|
|
Tertullianus
De cultu feminarum
Liber I
DE HABITU MULIEBRI
I
[1] Si tanta in terris moraretur fides quanta merces eius expectatur in
caelis, nulla omnino uestrum, sorores dilectissimae, ex quo Deum uiuum
cognouisset et de sua, id est de feminae condicione, didicisset, laetiorem
habitum, ne dicam gloriosiorem, appetisset, ut non magis in sordibus ageret et
squalorem potius affectaret, ipsam se circumferens Euam lugentem et
paenitentem, quo plenius id quod de Eua trahit ---- ignominiam dico primi
delicti et inuidiam perditionis humanae ---- omni satisfactionis habitu
expiaret.
In doloribus et anxietatibus paris, mulier, et ad uirum tuum conuersio tua
et ille dominatur tui: et Euam te esse nescis? [2] Viuit sententia Dei
super sexum istum in hoc saeculo: uiuat et reatus necesse est. Tu es diaboli
ianua; tu es arboris illius resignatrix; tu es diuinae legis prima desertrix; tu
es quae eum suasisti, quem diabolus aggredi non ualuit; tu imaginem Dei,
hominem, tam facile elisisti; propter tuum meritum, id est mortem, etiam filius
Dei mori habuit: et adornari tibi in mente est super pelliceas tuas tunicas?
[3] Age nunc, si ab initio rerum et Milesii oues tonderent, et Seres
arbores nerent, et Tyrii tinguerent, et Phryges insuerent, et Babylonii
intexerent, et margarita canderent et ceraunia coruscarent, si ipsum quoque
auram iam de terra cum cupiditate prodisset, si iam et speculo tantum mentiri
liceret, et haec Eua concupiit, de paradiso expulsa, iam mortua, opinor. Ergo
nec nunc appetere debet aut nosse, si cupit reuiuiscere, quae nec habuerat nec
nouerat quando uiuebat. Ideo omnia ista damnatae et mortuae mulieris
impedimenta sunt, quasi ad pompam funeris constituta.
II
[1] Nam et illi qui ea constituerunt damnati in poenam mortis
deputantur, illi scilicet angeli qui ad filias hominum de caelo ruerunt, ut
haec quoque ignominia feminae accedat. Nam et cum materias quasdam bene occultas
et artes plerasque non bene reuelatas saeculo multo magis imperito
prodidissent, si quidem et metallorum opera nudauerant et herbarum ingenia
traduxerant et incantationum uires prouulgauerant et omnem curiositatem usque
ad stellarum interpretationem designauerant, proprie et quasi peculiariter
feminis instrumentum istud muliebris gloriae contulerunt: lumina lapillorum
quibus monilia uariantur, et circulos ex auro quibus brachia artantur, et
medicamina ex fuco quibus lanae colorantur, et illum ipsum nigrum puluerem quo
oculorum exordia producuntur.
[2] Haec qualia sunt, interim iam ex doctorum suorum qualitate et
condicione pronuntiari potest, quod nihil ad integritatem peccatores, nihil ad
castitatem adamatores, nihil ad timorem Dei desertores spiritus aut monstrare
potuerunt aut praestare. Si doctrinae dicendae sunt, mali magistri male
docuerint necesse est; si mercedes pro libidine, nullius rei turpis merces
decora est.
Quid autem tanti fuit ista monstrare sicut conferre? [3] Vtrum ne
mulieres sine materiis splendoris et sine ingeniis decoris placere non possent
hominibus, quae adhuc incultae et incompositae et, ut ita dixerim, crudae ac
rudes angelos mouerant? An ne sordidi et per gratuitum usum contumeliosi
amatores uiderentur, si nihil feminis in connubium allectis contulissent? Sed
haec non capit aestimare. Nihil plus desiderare poterant quae angelos
possidebant; magno scilicet nupserant.
[4] Enimuero, qui utique interdum cogitabant unde cecidissent et, post
libidinum uaporata momenta, caelum suspirabant, illud ipsum bonum feminaram
naturalis decoris ut causam mali sic remunerauerunt, ne eis profuisset
felicitas sua, sed ut deuectae de simplicitate et sinceritate, una cum ipsis in
offensam Dei peruenirent. Certi erant omnem et gloriam et ambitionem et
affectionem per carnem placendi Deo displicere. Hi sunt nempe angeli quos
iudicaturi sumus; hi sunt angeli quibus in lauacro renuntiamus; haec sunt
utique per quae ab homine iudicari meruerunt. [5] Quid ergo facient apud
iudices suos res eoram? Quod est commercium damnaturis cum damnandis? Opinor,
quod Christo et Beliae. Qua constantia tribunal illud ascendemus decreturi
aduersus eos quorum munera appetimus? Nam et uobis eadem tunc substantia
angelica repromissa, idem sexus qui et uiris, eamdem iudicandi dignationem
pollicetur. Nisi ergo hic iam praeiudicauerimus res eorum praedamnando quas in
illis tunc damnaturi sumus, illi potius nos iudicabunt atque damnabunt.
III
[1] Scio scripturam Enoch, quae hunc ordinem angelis dedit, non recipi
a quibusdam quia nec in armarium Iudaicum admittitur. Opinor, non putauerant
illam, ante cataclysmum editam, post eum casum orbis omnium rerum abolitorem
saluam esse potuisse. Si ista ratio est, recordentur pronepotem ipsius Enoch
fuisse superstitem cataclysmi, Noë, qui utique domestico nomine et hereditaria
traditione audierat et meminerat de proaui sui penes Deum gratia et de omnibus
praedieatis eius, cum Enoch filio suo Mathusalae nihil aliud mandauerit quam ut
notitiam eorum posteris suis traderet. Igitur sine dubio potuit Noe in
praedicationis delegatione<m> successisse, uel quia et alias non
tacuisset tam de Dei conseruatoris sui dispositione quam de ipsa domus suae
gloria.
[2] Hoc si non tam expedite haberet, illud quoque assertionem scripturae
illius tueretur: proinde potuit abolefactam eam uiolentia cataclysmi in spiritu
rursus reformare, quemadmodum et Hierosolymis Babylonia expugnatione deletis
omne instrumentum Iudaicae litteraturae per Esdram constat restauratum. [3] Sed
cum Enoch eadem scriptura etiam de domino praedicarit, a nobis quidem nihil
omnino reiciendum est quod pertineat ad nos. Et legimus omnem scripturam
aedificationi habilem diuinitus inspirari. A Iudaeis postea <potest> iam
uideri propterea reiectam sicut et cetera fere quae Christum sonant. Nec utique
mirum hoc, si scripturas aliquas non receperunt de eo locutas quem et ipsum
coram loquentem non erant recepturi. Eo accedit quod Enoch apud Iudam apostolum
testimonium possidet.
IV
[1] Nulla nunc muliebri pompae nota inusta sit praedamnationis de exitu
auctorum; nihil angelis illis imputetur praeter repudium caeli et matrimonium
carnis: rerum ipsarum qualitates examinemus, ut consilia quoque concupiscentiae
earum deprehendamus.
Habitus feminae duplicem speciem circumfert, cultum et ornatum. [2] Cultum
dicimus quem mundum muliebrem uocant, ornatum quem immundum muliebrem conuenit
dici. Ille in auro et argento et gemmis et uestibus deputatur, iste in cura
capilli et cutis et earum partium corporis quae oculos trahunt. Alteri
ambitionis crimen intendimus, alteri prostitutionis, ut iam hinc prospicias,
Dei ancilla, quid ex his disciplinae tuae conueniat, quae de diuersis
institutis censearis, scilicet humilitatis et castitatis.
V
[1] Aurum et argentum, principes materiae cultus saecularis, id sint
necesse est unde sunt, terra scilicet plane gloriosior, quoniam in maledictorum
metallorum feralibus officinis poenali opere deplorata nomen terrae in igni
reliquit atque exinde de tormentis in ornamenta, de suppliciis in delicias, de
ignominiis in honores metalli refuga mutatur. [2] Sed et ferri et aeris et
aliarum uilissimarum materiarum par condicio est et terreni generis et
metallici operis, quo nihilo generosior iudicari possit auri et argenti
substantia penes naturam.
Quod si de qualitate usus gloria est auro et argento, atquin magis ferro et
aeri quorum ita disposita utensilitas ut et proprias operas plures et
necessariores exhibeant rebus humanis et nihilominus auri et argenti de suo
uicem accommodent iustioribus causis. Nam et anuli ferro fiunt; quaedam esui et
potui uascula ex aere adhuc seruat memoria antiquitatis. Viderit, si etiam ad
spurca instrumentis auri et argenti demens copia deseruit. [3] Certe nec
ager auri opere paratur, nec nauis argenti uigore eontexitur. Nullus bidens
aurum demergit in terram, nullus clauus argentum intimat tabulis. Taceo totius
uitae necessitates ferro et aeri innixas, cum illae ipsae diuites materiae et
de metallis refodiendae et in quocumque usu producendae sine ferri et aeris
operario uigore non possint. [4] Iam igitur aestimarndum est unde obueniat
tanta dignitas auro et argento, cum et consanguineis quantum ad genus et
potioribus quantum ad utensilitatem materiis praeferantur.
VI
[1] Sed et lapillos istos qui cum auro superbiam iungunt, quid aliud
interpreter quam lapillos et calculos eiusdem terrae minutalia? Nec tamen aut
fundamentis demandandis aut parietibus moliendis aut fastigiis sustinendis aut
tectis densandis necessaria; solum hunc mulierum stuporem aedificare nouerunt,
quia tarde teruntur ut niteant, et subdole substruuntur ut floreant, et anxie
forantur ut pendeant, et auro lenocinium mutuum praestant.
[2] Sed si quid de mari Britannico aut Indico ambitio piscatur, conchae
genus est, non dico conchylio aut ostreo, sed nec peloride gratius de sapore.
Ad hoc enim conchas nouerim maris poma. Quodsi concha illa aliquid intrinsecus
pustulat, uitium magis eius debet esse quam gloria. Et licet margaritum
uocetur, non aliud tamen intellegendum quam conchae illius aliqua dura et
rotunda uerruca.
Aiunt et de frontibus draconum gemmas erui, sicut et in piscium cerebris
lapidositas quaedam est. [3] Hoc quoque deerat christianae ut de serpente
cultior fiat. Sic calcabit diaboli caput, dum de capite eius ceruicibus suis
aut ipsi capiti ornamentum struit!
VII
[1] Haec omnia de raritate et peregrinitate sola gloriam possident.
Denique intra terminos suos patrios non tanti habentur. Semper abundantia
contumeliosa in semetipsam est. Apud barbaros quosdam, quia uernaculum est
aurum et copiosum, auro uinctos in ergastulis habent et diuitiis malos onerant,
tanto locupletiores quanto nocentiores. Aliquando re uera inuentum est quomodo
et aurum non ametur.
[2] Gemmarum quoque nobilitatem uidimus Romae de fastidio Parthorum et
Medorum ceterorumque gentilium suorum coram matronis erubescentem; nisi quod
nec ad ostensionem fere habentur: latent in cingulis smaragdi et cylindros
uaginae suae solus gladius sub sinu nouit et in peronibus uniones emergere de
luto cupiunt. Denique tam gemmatum habent quod gemmatum esse non debet si non
comparet, aut ideo comparet ut neglectum quoque ostendatur.
VIII
[1] Proinde et uestium de coloribus honorem serui etiam eorum terunt.
Sed et parietes Tyriis et hyacinthinis et illis regiis uelis quae uos operose
resoluta transfiguratis pro pictura abutuntur. Vilior est apud illos purpura
quam rubrica. [2] Quis enim est uestium honor iustus de adulterio colorum
iniustorum? Non placet Deo quod non ipse produxit; nisi si non potuit purpureas
et aerinas oues nasci iubere. Si potuit, ergo iam noluit; quod Deus noluit
utique non licet fingi. Non ergo natura optima sunt ista quae a Deo non sunt,
auctore naturae. Sic a diabolo esse intelleguntur, ab interpolatore naturae. [3] Alterius
enim esse non possunt, si Dei non sunt, quia aemuli sint necesse est quae Dei
non sunt. Alius autem praeter diabolum et angelos eius aemulus Dei non est.
---- Ceterum materiae ex Deo sunt. ---- Non statim et huiusmodi fructus latent
in omnibus. Quaeritur et unde sint eonchae et qua dispositione decurrant et ubi
spem suam collocent. [4] Nam et omnes istae profanae spectaculorum
saecularium uoluptates, sicut de ipsis suum uolumen edidimus, ipsa etiam
idololatria ex rebus Dei constat. [5] Non tamen ideo circi furoribus aut
arenae atrocitatibus aut scenae turpitudinibus christianum affici oportet, quia
Deus et equum et pantheram et uocem homini dedit; nec ideo idololatriam impune
faciat christianus quia Dei conditio est et tus et merum et ignis qui uescitur
et animalia quae uictimae fiunt, cum et ipsa materia quae adoratur Dei sit. [6] Sic
ergo et circa actum materiarum, census a Deo descendens propterea excusatus,
Deo extraneum ut reum scilicet gloriae saeculum.
IX
[1] Nam ut quaeque rerum per singulas quasque terras et unamquamque
regionem maris a Deo distributa sunt, inuicem sibi peregrina, apud exteros
mutuo rara, apud suos iure si utique uel negleguntur uel <non>
appetuntur, quia non tantus est in illis gloriae feruor inter domesticos
frigidae. Sed enim ex possessionum distributione quam Deus ut uoluit ordinauit,
raritas et peregrinitas apud extraneos semper gratiam inueniens de simplici
causa non habendi quae Deus alibi collocauit concupiscentiam concitat habendi.
[2] Ex hac uitium aliud extenditur, immoderate habendi, quod, etsi
forte habendum sit, modus tamen debetur: haec erit ambitio. Vnde et nomen eius
interpretandum est quod concupiscentia apud animum ambiente nascatur ad gloriae
uotum, grande scilicet uotum quod, ut diximus, non natura nec ueritas sed
uitiosa animi passio, concupiscentia, commendauit. Et alta uitia ambitionis et
gloriae. Sic et pretia rebus inflammauit ut se quoque accenderet. [3] Nam
tanto maior fit concupiscentia quanto magno fecit quod concupiit.
De breuissimis loculis patrimonium grande profertur; uno lino decies
sestertium inseritur; saltus et insulas tenera ceruix circumfert; graciles
aurium cutes kalendarium expendunt et sinistra per singulos digitos de saccis
singulis ludit. Hae sunt uires ambitionis tantarum usurarum substantiam uno et
muliebri corpusculo baiulari.
Liber II
[DE CULTU FEMINARUM]
I
[1] Ancillae Dei uiui, conseruae et sorores meae, quo iure deputor
uobiscum, postremissimus omnium quidem, eo iure conseruitii et fraternitatis
audeo ad uos uerba ista facere, non utique affectationi sed affectioni
procurans in causa uestrae salutis.
Ea salus, nec feminarum modo sed etiam uirorum, in exhibitione praecipue
pudicitiae statuta est. Nam cum omnes templum Dei simus, inlato in nos et
consecrato Spiritu Sancto, eius templi aeditua et antistes pudicitia est quae
nihil immundum nec profanum inferri sinat, ne Deus ille qui inhabitat
inquinatam sedem offensus derelinquat.
[2] Sed modo nos non de pudicitia cui indicendae et exigendae
sufficiunt instantia ubique diuina praecepta, uerum de pertinentibus ad eam, id
est qualiter uos incedere oporteat. Pleraeque enim ---- quod ipsum mihi utique
reprehendendo in omnibus reprehendere Deus permittat ---- aut ignorantes
simpliciter aut dissimulantes audaciter ita ingrediuntur quasi pudicitia in
sola carnis integritate et stupri auersione consistat nec quicquam extrinsecus
opus sit, de cultus dico et ornatus dispositione. Sed enim perseuerant in
pristinis studiis formae et nitoris, eamdem superficiem sui circumferentes quam
feminae nationum a quibus abest conscientia uerae pudicitiae, quia nihil uerum
in his quae Deum nesciunt praesidem et magistrum ueritatis. [3] Nam et si
qua in gentilibus pudicitia credi potest, usque adeo eam imperfectam et
inconditam constat <ut>, licet in animo aliquatenus tenax sui agat, in
habitus tamen licentia sese dissoluat, propter ueritatem gentilium solacium
appetendo cuius rei deuitat effectum. Quota denique est quae nec placere quidem
extraneis concupiscat, quae non uelit idcirco se expingere ut neget appetitum,
quamquam et hoc gentili pudicitiae familiare sit non delinquere, attamen uelle,
uel etiam nolle, attamen non denegare? Quid mirum? Peruersa sunt omnia quae a
Deo non sunt. [4] Viderint igitur quae, totum bonum non obtinendo, facile
et quod obtinent malo permiscent. Vos ab illis, ut in ceteris, incessu quoque
diuertere necessarium est, quoniam perfectae esse debetis sicut pater uester
qui in caelis est.
II
[1] Perfectae autem id est christianae pudicitiae appetitionem sui non
tantum non appetendam sed etiam exsecrandam uobis sciatis. Primo quod non de
integra conscientia uenit studium placendi per decorem quem naturaliter
inuitatorem libidinis scimus. Quid igitur excitas in te malum istud? Quid
inuitas cuius te profiteris extraneam? Tum quod temptationibus uiam aperire non
debemus, quae nonnumquam quod Deus a suis abigat instando perficiunt, certe uel
spiritum scandalo permouent. [2] Debemus quidem ita sancte et tota fidei
substantia incedere ut confisae et securae simus de conscientia nostra,
optantes perseuerare id in nobis, non tamen praesumentes. Nam qui praesumit
minus iam ueretur; qui minus ueretur minus praecauet; qui minus praecauet plus
periclitatur. Timor fundamentum salutis est, praesumptio impedimentum timoris. [3] Vtilius
ergo si speremus nos posse delinquere quam si praesumamus non posse. Sperando
enim timebimus, timendo cauebimus, cauendo salui erimus. Contra si praesumamus
neque timendo neque cauendo difficile salui erimus. Qui securus agit, non, et
sollicitus, non possidet tutam et firmam securitatem. At qui sollicitus est, is
uere poterit esse securus.
Et de suis quidem seruis Deus pro misericordia sua curet et iam praesumere
illis de bono suo feliciter liceat. [4] Quid autem alteri periculo sumus?
Quid alteri concupiscentiam importamus? Quam si dominus ampliando legem a facto
stupri non discernit in poena, nescio an impune habeat qui alicui fuerit causa
perditionis. Perit enim ille simul ut tuam formam concupierit et admisit iam in
animo quod concupiit, et facta es tu gladius illi ut etsi a culpa uaces ab
inuidia non liberaberis. Vt, cum in alicuius agro latrocinium gestum est,
crimen quidem dominum non constringit; dum rus tamen eius ignominia notatur,
ipse quoque infamia aspergitur.
[5] Expingamus nos ut alteri pereant! Vbi est ergo: «Diliges proximum
tuum sicut te ipsum»? «Nolite uestra curare sed alterius»? Nulla enuntiatio
Spiritus Sancti ad praesentem tantum materiam et non ad omnem utilitatis
occasionem dirigi et suscipi potest. Cum igitur et nostra et aliorum causa
uersetur in studio periculosissimi decoris, iam non tantum confictae et
elaboratae pulchritudinis suggestum recusandum a uobis sciatis, sed etiam
naturalis speciositatis oblitterandum dissimulatione et incuria ut proinde
oculorum incursibus molestum.
[6] Nam etsi accusandus decor non est ut felicitas corporis, ut diuinae
plasticae aecessio, ut animae aliqua uestis bona, timendus est tamen uel
propter iniuriam et uiolentiam sectatorum: quam etiam pater fidei Abraham in
uxoris suae specie pertimuit et sororem mentitus Saram salutem contumelia
redemit.
III
[1] Nunc non sit timenda dignitas formae ut nec possidentibus grauis,
nec appetentibus exitiosa, nec coniunctis periculosa; non exposita
temptationibus, non circumdata scandalis existimetur. Sufficit quod angelis Dei
non est necessaria. Nam ubi pudicitia, ibi uacua pulchritudo, quia proprie usus
et fructus pulchritudinis corporis luxuria, nisi si quis aliam messem decori
corporis arbitratur. Illae sibi formositatem et datam extendant et non datam
conquirant quae quod ab illa flagitatur sibi quoque praestare se putant, cum
alteri praestant.
[2] Dicet aliquis: «Quid ergo? Non, et exclusa luxuria et admissa
castitate, laude formae sola frui et de bono corporis gloriari licet?» Viderit
quem iuuat de carne gloriari. Nobis autem nullum gloriae studium est, quia
gloria exaltationis ingenium est. Porro exaltatio non congruit professoribus
humilitatis ex praeceptis Dei. Deinde, si omnis gloria uana et stuporata,
quanto magis quae in carne, nobis dumtaxat! Nam etsi gloriandum est, in
spiritus bono, non in carnis, placere uelle debemus quia spiritalium sectatores
sumus. [3] In quibus operamur, in illis et gaudeamus; de his gloriam
carpamus de quibus salutem speramus. Plane gloriabitur christianus in carne,
sed cum propter Christum lacerata durauerit ut spiritus in ea coronetur, non ut
oculos et suspiria adulescentium post se trahat.
Ita quod ex omni parte in uobis uacat, merito et non habentes fastidiatis et
habentes neglegatis. Sancta femina sit naturaliter speciosa, non adeo sit
occasioni. Certe si fuerit, non ignorare sed etiam impedire se debet.
IV
[1] Quasi gentilibus dicam, gentili et communi omnium praecepto
alloquens uos: solis maritis uestris placere debetis. In tantum autem
placebitis eis in quantum alteris placere non curaueritis. Securae estote,
benedictae, uxor nulla deformis est marito suo; satis placuit cum electa est
seu moribus seu forma commendata. Ne quae uestrum putent si temperauerint a
compositione sui, odium et auersionem maritorum prosecuturam. [2] Omnis
maritus castitatis exactor est; formam uero fidelis non expectat quia non isdem
bonis quae gentiles bona putant capimur; infidelis contra etiam suspectam
habet, uel propter illam sceleratam in nos opinionem gentilium. Cui ergo
pulchritudinem tuam nutrias? Si fideli, non exigit; si gentili, non credit.
Quid gestias aut suspecto aut non desideranti placere?
V
[1] Haec utique non ad crudam in totum et ferinam habitudinem insinuandam
uobis suggeruntur, nec de bono squaloris et paedoris suademus, sed de modo et
cardine et iustitia corporis excolendi. Non supergrediendum ultra quam quod
simplices et sufficientes munditiae concupiscunt, ultra quam Deo placere.
[2] In illum enim delinquunt quae cutem medicaminibus urgent, genas
rubore maculant, oculos fuligine porrigunt. Displicet nimirum illis plastica
Dei; in ipsis redarguunt et reprehendunt artificem omnium. Reprehendunt enim
cum emendant, cum adiciunt, utique ab aduersario artifice sumentes additamenta
ista, [3] id est a diabolo. Nam quis corpus mutare monstraret nisi qui et
spiritum hominis malitia transfigurauit? Ille indubitate huiusmodi ingenia
concinnauit ut in nobis quodam modo manus Deo inferret. [4] Quod nascitur
opus Dei est. Ergo quod infingitur diaboli negotium est. Diuino operi Satanae
ingenia superducere quam scelestum est! Serui nostri ab inimicis nostris nihil
mutuantur; milites ab hoste imperatoris sui nihil concupiscunt. De aduersario
enim eius in cuius manu sis aliquid usui postulare transgressio est.
Christianus a malo illo adiuuabitur? Nescio an hoc nomen ei perseueret. Erit
enim eius de cuius doctrinis instrui concupiscit. [5] Quantum autem a
uestris disciplinis et professionibus aliena sunt, quam indigna nomini
christiano faciem fictam gestare quibus simplicitas omnis indicitur, effigie
mentiri quibus lingua non licet, appetere quod datum non sit quibus alieni
abstinentia traditur, adulterium in specie exercere quibus studium pudicitiae
est! Credite, benedictae, quomodo praecepta Dei custodietis, liniamenta eius in
uobis non custodientes?
VI
[1] Video quasdam et capillum croco uertere. Pudet eas etiam nationis
suae quod non Germaniae atque Galliae sint procreatae. Ita patriam capillo
transferunt. Male ac pessime sibi auspicantur flammeo capite et decorum putant
quod inquinant. [2] Atqui et detrimentum crinibus medicaminum uis inurit
et cerebro perniciem etiam cuiuslibet sinceri humoris assiduitas reseruat, tum
solis animando simul et siccando capillo exoptabilis ardor. Quis decor cum
iniuria? Quae cum immunditiis pulchritudo? Crocum capiti suo mulier christiana
ingeret ut in aram? Quodcumque enim immundo spiritui excremari solet, id nisi
probis et necessariis et salubribus usibus adhibeatur, ad quod Dei creatura
prospecta est, sacrificium uideri potest. Sed enim dominus ait: [3] «Quis
uestrum potest capillum atrum ex albo facere aut album ex atro?» Hae quae
reuincunt Deum: «Ecce, inquiunt, pro albo uel atro flauum facimus, gratiae
faciliorem». Quamuis et atrum ex albo conantur facere quas paenituit ad
senectam usque uixisse. Pro temeritas! Erubescit aetas exoptata uotis: furtum
conficitur. Adulescentia in qua delinquimus suspiratur; occasio grauitatis
interpolatur. Absit a sapientiae filiabus stultitia tanta. Senectus cum plus
occultari studuerit, plus detegetur.
[4] Haec est aeternitas uestra de capitis iuuentute! Hanc
incorruptibilitatem habemus superinduere ad domum domini quam acacia
pollicetur! Bene properatis ad dominum! Bene festinatis excedere de isto
iniquissimo saeculo quibus ad finem appropinquare deforme est!
VII
[1] Quid enim tanta ornandi capitis operositas ad salutem subministrat?
Quid crinibus uestris quiescere non licet, modo substrictis, modo relaxatis,
modo suscitatis, modo elisis? Aliae gestiunt in cincinnos coercere, aliae ut
uagi et uolucres elabantur, non bona simplicitate. Affigitis praeterea nescio
quas enormitates sutilium atque textilium capillamentorum, nunc in galeri modum
quasi uaginam capitis et operculum uerticis, nunc in ceruicum retro suggestum. [2] Mirum
quod non contra domini praecepta contenditur! Ad mensuram neminem sibi adicere
posse pronuntiatum est. Vos sane adicitis ad pondus, collyridas quasdam uel
scutorum umbilicos ceruicibus adstruendo. Si non pudet enormitatis, pudeat
inquinamenti, ne exuuias alieni capitis forsitan immundi, forsan nocentis et
gehennae destinati sancto et christiano capiti supparetis. Immo, omnem hanc
ornatus seruitutem a libero capite propellite. Frustra laboratis ornatae
uideri, frustra peritissimos quosque structores capillaturae adhibetis: Deus
uos uelari iubet, credo ne quarumdam capita uideantur.
[3] Atque utinam miserrimus ego in illo die christianae exultationis
uel inter calcanea uestra caput eleuem! Videbo an cum cerussa et purpurisso et
croco et in illo ambitu capitis resurgatis, an taliter expictas angeli in
nubila subleuent obuiam Christo [in aere]. Si nunc bona et Dei sunt, tunc
quoque oecurrent resurgentibus corporibus et sua loca agnoscent. Sed non potest
resurgere nisi caro et spiritus solus ac purus. Damnata sunt igitur quae in
carne et spiritu non resurgunt, quia Dei non sunt. Damnatis hodie abstinete;
hodie uos Deus tales uideat quales tunc uidebit.
VIII
[1] Videlicet nunc ut uir et sexu aemulus feminas a suis depello. An et
nobis quaedam respectu obediendae grauitatis propter metum debitum Deo
detrahuntur? [2] Siquidem et uiris propter feminas et feminis propter
uiros uitio naturae ingenita est placendi uoluntas, propriasque praestigias
formae et hic sexus sibi agnoscit: barbam acrius caedere, interuellere,
circumradere, capillum disponere etiam colorare, canitiem primam quamque
subducere, totius corporis lanuginem pigmento quoque muliebri distringere,
cetera pulueris cuiusdam aspritudine leuigare, tum speculum omni occasione
consulere, anxie inspicere, cum tamen, cognito Deo, adempta placendi uoluntate,
per luxuriae uacationem omnia illa ut otiosa ut hostilia pudicitiae recusantur.
[3] Nam ubi Deus, ibi pudicitia, ibi grauitas, adiutrix et socia eius. Quo
ergo pacto pudicitiam sine instrumento suo, id est sine grauitate, tractabimus?
Quomodo autem grauitatem administrandae pudicitiae adhibebimus, nisi et in
facie et in cultu et in totius hominis contemplatione seueritas circumferatur?
IX
[1] Quamobrem erga uestitum quoque et reliqua compositionis uestrae
impedimenta proinde uobis curanda est amputatio et decussio redundantioris
nitoris. Nam quid prodest faciem quidem frugi et expeditam et simplicitate
condignam diuinae disciplinae exhibere, cetera uero corporis laciniosis pomparum
et deliciarum ineptiis occupare? [2] Hae pompae quam de proximo curent
luxuriae negotium et obstrepant pudicitiae disciplinis dinoscere in facili est,
quod gratiam decoris cultus societate prostituant, adeo si desint irritam et
ingratam reddunt, uelut exarmatam et naufragam; contra si forma defecit,
adminiculum nitoris quasi de suo gratiam supplet. [3] Aetates denique
requietas iam et in portum modestiae subductas splendor et dignitas cultus
auocant et seueritatem appetitionibus inquietant compensantibus scilicet
habitus irritamenta pro frigore aetatis. [4] Ergo, benedictae, primo
quidem ut lenones et prostitutores uestitus et cultus ne in uos admiseritis;
tum si quas uel diuitiarum suarum uel natalmm uel retro dignitatum ratio
compellit ita pompaticas progredi, ut sapientiam consecutae, temperare saltem
ab huiusmodi curate, ne totis habenis licentiam usurpetis praetextu
necessitatis. [5] Quomodo etenim humilitatem quam christiani profitemur
implere poteritis non repastinantes diuitiarum uestrarum uel elegantiarum usum
quae tantum ad gloriam faciunt? Gloria autem exaltare, non humiliare consueuit.
[6] «Non enim, quaesitis, utemur nostris? Quis autem prohibet uti?»
Secundum apostolum tamen qui nos uti monet mundo isto quasi non abutamur.
«Praeterit enim, inquit, habitus huius mundi». «Et qui emunt, inquit, sic agant
quasi non possidentes». Cur ita? Quoniam praemiserat dicexis: «tempus in
collecto est». Si ergo uxores quoque ipsas sic habendas demonstrat tanquam non
habeantur, propter angustias temporum, quid de uanis his instrumentis earum? [7] Non
enim et ita multi faciunt et se spadonatui obsignant, propter regnum Dei tam
fortem et utique permissam uoluntatem sponte ponentes? Quidam ipsam Dei
creaturam sibi interdicunt, abstinentes uino et animalibus esculentis quoram
fructus nulli periculo aut sollicitudini adiacent, sed humilitatem animae suae
in uictus quoque castigatione Deo immolant. Satis igitur et uos usae estis
diuitiis atque deliciis, satis dotum uestrarum fructus decidistis ante notitiam
salutarium disciplinarum.
[8] Nos sumus in quos decucurrerunt fines saeculorum; nos destinati a
Deo ante mundum in extimationem temporum, tanquam castigando et castrando, ut
ita dixerim, saeculo erudimur a domino. Nos sumus circumcisio omnium, et
spiritalis et carnalis. Nam et spiritu et carne saecularia circumcidimus.
X
[1] Nimirum enim Deus monstrauit sucis herbarum et concharum saliuis
incoquere lanas: exciderat illi, cum uniuersa nasci iuberet, purpureas et
coccineas oues mandare! Deus et ipsarum uestium officinas commentus quae, leues
et exiles, solo pretio graues essent. Deus et auri tanta opera produxit
complectendis et distinguendis lapillis scrupulosa. Deus auribus uulnera
intulit et tanti habuit uexationem operis sui et cruciatus infantiae innocentis
tunc primum dolentis ut ex illis ad ferrum nati corporis cicatricibus grana
nescio quae penderent quae plane Parthi per omnia quaeque sua bullarum uice
inserunt. [2] Quamquam et aurum ipsum cuius uos gloria occupat cuidam
genti ad uincula seruire referunt gentilium litterae. Adeo non ueritate bona
sunt sed raritate. Per angelos autem peccatores demonstrata sunt, qui et ipsas
materias prodiderunt, et operositas cum raritate commissa pretiositatem et ex
ea libidinem possidendae pretiositatis feminarum excitauit. [3] Quod si
idem angeli qui et materias eiusmodi et illecebras detexerunt, auri dico et
lapidum illustrium, et operas eorum tradiderunt, etiam ipsum calliblepharum
uellerumque tincturas inter cetera docuerunt damnati a Deo sunt, ut Enoch
refert, quomodo placebimus Deo gaudentes rebus illorum qui iram et
animaduersionem Dei propterea prouocauerunt?
[4] Nunc Deus ista prospexerit, Deus permiserit; nullam de conchylio
uestem Esaias increpet, nullas lunulas reprobet, nullum botronatum retundat:
tamen non ut gentiles ita nos quoque nobis adulemur, institutorem Deum
solummodo existimantes, non etiam despectorem institutorum suorum. [5] Quanto
enim melius et cautius egerimus, si praesumamus omnia quidem a Deo prouisa tunc
et in saeculo posita uti nunc essent in quibus disciplina seruorum eius
probaretur, uti per licentiam utendi continentiae experientia procederet. Nonne
sapientes patres familiae de industria quaedam seruis suis offerunt atque
permittunt ut experiantur an et qualiter permissis utantur, si probe, si
modeste? [6] Quanto autem laudabilior qui abstinuerit in totum, qui
timuerit etiam indulgentiam domini. Sic igitur et apostolus: «Omnia, inquit,
licent, sed non omnia expediunt». Quanto facilius illicita timebit qui licita
uerebitur.
XI
[1] Quae autem uobis causa extructius prodeundi cum remotae sitis ab
his quae talium indigent? Nam nec templa circuitis, nec spectacula postulatis
nec festos dies gentilium nostis. Propter istos enim conuentus et mutuum uidere
ac uideri omnes pompae in publicum proferuntur aut ut luxuria negotietur aut
gloria insolescat. Vobis autem nulla procedendi causa non tetrica: [2] aut
imbecillus aliquis ex fratribus uisitatur, aut sacrificium offertur, aut Dei
sermo administratur. Quiduis horum grauitatis et sanctitatis negotium et si cui
opus non sit habitu extraordinario et composito et soluto. Ac si necessitas
amicitiarum officiorumque gentilium uos uocat, cur non uestris armis indutae
proceditis, tanto magis quanto ad extraneas fidei ut sit inter diaboli ancillas
et Dei discrimen, ut exemplo sitis illis, ut aedificentur in uobis, ut, quomodo
ait apostolus, magnificetur Deus in corpore uestro. Magnificatur autem in
corpore per pudicitiam utique et per habitum pudicitiae competentem.
[3] Sed enim a quibusdam dicitur: «Ne blasphemetur nomen in nobis si
quid de pristino habitu et cultu detrahamus». Non auferamus ergo nobis et uitia
pristina; simus et moribus isdem si et superficie eadem: et tunc uere non
blasphemabunt nationes. Grandis blasphemia si qua dicatur: «Ex quo facta est
christiana, pauperius incedit»! Timebis pauperior uideri ex quo locupletior
facta es et sordidior ex quo mundior? Secundum gentilium an secundum Dei
placitum incedere christianos oportet?
XII
[1] Optemus tantummodo ne iustae blasphemationis causa simus. Quanto
autem magis blasphemabile est si quae sacerdotes pudicitiae dicimini
impudicarum ritu procedatis cultae et expictae. Aut quid minus habent
infelicissimae illae publicarum libidinum uictimae? Quas, si quae leges a
matronis et matronalibus decoramentis coercebant, iam certe saeculi improbitas
cotidie insurgens honestissimis quibusque feminis usque ad errorem dinoscendi
coaequauit. [2] Quamquam lenocinia formae nunquam non prostituto corpori
coniuncta et debita etiam scripturae suggerunt. Illa ciuitas ualida quae super
montes septem et plurimas aquas praesidet, cum prostitutae appellationem a
domino meruisset, quali habitu appellationi suae comparata est? Sedet certe in
purpura et coccino et auro et lapide pretioso. Quam maledicta sunt sine quibus
non potuit maledicta et prostituta describi. [3] Thamar illa, quia se
expinxerat et ornauerat, idcirco Iudae suspicioni uisa est quaestui sedere
adeoque sub uelamento latebat, habitus qualitate quaestuariam mentiente, ut
quaestuariam et uoluit et compellauit et pactus est. Vnde addiscimus aduersus
congressus etiam et suspiciones impudicas prouidendum omni modo esse. Quid enim
castae mentis integritas in alterius suspicione maculatur? Quid speratur in me
quod auersor? Cur non mores meos habitus pronuntiat, ne spiritus per aures ab
impudentia uulneretur? Liceat uideri pudicam, certe impudicam si licet.
XIII
[1] Aliqua fors dicet: «Non est mihi necessarium hominibus probari. Nec
enim humanum testimonium requiro. Deus conspector est cordis.» Scimus omnes, cum
tamen quid idem per apostolum dixerit recordemur: «Probum uestrum coram
hominibus appareat». Ad quid, nisi ut malitia ad uos accessum omnino non habeat
et ut malis et exemplo et testimonio sitis? Aut quid est: «Luceant opera
uestra»? Aut quid nos dominus lumen terrae uocauit? Quid ciuitati super montem
constitutae comparauit si non relucemus in tenebrosis et extamus inter
demersos? [2] Si lucernam tuam sub modio abstruseris, in tenebris relicta
a multis incurseris necesse est. Haec sunt quae nos luminaria mundi faciunt,
bona scilicet nostra. Bonum autem, dumtaxat uerum et plenum, non amat tenebras
sed gaudet uideri et ipsa denotatione sui exultat.
[3] Pudicitiae christianae satis non est esse uerum et uideri. Tanta
enim debet esse plenitudo eius ut emanet ab animo in habitum et eructet a
conscientia in superficiem ut et foris inspiciat quasi supellectilem suam, ut
conueniat fidei continendae in perpetuum. Discutiendae sunt enim deliciae
quarum mollitia et fluxu fidei uirtus effeminari potest. [4] Ceterum,
nescio an manus spatalio circumdari solita in duritia catenae stupescere
sustineat; nescio an crus de periscelio laetatum in neruum se patiatur artari;
timeo ceruicem ne margaritarum et smaragdorum laqueis occupata locum spathae
non det.
[5] Quare, benedictae, meditemur duriora et non sentiemus; relinquamus
laetiora et non, desiderabimus; stemus expeditae ad omnem uim, nihil habentes
quod relinquere timeamus. Retinacula ista sunt spei nostrae. Proiciamus
ornamenta terrena, si caelestia optamus. [6] Ne dilexeritis aurum in quo
prima delicta populi Israel denotantur.
Odisse debetis quod Iudaeos perdidit, quod derelinquentes Deum adorauerunt.
Iam tunc aurum ignis est esca. Ceterum tempora christianorum semper et nunc uel
maxime non auro sed ferro transiguntur: stolae martyriorum praeparantur, angeli
baiuli sustinentur. [7] Prodite uos iam medicamentis et ornamentis
extructae prophetarum et apostolorum, sumentes de simplicitate eandorem, de
pudicitia ruborem, depictae oculos uerecundia et os taciturnitate, inserentes
in aures sermonem Dei, adnectentes ceruicibus iugum Christi. Caput maritis
subicite et satis ornatae eritis; manus lanis occupate, pedes domi figite et
plus quam in auro placebitis. Vestite nos serico probitatis, byssino
sanctitatis, purpura pudicitiae. Taliter pigmentatae Deum habebitis amatorem.
|
|
|