (nam hoc crimen maritus impegerat) poenali carceris horrore circumdedit. Neque multo post, quum lividas carnes ungula cruenta pulsaret, et sulcatis lateribus dolor quaereret veritatem, infelicissimus juvenis volens compendio mortis longos cruciatus vitare, dum in suum mentitur sanguinem, accusavit alienum; solusque omnium miser, merito visus est percuti, quia non reliquit innoxiae, unde posset negare. At vero mulier sexu infirmior, virtute fortior, quum eculeus corpus extenderet, et sordidas foetore carceris manus post tergum vincula cohiberent, oculis, quos tantum tortor alligare non poterat, suspexit ad coelum, et evolutis per ora lacrymis: Tu, inquit, testis es, Domine Jesu, cui occultum nihil est, qui es scrutator renum et cordis, non ideo me negare velle, ne peream, sed ideo mentiri nolle, ne peccem. At tu miserrime homo, si interire festinas, cur duos interimis innocentes? Equidem et ipsa cupio mori, cupio invisum [Mss. infirmum] hoc corpus exuere, sed non quasi adultera. Praesto jugulum, micantem intrepida excipio mucronem, innocentiam tamen [Mss. tantum] mecum leram. Non moritur, quisquis sic victurus occiditur.

4. Igitur Consularis pastis cruore luminibus, ut fera, quae gustatum semel sanguinem semper sitit, duplicari tormenta jubet, et saevum dentibus frendens, similem carnifici minitatus est poenam, nisi confiteretur sexus infirmior, quod non potuerat robur virile reticere.

5. Succure, Domine Jesu: ad unum hominem tuum quam plura sunt inventa supplicia. Crines ligantur ad stipitem, et toto corpore ad eculeum fortius alligato, vicinus pedibus ignis apponitur, utrumque latus carnifex fodit, nec papillis dantur induciae: immota mulier manet, et a dolore corporis, spiritu superato, dum conscientiae bono fruitur, vetuit circa se saevire tormenta. Judex crudelis, quasi superatus attollitur: illa Deum deprecatur; solvuntur membra compagibus: illa oculos ad coelum tendit; quasi de communi scelere alius confitetur: illa pro confitente negat, et periclitans ipsa, alium vindicat periclitantem.

6. Una interim vox est: Caede, ure, lacera, non feci. Si dictis tollitur fides, veniet dies, quae hoc crimen diligenter disentiat, habeo [al. habebo] judicem meum. Jam lassus tortor suspirabat in gemitum, nec erat novo vulneri locus. Jam victa saevitia, corpus quod laniarat, horrebat. Extemplo ira excitus Consularis: quid miramini, inquit, circumstantes, si torqueri mulier mavult, quam perire? Adulterium certe sine duobus committi non potest [al. potuit], et esse credibilius reor, noxiam ream negare de scelere, quam innocentem juvenem confiteri.

7. Pari igitur prolata in utrumque sententia, damnatos carnifex trahit. Totus ad spectaculum populus effunditur, ut prorsus quasi migrare civitas putaretur; stipatis proruens portis turba densatur. Et quidem miserrimi juvenis ad primum statim ictum amputatur gladio caput, truncumque in suo sanguine volutatur cadaver. Postquam vero ad feminam ventum est, et flexis in terram poplitibus, super trementem cervicem micans elevatus est gladius, et exertam carnifex dexteram totis viribus concitavit ad primum corporis tactum stetit mucro lethalis, et leviter perstringens cutem, rasurae modicae sanguinem aspersit. Imbellem manum percursor expavit, et victam dexteram gladio marcescente miratus, in secundos impetus torquet. Languidus rursus in feminam mucro delabitur, et quasi ferrum eam timeret attingere, circa cervicem torpet innoxium. Itaque furens et anhelans lictor, paludamento in cervicem retorto, dum totas expendit [al. expedit et expetit] vires, fibulam quae chlamydis mordebat oras, in humum excussit, ignarusque rei, ensem librabat in vulnus. En tibi, ait mulier, ex humero aurum ruit, collige multo quaesitum labore, ne pereat.

8. Proh, rogo, quae est ista securitas? Impendentem non timet mortem, laetatur percussa; carnifex pallet; oculi gladium non videntes, tantum fibulam vident; et ne parum esset, quod non formidabat inreritum praestat beneficium saevienti. Jam igitur et tertium ictum sacramentum frustraverat Trinitatis. Jam spiculator exterritus et non credens ferro, mucronem aptabat in jugulum, ut qui secare non poterat, saltem premente manu, corpori conderetur. O omnibus res inaudita saeculis! Ad capulum gladius reflectitur, et velut dominum suum victus aspiciens, confessus est se ferire non posse.

9. Huc huc mihi trium exempla puerorum, qui inter frigidos flammarum globos hymnos edidere pro fletibus (Dan. 3): circa quorum saraballa, sanctamque caesariem innoxium lusit incendium. Huc beati Danielis revocetur historia, juxta quem adulantibus caudis, praedam suam leonum ora timuerunt. Nunc Susanna nobilis fide, omnium subeat mentibus, quae iniquo damnata judicio, Spiritu Sancto puerum replente, salvata est. Ecce non dispar in utraque misericordia Domini. Illa liberata per judicem, ne iret ad gladium: haec a judice damnata, absoluta per gladium est.

10. Tandem ergo ad feminam vindicandam populus armatur. Omnis aetas, omnis sexus carnificem fugat, et coetu in circulum coeunte exclamat. Non credit pene unusquisque quod videt. Turbatur tali nuncio urbs propinqua; et tota lictorum caterva glomeratur. E quibus medius, ad quem damnatorum cura pertinebat, erumpens, et Canitiem immundam perfuso pulvere turpans (Aeneid. lib. XII): Quin meum, inquit, o cives, petitis caput? me illi vicarium datis? Si estis misericordes, si clementes estis, si vultis servare damnatam; innocens certe perire non debeo. Quo fletu vulgi concussus est animus, moetusque se per omnes torpor insinuat, et mirum in modum voluntate mutata, quum pietatis fuisset, quod ante defenderant, pietatis visum est genus, ut paterentur occidi.

11. Novus igitur ensis, novus percussor apponitur. Stat victima, Christo tantum favente munita. Semel percussa concutitur, iterum repetita quassatur, tertio vulnerata prosternitur. O divinae potentiae sublimanda majestas! quae prius fuerat quarto percussa, nec laesa, ideo post paululum visa est mori, ne pro ea periret innoxius.

12. Clericorum officium in sepeliendis cadaveribus. — Clerici, quibus id officii erat, cruentum linteo cadaver obvolvunt, et fossam humum lapidibus construentes, ex more tumulum parant. Festinato sol cursu occasum petit, et misericordia Domini, celeriore cursu naturae nox advenit. Subito feminae palpitat pectus, et oculis quaerentibus lumen, corpus animatur ad vitam: jam spirat [al. suspirat], jam videt, jam sublevatur, et loquitur. Jam in illam potest vocem erumpere: Dominus auxiliator meus, non timebo quid faciat mihi homo (Psal. 117).

13. Anus interim quaedam, quae Ecclesiae sustentabatur opibus, debitum coelo spiritum reddidit, et quasi de industria ordine currente rerum, vicarium tumulo corpus operitur. Dubia adhuc luce, in lictore diabolus occurrit, quaerit cadaver occisae, sepulcrum sibi monstrari petit: vivere putat, quam mori potuisse miratur. Recens a Clericis cespes ostenditur, et dudum superjecta humus cum his vocibus ingeritur flagitanti. Erue scilicet ossa jam condita. Infer novum sepulcro bellum; et si hoc parum est, avibus ferisque lanianda membra discerpe. Septies percussa debet aliquid plus morte perpeti.

14. Tali ergo invidia carnifice confuso, clam domi mulier refocillatur. Et ne forte creber medici ad Ecclesiam commeatus suspicionis panderet viam, cum quibusdam virginibus ad secretiorem villulam secto crine transmittitur. Ibi paulatim virili habitu, veste mutata, in cicatricem vulnus obducitur. Et, o vere Jus summum, summa malitia! post tanta miracula adhuc saeviunt leges.

15. En quo me gestorum ordo protraxit. Jam enim ad Evagrii nostri nomen advenimus. Cujus ego pro Christo laborem, si arbitrer a me dici posse, non sapiam; si penitus tacere velim, voce in gaudium erumpente, non possim. Quis enim valeat digno canere praeconio, Auxentium Mediolani incubantem, hujus excubiis sepultum pene ante quam mortuum? Romanum Episcopum (Damasum) jam pene factionis laqueis irretitum et vicisse adversarios, et non nocuisse superatis? Verum haec ipse equidem spatiis exclusus iniquis. Praetereo, atque aliis post me memoranda reliquo (Georgic. lib. IV). Praesentis tantum rei fine contentus sum. Imperatorem (Valentinianum) de industria adit, precibus fatigat, merito lenit, sollicitudine promeretur; ut redditam vitae, redderet libertati.

 

 

Epistola II

(alias 38; scripta an. 374)

Ad Theodosium et caeteros Anachoretas

Theodosium, ac caeteros sub eo Anachoretas rogat, ut suis precibus a deo impetrent, ut abdicato penitus Saeculo, vivere in Deserto velit, ac possit.

Quam vellem nunc vestro interesse conventui: et admirandum consortium, licet isti oculi non mereantur aspicere, tota cum exultatione complecti. Spectarem desertum omni amoenius civitate. Viderem desolata ab accolis loca, quasi ad quoddam paradisi instar, Sanctorum coetibus obsideri. Verum quia hoc mea fecere delicta, ne consortio beatorum insereretur obsessum omni crimine caput: idcirco obsecro (quia vos impetrare posse non ambigo) ut me ex istius tenebris saeculi vestro liberetis oratu. Et ut ante dixeram praesens, et nunc per litteras votum indicare non cesso, quod mens mea omni ad id studium cupiditate rapiatur. Nunc vestrum est, ut voluntatem sequatur effectus. Meum est, ut velim, obsecrationum vestrarum est, ut velim, et possim. Ego ita sum, quasi a cuncto grege morbida aberrans ovis. Quod nisi me bonus Pastor ad sua stabula humeris impositum reportarit (Luc. 15), lababunt gressus, et in ipso conamine [al. certamine] vestigia concident assurgentis. Ego sum ille prodigus filius, qui omni, quam mihi pater crediderat, portione profusa, necdum me ad genitoris genua submisi: necdum coepi prioris a me luxuriae blandimenta depellere. Et quia paululum non tam desivi a vitiis, quam coepi velle desinere, nunc me novis diabolus ligat retibus: nunc nova impedimenta proponens, maria undique circumdat, et undique pontum (Aeneid. lib. V): nunc in medio constitutus elemento, nec regredi volo, nec progredi possum. Superest ut oratu vestro Sancti Spiritus aura me provehat, et ad portum optati littoris prosequatur.

 

 

Epistola III

(alias 41; scripta Antiochiae media aestate an. 374)

Ad Ruffinum Monachum

Ruffinum Aquileiensem, quem in Aegyptum concessisse audierat, videre, et alloqui vehementer optat, eumque de suo statu, deque Bonosi sodalis carissimi, qui in insulam quamdam poenitentiae peragendae causa secesserat, certiorem reddit. Denique ut in mutua caritate perseveret, deprecatur.

1. Plus Deum tribuere quam rogatur, et ea saepe concedere, quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt (1. Cor. 2), licet ex sacrorum mysterio voluminum ante cognoverim; tamen in causa propria nunc probavi, Ruffine carissime. Ego enim qui audacia satis vota credebam, si vicissitudine litterarum imaginem nobis praesentiae mentiremur, audio te Aegypti secreta penetrare, Monachorum invisere choros, et coelestem in terris circumire familiam. O si nunc mihi Dominus Jesus Christus, vel Philippi ad Eunuchum (Act. 2), vel Abacuc ad Danielem (Dan. 14) translationem repente concederet, quam ego nunc tua arctis stringerem colla complexibus, quam illud os, quod mecum vel erravit aliquando, vel sapuit, impressis figerem labiis? Verum quia non tam te sic ad me venire, quam ego ad te sic ire non mereor; et invalidum, etiam quum sanum est, corpusculum crebri fregere morbi, has mei vicarias, et tibi obvias mitto, quae te copula amoris innexum, ad me usque perducant.

2. Prima inopinati guadii ab Heliodoro fratre mihi est nuntiata felicitas. Non credebam certum, quod certum esse cupiebam, praesertim quum et ille ab alio se audisse diceret, et rei novitas fidem sermonis auferret. Rursum suspensa vota, nutantemque mentem quidam Alexandrinus Monachus, qui ad Aegyptios Confessores, et voluntate jam Martyres, pio plebis jam dudum fuerat transmissus obsequio, manifestus ad credulitatem nuntii auctor impulerat. Fateor et in hoc meam labasse sententiam. Nam cum et patriam tuam ignoraret, et nomen, in eo tamen [al. tantum] plus videbatur afferre, quod eadem asserebat, quae jam alius indicaverat. Tandem plenum veritatis pondus erupit: Ruffinum enim Nitriae esse, et ad beatum perrexisse Macarium, crebra commeantium multitudo referebat. Hic vero tota credulitatis frena laxavi, et tunc vere aegrotum esse me dolui. Et nisi me attenuati corporis vires quadam compede praepedissent, nec mediae fervor aestatis, nec navigantibus semper incertum mare, pia festinatione gradienti valuisset obsistere. Credas mihi, frater, non sic tempestate jactatus portum nauta prospectat: non sic sitientia imbres arva desiderant: nec sic curvo assidens littori anxia filium mater exspectat.

3. Postquam me a tuo latere subitus turbo convulsit: postquam glutino caritatis haerentem impia distraxit avulsio; Tunc mihi caeruleus supra caput astitit imber: tunc maria undique, et undique coelum (Aeneid. lib. III). Tandem in incerto peregrinationis erranti, cum me Thracia, Pontus, atque Bithynia, totumque Galatiae et Cappadociae iter, et fervido Cilicum terra fregisset aestu, Syria mihi velut fidissimus naufrago portus occurrit. Ubi ego quidquid morborum esse poterat expertus, ex duobus oculis unum perdidi, Innocentium enim, partem animae meae, repentinus febrium ardor abstraxit. Nunc uno et toto mihi lumine Evagrio nostro fruor, cui ego semper infirmus ad laborem cumulus accessi. Erat nobiscum et Hylas sanctae Melanii famulus, qui puritate morum, maculam servitutis abluerat: et hic necdum obductam rescidit cicatricem. Verum quia de dormientibus contristari Apostoli voce prohibemur, et nimia vis moeroris laeto superveniente nuntio temperata est, indicamus haec tibi, ut si nescis, discas; si ante cognovisti, pariter gaudeamus.

4. Bono si laudes, et ejus solitudo. — Bonosus tuus, imo ut verius dicam, noster, scalam praesagatam meus, et, Jacob somniante jam scandit: portat crucem suam, nec de crastino cogitat, nec post tergum respicit. Seminat in lacrymis, ut in gaudio metat. Et sacramento Moysi, serpentem in eremo suspendit (Num. 21. 9). Cedant huic veritati, tam Graeco quam Romano stylo, mendaciis ficta miracula. Ecce puer honestis saeculi nobiscum artibus institutus, cui opes affatim, dignitas apprime inter aequales erat, contemptu matre, sororibus, et carissimo sibi germano, insulam pelago circumsonante naufragam, cui asperae cautes et nuda saxa et solitudo terrori est, quasi quidam novus paradisi colonus insedit. Nullus ibi agricolarum, nullus Monachorum ne parvulus quidem, quem nosti, Onesimus, quo velut fratre in osculo fruebatur, in tanta vastitate adhaeret lateri [al. alteri] comes. Solus ibi, imo jam Christo comitante non solus, videt gloriam Dei, quam etiam Apostoli, nisi in deserto non viderant. Non quidem conspicit turritas urbes; sed in novae civitatis censu dedit nomen suum. Horrent sacco membra deformi [al. deformia]; sed sic melius obviam Christo rapietur in nubibus. Nulla curiporum amoenitate perfruitur; sed de latere Domini aquam vitae bibit. Propone haec tibi ante oculos, amice dulcissime, et in praesentiam rei totus animo ac mente convertere. Tunc poteris laudare victoriam, cum laborem praeliantis agnoveris. Totam circa insulam fremit insanum mare, et sinuosis montium illisum scopulis aequor reclamat. Nullo terra gramine viret, nullis vernans campus densatur umbraculis. Abruptae rupes, quasi quemdam horrore [al. horroris] carcerem claudunt. Ille securus, intrepidus, et totus de Apostolo armatus (Ephes. 6. 16), nunc Deum audit, dum divina relegit, nunc cum Deo loquitur, cum Dominum rogat: et fortasse ad exemplum Joannis (Apoc. 1. 9) aliquid videt, dum in insula commoratur.

5. Quas nunc diabolum nectere credis tricas? quas parare arbitraris insidias? Forsan antiquae fraudis memor, famem suadere tentabit. Sed jam illi responsum est: Non in solo pane vivit homo (Matth. 4), Opes forsitan gloriamque proponet. Sed dicetur illi: Qui cupiunt divites fieri, incidunt in muscipulam, et tentationes (1. Tim. 6). Et Mihi gloriatio omnis in Christo est (Gal. 6). Fessa membra jejuniis, morbo gravante concutiet; sed Apostoli repercutietur eloquio: Quando enim infirmor, tunc fortior sum (2. Cor. 12). Et virtus in infirmitate perficitur (Ibidem). Minabitur mortem; sed audiet: Cupio dissolvi, et esse cum Christo (Philipp. 1). Ignita jacula vibrabit, sed excipientur [al. excutientur] scuto fidei. Et ne multa replicem (Ephes. 6): impugnabit Satanas, sed tutabitur Christus. Gratia tibi, Domine Jesu, quod in die tua habeo, qui pro me te possit rogare. Scis ipse (tibi enim patent pectora singulorum, qui cordis arcana rimaris, qui tantae bestiae alvo inclusum Prophetam in profundo vides) ut ego, et ille pariter a tenera infantia ad florentem usque adoleverimus aetatem, ut iidem nos nutricum sinus, iidem amplexus foverint bajulorum: et cum post Romana studia ad Rheni semibarbaras ripas, eodem cibo, pari frueremur hospitio, ut ego primus coeperim velle te colere. Momento quaeso hunc bellatorem tuum mecum quondam fuisse tyronem. Habeo promissum majestatis tuae, Qui docuerit, et non fecerit, minimus vocabitur in regno coelorum (Matth. 5). Fruatur ille virtutis corona, et ob quotidiana martyria stolatus agnum sequatur (Apoc. 14): Multae enim sunt mansiones apud Patrem (Joan. 14). Et Stella ab stella differt in claritate (1. Cor. 15). Mihi concede, ut inter Sanctorum calcanea caput possim levare: ut cum ego voluerim, ille perfecerit, mihi ignoscas, quia implere non potui, illi tribuas praemium quod meretur. Plura fortasse quam Epistolae brevitas patiebatur, longo sermone protraxerim, quod mihi semper accidere consuevit, quando aliquid de Bonosi nostri laude dicendum est.

6. Sed ut ad illud redeam, unde discesseram, obsecro te, ne amicum, qui diu quaeritur, vix invenitur, difficile servatur, pariter cum oculis mens amittat. Fulgeat cuilibet auro; et pompaticis ferculis corusca ex sarcinis metalla radient. Caritas non potest comparari. Dilectio pretium non habet. Amicitia quae desinere potest, vera nunquam fuit. Vale in Christo.

 

 

Epistola IV

(alias 5; scripta eodem tempore, ac superiori addita)

Ad Florentium

Superiorem Epistolam Ruffino reddendam isti ad Florentium jungit, eumque Jerosolymae degentem, quod multorum pauperum necessitatibus subveniret, plurimum laudat: tum Ruffini etiam laudes admiscet.

1. Quantus Beatitudinis tuae rumor diversa populorum ora compleverit, hinc poteris aestimare, quod ego te ante incipio amare, quam nosse. Ut enim ait Apostolus, quorumdam hominum peccata manifesta sunt, praecedentia ad judicium (I. Tim. 5): ita e contrario tuae dilectionis fama dispergitur, ut non tam laudandus sit ille qui te amat, quam scelus putetur facere ille qui non amat. Praetermitto innumerabiles, in quibus Christum sustentasti, pavisti, vestisti, visitasti. Heliodori fratris a te adjuta necessitas mutorum etiam potest ora laxare, quibus gratiis, quo ille praeconio peregrinationis incommoda a te fota referebat? Ita ut ego ille tardissimus, quem intolerabilis languor exedit, pennatis, ut aiunt, pedibus, gestu caritatis et voto te salutaverim, et etiam complexus sim. Gratulor itaque tibi, et nascentem amicitiam, ut Dominus confoederare dignetur, precor.

2. Ruffinus et Melania. — Et quia frater Ruffinus, qui cum sancta Melania ab Aegypto Jerosolymam venisse narratur, individua mihi germanitatis caritate connexus est, quaeso ut Epistolam meam huic Epistolae tuae copulatam, ei reddere non graveris. Noli nos ejus aestimare virtutibus; in illo conspicies expressa sanctitatis insignia: et ego cinis et vilissima pars luti, et jam favilla dum vertor (Clun. Cod. dum vegetor), satis habeo, si splendorem morum illius imbecillitas oculorum meorum ferre sustineat. Ille modo se lavit, et mundus est, et tanquam nix dealbatus: ego cunctis peccatorum sordibus inquinatus, diebus ac noctibus opperior cum tremore reddere novissimum quadrantem. Sed tamen quia Dominus solvit compeditos (Psal. 45. Isai. 66), et super humilem et trementem verba sua requiescit, forsitan et mihi in sepulcro scelerum jacenti, dicat; Hieronyme, veni foras. Sanctus Presbyter Evagrius plurimum te salutat: et Martinianum fratrem juncto salutamus obsequio, quem ego videre desiderans, catena languoris innector. Vale in Christo.

 

 

Epistola V

(alias 6; scripta post aliquot menses a superiore, an. 374)

Ad Florentium

Respondet Florentio, eumque certiorem facit se jam solitudinem quae juxta Syriam Saracenis jungitur, arripuisse. Tum petit ab eo libros quosdam, aliosque illi offert, quibus abundabat.

1. In ea mihi parte eremi commoranti, quae juxta Syriam Saracenis jungitur, dilectionis tuae scripta perlata sunt. Quibus lectis, ita reaccensus est animus Jerosolymam proficiscendi, ut pene nocuerit proposito, quod profuerit caritati. Nunc igitur quomodo valeo, pro me tibi litteras repraesento: et si corpore absens, amore tamen et spiritu venio: impedio exposcens, ne nascentes amicitias, quae Christi glutino cohaeserunt, aut temporis, aut locorum magnitudo divellat; quin potius foederemus eas reciprocis epistolis. Illae inter nos currant, illae sibi obvient, illae nobiscum loquantur. Non multum perditura erit caritas, si tali secum sermone fabuletur.

2. Ruffinus autem frater, ut scribis, necdum venit; et si venerit, non multum proderit desiderio meo, cum eum jam visurus non sim. Ita enim et ille longo intervallo a me separatus est, ut huc non possit excurrere: et ego arreptae solitudinis terminis arceor, ut coeperit jam mihi non licere quod volui. Ob hoc et ego obsecro, et tu, ut petas, plurimum quaeso, ut tibi beati Rhetitii Augustodunensis Episcopi Commentarios ad describendum largiatur, in quibus Canticum Canticorum sublimi ore disseruit. Scripsit et mihi quidam de patria supradicti fratris Ruffini, Paulus senex, Tertulliani suum codicem apud eum esse, quem vehementer reposcit. Et ex hoc quaeso, ut eos libros, quos me non habere Brevis subditus edocebit, librarii manu in charta scribi jubeas. Interpretationem quoque Psalmorum Davidicorum, et prolixum valde de Synodis librum sancti Hilarii, quem ei apud Treviros manu mea ipse descripseram, ut mihi transferas peto. Nosti hoc esse animae Christianae pabulum, si in lege Domini meditetur die ac nocte (Psal. 1). Caeteros hospitio recipis, solatio foves, sumptibus juvas. Mihi si rogata praestiteris, cuncta largitus es. Et quoniam, largiente Domino, multis sacrae Bibliothecae codicibus abundamus, impera vicissim, quodcumque vis mittam. Nec putes mihi grave esse, si jubeas. Habeo alumnos, qui Antiquariae arti serviant. Neque vero beneficium pro eo quod postulo, polliceor. Heliodorus frater mihi indicavit, te multa de Scripturis quaerere, nec invenire; aut si omnia habes, incipit sibi plus caritas vindicare, plus petere.

3. Magistrum autem pueri tui, de quo dignatus es scribere (quem plagiatorem ejus esse non dubium est), saepe Evagrius Presbyter, dum adhuc Antiochiae essem, me praesente corripuit. Cui ille respondit: Ego nihil timeo. Dicit se a Domino suo fuisse dimissum: et si vobis placet, ecce hic est, transmittite quo vultis. In hoc arbitror me non peccare, si hominem vagum non sinam longius fugere. Quapropter quia ego in hac solitudine constitutus, non possum agere quod jussisti, rogavi carissimum mihi Evagrium, ut tam tui quam mei causa instanter negotium prosequatur. Cupio te valere in Christo.

 

 

Epistola VI

(alias 73; scripta anno 374)

Ad Julianum

Excusat se apud Julianum de silentio litterarum, et cum, eo primum nuntiante, intellexisset, sororem suam in eo permanere quod coeperat, rogat ut de ejus proposito crebris ad se litteris laetiorem faciat; addens se obtrectatorem suum interea despicere.

Antiquus sermo est: Mendaces faciunt, ut nec sibi vera dicentibus credatur: quod mihi a te, ego objurgatus de silentio litterarum, accidisse video. Dicam, saepe scripsi, sed negligentia bajulorum fuit? Respondebis: omnium non scribentium vetus ista excusatio est. Dicam, non reperi qui epistolas ferret? Dices, hinc istuc [al. illinc] isse quam plurimos. Contendam, me etiam his dedisse? At illi, quia non reddiderunt, negabunt: et erit inter absentes incerta cognitio. Quid igitur faciam? Sine culpa veniam postulabo, rectius arbitrans, pacem loco motum petere, quam aequo gradu certamina concitare: quanquam ita me jugis tam corporis aegrotatio, quam animae aegritudo consumpsit, ut morte imminente, nec mei pene memor fuerim. Quod ne falsum putes, oratorio more, post argumenta testes vocabo. Sanctus frater Heliodorus hic adfuit, qui cum mecum eremum vellet incolere, meis sceleribus fugatus abscessit. Verum omnem culpam praesens verbositas excusabit. Nam, ut ait Flaccus in satyra: "Omnibus hoc vitium est cantoribus inter amicos," rogati ut nunquam cantent, Injussi nunquam desistant" (Horat. lib. 1, Carm. Sat. 3): ita te deinceps fascibus obruam litterarum, ut econtrario incipias rogare, ne scribam. Sororem meam, filiam in Christo tuam, gaudeo, te primum nuntiante, in eo permanere, quod coeperat. Hic enim ubi nunc sum, non solum quid agatur in patria, sed an ipsa patria perstet, ignoro. Et licet me sinistro Ibera excetra ore dilaniet, non timebo hominum judicium, habiturus judicem Deum: juxta illud quod quidam ait: "Si fractus illabatur orbis, impavidum ferient ruinae" (Horat. l. 3. carm. Od. 3.). Quapropter quaeso ut Apostolici memor praecepti, quo docet opus nostrum permanere debere (1. Cor. 3); et tibi a Domino praemium in illius salute pares, et me de communi in Christo gloria crebris reddas sermonibus laetiorem.

 

 

Epistola VII

(alias 43; scripta eodem anno, ac superior)

Ad Chromatium, Jovinum et Eusebium

Chromatium et Eusebium fratres, una cum Jovino amico, nec non matre et sororibus virginibus, eadem in domo sancte viventes resalutat, atque eorum contubernium pluribus laudat. Tunc Bonosi, de quo illi scripserant, laudes admiscet, ac probat. Demum sororem suam, quae bonos in patria magistros vitae non haberet, illis commendat.

1. Non debet charta dividere, quos amor mutuus copulavit: nec per singulos officia mei sunt partienda sermonis, cum sic invicem vos ametis, ut non minus tres caritas jungat, quam duos natura sociavit; quin potius si rei conditio pateretur, sub uno litterulae apice nomina indivisa concluderem, vestris quoque ita me litteris provocantibus, ut et in uno tres, et in tribus unum putarem. Nam postquam sancto Evagrio transmittente, in ea ad me eremi parte delatae sunt, quae inter Syros ac Saracenos vastum limitem ducit, sic gavisus sum, ut illum diem Romanae felicitatis, quo primum Marcelli apud Nolam praelio, post Cannensem pugnam, Hannibalis agmina conciderunt, ego vicerim. Et licet supradictus frater saepe me visitet, atque me ita ut sua in Christo viscera foveat; tamen longo a me spatio sejunctus, non minus mihi dereliquit abeundo desiderium, quam attulerit [al. attulerat] veniendo laetitiam.

2. Nunc cum vestris litteris fabulor, illas amplector, illae mecum loquuntur, illae hic tantum Latine sciunt. Hic enim aut barbarus semisermo discendus est, aut tacendum. Quotiescumque carissimos mihi vultus notae manus referunt impressa vestigia, toties aut ego hic non sum, aut vos hic estis. Credite amori vera dicenti: et cum has scriberem, vos videbam. De quibus hoc primum queror, cur tot interjacentibus spatiis maris atque terrarum, tam parvam Epistolam miseritis, nisi quod ita merui, qui vobis, ut scribitis, ante non scripsi. Chartam defuisse non puto, Aegypto ministrante commercia. Et si alicubi Ptolomaeus maria clausisset; tamen rex Attalus membranas a Pergamo miserat, ut penuria chartae pellibus pensaretur. Unde et Pergamenarum nomen ad hunc usque diem, tradente sibi invicem posteritate, servatum est. Quid igitur? arbitrer bajulum festinasse? Quamvis longae Epistolae una nox sufficit. An vos aliqua occupatione detentos? Nulla necessitas major est caritate. Restant duo: ut aut vos piguerit, aut ego non meruerim. E quibus magis volo vos incusare [al. incessere] tarditatis, quam me condemnare non meritum. Facilius enim negligentia emendari potest, quam amor nasci.

3. Bonosi laudes. — Bonosus, ut scribitis, quasi filius ἰχθύος, id est, piscis, aquosa petit. Nos pristina contagione sordentes, quasi reguli et scorpiones arentia quaeque sectamur. Ille jam calcat super colubri caput: nos serpenti, terram ex divina sententia comedenti, adhuc cibus sumus. Ille jam potest summum Graduum Psalmum scandere: nobis adhuc in primo ascensu flentibus [al. fluentibus], nescio an dicere aliquando contingat: Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi (Ps. 120. 1). Ille inter minaces saeculi fluctus in tuto insulae, hoc est, Ecclesiae gremio sedens, ad exemplum Joannis, librum forte jam devorat (Apoc. 10): ego in scelerum meorum sepulcro jacens (Joan. 11), et peccatorum vinculis colligatus, Dominicum de Evangelio exspecto clamorem: Hieronyme, veni foras. Bonosus, inquam, (quia secundum Prophetam, omnis diaboli virtus in lumbis est [Jerem. 13]) trans Euphratem tulit lumbare suum, ubi illud in foramine petrae abscondens (Job. 40. 11), et postea scissum reperiens, cecinit: Domine, tu possedisti renes meos (Psal. 138). Dirupisti vincula mea: tibi sacrificabo hostiam laudis (Ps. 105). Me vero [al. verus] Nabuchodonosor ad Babylonem, id est, confusionem mentis meae catenatum duxit: ibi mihi captivitatis jugum imposuit: ibi ferri circulum naribus meis innectens, de Canticis Sion cantare praecepit (Ps. 136). Cui ego dixi: Dominus solvit compeditos, Dominus illuminat caecos (Ps. 145). Ut breviter coeptam dissimilitudinem finiam, ego veniam deprecor, ille exspectat coronam.

4. Soror mea, sancti Juliani in Christo fructus est. Ille plantavit, vos rigate: Dominus incrementum dabit (1. Cor. 6). Hanc mihi Jesus, pro eo vulnere quod diabolus inflixerat, praestitit, vivam reddendo pro mortua. Huic ego, ut ait gentilis Poeta (Virgil. l. 4. Aeneid.), omnia etiam tuta timeo. Scitis ipsi lubricum adolescentiae iter, in quo et ego lapsus sum, et vos non sine timore transitis. Hoc illa nunc maxime ingrediens, omnium est fulcienda praeceptis, omnium est sustentanda solatiis, id est, crebris vestrae sanctitudinis epistolis roboranda. Et quia caritas omnia sustinet: obsecro ut etiam a Papa Valeriano ad eam confortandam litteras exigatis. Nostis puellares animos his rebus plerumque solidari, si se intelligant curae esse majoribus.

5. In mea enim patria rusticitatis [al. rusticitas] vernacula, Deus venter est, et in diem vivitur: et sanctior est ille, qui ditior est. Accessit huic patellae (juxta tritum populi sermone proverbium) dignum operculum, Lupicinus Sacerdos, secundum illud quoque, de quo semel in vita Crassum ait risisse Lucillius: Similem habent labra lactucam, asino carduos comedente: videlicet ut perforatam navem debilis gubernator regat, et caecus caecos ducat in foveam, Talisque sit rector, quales illi qui reguntur.

6. Matrem communem (quae cum vobis sanctitate societur, in eo vos praevenit, quia tales genuit, cujus vere venter aureus potest dici) eo salutamus honore, quo nostis: una quoque suscipiendas cunctas [al. cunctis] sorores, quae sexum vicere cum saeculo, quae oleo ad lampadas largiter praeparato, sponsi operiuntur adventum (Matth. 25). O beata domus, in qua morantur Anna vidua, Virgines Prophetissae, geminus Samuel nutritus in templo! O tecta felicia, in quibus cernimus Machabaeorum martyrum coronis cinctam martyrem matrem! Nam licet quotidie Christum confiteamini, dum ejus praecepta servatis: tamen ad privatam gloriam publica haec accessit vobis et aperta confessio, quod per vos ab urbe vestra Ariani quondam dogmatis virus exclusum est. Et miramini forsitan, quod in fine jam Epistolae rursum exorsus sim. Quid faciam? vocem pectori negare non valeo. Epistolae brevitas compellit tacere: desiderium vestri cogit loqui. Praeproperus sermo: confusa turbatur oratio: amor ordinem nescit.

 

 

Epistola VIII

(alias 42; scripta paulo post superiorem)

Ad Niceam Hyppodiaconum

Niceam veterem sodalem, ac peregrinationis suae comitem, jam in patriam regressum, ut ad se aliquando scribat exemplo Chromatii, et Eusebii fratrum hortatur.

Turpilius Comicus tractans de vicissitudine litterarum: sola, inquit, res est, quae homines absentes, praesentes facit. Nec falsam dedit, quanquam in re non vera, sententiam. Quid enim est (ut ita dicam) tam praesens inter absentes, quam per epistolas et alloqui, et audire quos diligas? Nam et rudes illi Italiae homines, quos Cascos Ennius appellat, qui sibi (ut in Rhetoricis Cicero ait) ritu ferino victum quaerebant, ante chartae et membranarum usum, aut in dedolatis e ligno codicillis, aut in corticibus arborum mutuo epistolarum alloquia missitabant. Unde et portitores earum Tabellarios, et scriptores a libris arborum Librarios vocavere. Quanto magis igitur nos, expolito jam artibus mundo, id non debemus omittere, quod illi sibi praestiterunt, apud quos erat cruda rusticitas, et qui humanitatem quodammodo nesciebant? Ecce beatus Chromatius cum sancto Eusebio non plus natura quam morum aequalitate germano, litterario me provocavit officio. Tu modo a nobis abiens, recentem amicitiam scindis potius, quam dissuis, quod prudenter apud Ciceronem Laelius vetat. Nisi forte ita tibi exosus est Oriens, ut litteras quoque tuas huc venire formides. Expergiscere, expergiscere, evigila de somno, praesta unam chartae schedulam caritati. Inter delicias patriae, et communes quas habuimus peregrinationes, aliquando suspira. Si amas, scribe obsecranti: si irasceris, iratus licet scribe. Magnum et hoc desiderii solamen habeo, si amici litteras, vel indignantis accipiam.

 

 

Epistola IX

(alias 44; scripta eodem tempore quo superior)

Ad Chrysogonum Monachum

Expostulat cum Chrysogono Aquileiae Monacho, recenti amico, quod nihil ad se scripserit.

Qui circa te affectus meus sit, carissimus ambobus Heliodorus tibi potuit fideliter nuntiare; qui non minore te diligit amore, quam ego diligo: ut ego semper in ore meo nomen tuum sonem: ut ad primam quamque confabulationem jucundissimi mihi consortii recorder, ut humilitatem admirer, virtutem efferam, praedicem caritatem. Verum tu, quod natura Lynces insitum habent, ne post tergum respicientes meminerint priorum, et mens perdat quod oculi videre desierint, ita nostrae es necessitudinis penitus oblitus, ut illam epistolam, quam in corde Christianorum scriptam Apostolus (1. Cor. 3. 2) refert, non parva litura, sed imis, ut aiunt, ceris eraseris. Et illae quidem, quas diximus, ferae, sub frondente captantes arboris ramo fugaces capreas, aut timidum, cervos, animal comprehendunt: currentemque frustra praedam, dum hostem suum secum verabido desuper ore dilaniant; et tamdiu meminere praedandi, quamdiu venter vacuus siccum fame guttur exasperat. Ubi vero sanguine pasta feritas viscera distenta compleverit, cum saturitate succedit oblivio: tamdiu nescitura quid capiat, donec memoriam revocaverit esuries. Tu necdum satiatus e nobis, cur finem jungis exordio? cur amittis antequam teneas? Nisi forte negligentiae semper excusatione socia, asseras te non habuisse quod scriberes: cum hoc ipsum debueris scribere, te non habuisse quod scriberes.

 

 

Epistola X

(alias 21; scripta circa idem tempus, quo superior)

Ad Paulum Concordiensem

Paulum Concordiensem centesimum agentem annum, et tamen integro virentique corpore, laudat, petitque ab eo libros aliquot, mittens ei interea vitam Pauli Eremitae, quam nuper adornaverat.

1. Humanae vitae brevitas, damnatio delictorum est. Et in ipso saepe lucis exordio, mors secuta nascentem, labentia quotidie in vitium saecula profitetur. Nam cum primum Paradisi colonum, viperinis nexibus praepeditum, coluber deduxisset ad terras, aeternitas mortalitate mutata, et in nongentos et eo amplius annos, secundam quodammodo immortalitatem maledicti hominis distulerat elogium. Exinde paulatim recrudescente peccato, totius orbis naufragium Gigantum adduxit impietas. Post illud, ut ita dixerim, purgati baptisma mundi, in breve tempus hominum vita contracta est. Hoc quoque spatium, sceleribus nostris semper contra divina pugnantibus, pene perdidimus. Quotus enim quisque aut centenariam transgreditur aetatem, aut non ad eam sic pervenit, ut pervenisse poeniteat, secundum quod in libro Psalmorum Scriptura testatur: Dies vitae nostrae septuaginta anni: si autem multum, octoginta: quidquid reliquum est, labor et dolor (Ps. 89. 10).

2. Quorsum, ais, ista tam alto repetita principio, et ita procul coepta ut merito quis Horatiano de nobis possit sale ludere: Et gemino bellum Trojanum orditur ab ovo (Ex arte Poet.)? Videlicet ut senectutem tuam, et caput ad Christi similitudinem candidum (Apoc. 1. 14), dignis vocibus praedicemus. Ecce jam centenus aetatis circulus volvitur, et tu semper Domini praecepta custodiens, futurae beatitudinem vitae per praesentia exempla meditaris. Oculi puro lumine vigent; pedes imprimunt certa vestigia; auditus penetrabilis; dentes candidi, vox canora [al. sonora]; corpus solidum, et succi plenum; cani cum rubore discrepant; vires cum aetate dissentiunt. Non memoriae tenacitatem, ut in plerisque cernimus, antiquior senecta dissolvit. Non calidi acumen ingenii, frigidus sanguis obtundit. Non contractam rugis faciem, arata frons asperat. Non denique tremula manus per curvos cerae tramites errantem stylum ducit. Futurae nobis resurrectionis virorem [Ms. vigorem] in te nobis Dominus ostendit, ut peccati sciamus esse, quod caeteri adhuc viventes praemoriuntur in carne; justitiae, quod tu adolescentiam in aliena aetate mentiris. Et quanquam multis istam corporis sanitatem, etiam peccatoribus evenire videamus, tamen illis hoc diabolus ministrat, ut peccent: tibi Dominus praestat, ut gaudeas.

3. Doctissimi quique Graecorum (de quibus pro Flacco agens luculenter Tullius ait: Ingenita levitas et erudita vanitas) regum suorum, vel principum laudes, accepta mercede, dicebant. Hoc ego nunc faciens, pretium posco pro laudibus. Et ne putes modica esse, quae deprecor, margaritam de Evangelio postularis. Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum (Ps. 11. 7): scilicet Commentarios Fortunatiani, et propter notitiam persecutorum, Aurelii Victoris Historiam, simulque Epistolas Novatiani, ut dum schismatici hominis venena cognoscimus, libentius sancti Martyris Cypriani bibamus antidotum. Misimus interim te tibi, id est, Paulo seni Paulum seniorem; in quo propter simpliciores quosque multum in dejiciendo sermone laboravimus. Sed nescio quomodo, etiam si aqua plena sit, tamen eumdem odorem lagena servat, quo dum rudis esset, imbuta est. Si hoc munusculum placuerit, habemus etiam alia condita, quae cum plurimis orientalibus mercibus ad te, si Spiritus Sanctus afflaverit, navigabunt.

 

 

Epistola XI

(alias 39; scripta eodem tempore, quo superior)

Ad Virgines Aemonenses

Conqueritur, quod Virgines Aemonae in Italiae finibus degentes, saepe ab eo litteris provocatae, nunquam rescripserint, ostenditque non esse suis obtrectatoribus credendum.

Chartae exiguitas indicium solitudinis est; et idcirco longum sermonem brevi spatio coarctavi; quia et vobiscum volebam prolixius loqui, et angustia schedulae cogebat tacere. Nunc igitur ingenio est victa pauperies. Minutae quidem litterae, sed confabulatio longa est. Et tamen in hoc necessitatis articulo animadvertite caritatem, cum me nec penuria scriptionis valuerit prohibere, ne scriberem. Vos autem, ignoscite, obsecro, dolenti; dico enim laesus, dico lacrymans et irascens: ne unum quidem apicem, toties vobis tribuenti officium, praestitistis. Scio quia nulla communio luci et tenebris est: nulla cum ancillis Dei, peccatori societas. Attamen et meretrix Domino pedes lacrymis lavit (Luc. 7), et de dominorum micis canes edunt (Matth. 15). Et ipse Salvator non venit justos vocare, sed peccatores. Non enim egent sani medico (Ibid. 5. 31). Et magis vult poenitentiam peccatoris, quam mortem. Et errantem oviculam suis humeris refert. Et prodigum filium revertentem, excipit laetus pater (Luc. 15). Quin potius Apostolus ait: Nolite judicare ante tempus (1. Cor. 4. 5). Tu enim quis es, qui alienum servum judices? Suo Domino stat, aut cadit (Rom. 14. 4). Et, qui stat, videat ne cadat. Et, invicem onera vestra portate (Galat. 6. 2). Aliter, sorores carissimae, hominum livor, aliter Christus judicat. Non eadem sententia est tribunalis ejus, et anguli susurronum. Multae hominibus viae videntur justae (Prov. 14. 12), quae postea reperiuntur pravae. Et in testaceis vasculis thesaurus saepe reconditur. Petrum ter negantem (Matth. 26), amarae in suum locum restituere lacrymae. Cui plus dimittitur, plus amat (Luc. 7. 47). De toto grege siletur, et ob unius morbidae pecudis salutem Angeli laetantur in coelo. Quod si cui videtur indignum, audiat a Domino: Amice, si ego bonus sum, quare oculus tuus nequam est (Matth. 20. 15)?

 

 

Epistola XII

(alias 45; scripta eodem tempore quo superior)

Ad Antonium Monachum

Antonium Monachum Aemonae reprehendit, quod toties rogatus nunquam rescripserit: rursumque hortatur, ut diligentem se diligat, et scribenti rescribat.

Dominus noster humilitatis magister, disceptantibus de dignitate discipulis, unum apprehendit e parvulis, dicens: Quicumque vestrum non fuerit conversus sicut infans, non potest introire in regnum coelorum (Matth. 18). Quod ne tantum docere, nec facere videretur, implevit exemplo: dum discipulorum pedes lavat (Joan. 13): dum traditorem osculo excipit (Luc. 22): dum loquitur cum Samaritana (Joan. 4): dum ad pedes sibi sedente Maria, de coelorum disputat regno (Luc. 7): dum ab inferis resurgens, primum mulierculis apparescit (Marc. 16). Satanas autem ex Archangelico fastigio non aliam ob causam, nisi ob contrariam humilitati superbiam ruit. Et Judaicus populus primas sibi cathedras, et salutationes in foro vindicans, deputato antea in stillam situlae (Isai. 40), Gentili populo succedente, deletus est. Contra sophistas quoque saeculi, et sapientes mundi, Petrus et Jacobus piscatores mittuntur. Cujus rei causa Scriptura ait: Superbis Deus resistit, humilibus autem dat gratiam (1. Petr. 5. 5). Vide, frater, quale malum sit, quod adversarium habet Deum. Ob quod in Evangelio et Pharisaeus arrogans spernitur, et humilis Publicanus auditur. Decem jam, nisi fallor, Epistolas plenas tam officii quam precum misi, cum tu ne mu quidem facere dignaris: et Domino loquente cum servis, frater cum fratre non loqueris. Nimis, inquies, contumeliose. Crede mihi, nisi styli verecundia prohiberet tanta laesus ingererem, ut inciperes mihi rescribere, vel iratus. Sed quoniam et irasci hominis est, et injuriam non facere, Christiani, ad antiquum morem revertens, rursus precor; ut et diligentem te diligas, et conservo sermonem conservus impertias. Vale in Domino.

 

 

Epistola XIII

(alias 36; scripta circa idem tempus, quo superior)

Ad Castorinam Materteram

Castorinam materteram suam, cum qua aliquid habuerat dissidii, ad pacem et concordiam, quod per alias etiam fecerat litteras, adhortatur.

Joannes idem Apostolus et Evangelista in Epistola sua ait: Quicumque odit fratrem suum, homicida est (1. Joan. 3. 15): et recte. Cum enim homicidium ex odio saepe nascatur: quicumque odit, etiam si necdum gladio percusserit, animo tamen homicida est. Cur, ais, tale principium? Scilicet ut veteri rancore deposito, mundum pectoris Deo paremus habitaculum. Irascimini, inquit David, et nolite peccare (Psal. 4. 5). Hoc quid velit intelligi, Apostolus plenius interpretatur: Sol non occidat super iracundiam vestram (Ephes. 4. 26). Quid agemus nos in die judicii, super quorum iram non unius diei, sed tantorum annorum sol testis occubuit? Dominus loquitur in Evangelio: Si offers munus tuum ad altare, ibique recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade reconciliari prius fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum (Matth. 5. 23). Vae mihi misero, ne dicam et tibi, qui tanto tempore, aut non obtulimus munus ad altare, aut, ira permanente sine causa, obtulimus. Quomodo in quotidiana prece unquam diximus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. 6. 12), animo discrepante cum verbis, oratione dissidente cum factis? Precor itaque, quod et ante annum prioribus litteris rogaveram, ut pacem, quam nobis reliquit Dominus, habeamus (Joan. 14); et meum desiderium, et tuam mentem Christus intueatur. In brevi ante tribunal ejus reconciliata, seu scissa concordia, aut praemium recuperabit, aut poenam. Quod si tu, quod procul absit, nolueris: ego liber ero. Epistola me haec mea, cum lecta fuerit, absolvet.

 

 

Epistola XIV

(alias 1; scripta eodem tempore sive an. 373)

Ad Heliodorum Monachum

Heliodorum peregrinationis suae comitem, quem frustra conatus erat apud se in Eremo detinere propositi socium, datis litteris, quemadmodum discedenti promiserat, ad se invitat, et vitae eremiticae beatitudinem praedicat.

1. Quanto amore et studio contenderim, ut pariter in eremo moraremur, conscium mutuae caritatis pectus agnoscit. Quibus lamentis, quo dolore, quo gemitu, te abeuntem prosecutus sim, istae quoque litterae testes sunt, quas lacrymis cernis interlitas. Verum tu quasi parvulus delicatus, contemptum rogantis per blandimenta fovisti, et ego incautus, quid tunc agerem, nesciebam. Tacerem? sed quod ardenter volebam, moderate dissimulare non poteram. Impensius obsecrarem? sed audire nolebas, quia similiter non amabas. Quod unum potuit, spreta caritas fecit. Quem praesentem retinere non valuit, nunc quaerit absentem. Quoniam igitur et tu ipse abiens postularas, ut postea quam ad deserta migrassem, invitatoria ad te scripta transmitterem, et ego me facturum promiseram: Invito, jam propera. Nolo pristinarum necessitatum recorderis. NUDOS AMAT EREMUS. Nolo te antiquae peregrinationis terreat difficultas. Qui in Christum credis, et ejus crede sermonibus. Quaerite primum regnum Dei, et haec omnia apponentur vobis (Matth. 6. 33). Non pera tibi sumenda, non virga est. Affatim dives est, qui cum Christo pauper est.

2. Sed quid ago? Rursus improvidus obsecro? Abeant preces, blandimenta discedant. Debet amor laesus irasci. Qui rogantem contempseras, forsitan audies objurgantem. Quid facis in paterna domo delicate miles? Ubi vallum? ubi fossa, ubi hyems acta sub pellibus? Ecce de coelo tuba canit: ecce cum nubibus debellaturus orbem, imperator armatus egreditur: ecce bis acutus gladius ex regis ore procedens (Apoc. 1. 16), obvia quaeque metit; et tu mihi de cubiculo ad aciem, tu de umbra egrederis ad solem? Corpus assuetum tunica, loricae onus non fert. Caput opertum linteo, galeam recusat. Mollem otio manum, durus exasperat capulus. Audi edictum regis tui: Qui non est mecum, contra me est: et qui mecum non colligit, spargit (Luc. 11. 23; Matth. 12. 30). Recordare tyrocinii tui diem, quo Christo in baptismate consepultus, in sacramenti verba jurasti: pro nomine ejus non te matri parciturum esse, non patri. Ecce adversarius in pectore tuo Christum conatur occidere. Ecce donativum, quod militaturus acceperas, hostilia castra suspirant. Licet parvulus ex collo pendeat nepos, licet sparso crine et scissis vestibus, ubera quibus te nutrierat, mater ostendat, licet in limine pater jaceat, per calcatum perge patrem, siccis oculis ad vexillum crucis evola. SOLUM PIETATIS genus est, in hac re esse crudelem.

3. Oratio sanctorum in coelo pro viatoribus. — Veniet, veniet postea dies, quo victor revertaris in patriam; quo per Jerosolymam coelestem vir fortis coronatus incedas. Tunc municipatum cum Paulo capies. Tunc et parentibus tuis ejusdem civitatis jus petes. Tunc et pro me rogabis, qui te ut vinceres, incitavi. Neque vero nescio, qua te dicas nunc compede praepediri. Non est nobis ferreum pectus, nec dura praecordia. Non ex silice natos Hyrcanae nutriere tigrides. Et nos per ista transivimus. Nunc tibi blandis vidua soror haeret lacertis, nunc illi, cum quibus adolevisti, vernaculi aiunt: Cui nos servituros relinquis? Nunc et gerula quondam, jam anus, et nutricius, secundus post naturalem pietatem pater, clamitat: Morituros exspecta paulisper, et sepeli. Forsitan et laxis uberum pellibus mater, arata rugis fronte, antiquum referens mammae lallare, congeminet. Dicant si volunt et Grammatici: In te omnis domus inclinata recumbit (Aeneid. 12). Facile rumpit haec vincula amor Dei, et timor gehennae. At contra Scriptura praecipit parentibus obsequendum: sed quicumque eos supra Christum amat, perdit animam suam. Gladium tenet hostis, ut me perimat, et ego de matris lacrymis cogitabo? Propter patrem militiam Christi deseram, cui sepulturam Christi causa non debeo, quam etiam omnibus ejus causa debeo? Domino passuro timide Petrus consulens scandalum fuit (Matth. 16). Paulus retinentibus se fratribus, ne Jerosolymam pergeret, respondit: Quid facitis plorantes, et conturbantes cor meum? Ego enim non solum ligari, sed et mori in Jerusalem paratus sum pro nomine Domini Jesu Christi (Act. 21. 13). Aries iste pietatis, quo fides quatitur, Evangelii retundendus est muro. Mater mea, et fratres mei hi sunt, quicumque faciunt voluntatem Patris mei, qui in coelis est (Luc. 8. 21; Matth. 12. 30). Si credunt in Christum, faveant mihi pro ejus nomine pugnaturo. Si non credunt, mortui sepeliant mortuos suos (Matth. 8. 22). Sed hoc, ais, in Martyrio.

4. Erras, frater, erras, si putas unquam Christianum persecutionem non pati: ET TUNC MAXIME oppugnaris, si te oppugnari nescis. Adversarius noster, tanquam leo rugiens, aliquem devorare quaerens, [al. cupiens], circumit (1. Petr. 5. 8), et tu pacem putas? Sedet in insidiis cum divitibus, et in occultis interficiat innocentem. Oculi ejus in pauperem respiciunt. Insidiatur in occulto, sicut leo in spelunca sua: insidiatur ut rapiat pauperem (Psal. 9. 30); et tu frondosae arboris tectus umbraculo, molles somnos, futura [al. futurus] praeda, carpis? Inde me persequitur luxuria: inde avaritia conatur irrumpere: inde venter meus vult mihi Deus esse pro Christo. compellit libido, ut habitantem in me Spiritum Sanctum fugem, ut templum ejus violem. Persequitur, inquam, me hostis, cui nomina mille, Mille nocendi artes (Aeneid. lib. VII): et ego infelix victorem me putabo, dum capior?

5. Nolo, frater carissime, examinato pondere delictorum, minora arbitreris [al. nolo te arbitrari] idololatriae crimine [al. crimina] esse, quae diximus. Imo Apostoli disce sententiam, qui ait: hoc enim scitote intelligentes, quia omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, aut fraudator, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi, et Dei (Ephes. 5. 5). Et quanquam generaliter adversus Deum sapiat, quidquid diaboli est; et quod diaboli est, idololatria sit, cui omnia idola mancipantur: tamen et in alio loco speciatim, nominatimque determinat, dicens: Mortificate membra vestra, quae sunt super terram, deponentes fornicationem, immunditiam, et concupiscentiam malam, et cupiditatem, quae sunt idolorum servitus, propter quae venit ira Dei. (1. Coloss. 3. 5 et 6). Servitus idolorum in vitiis et peccatis. — Non est tantum in eo servitus idoli, si quis duobus digitulis, thura in bustum arae jaciat, aut haustum paterae poculo fundat merum. Neget avaritiam esse idololatriam, qui potest triginta argenteis Dominum venditum appellare justitiam. Neget sacrilegium in libidine, sed is, qui membra Christi, et hostiam vivam placentem Deo, cum publicarum libidinum victimis, nefaria colluvione violavit. Non fateatur fraudem idololatriam esse, sed similis eorum, qui in Actibus Apostolorum ex patrimonio suo partem pretii reservantes, praesenti periere vindicta (Act. 5). Animadverte, frater, non tibi licere [al. licet.] de tuis quidquam habere rebus. Omnis, inquit Dominus, qui non renuntiaverit cunctis, quae possidet, non potest meus esse discipulus (Luc. 14. 33). Cur timido animo Christianus es?

6. Respice Petro [al. cum Petro] relictum rete: respice surgentem de telonio Publicanum, statim Apostolum. Filius hominis non habet, ubi caput reclinet: et tu amplas porticus, et ingentia tectorum spatia metiris? HAEREDITATEM EXSPECTANS saeculi, cohaeres Christi esse non poteris. Interpretare vocabulum Monachi, hoc est nomen tuum. Quid facis in turba qui solus es? Et hoc ego, non integris rate, vel mercibus, nec quasi ignarus fluctuum doctus nauta praemoneo; sed quasi nuper naufragio ejectus in littus, timida navigaturis voce denuntio. In illo aestu Charybdis luxuriae, salutem vorat. Ibi ore virgineo, ad pudicitiae perpetranda naufragia, Scyllaeum renidens libido blanditur. Hic barbarum littus, hic diabolus pirata, cum sociis portat vincula capiendis. Nolite credere, nolite esse securi. Licet in modum stagni fusum aequor arrideat: licet vix summa jacentis elementi spiritu terga crispentur, magnos hic campus montes habet. Intus inclusum est periculum, intus est hostis. Expedite rudentes, vela suspendite. Crucis antenna figatur in frontibus. Tranquillitas ista tempestas est. Sed forsitan dicturus es: Quid ergo? quicumque in civitate sunt, Christiani non sunt? non est tibi eadem causa quae caeteris. Dominum ausculta dicentem: Si vis perfectus esse: vade, vende omnia tua, et da pauperibus, et veni, sequere me (Matth. 19. 21). Tu autem perfectum te esse pollicitus es. Nam quum derelicta militia [al. derelicta domo, militia], te castrasti propter regna caelorum, quid aliud quam perfectam sequutus es vitam? PERFECTUS AUTEM servus Christi, nihil praeter Christum habet. Aut si quid praeter Christum habet, perfectus non est. Et si perfectus non est, cum se perfectum fore Deo pollicitus sit, ante mentitus est. Os autem, quod mentitur, occidit animam (Sap. 1. 11). Igitur, ut concludam: si perfectus es, cur bona paterna desideras? Si perfectus non es, Dominum fefellisti. Divinis Evangelium vocibus contonat: Non potestis duobus dominis servire (Luc. 16. 13); et audet quisquam mendacem Christum facere, Mammonae, et Domino serviendo? Vociferatur ille saepe: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum sibi, et tollat crucem suam, et sequatur me (Ibid. 9. 23). Et ego onustus auro arbitror me Christum sequi? "Qui dicit se in Christum credere, debet quomodo ille ambulavit, et ipse ambulare." (1. Joan. 2. 6).

7. Quod si nihil habes (ut te responsurum scio) cur, tam bene paratus ad bella, non militas? Nisi forte in patria tua te arbitraris hoc facere, cum in sua Dominus signa non fecerit. Et cur id? Cum auctoritate sume rationem. Nemo Propheta in patria sua honorem habet (Luc. 4). Non quaero, inquies, honorem: sufficit mihi conscientia mea. Neque Dominus quaerebat, quippe qui ne a turbis rex constitueretur, aufugit. Sed ubi honor non est, ibi contemptus est. Ubi contemptus, ibi frequens injuria: ubi autem injuria, ibi et indignatio: ubi indignatio, ibi quies nulla: ubi quies non est, ibi mens a proposito saepe deducitur. Ubi autem per inquietudinem aliquid aufertur ex studio, minus fit ab eo, quod tollitur: et ubi minus est, perfectum non potest dici. Ex hac supputatione summa illa nascitur, Monachum in patria sua perfectum esse non posse. Perfectum autem esse nolle, delinquere est.

8. — Dignitas Clericorum. Sed de hoc gradu pulsus; provocabis ad Clericos. An de his aliquid audeam dicere, qui certe in suis urbibus commorantur? Absit ut de his quidquam sinistrum loquar, quia Apostolico gradui succedentes, CHRISTI CORPUS sacro ore conficiunt; per quos et nos Christiani sumus. Qui claves regni coelorum habentes, quodammodo ante judicii diem judicant: qui sponsam Domini sobria castitate conservant. Sed alia, ut ante perstrinxi, Monachorum est causa, alia Clericorum. Clerici pascunt oves: ego pascor. Illi de altario vivunt: mihi quasi infructuosae arbori, securis ponitur ad radicem, si munus ad altare non defero. Nec possum obtendere paupertatem, cum in Evangelio anum viduam, duo, quae sola sibi supererant, aera mittentem in gazophylacium, laudaverit Dominus (Luc. 21. 24). Mihi ante presbyterum sedere non licet: illi, si peccavero, licet tradere me Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit (1. Cor. 5. 5). Et in veteri quidem Lege, quicumque Sacerdotibus non obtemperasset, aut extra castra positus, lapidabatur a populo; aut gladio cervice subjecta, contemptum expiabat cruore (Deut. 17. 12). Nunc vero inobediens spirituali mucrone truncatur: aut ejectus de Ecclesia rabido daemonum ore discerpitur. Quod si te quoque ad eumdem Ordinem pia fratrum blandimenta sollicitant, gaudebo de ascensu, sed timebo de lapsu. Qui Episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. Scimus ista: sed junge quod sequitur: Oportet autem hujusmodi irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, pudicum, prudentem, ornatum, hospitalem, docibilem, non vinolentum, non percussorem, sed modestum (1. Tim. 3). Et caeteris, quae de eo sequuntur, explicitis, non minorem in tertio gradu adhibuit diligentiam, dicens: Diaconos similiter pudicos: non bilingues, non multo vino deditos, non turpilucros [al. turpis lucri appetitores]: habentes ministerium fidei in conscientia pura. Et hi autem probentur primum: et sic ministrent, nullum crimen habentes. Vae illi homini, qui vestem non habens nuptialem, ingreditur ad coenam. Nihil superest, nisi ut statim audiat: Amice quomodo huc intrasti? Et illo obmutescente dicatur ministris: Tollite illum, ligatis manibus et pedibus, et mittite eum in tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium (Matth. 22. 12. 13). Vae illi qui acceptum talentum in sudario ligans, caeteris lucra facientibus, id tantum quod acceperat, reservavit. Illico indignantis Domini clamore ferietur: Serve nequam, quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, et ego veniens cum usuris exegissem eam (Matth. 35. 16. 17)? Id est, deposuisses ad altare, quod ferre non poteras. Dum enim tu ignavus negotiator denarium tenes, alterius locum, qui pecuniam duplicare poterat, occupasti. Quamobrem sicuti qui bene ministrat, bonum gradum sibi acquirit: ita qui indigne ad calicem Domini accedit, reus erit Dominici Corporis et Sanguinis (1. Cor. 11).

9. Non omnes Episcopi, Episcopi sunt. Attendis Petrum: sed et Judam considera. Stephanum suspicis: sed et Nicolaum respice, quem Dominus in Apocalypsi sua damnat sententia: qui tam turpia et nefanda commentus est, ut Nicolaitarum haeresis ex illa radice nascatur. Probet se unusquisque, et sic accedat. NON FACIT Ecclesiastica dignitas Christianum. Cornelius Centurio adhuc ethnicus, dono Sancti Spiritus mundatur (Act. 10). Presbyteros Daniel puer judicat (Dan. 13): Amos ruborum mora distringens, repente Propheta effectus est. David pastor eligitur in Regem (1. Reg. 16). Minimum discipulum Jesus amat plurimum. Inferius frater accumbe, ut minore adveniente, sursum jubearis ascendere (Luc. 14). Super quem Dominus requiescit, nisi super humilem et quietum, et trementem verba sua (Isai. 66. 2)? Cui plus creditur, plus ab eo exigitur. Potentes potenter tormenta patientur (Sap. 6. 3). Nec sibi quisquam de corporis tantum mundi castitate supplaudat, cum omne verbum otiosum, quodcumque locuti fuerint homines, reddituri sint pro eo rationem in die judicii (Matth. 12. 5): cum etiam convicium in fratrem, homicidii sit reatus. Non est facile stare loco Pauli, tenere gradum Petri, jam cum Christo regnantium: ne forte veniat angelus, qui scindat velum templi tui, qui candelabrum tuum de loco moveat (Apoc. 2. 5). Aedificaturus turrim, futuri operis sumptus supputa (Luc. 14. 28). Infatuatum sal ad nihil est utile, nisi ut projiciatur foras, et a porcis conculcetur. Monachus si ceciderit, rogabit pro eo Sacerdos. Pro Sacerdotis lapsu quis rogaturus est?

10. Sed quoniam e scopulosis locis enavigavit oratio, et inter cavas spumeis fluctibus cautes, fragilis in altum cimba processit, expandenda vela sunt ventis, et quaestionum scopulis transvadatis, laetantium more nautarum, epilogi celeuma cantandum est. O desertum, Christi floribus vernans! O solitudo, in qua illi nascuntur lapides, de quibus in Apocalypsi civitas magni regis extruitur (Apoc. 21. 18)! O eremus familiarius Deo gaudens! Quid agis frater in saeculo, qui major es mundo? Quamdiu te tectorum umbrae praemunt? quamdiu fumosarum urbium carcer includit? Crede mihi, nescio quid plus lucis aspicio. Libet, sarcina corporis abjecta, ad purum aetheris evolare fulgorem. Paupertatem times? sed beatos Christus pauperes appellat. Labore terreris? at nemo athleta sine sudore coronatur. De cibo cogitas? sed fides famem non timet. Super nudam metuis humum exesa jejuniis membra collidere? sed Dominus tecum jacet. Squalidi capitis horret inculta caesaries? sed caput tuum Christus est. Infinita eremi vastitas te terret? sed tu paradisum mente deambula. Quotiescumque illuc cogitatione conscenderis, toties in eremo non eris. Scabra sine balneis attrahitur cutis? sed qui in Christo semel lotus est, non illi necesse est iterum lavare (Joan. 13). Et ut breviter, ad cuncta audias Apostolum respondentem; Non sunt, inquit, condignae passiones hujus saeculi ad superventuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. 8. 18). Delicatus es, frater, si et hic vis gaudere cum saeculo, et postea regnare cum Christo.

11. Veniet, veniet illa dies, qua corruptivum hoc et mortale incorruptionem induat et immortalitatem. Tunc beatus servus, quem Dominus invenerit vigilantem (Luc. 12. 43). Tunc ad vocem tubae pavebit terra cum populis, et tu gaudebis. Judicaturo Domino lugubre mundus immugiet: et tribus ad tribum pectora ferient. Potentissimi quondam reges nudo latere palpitabunt. Exhibebitur cum prole sua Venus. Tunc ignitus Jupiter adducetur, et cum suis stultus Plato discipulis. Aristotelis argumenta non proderunt. Tunc tu rusticanus et pauper exultabis, et ridebis, et dices: Ecce crucifixus meus, ecce judex, qui obvolutus pannis in praesepio vagiit. Hic est ille operarii, et quaestuariae filius: hic qui matris gestatus sinu, hominem Deus fugit in Aegyptum (Matth. 2): hic vestitus coccino: hic sentibus coronatus: hic Magus, daemonium habens, et Samarites. Cerne manus, Judaee, quas fixeras: cerne latus, Romane, quod foderas. Videte corpus, an idem sit, quod dicebatis clam nocte sustulisse discipulos. Dilectio tua me compulit, ut haec tibi frater dicerem; ut his interesse contingat, cui nunc labor durus est.

 

 

Epistola XV

(alias 57; scripta circa finem anni 376)

Ad Damasum Papam

Rogat, ut sibi significet, an tres Hypostases in Deo dicendae sint, vel tacendae: et cum quo apud Antiochiam communicare debeat.

1. Cathedram Petri consulendam. Orientis et Occidentis status qua diversus. — Quoniam vetusto Oriens inter se populorum furore collisus, indiscissam Domini tunicam, et desuper textam, minutatim per frusta discerpit: et Christi vineam exterminant vulpes, ut inter lacus contritos, qui aquam non habent (Jerem. 2), difficile, ubi fons signatus, et hortus ille conclusus sit (Cant. 4. 11), possit intelligi: ideo mihi cathedram Petri et fidem Apostolico ore laudatam censui consulendam: inde nunc meae animae postulans cibum, unde olim Christi vestimenta suscepi. Neque vero tanta vastitas elementi liquentis, et interjacens longitudo terrarum, me a pretiosae margaritae potuit inquisitione prohibere. Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur aquilae (Matth. 24. 28). Profligato a sobole mala patrimonio, apud vos solos incorrupta patrum servatur haereditas. Ibi cespite terra fecundo, Dominici seminis puritatem centeno fructu refert. Hic obruta sulcis frumenta in lolium a venasque degenerant. Nunc in Occidente sol justitiae oritur: in Oriente autem Lucifer ille qui ceciderat, supra sidera posuit thronum suum. Vos estis lux mundi, vos sal terrae (Matth. 5. 14 et 13), vos aurea vasa et argentea: hic testacea vasa vel lignea (2. Tim. 2. 20) virgam ferream et aeternum opperiuntur incendium.

2. Extra Ecclesiam nulla salus. — Quanquam igitur tui me terreat magnitudo, invitat tamen humanitas. A Sacerdote victimae salutem, a Pastore praesidium ovis flagito. Facessat invidia: Romani culminis recedat ambitio, cum successore Piscatoris et discipulo crucis loquor. Ego nullum primum, nisi Christum sequens, Beatitudini tuae, id est, cathedrae Petri, cummunione consocior. Super illam Petram aedificatam Ecclesiam scio. Quicumque extra hanc domum agnum comederit, profanus est. Si quis in Noe Arca non fuerit, peribit regnante diluvio. Et quia pro facinoribus meis ad eam solitudinem commigravi, quae Syriam juncto Barbariae fine determinat; nec possum sanctum Domini tot interjacentibus spatiis a Sanctimonia tua semper expetere: ideo hic collegas tuos Aegyptios Confessores sequor; et sub onerariis navibus parva navicula delitesco. Non novi Vitalem, Meletium respuo, ignoro Paulinum. Quicumque tecum non colligit, spargit: hoc est, qui Christi non est, Antichristi est.

3. Vis illata Hieronymo ut tres in Deo hypostases confiteatur. — Nunc igitur proh dolor! post Nicaenam fidem, post Alexandrinum juncto pariter Occidente decretum, trium hypostaseon ab Arianorum prole, Campensibus, novellum a me homine Romano nomen exigitur. Qui, quaeso, ista Apostoli prodidere? Quis novus magister gentium Paulus haec docuit? Interrogamus, quid tres hypostases posse arbitrentur intelligi: tres personas subsistentes aiunt. Respondemus nos ita credere: non sufficit sensus, ipsum nomen efflagitant; quia nescio quid veneni in syllabis latet. Clamamus, si quis tres hypostases, ut tria enhypostata, hoc est, tres subsistentes personas non confitetur, anathema sit. Et quia vocabula non ediscimus, haeretici judicamur. Si quis autem hypostasim, usian intelligens, non in tribus personis unam hypostasim dicit, alienus a Christo est: et sub hac confessione vobiscum pariter cauterio Unionis inurimur.

4. Tres hypostases dicere cur non liceat. Solus Deus est; creaturae non sunt. Una natura Deitati in tribus personis. — Decernite, obsecro, si placet, et non timebo tres hypostases dicere. Si jubetis, condatur nova post Nicaenam fides, et similibus verbis, cum Arianis confiteamur orthodoxi. Tota saecularium litterarum schola nihil aliud hypostasim, nisi usian novit. Et quisquam, rogo, ore sacrilego tres substantias praedicabit? Una est Dei et sola natura, quae vere est. Id enim quod subsistit, non habet aliunde, sed suum est. Caetera quae creata sunt, etiamsi videntur esse, non sunt: quia aliquando non fuerunt; et potest rursum non esse, quod non fuit. Deus solus qui aeternus est, hoc est, qui exordium non habet, essentiae nomen vere tenet. Idcirco et ad Moysen de rubo loquitur: Ego sum qui sum: et rursum: Qui est, me misit (Exod. 3. 14). Erant utique tunc Angeli, coelum, terra, maria: et quomodo commune nomen essentiae, proprie sibi vindicat Deus? Sed quia illa sola natura est perfecta, et in tribus personis Deitas una subsistit [al. persistit], quae est vere, et una natura est: quisquis tria esse, hoc est, tres esse hypostases, id est usias, dicit, sub nomine pietatis, tres naturas conatur asserere. Et si ita est, cur ab Ario [al. Arianis] parietibus separamur, perfidia copulati? Jungatur cum Beatitudine tua Ursinus; cum Ambrosio societur Auxentius. Absit hoc a Romana fide: sacrilegium tantum religiosa populorum corda non hauriant. Sufficiat nobis dicere unam substantiam, tres personas subsistentes, perfectas, aequales, coaeternas. Taceantur tres hypostases, si placet, et una teneatur. Non bonae suspicionis est, cum in eodem sensu verba dissentiunt. Sufficiat nobis memorata credulitas. Aut si rectum putatis tres hypostases cum suis interpretationibus debere nos dicere, non negamus. Sed mihi credite, venenum sub melle latet; transfiguravit se angelus Satanae in angelum lucis (2. Cor. 11. 14). Bene interpretantur hypostasim, et cum id quod ipsi exponunt, habere me dicam, haereticus judicor. Quid tam anxie unum verbum tenent? quid sub ambiguo sermone latitant? Si sic credunt, ut interpretantur, non damno quod retinent. Si sic credo, ut ipsi sentire se simulant, permittant et mihi meis verbis suum sensum loqui.

5. Quamobrem obtestor Beatitudinem tuam per crucifixam mundi salutem, per homousian Trinitatem, ut mihi epistolis tuis, sive tacendarum, sive dicendarum hypostaseon detur auctoritas. Et ne forte obscuritas loci, in quo dego, fallat bajulos litterarum, ad Evagrium Presbyterum, quem optime nosti, dignare scripta transmittere. Simul etiam, cui apud. Antiochiam debeam communicare significes: quia Campenses cum Tharsensibus haereticis copulati, nihil aliud ambiunt, quam ut auctoritate communionis vestrae fulti, tres hypostases cum antiquo sensu praedicent.

 

 

Epistola XVI

(alias 58; scripta post aliquot menses a superiore)

Ad Damasum Papam

Apud quem ex tribus, qui Antiochenam Ecclesiam scindunt, debeat communicare, ut sibi significet, iterum obtestatur.

1. Importuna in Evangelio mulier tandem meruit audiri (Matth. 15. 28): et clauso cum servis ostio, media licet nocte, ab amico panes amicus accepit (Luc. 11. 8). Deus ipse, qui nullis contra se viribus superari potest, publicani precibus vincitur. Ninive civitas, quae peccato periit, fletibus stetit (Jon. 3. 10). Quorsum ista tam longo repetita principio? Videlicet, ut parvum magnus aspicias; ut dives Pastor morbidam non contemnas ovem. Christus in paradisum de cruce latronem intulit (Luc. 11. 42): et ne quis aliquando seram conversionem putaret, fecit homicidii poena martyrium. Christus, inquam, prodigum filium revertentem laetus amplectitur (Luc. 15. 20), et nonaginta novem pecudibus derelictis, una ovicula, quae remanserat, humeris boni Pastoris advehitur (Luc. 15. 5). Paulus ex persecutore fit praedicator; oculis carnalibus excaecatur, ut mente plus videat et qui vinctos Christi famulos ducebat ad concilium Judaeorum, ipse postea etiam de Christi vinculis gloriatur (Act. 9).

2. Ego igitur, ut ante jam scripsi, Christi vestem in Romana urbe suscipiens, nunc barbaro Syriae limite teneor. Et ne putes alterius hanc de me fuisse sententiam, quid mererer, ipse constitui. Verum, ut ait Gentilis Poeta: Coelum non animum mutat, qui trans mare currit (Horatius lib. 1, epist. 11), ita me incessabilis inimicus post tergum sequutus est, ut majora in solitudine bella nunc patiar. Hinc enim praesidiis fulta mundi Ariana rabies fremit. Hinc in tres partes scissa Ecclesia ad se rapere me festinat. Monachorum circa manentium antiqua in me surgit auctoritas. Ego interim clamito, si quis cathedrae Petri jungitur, meus est. Meletius, Vitalis, atque Paulinus tibi haerere se dicunt, possem credere si hoc unus assereret. Nunc aut duo mentiuntur, aut omnes. Idcirco obtestor Beatitudinem tuam, per crucem Domini, per necessarium fidei nostrae decus, passionem Christi, ut qui Apostolos honore sequeris, sequaris et merito: ita in solio cum duodecim judicaturus sedeas: ita te alius senem cum Petro cingat: ita municipatum coeli cum Paulo consequaris, ut mihi litteris tuis, apud quem in Syria debeam communicare, significes. Noli despicere animam, pro qua Christus mortuus est.

 

 

Epistola XVII

(alias 77; scripta sub initium anni 379)

Ad Marcum Presbyterum

Marco fidei suae de Trinitate professionem cum Romana et Alexandrina Ecclesiis congruentem exponit, doletque plurimum, quod Arianorum factione amici sui discedere ex Eremo compulsi sint, ipseque ad relinquenda ea loca quotidie expetatur.

1. Decreveram quidem utendum mihi Psalmistae voce dicentis: Cum consisteret adversum me peccator, obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis (Ps. 38). Et iterum: Ego vero tanquam surdus non audiebam, et tanquam mutus non aperiens os suum, et factus sum ut homo non audiens (Ps. 37). Sed quia caritas omnia superat, et propositum vincit affectus: non tam injuriam facientibus reddo vicem, quam tibi respondeo postulanti. Apud Christianos enim, non qui patitur, ut ait quidam, sed qui facit contumeliam, miser est.

2. Queritur suam offendi fidem, quae eadem esset cum illa Damasi et Petri Alex. — Et primo quidem antequam de fide mea, quam optime nosti, tecum loquar, adversus barbariem istius loci, versu cogor clamare vulgato: Quod genus hoc hominum? quaeve hunc tam barbara morem / Permittit patria? hospitio prohibemur arenae. / Bella cient; primaque vetant consistere terra. etc. (Aeneid. lib. 1). Quae idcirco de Gentili Poeta sumpsimus, ut qui Christi pacem non servat, pacem saltem discat ab Ethnico. Haereticus vocor, homousian praedicans Trinitatem. Sabellianae impietatis arguor, tres subsistentes, veras, integras, perfectasque personas, indefessa voce pronuntians. Si ab Arianis, merito: si ab Orthodoxis, qui hujusmodi arguunt fidem, Orthodoxi esse desierunt, aut si eis placet, haereticum me cum Occidente, haereticum cum Aegypto, hoc est, cum Damaso, Petroque condemnent. Quid unum hominem exceptis sociis, criminantur? si rivus tenuiter fluit, non est alvei culpa, sed fontis. Pudet dicere: de cavernis cellularum damnamus orbem. In sacco et cinere volutati, de Episcopis sententiam ferimus. Quid facit sub tunica poenitentis regius animus? Catenae, sordes, et comae non sunt diadematis signa, sed fletus. Permittant me, quaeso, nihil loqui. Cur eum lacerant, qui non meretur invidiam? Haereticus sum, quid ad te? quiesce, jam dictum est. Plane times, ne eloquentissimus homo in Syro sermone, vel Graeco Ecclesias circumeam, populos seducam, schisma conficiam. Nihil alicui praeripui, nihil otiosus accipio. Manu quotidie et proprio sudore quaerimus cibum, scientes ab Apostolo scriptum esse: Qui autem non operatur, nec manducet (2. Thess. 3).

3. Haec, venerabilis et sancte Pater, cum quali gemitu, cum quali dolore conscripserim, testis est Jesus. Tacui, nunquid semper tacebo, dicit Dominus (Psal. 49; et Isai. 42. 14)? Non mihi conceditur unus angulus eremi. Quotidie exposcor fidem, quasi sine fide renatus sim. Confiteor, ut volunt, non placet. Subscribo, non credunt. Unum tantum placet, ut hinc recedam. Jamjam cedo: abruperunt a me partem animae meae, carissimos fratres: ecce discedere cupiunt, imo discedunt, melius esse dicentes, inter feras habitare, quam cum talibus Christianis: et ego ipse, nisi me et corporis imbecillitas, et hyemis retineret asperitas, jam modo fugerem. Verumtamen dum vernum tempus adveniat, obsecro ut paucis mihi mensibus eremi concedatur hospitium: aut si et hoc tardum videtur, abscedo. Domini est terra, et plenitudo ejus (Psal. 23). Ascendant soli coelum, propter illos tantum Christus mortuus sit, habeant, possideant, glorientur. Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Gal. 6).

4. De fide autem quod [al. quam] dignatus es scribere sancto Cyrillo dedi conscriptam fidem. Qui sic non credit, alienus a Christo est. Caeterum ego fidei meae testes habeo aures tuas, et beati fratris Zenobii, quem tecum omnes, qui hic sumus, plurimum salutamus.

 

 

Epistola XVIII

(alias in duas divisa sub numeris 142 et 143; scripta circ. med. an. 381)

Ad Damasum Papam de Seraphim et calculo

Exponit Visionem sexti Capituli Isaiae Prophetae; et post nonnulla de historia et morte Regis Oziae, de Seraphim ac Trisagio erudite suo more pertractat. Et factum est in anno, quo mortuus est rex Ozias: vidi Dominum sedentem super thronum excelsum et elevatum, etc. (Isai. 6. 2).

Antequam de Visione dicamus, pertractandum videtur quis sit Ozias, quot annis regnaverit, qui ei in caeteris gentibus sint coaevi. Et de persona quidem, sicut in Regnorum, et Praeteritorum libris legimus (4. Reg. 15; et 2. Paral. 26. 18), fuit vir justus, et fecit rectum in conspectu Domini, aedificans Templum, aquaeductum fabricans, offerens vasa, et pro hoc, merito adversarios superans: quodque maximum pietatis indicium est, habens multos in suo imperio Prophetas. Hic, quamdiu vixit Zacharias sacerdos, cognomento Intelligens, placuit Deo, et cum omni veneratione delubrum ejus ingressus est. Postquam vero Zacharias obiit, volens per se offerre donaria, sacerdotalem ordinem non tam pie, quam audacter invasit: et reclamantibus Levitis et Sacerdotibus caeteris: Nonne tu es rex Ozias, et non sacerdos? audire noluit, statimque lepra perfusus in fronte est, juxta Prophetae vocem, dicentis: Imple, Domine, facies eorum ignominia (Ps. 82. 17). Quam corporis partem sacerdos auri lamina protegebat, quam in Ezechiel Dominus jubet THAU litterae impressione signari (Ezech. 9), de qua David exultat, dicens: Signatum est super nos lumen vultus tui (Psal. 4. 7), Domine: in qua allophylus procax fundae lapide ictus interiit. Regnavit autem Ozias annis quinquaginta duobus (2. Reg. 17), quo tempore apud Latinos Amulius, apud Athenienses Agamestor undecimus imperabat. Post cujus mortem Isaias Propheta hanc Visionem, quam explanare nunc nitimur, vidit, id est, eo anno quo Romulus Romani imperii conditor natus est: sicut manifestum esse poterit his, qui voluerint legere Temporum librum, quem nos in Latinam linguam, ex Graeco sermone transtulimus. Et factum est in anno, quo mortuus est Ozias rex: vidi Dominum sedentem super thronum excelsum et elevatum (Isai. 6). Praemissa historia, spiritalis sequitur intellectus, cujus causa historia ipsa replicata est. Vivente leproso rege, et quantum in se est, sacerdotium dissipante, Isaias Visionem videre non potuit. Quamdiu ille regnum tenuit in Judaea, Propheta oculos non levavit ad coelum (Isai. 6): non ei sunt reserata coelestia, non apparuit Dominus Sabaoth, nec in mysterio fidei, ter Sancti nomen auditum est. Quando vero ille mortuus est, universa quae subsequens sermo monstrabit, aperto sese lumine prodiderunt. Tale quiddam et in Exodo (Cap. 2) scriptum est, dum Pharao vixit, populus Israel ex luti et lateris palearumque opere pressus, non suspiravit ad Dominum: dum ille regnavit, nemo quaesivit Deum patrum, Abraham, Isaac et Jacob. Quando vero ille mortuus est, suspiraverunt filii Israel, ut Scriptura dicit: Et ascendit clamor eorum ad Dominum (Exod. 2. 23): cum utique juxta historiam, tunc magis gaudere debuerint, et ante suspirare dum viveret. Ezechiel quoque prophetante, Phaltias filius Banaiae occubuit, et post pessimi ducis interitum, Cecidi, inquit, super faciem meam, et clamavi voce magna, et dixi: Heu mihi, heu mihi, Adonai Domine, in consummatione [al. consummationem] tu facis reliquias Israel (Ezec. 11. 13). Si ergo intelligas in Ozia, et Pharaone, et Phaltia, et caeteris istiusmodi contrarias fortitudines, videbis quomodo illis viventibus nullus nostrum videat, ac suspiret, et in poenitentiam corruat. Non regnet, ait Apostolus (Rom. 6), peccatum in mortali vestro corpore. Regnante peccato, Aegyptiis exstruimus civitates; in cinere versamur et sordibus; pro frumento paleas, pro solida petra, luti opera sectamur.

3. Sequitur: Vidi Dominum sedentem super thronum excelsum et elevatum (Dan. 7). Vidit et Daniel sedentem Dominum, sed non super thronum excelsum et elevatum. Pollicetur et alibi vox divina, dicens: Veniam, et sedebo, et judicabo populum in valle Josaphat, quod interpretatur, Domini judicium (Joel. 3. 12). Qui peccator est, et mei similis, videt Dominum sedentem in valle Josaphat: non in colle, non in monte; sed in valle, et in valle judicii. Qui vero justus, et Isaiae similis est, videt illum sedentem super thronum excelsum et elevatum. Ut autem et aliud inferam, quando cum mente pertracto regnare in Thronis, Dominationibus, Angelis, caeterisque Virtutibus, video excelsum thronum ejus. Quando autem considero quomodo genus dispenset humanum, et pro nostra salute saepe descendere dicatur ad terras, video humilem et proximum terrae thronum ejus.

4. Sequitur: Vidi Dominum sedentem super thronum excelsum et elevatum; et plena erat domus majestate ejus, et Seraphim stabant in circuitu ejus (juxta LXX). Quidam ante me tam Graeci quam Latini hunc locum exponentes, Dominum super thronum sedentem, Deum Patrem; et duo Seraphim, quae ex utraque parte stantia praedicantur, Dominum nostrum Jesum Christum, et Spiritum Sanctum interpretati sunt. Quorum ego auctoritati, quamvis sint eruditissimi, non assentior. MULTO SIQUIDEM MELIUS EST vera rustice, quam falsa diserte proferre: maxime cum Joannes Evangelista in hac eadem Visione, non Deum Patrem, sed Christum scribat esse conspectum. Nam cum de incredulitate diceret Judaeorum, statim causas incredulitatis exposuit, dicens: Et ideo non poterant credere in eum, quia dixit Isaias: Aure audietis, et non intelligetis: et cernentes aspicietis, et non videbitis. Haec autem dixit, quando vidit gloriam Unigeniti, et testificatus est de eo (Is. 6. 9. 10; Joan. 12. 40. 41). In praesenti ergo volumine Isaiae ab eo qui sedet in throno jubetur, ut dicat: Aure audietis, et non intelligetis. Qui autem haec jubet, ut Evangelista intelligit, Christus est: unde nunc colligitur, non posse Seraphim Christum intelligi, cum Christus sit ipse qui sedeat. Et licet in Actis Apostolorum adversus Judaeos inter se dissidentes, Paulus dicat: "Bene Spiritus Sanctus locutus est per Isaiam Prophetam ad patres nostros, dicens: Vade ad populum istum, et dic: Aure audietis, et non intelligetis: et videntes videbitis, et non perspicietis. Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus suis graviter audierunt, et oculos suos clauserunt: ne quando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur ad me, et sanem illos" (Act. 28. 25, et seqq.), mihi tamen personae diversitas non facit quaestionem, cum sciam et Christum et Spiritum Sanctum unius esse substantiae; nec alia Spiritus verba esse, quam Filii, nec aliud Filium jussisse, quam Spiritum.

5. Sequitur: Et plena erat domus majestate ejus. Domus Dei quae sursum est, gloria plena conspicitur: haec vero quae deorsum est, nescio an plena sit gloria nisi forte secundum sensum Psalmistae dicentis: Domini est terra, et plenitudo ejus (Ps. 23. 1). Nos quoque dicamus eos esse in terra plenos gloria, qui possint dicere: Nos omnes ex plenitudine ejus accepimus (Joan. 1. 16). Istam domum sapientes mulieres aedificant, et insipientes dissipant manibus (Prov. 14). De ista et Isaias loquitur: Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in summis montibus, et elevabitur super colles (Isai. 2. 2). Haec est domus, de qua et alibi supradictus Paulus sacra voce testatur: Et Moyses quidem fidelis in tota domo ejus, quasi famulus in testimonium eorum, quae dicenda erant. Christus autem ut Filius super domum ejus, cujus domus sumus nos: si tamen principium substantiae ejus usque ad finem firmum teneamus (Hebr. 35. 6). De hac et ad Timotheum loquitur: Haec autem scribo, ut scias quemadmodum oporteat te conversari in domo Dei, quae est Ecclesia (1. Tim. 3. 14. 15).

6. Sequitur: Et Seraphim stabant in circuitu ejus; sex alae uni, et sex alae alteri; et duabus quidem velabant faciem, et duabus velabant pedes, et duabus volabant, et clamabant alter ad alterum, et dicebant: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth, plena est universa terra gloria ejus. Volumus scire quae sint Seraphim stantia in circuitu Dei, quae sex alae unius, et simul junctae duodecim; quomodo duabus velent faciem, et duabus pedes, et duabus volent: cum superius in circuitu Dei stare dicantur: aut quomodo stent in circuitu, cum duo sint, et alibi volent: quid sit illud quod alter ad alterum clamitent, et ter Sancti nomen ingeminent: quomodo superius domus plena gloria, et nunc terra esse dicatur. Orandum in interpretationes Scripturarum. — Quae cum non minimum pulverem moveant, et prima statim fronte difficultatem interpretationis objiciant, in commune Dominum deprecemur, ut mihi quoque de altari carbo mittatur, ut omni peccatorum sorde detersa, primum possim Dei sacramenta conspicere, dehinc enarrare quae videro. Seraphim sicut in interpretatione Nominum Hebraeorum invenimus, ardor, aut incendium, aut principium oris eorum, interpretantur. Quaerimus quid sit hoc incendium? Salvator ait: Ignem veni mittere in terram, et quam [al. quem] volo, ut ardeat (Luc. 12. 49). Duo discipuli, quibus in itinere Dominus Scripturas aperuerat, a Moyse et omnibus Prophetis incipiens, postquam reserati sunt oculi eorum, cognoscentes eum, dixerunt ad alterutrum: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas (Luc. 24. 32)? Et in Deuteronomio (cap. 4) Deus ipse ignis scribitur esse consumens; et in Ezechiele (cap. 8) quoque, a renibus usque ad pedes videtur esse igneus; Et eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum (Psal. 17). Et multa alia quae si de omnibus Scripturis voluero replicare, perlongum est. Ergo quaerimus ubi sit hoc incendium salutare? Nulli dubium quin in sacris voluminibus, ex quorum lectione universa hominum vitia purgantur. De eo vero quod sequitur, principium oris eorum, quomodo possit ad Scripturas referri, vereor ne si dicere coeperimus, non tam interpretari, quam vim Scripturis inferre videamur. Lingua Hebraea prima et communis. Victorinus Latinus Auctor. — Initium oris et communis eloquii, et hoc omne [al. omne verbum] quod loquimur, Hebraeam linguam, qua vetus Testamentum scriptum est, universa antiquitas tradidit. Postquam vero in fabricatione turris per offensam Dei linguarum diversitas attributa est, tunc sermonis varietas in omnes dispersa est nationes. Igitur et incendium et initium oris, in duobus animadvertitur Testamentis: quae circa Deum stare, non mirum est, cum per ea Dominus ipse discatur. Sex alae uni, et sex alae alteri. Victorinus noster duodecim Apostolos interpretatus est. Nos possumus et duodecim lapides altaris, quos ferrum non tetigit, et duodecim gemmas, ex quibus sacerdotis insigne constructum est (Exod. 28), accipere; quos et Ezechiel (cap. 28) memorat, et Apocalypsis (cap. 21) non tacet, quorum quid verum sit, Deus viderit: quid verisimile, in sequentibus exponemus.

7. Sequitur: Et duabus quidem velabant faciem, et duabus velabant pedes, et duabus volabant. Velabant faciem non suam, sed Dei. Quis enim ejus scire potest principium, quid antequam istum conderet mundum, in rerum fuerit aeternitate: quando Thronos, Dominationes, Potestates, Angelos, totumque ministerium coeleste condiderit? Sequitur: Et duabus velabant pedes, non suos, sed Dei. Extrema quippe ejus scire quis potest? quid post consummationem saeculi sit futurum, quid postquam genus hominum fuerit judicatum, quae sequatur vita? an rursum alia sit futura terra, et post transitionem, alia rursum elementa, vel alius mundus solque condendus sit? Priora annuntiate mihi, et novissima quae futura sunt, et dicam, quia dii estis, ait Isaias (cap. 41. v. 23), significans neminem posse, quid ante mundum fuerit, et quid post mundum futurum sit, enarrare. Et duabus volabant. Media tantum cognoscimus, quae ex Scripturarum nobis lectione panduntur, quando mundus factus sit, quando plasmatus homo, quando diluvium, quando lex data sit: ut ex uno homine universa terrarum spatia completa sint: et in extremo tempore Dei Filius pro nostra salute sumpserit carnem. Caetera vero quae diximus, ista duo Seraphim, in facie pedibusque texerunt. Et clamabant alter ad alterum. Pulchre positum est, alter ad alterum. Nihil dissonum in veteri et novo Testamento. — Quidquid enim in veteri legimus Testamento, hoc idem in Evangelio reperimus: et quod in Evangelio fuerit lectitatum, hoc ex veteris Testamenti auctoritate deducitur: nihil in eis dissonum, nihil diversum est. Et dicebant, Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth. In ambobus Testamentis Trinitas praedicatur. Quod autem sabaoth et Salvator noster esse dicatur, accipe exemplum in vicesimo tertio Psalmo. Virtutes quae Domino ministrabant, ad coelestes alias Fortitudines proclamabant, ut pandant januam Domino revertenti: Tollite portas principes vestras, sive ut Aquila interpretatur, attollite portae capita vestra, et introibit rex gloriae. Rursum illae quem indutum carne conspiciunt, novo mysterio stupefactae interrogant: Quis est iste rex gloriae (Ps. 23. 9)? accipiuntque responsum: "Dominus virtutum ipse est rex gloriae:" quod in Hebraeo scribitur, "Dominus sabaoth." Sciendumque quia ubicumque Septuaginta Interpretes Dominum virtutum, et Dominum Omnipotentem expresserint, in Hebraeo sit positum, "Dominus sabaoth," quod interpretatur Aquila, "Dominus militiarum." Dominus quoque ipse hic quatuor litterarum est, quod proprie in Deo ponitur JOD HE, JOD HE, id est duobus ja, quae duplicata ineffabile illud et gloriosum Dei nomen efficiunt. "Plena est universa terra gloria ejus." Hoc adhuc [al. autem] a Seraphim dicitur de adventu Domini Salvatoris, quomodo in omnem terram praedicatio illius porrigatur, et Apostolorum sonus mundi limites penetret.

8. Sequitur: "Et elevatum est superliminare a voce qua clamabant." Legimus in veteri Testamento, quod semper Dominus Moysi et Aaron ad ostium Tabernaculi sit locutus (Levit. 1. et 4. Num. 10), quasi ante Evangelium necdum eos in Sancta sanctorum introduxerit: sicut Dei Ecclesia postea introducta est dicens: "Introduxit me rex in cubiculum suum" (Cant. 1. 3). Quando ergo Dominus noster descendit ad terras, superliminare illud, id est, quasi quoddam obstaculum intrare cupientibus sublatum est: et universus hic mundus fumo impletus est, id est gloria Dei. Ubi autem in Latino elevatum legimus, in Graeco ἐπήρθη, sublatum, ponitur. Sed quia verbi ambiguitas utroque modo interpretari potest, nostri elevatum interpretati sunt pro ablato. "Et domus impleta est fumo." Deus, ut supra diximus, ignis est: hic cum in Sina monte descendisset ad Moysen, ad adventum ejus videbantur lampades discurrentes, et plenus omnis mons fumo. Unde in Psalmis dicitur: "Qui tangit montes, et fumigant" (Ps. 103. 32). Ex igne ergo, quoniam totam substantiam capere non possumus, laevior quaedam in universum mundum, et (ut ita dicam) rarior fumi natura dispergitur, quam nos capientes, dicamus: "Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus" (1. Cor. 13. 9). Et: "Nunc videmus per speculum in aenigmate" (Ibid. 12).

9. Et, Seraphim stabant in circuitu ejus: sex alae uni, et sex alae alteri. Quidam Graecorum in Scripturis apprime eruditus, Seraphim virtutes quasdam in coelis esse exposuit, quae ante tribunal Dei assistentes laudent eum, et in diversa ministeria mittantur, maximeque ad eos qui purgatione indigent, et ob pristina peccata, aliqua ex parte suppliciis purgari merentur. Quod autem sublatum est, inquit, superliminare, et domus impleta est fumo, signum est Templi Judaici destruendi, et incendendae universae Jerusalem, quam videmus nunc destructam. Nonnulli vero in superioribus consentientes, in extrema parte dissentiunt. Nam superliminare sublatum illo tempore praedicant, quando velum templi scissum est, et universa domus Israel erroris nube confusa (Matth. 17; et Marc. 15; et Luc. 23): quando Josephus refert sacerdotes ex adytis templi, virtutum coelestium audisse vocem, Transeamus ex his sedibus.

 10. Est vir (Mss. vero) quidam a quo ego plura didicisse me gaudeo, et qui Hebraeorum sermonem ita elimarit, ut inter Scribas eorum Chaldaeus existimetur. Is longe alia via ingressus est; ait enim nullum Prophetarum extra Isaiam vidisse Seraphim circa Deum stantia, et ne ipsa quidem Seraphim alibi lectitari. Dehinc consummationis et captivitatis Jerusalem, quae sub Nabuchodonosor facta est, signum esse praemissum. Ab Ozia quippe, sub quo orsus est prophetare, usque ad Sedeciam, qui extremus regnavit, et qui caecus in Babylonem ductus est, fuisse reges undecim, et duodecimum Godoliam, quem constituerat rex Babylonis super terram, quem interfecit Ismael filius Nathaniae inter medias epulas, reliquiarum patriae parricida (4. Reg. 25; et 2. Paral. ult.; et Jer. 41); et has esse duodecim alas, e quibus quatuor faciem suam velent, sicut in nonnullis exemplaribus invenitur, quatuor volent, quatuor pedes contegant. Ex his quippe duodecim regibus tantum quatuor justos fuisse, Oziam, Joatham, Ezechiam, et Josiam, qui sublimes per singulas captivitates audeant glorificare Deum, Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth. Reliquos vero propter peccata sua velare faciem: et alios qui in captivitatem ducti sunt, pedum velare vestigia. Superliminare vero sublatum, et domum impletam fumo, sicut supra diximus, eversionem Jerusalem et incendium templi exposuit.

11. Et quia semel ejus coepi referre sententiam, etiam ea quae necdum a me sunt tacta, contingamus. Forcipem de qua altaris carbo comprehensus est, et labia purgata, propriam Isaiae asseruit passionem, et qua sub Manasse interfectus est rege, et tunc vere purgatis labiis dixit ad Dominum: Ecce ego, mitte me, et dixi: O miser ego, quoniam compunctus sum (Juxta LXX)! Donec Ozias vivit non intelligis, o Isaia, te esse miserum, non compungeris, non moveris: sed quando ille mortuus est, tunc animadvertis, non munda habere te labia, tunc indignum cognoscis te esse visione Dei. Utinam autem et ego compungar, et post compunctionem, Dei visione dignus efficiar, cum sim homo, et non munda labia habeam, et in medio quoque populi immunda labia habentis habitem. Isaias ut justus tantum in sermone peccaverat: ideo sola labia habebat immunda, non conscientiam. Ego vero quia et oculis video ad concupiscendum, et manu scandalizor et pede, et omnium membrorum parte delinquo, habeo omnia immunda: et quia semel spiritu baptizatus, rursum tunicam pollui, secundi baptismatis purgatione, id est, ignis indigeo (Matth. 3. 11).

12. In Scripturis non sunt simplicia verba. — Non sunt, ut quidam putant, in Scripturis verba simplicia, plurimum in his absconditum est. Aliud littera, aliud mysticus sermo significat. Ecce Dominus in Evangelio cingitur linteo, pelvim ad lavandos discipulorum pedes praeparat, servi fungitur ministerio (Joan. 13): esto, ut doceat humilitatem, ut nobis invicem ministremus: non abnuo, non recuso. Quid est quod Petro recusanti dicit: Nisi lavero pedes tuos, non habebis partem mecum? Et ille respondit: Domine, non solum pedes, sed et manus et caput (Ibid. v. 8. 9). Ascensurus ergo Dominus ad coelum (quia Apostoli ut homines terrae insistentes, adhuc habebant peccatorum serdibus pedes pollutos) vult eos a delictis penitus liberare, ut eis possit Prophetalis sermo congruere: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem (Isai. 52. 7); et imitari valeant Ecclesiae verba, dicentis: Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos (Cant. 5. 3)? ut etiam si quis post resurrectionem postea his adhaeserit pulvis, in impiam eum excutiant civitatem, in testimonium laboris: quod eo usque pro omnium salute contenderint, facti Judaeis ut Judaei, gentibus ut gentiles; ut etiam propria vestigia aliqua ex parte polluerint. Igitur, ut ad propositum revertamur, sicut Apostoli purgatione indigebant pedum: sic Isaias qui tantum in sermone peccaverat, labia habebat immunda: et quantum ego arbitror, quia Oziam in Templum irruentem, non corripuerat, nec juxta Eliae exemplum libera voce impium designarat, labia habebat immunda. In medio quoque populi immunda labia habentis habitem. Isaias qui compunctus est, et se miserum contestatur, purgatione dignus efficitur. Populus vero non solum non agens poenitentiam, sed ne sciens quidem quia labia habebat immunda, purgationis remedium non meretur. Providendum igitur sub hoc exemplo, non solum ut ipsi simus justi, sed ne cum peccatoribus moremur: quia et hoc in peccati ac miseriae parte ducit Propheta.

13. Quomodo Deus videtur. — Sequitur: Et regem Dominum sabaoth ego vidi. Aiunt Judaei Isaiam a majoribus suis idcirco interemptum, quia cum Moyses posteriora Dei viderit, hic Dominum sabaoth oculis carnalibus vidisse se scribat, super hoc Deo dicente: Nemo faciem meam videbit, et vivet (Exod. 33. 20). Quos si interrogemus, quomodo se Deus in Lege aliis Prophetis in visione et somno dicat ostendi, Moysi vero facie ad faciem colloqui; et quomodo stet illa sententia: Nemo faciem meam videbit, et vivet, cum facie ad faciem se ad Moysen locutum esse fateatur: respondebunt utique, juxta possibilitatem humanam Deum visum, non ut est, sed ut voluit se videri: quibus et nos dicimus eodem modo ab Isaia esse visum, restante summa, ut Moyses Deum aut viderit, aut non viderit. Si vidit, vidit ergo et Isaias, qui vidisse se dicens, impie est interfectus a vobis: quia Deus videri potest. Si non vidit, interficite et Moysen cum Isaia, quia ejusdem mendacii reus est, dicens se vidisse eum, qui videri non potest. Quemcumque [al. quodcumque] in expositione ejus loci super Moysen habuerint intellectum, etiam nos ad Isaiae temperabimus visionem.

14. Sequitur: Et missum est ad me unum de Seraphim, et in manu sua habebat carbonem, quem forcipe sumpserat de altari, et tetigit os meum, et dixit: Ecce tetigit hoc labia tua, et auferet iniquitates tuas, et peccata tua purgabit. Secundum omnes Editiones, quas supra exposuimus, sive duo Testamenta intelligere volueris, sive aliquas apparatrices in coelestibus virtutes, sive in signum captivitatis futurae umbram quamdam veritatis futurae praefiguratam, nunc accipe Seraphim. Nos quia primam sententiam sequimur, Evangelicum Testamentum missum asserimus ad Prophetam: quod habens in se utraque mandata, id est, et sua et veteris Testamenti, ignitum sermonem Dei, duplici praeceptorum acie comprehendit: et tactis labiis, quidquid fuerat ignorantiae, hoc siquidem nos labia interpretamur immunda, purgationis suae pepulit veritate. Hanc forcipem Jacob in scala conspicit (Genes. 28): hic est gladius bis acutus: haec duo minuta, quae mulier vidua mittit in dona Dei (Marc. 12): hic stater duos denarios habens, qui in ore piscis repertus, pro Domino et Petro redditur (Matth. 17); hac duplici forcipe quae unionis retinetur virtute, carbo comprehensus mittitur ad Prophetam, quem in centesimo decimo nono Psalmo, cum Propheta Deum rogaret dicens: "Domine, libera animam meam a labiis iniquis, et a lingua dolosa," et post interrogationem Spiritus Sancti: "Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam?" dictum est: "Sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis" (Ps. 119. 2. et seqq.), scimus Prophetae esse concessum. Vere quippe desolatorius carbo, qui linguam puram facit a peccato, sermo divinus est, de quo et in Isaia dicitur: "Habes carbones ignis, sedebis super eos, hi erunt tibi in adjutorium" (Isai. 47. 145. sec. LXX).

15. Sequitur: Et audivi vocem Domini dicentis, Quem mittam, et quis ibit ad populum istum? Et dixi: Ecce ego, mitte me. Et ait: Vade et dic populo huic: Aure audietis, et non intelligetis. Interrogantis sunt verba Domini, non jubentis, quem debeat mittere, et quis iturus sit ad populum, cui facilis Propheta respondet: Ecce ego, mitte me, et post pollicitationem jubetur, ut dicat: Vade, et dic populo huic: Aure audietis, et non intelligetis: et cernentes aspicietis, et non videbitis; et caetera quae ipsius Prophetiae sermo contexit. Audivi ego in hoc loco non parvam Hebraei mei disputationem, cujus pauca ponam, ut sensum hominis advertas. Aiebat, de Moyse et Isaia, quis melius fecerit, requiramus. Utrum ne Moyses, qui cum a Deo mitteretur ad populum, ait: Precor, Domine, non sum dignus; et rursum, provide alium quem mittas (Exod. 4. 13): An Isaias, qui cum non fuisset electus, ultro se obtulit, dicens: Ecce ego, mitte me. Nec ignoro, dicebat, periculosum esse de Sanctorum meritis disputare; et aliquid vel minus vel plus disserere velle de eo quem Dominus coronavit; sed quia ipse dixit: Quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis (Matth. 7; et Luc. 11), etiam nos, non ut de aliquo detrahamus, sed ut Scripturae sensum scientes, ad ejus nos dirigamus exempla, debemus inquirere quod potest facere quaestionem. Qui Moysi, inquit, assertor est, humilitatem ejus praedicat ac mansuetudinem, quod se indignum judicans ministerio Dei, major effectus sit: Isaias vero, qui ultro se obtulit, incipiens prophetare, a maledictis coepit: Aure audietis, et non intelligetis, et cernentes aspicietis, et non videbitis. Ob quod inde multa mala perpessus, et ab omni populo pro insano habitus, cum iterum ei vox divina dixisset, clama, sciens quid superiori facilitate seipsum offerens pertulisset, non ait: Ecce ego, mitte me: sed interrogavit, quid illud esset quod clamare deberet, et dixit: Quid clamabo? Cui simile est illud in Jeremia: Accipe calicem vini meri hujus de manu mea, et potionabis omnes gentes, ad quas ego te mittam, et bibent, et voment, et insanient, et cadent a facie gladii, quem mittam in medio eorum (Jerem. 25. 15. 16). Quod cum audisset Propheta, non renuit: non secundum exemplum Moysi dixit: Precor, Domine, non sum dignus, provide alium quem mittas (Exod. 4. 13); sed amator populi sui, et putans quia ex potu calicis inimicae gentes interficerentur et ruerent, calicem meri libenter accepit, intelligens in omnibus gentibus etiam Jerusalem comprehendi. Denique inter caeteras nationes: Et accepi, ait, calicem de manu Domini, et potionavi omnes gentes, ad quas misit me Dominus, et Jerusalem, et civitates Juda, et reges ejus, et principes ejus, ad ponendas eas in desolationem, et in invium, et sibilationem (Jerem. 25. 17. 18). Pro qua Prophetia, licet in plerisque codicibus ordo sit perversus: quid in alio loco dicat ausculta: Seduxisti me, Domine, et seductus sum: tenuisti me et potuisti: factus sum in derisum, totam diem exegi in subsannationem (Jer. 20. 7). Et econtrario qui assertor est Isaiae (dicebat) illa proferet: Prophetam, non tam sui merito, quam misericordia Dei confisum, postquam a Seraphim audierat, Ecce tetigit hoc labia tua, et auferet iniquitates tuas, et peccata tua purgabit, otio noluisse torpere, sed ultro in ministerium Dei, quasi a peccatis liberum, zelo se obtulisse fidei. Moysen vero quia saecularibus eruditus fuerat disciplinis, et interfecto Aegyptio, conscientia ejus aliqua ex parte sorduerat (Exod. 2); unde et vox ad eum de rubo facta sit, dicens: Ne accesseris huc: solve calceamenta de pedibus tuis, locus enim in quo stas, terra sancta est: et scierit sibi adversus magos et adversus Pharaonem pessimum regem futurum esse certamen, se excusasse dicentem: Precor, Domine, non sum dignus: pro quo in Hebraeo legitur, non habeo labia circumcisa, Septuaginta Interpretibus sensum potius ex sensu quam verbum de verbo exprimentibus. Ex quo manifeste possit intelligi, Isaiam recte post circumcisa labia, in Dei se obtulisse ministerium, et Moysen adhuc incircumcisis labiis tam grande ministerium recusasse.

16. Aure audietis, et non intelligetis: et cernentes aspicietis, et non videbitis. Totus hic locus sicut Salvator dicit in Evangelio, ad id pertinet tempus, quo ipse est dignatus descendere ad terras, et signa Judaeis non intelligentibus perpetravit. Et quoniam usque ad finem Capituli explanatio multiplex sequitur; et excipientis jam explicuimus [Mss. implevimus] ceras, hucusque dictasse sufficiat: quia et oratio, quae non propriae manus stilo expolitur, cum per se inculta est, tum multo molestior fit; si taedium sui prolixitate congeminet; ut oculorum dolore cruciati, auribus tantum studeamus et lingua.

17. Septuaginta: Et missum est ad me unum de Seraphim; Aquila, et Theodotion, Et volavit ad me unum de Seraphim; Symmachus, Et volavit ad me unus de Seraphim. Quotidie ad nos mittitur Seraphim, quotidie ingemiscentium atque dicentium: O miser ego, quoniam compunctus sum, ora purgantur, et cum a peccatis fuerint liberati, praeparant se ministerio Dei. Quod autem caeteri Interpretes, pro missum esse, volasse dixerint, intellige velocem divini sermonis adventum super eos, qui digni societate illius judicantur. In genere quoque diversitas est. Septuaginta, Aquila, et Theodotion Seraphim neutro genere transtulerunt: Symmachus masculino. Nec putandum sexum esse in Virtutibus Dei, cum etiam ipse Spiritus Sanctus secundum proprietates linguae Hebraeae, feminino genere proferatur RUHA: Graece neutro τὸ πνεῦμα: Latine masculino, Spiritus. Ex quo intelligendum est, quando de superioribus disputatur, et masculinum aliquid, seu femininum ponitur, non tam sexum significari, quam idioma sonare linguae. Siquidem ipse Deus invisibilis et incorruptibilis omnibus pene linguis profertur genere masculino, cum in eum non cadat sexus. Illorum quoque, pius licet, attamen coarguendus error, qui in orationibus et oblationibus suis audent dicere: Qui sedet super Cherubim et Seraphim. Nam et super Cherubim sedere Deum, scriptum est; ut ibi: Qui sedes super Cherubim, ostendere (Ps. 79. 2). Super Seraphim vero sedere Deum, nulla Scriptura commemorat, et ne ipsa quidem Seraphim, circa Deum stantia, excepto praesenti loco, Scripturis sanctis omnibus invenimus.

18. Septuaginta: "Et in manu habebat carbonem, quem forcipe acceperat de altari, et tetigit os meum." Aquila et Theodotion: "et in manu ejus calculus in forcipe, quem acceperat de altari, et tetigit os meum." Symmachus: "Et in manu ejus calculus in forcipibus, quem sumpserat de altari, et detulit ad os meum." Quantum ad historiam pertinet, videtur Deus sedere in Templo Jerusalem, et ante eum de altari, secundum Septuaginta ad Isaiam carbo deferri: de altari vero incensi sive holocaustorum. Quantum autem ad mysticos intellectus, ille ei ignis mittitur, quem Jeremias ferre non poterat: quin quum animae nostrae arcana penetrarit, ita nos dissolvit, ita a veteri homine in novum excoquit, ut in illam vocem possimus erumpere: "Vivo autem jam non ego, sed gratia Dei quae in me est" (Galat. 2. 20). Forcipes quoque secundum Interpretes caeteros licet in sacerdotali semper supellectile fuerint, diversas gratias debemus accipere, quibus multifarie, et multis modis olim Deus patribus nostris locutus est in Prophetis. Quia in Hebraeo pro carbone, calculus legitur, caeteris quoque super hoc consonantibus, videtur mihi sermo divinus calculi appellatione signari. Sicut enim calculus genus est lapidis durissimi et rotundi, et omni puritate laevissimi, ita sermo Dei, qui neque haereticorum, neque omnium adversariorum potest contradictionibus cedere, calculus dicitur. De hoc calculo Sephora filium circumcidit: et Jesus populum purgat a vitiis: et in Apocalypsi Dominus pollicetur vincentibus, ut accipiant calculum et scribatur super eum nomen novum. Videntur autem mihi et Septuaginta in eo quod ἄνθρακα transtulerunt, idem sensisse quod caeteri. Ἄνθραξ quippe, quem nos carbunculum interpretamur, genus est lapidis fulgidi atque nitentis, quem etiam in duodecim lapidibus invenimus. Sive igitur calculum, sive carbunculum lapidem accipimus, in calculo divini sermonis veritas et rigor; in carbunculo lucens doctrina et manifesta monstratur. "Eloquia enim Domini, eloquia casta, argentum igne probatum terrae, purgatum septuplum" (Ps. 11. 7). Et alibi: "Mandatum Domini lucidum, illuminans oculos" (Ps. 18. 19). Quod autem ait: In manu habebat carbonem, manuum intelligamus operationem, ut ibi, In manu linguae mors, et vita (Prov. 18. 21); et in Psalmo: Cadent in manu gladii (Ps. 62. 11); Aut certe vere manus apparuit, ut per similitudinem humanae formae, dum manus cernitur porrigentis, Propheta non timeat: juxta quod et ipsum Deum, et Angelos in humanas vidimus se mutasse formas, ut metus videntibus demeretur.

19. Septuaginta: Et dixit, ecce tetigit hoc labia tua, et auferet iniquitates tuas, et peccata tua purgabit. Aquila: Ecce tetigit hic labia tua, et recedet iniquitas tua, et peccatum tuum propitiabitur. Caeteri Interpretes in Aquilae verba consentiunt. Primum necesse est, ut labia nostra tangantur: Deinde cum tacta fuerint, fugetur iniquitas; et cum iniquitas fuerit effugata, propitietur Dominus: quia apud ipsum est propitiatio: et secundum Apostolum: Ipse est propitiatio pro peccatis nostris. Purgatis autem peccatis nostris, audiemus vocem Domini dicentis: Quem mittam? Et respondebimus: Ecce ego, mitte me.

20. Septuaginta: Et audivi vocem Domini dicentis, quem mittam, et quis ibit ad populum istum? Aquila, Theodotion et Symmachus: Et audivivocem Domini dicentis: quem mittam? et quis ibit nobis? De comparatione Isaiae et Moysi, quomodo alius ministerium recusarit, alius ultro se offerens dura perpessus sit, in alio loco disputavimus. Sed ne videamur aliquid praeterisse earum, quas Judaei vocant δευτερώσις, et in quibus universam scientiam ponunt, nunc breviter illud attingimus [al. attingamus], quare in Hebraeo sit positum, et quis ibit nobis? Sicut enim in Genesi dicitur: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Genes. 1. 26); ita et hic puto dictum, et quis ibit nobis? Nobis autem quibus aliis aestimandum est, nisi Patri et Filio et Spiritui Sancto, quibus vadit quicumque eorum obsequitur voluntati? Et in eo quidem quod unius loquentis persona proponitur, divinitatis est unitas. In eo vero quod dicitur, nobis, personarum diversitas indicatur. Legimus in Canticis Canticorum vocem sponsi dicentis ad sponsam: Surge, veni, proxima mea, speciosa mea [al. sponsa], columba mea: quia ecce hyems transiit, pluvia abiit sibi (Cant. 5. 2). Quando enim anima in cogitatione tranquillitatem sentit, quando supra petram fundata est, et fides ejus alta radice fixa est, universi tentationem fluctus sibi pertranseunt: et ei non pertranseunt, qui tentatur. Notandum autem quomodo ad id quod Dominus dixerat, quem mittam, et quis ibit nobis, Propheta ex parte responderit: Ecce ego, mitte me, et de sequenti tacuerit, intelligens nullum hominem dignum esse, qui Deo pergeret, et omne iter suum ejus faceret esse, qui mitteret. Quam humilitatem Dominus advertens quod se secundis putaret indignum, imperavit sequentia, dicens: Vade.

21. Septuaginta: Et dixit: Ecce ego sum, mitte me. Aquila et Theodotion: Ecce adsum, mitte me. Symmachus: Ecce, mitte me. Deus qui vocat ea quae non sunt, quasi sint, et qui dixit: Ego sum qui sum; et alibi: Qui est, misit me (Exod. 3. 14), quoscumque vocaverit, statim facit subsistere: quod satis claret exemplis in vivente Matthaeo Evangelista, et in Lazaro quatriduano jam mortuo: qui statim ut sunt vocati a Domino, et ille sepulcrum avaritiae reliquit, quit, et iste suae mortis (Marc. 2. Luc. 5. et Joan. 11). QUONIAM OMNIA quae absque eo sunt, non sunt. Unde Propheta purgatus a vitiis ausus est dicere: Ecce ego sum: licet in Latinis codicibus propter Interpretum varietatem, sum, non sit appositum. Quidam observandum putant, ad quos Prophetas mittentis, aut missi sermo dicatur, quod est Graece Apostolus. Et hanc esse differentiam volunt: ut quicumque mittantur, et Prophetae sint pariter et Apostoli: ad quos vero mittentis sermo non ponitur, tantum Prophetae sint: quod ego superfluum puto. Et quia semel ad tractatum istius vocabuli venimus: sciendum, Silam collegam Pauli lingua Hebraea Apostolum dici: qui cum eo nonnullas Epistolas scribit. Et vitiose Silvanus legitur pro Sila, quum Silvanum in Apostolorum Actis non legamus.


Index              Poster