Tertullianus

De testimonio animae

capitulum I

I. Magna curiositate et maiore longe memoria opus est ad studendum, si qui velit ex litteris receptissimis quibusque philosophorum vel poetarum vel quorumlibet doctrinae ac sapientiae saecularis magistrorum testimonia excerpere Christianae veritatis, ut aemuli persecutoresque eius de suo proprio instrumento et erroris in se et iniquitatis in nos rei revincantur.

II. Nonnulli quidem, quibus de pristina litteratura et curiositatis labor et memoriae tenor perseveravit, ad eum modum opuscula penes nos condiderunt commemorantes et contestificantes in singula rationem et originem et traditionem et sententiarum argumenta, per quae recognosci possit nihil nos aut novum aut portentosum suscepisse, de quo non etiam communes et publicae litterae ad suffragium nobis patrocinentur, si quid aut erroris eiecimus aut aequitatis admisimus.

III. Sed suis quidem magistris alias probatissimis atque lectissimis fidem inclinavit humana de incredulitate duritia, sicubi in argumenta Christianae defensionis impingunt. Tunc vani poetae, cum deos humanis passionibus et fabulis designant, tunc philosophi duri, cum veritatis fores pulsant. Hactenus sapiens et prudens habebitur, qui prope Christianum pronuntiaverit, cum, si quid prudentiae aut sapientiae affectaverit seu caerimonias despuens seu saeculum revincens, pro Christiano denotetur.

IIII. Iam igitur nihil nobis erit cum litteris et doctrina perversae felicitatis, cum in falso eis creditur quam in vero. Viderint si qui de unico et solo deo pronuntiaverunt. Immo nihil omnino relatum sit, quod agnoscat Christianus, ne exprobrare possit. Nam et quod relatum est, neque omnes sciunt neque qui sciunt, constare confidunt. Tanto abest, ut nostris litteris annuant homines, ad quas nemo venit nisi iam Christianus.

V. Novum testimonium advoco immo omni litteratura notius, omni doctrina agitatius, omni editione vulgatius, toto homine maius, id est totum quod est hominis. Consiste in medio, anima; seu divina et aeterna res es secundum plures philosophos, eo magis non mentieris, seu minime divina quoniam quidem mortalis, ut Epicuro soli videtur, eo magis mentiri non debebis, seu de caelo exciperis, seu de terra conciperis, seu numeris seu atomis concinnaris, seu cum corpore incipis seu post corpus induceris, undeunde et quoquo modo hominem facis animal rationale, sensus et scientiae capacissimum.

VI. Sed non eam te advoco, quae scholis formata, bybliothecis exercitata, academiis et porticibus Atticis pasta sapientiam ructas. Te simplicem et rudem et impolitam et idioticam compello qualem te habent qui te solam habent, illam ipsam de compito, de trivio, de textrino totam.

VII. Imperitia tua mihi opus est, quoniam aliquantulae peritiae tuae nemo credit. Ea expostulo quae tecum homini infers, quae ex temetipsa aut ex quocumque auctore tuo sentire didicisti. Non es, quod sciam, Christiana. Fieri enim, non nasci solet Christiana. Tamen nunc a te testimonium flagitant Christiani, ab extranea adversus tuos, ut vel tibi erubescant, quod nos ob ea oderint et inrideant, quae te nunc consciam detineant.

 

capitulum II

I. Non placemus deum praedicantes hoc nomine unico unicum, a quo omnia et sub quo universa. Dic testimonium, si ita scis. Nam te quoque palam et tota libertate qua non licet nobis, domi ac foris audimus ita pronuntiare: «Quod deus dederit» et «Si deus voluerit». Ea voce et aliquem esse significas et omnem illi confiteris potestatem, ad cuius spectas voluntatem, simul et ceteros negas deos esse, dum suis vocabulis nuncupas, Saturnum, Iovem, Martem, Minervam. Nam solum deum confirmas quem tantum deum nominas, ut, et cum illos interdum deos appellas, de alieno et quasi pro mutuo usa videaris.

II. De natura quoque dei quem praedicamus, nec te latet. «Deus bonus», «Deus benefacit», tua vox est. Plane, adicis: «sed homo malus», scilicet contraria propositione oblique et figuraliter exprobrans ideo malum hominem, quia a deo bono abscesserit. Etiam quod penes deum bonitatis et benignitatis omnis benedictio inter nos summum sit disciplinae et conversationis sacramentum, «Benedicat te deus» tam facile pronuntias quam Christiano necesse est, at cum in maledictum convertis dictionem dei, perinde dicto omnem super nos potestatem eius consistere secundum nos confiteris.

III. Sunt qui etsi deum non negent, dispectorem plane et arbitrum et iudicem non putent, in quo utique nos maxime reiciunt, qui ad istam disciplinam metu praedicati iudicii transvolamus, sic deum honorantes, dum curis observationis et molestiis animadversionis absolvunt, cui ne iram quidem adscribunt. Nam si deus, inquiunt, irascitur, corruptibilis et passionalis est: porro quod patitur quodque corrumpitur, etiam interitum potest capere, quem deus non capit.

IIII. At idem alibi animam divinam et a deo conlatam confitentes cadunt in testimonium ipsius animae retorquendum adversus opinionem superiorem. Si enim anima aut divina aut a deo data est, sine dubio datorem suum novit, et si novit, utique et timet et tantum postremo ad auctorem.

V. An non timet quem magis propitium velit quam iratum? Unde igitur naturalis timor animae in deum, si deus non novit irasci? Quomodo timebitur, qui nescit offendi? Quid timetur nisi ira? Unde ira nisi ex animadversione? Unde animadversio nisi de iudicio? Unde iudicium nisi de potestate? Cuius potestas summa, nisi dei solius?

VI. Hinc ergo tibi, anima, de conscientia suppetit domi ac foris nullo irridente vel prohibente praedicare, «Deus videt omnia», et «Deo commendo», et «Deus reddet», et «Deus inter nos iudicabit». Unde tibi hoc non Christianae?

VII. Atque adeo et plerumque et vitta Cereris redimita, et pallio Saturni coccinata, et deae Isidis linteata, in ipsis denique templis deum iudicem imploras. Sub Aesculapio stas, Iunonem in aere exornas, Minervam + calcias furni galeas formis, et neminem de praesentibus deis contestaris. In tuo foro aliunde iudicem appellas, in tuis templis alium deum pateris. O testimonium veritatis, quae apud ipsa daemonia testem efficit Christianorum!

 

capitulum III

I. Enimvero cum daemonia affirmamus esse, sane quasi non et probemus qui ea soli de corporibus exigimus, aliqui Chrysippi adsentator inludit. Et esse et abominationem sustinere execrationes tuae respondent. Daemonium vocas hominem aut immunditia aut malitia aut insolentia aut quacumque macula quam nos daemoniis deputamus ut ad necessitatem odii inportunum.

II. Satanam denique in omni vexatione et aspernatione et detestatione pronuntias, quem nos dicimus malitiae angelum, totius erroris artificem, totius saeculi interpolatorem, per quem homo a primordio circumventus, ut praeceptum dei excederet, et propterea in mortem datus exinde totum genus de suo semine infectum suae etiam damnationis traducem fecit.

III. Sentis igitur perditorem tuum, et licet soli illum noverint Christiani vel quaecumque apud dominum secta, et tu tamen eum nosti, dum odisti.

 

capitulum IIII

I. Iam nunc quod ad necessariorem sententiam tuam spectet, quantum et ad ipsum statum tuum tendit, adfirmamus te manere post vitae dispunctionem et expectare diem iudicii proque meritis aut cruciatui destinari aut refrigerio, utroque sempiterno; quibus sustinendis necessario tibi substantiam pristinam eiusdemque hominis materiam et memoriam reversuram, quod et nihil mali ac boni sentire possis sine carnis passionalis facultate et nulla ratio sit iudicii sine ipsius exhibitione qui meruit iudicii passionem.

II. Ea opinio Christiana etsi honestior multo Pythagorica, quae te non in bestias transfert, etsi plenior Platonica, quae tibi etiam dotem corporis reddit, etsi Epicurea gravior, quae te ab interitu defendit, tamen propter suum nomen soli vanitati et stupori et, ut dicitur, praesumptioni deputatur.

III. Sed non erubescimus, si tecum erit nostra praesumptio. Primo enim, cum alicuius defuncti recordaris, «misellum» vocas eum, non utique quod de bono vitae ereptum sed ut poenae et iudicio adscriptum.

IIII. Ceterum alias «securos» vocas defunctos. Profiteris et vitae incommodum et mortis beneficium. Vocas porro securos, si quando extra portam cum obsoniis et matteis tibi potius parentans ad busta recedis aut a bustis dilutior redis.

V. At ego sobriam tuam sententiam exigo. Misellos vocas mortuos, cum de tuo loqueris, cum ab eis longe es. Nam in convivio eorum quasi praesentibus et conrecumbentibus sortem suam exprobrare non possis. Debes adulari propter quos lautius vivis. Misellum ergo vocas qui nihil sentit? Quid, quod ut sentienti maledicis? Cuius memoriam cum alicuius offensae morsu facis, terram gravem inprecaris et cineri penes inferos tormentum. Aeque ex bona parte cui gratiam debes, ossibus et cineribus eius refrigerium comprecaris et ut «bene requiescat» apud inferos cupis.

VI. Si nihil passionis est tibi post mortem, si nulla sensus perseverantia, si denique nihil est tui, cum istud corpus reliquisti, cur mentiris in te, quasi aliquid ultra pati possis? Immo cur in totum times mortem? Nihil est tibi timendum post mortem, qua nec experiundum post mortem.

VII. Nam et si dici potest ideo mortem timeri non ultra quid minantem, sed ut commodum vitae amputantem, atquin cum et incommoda longe plura vitae pariter excedant, lucratione gravioris partis metum diluit, nec iam timenda est amissio bonorum quae altero bono, id est incommodorum pace, pensatur. Non est timendum quod nos liberat ab omni timendo.

VIII. Si times vita decedere quia optimam nosti, certe mortem timere non debes quam malam nescis. At cum times, scis malam. Non scires autem malam, quia nec timeres, si non scires aliquid esse post mortem quod eam malam faciat, ut timeas.

VIIII. Omittamus nunc naturalem formam timendi mortem. Nemo timeat quod evadere non potest. Ex altera parte congredior laetioris spei post mortem. Nam omnibus fere ingenita est famae post mortem cupido. Longum est retexere Curtios et Regulos et Graecos viros quorum innumerabilia elogia sunt contemptae mortis propter postumam famam.

X. Quis non hodie memoriae post mortem frequentandae ita studet, ut vel litteraturae operibus vel simplici laude morum vel ipsorum sepulcrorum ambitione nomen suum servet? Unde animae hodie affectare aliquid quod velit post portem et tantopere praeparare quae sit usura post obitum? Nihil utique de postero curaret, si nihil de postero sciret.

XI. Sed forsitan de sensu post excessum tui certior sis quam de resurrectione quandoque cuius nos praesumptores denotamur. Atquin hoc quoque ab anima praedicatur. Nam si de aliquo iam pridem defuncto tanquam de vivo quis requirat, prae manu occurrit dicere: «Abiit iam et reverti debet.»

 

capitulum V

I. Haec testimonia animae quanto vera tanto simplicia, quanto simplicia tanto vulgaria, quanto vulgaria tanto communia, quanto communia tanto naturalia, quanto naturalia tanto divina. Non puto cuiquam frivola et ridicula videre posse, si recogitet naturae maiestatem, ex qua censetur auctoritas animae. Quantum dederis magistrae, tantum adiudicabis discipulae. Magistra natura, anima discipula est. Quicquid aut illa edocuit aut ista perdidicit, a deo traditum est, magistro scilicet ipsius magistrae.

II. Quid anima possit de principali institutore praesumere, in te est aestimare de ea quae in te est. Senti illam quae ut sentias efficit. Recogita in praesagiis vatem, in ominibus augurem, in eventibus prospicem. Mirum, si a deo data novit homini divinare? Tam mirum, si eum, a quo data est, novit? Etiam circumventa ab adversario meminit sui auctoris et bonitatis et decreti eius et exitus sui et adversarii ipsius. Sic mirum, si a deo data eadem canit quae deus suis dedit nosse?

III. Sed qui eiusmodi eruptiones animae non putavit doctrinam esse naturae et congenitae et ingenitae conscientiae tacita commissa, dicet potius diventilatis in vulgus opinionibus publicatarum litterarum usum iam et quasi vitium corroboratum taliter sermocinandi.

IIII. Certe prior anima quam littera, et prior sermo quam liber, et prior sensus quam stilus et prior homo ipse quam philosophus et poeta. Numquid ergo credendum est ante litteraturam et divulgationem eius mutos ab huiusmodi pronuntiationibus homines vixisse? Nemo deum et bonitatem eius, nemo mortem, nemo inferos loquebatur?

V. Mendicabat sermo, opinor, immo nec ullus esse poterat, cessantibus etiam tunc, sine quibus etiam hodie beatior et locupletior et prudentior non potest, si ea, quae tam facilia, tam assidua, tam proxima hodie sunt, in ipsis quodammodo labiis parta, retro non fuerunt, antequam litterae in saeculo germinassent, antequam Mercurius, opinor, natus fuisset.

VI. Et unde, oro, ipsis litteris contigit nosse et in usum loquelae disseminare quae nulla umquam mens conceperat aut lingua protulerat aut auris exceperat? At enim cum divinae scripturae quae penes nos vel Iudaeos sunt, in quorum oleastro insiti sumus, multo saecularibus litteris vel modica tantum aetate aliqua antecedant, ut loco suo edocuimus ad fidem earum demonstrandam, et si haec eloquia de litteris usurpavit anima, utique de nostris credendum erit, non de vestris, quia potiora sunt ad instruendam animam priora quam posteriora, quae et ipsa a prioribus instrui sustinebant, cum, etsi de vestris instructam concedamus, ad originem tamen principalem traditio pertineat, nostrumque omnino sit quodcumque de nostris sumsisse et tradidisse contigit vobis.

VII. Quod cum ita sit, non multum refert, a deo formata sit animae conscientia an a litteris dei. Quid igitur vis, homo, de humanis sententiis litterarum tuarum exisse haec in usus communis callositatem?

 

capitulum VI

I. Crede itaque tuis et de commentariis nostris tanto magis crede divinis, sed de animae ipsius arbitrio perinde crede naturae. Elige quam ex his fidem sororem observes veritatis. Si de tuis litteris dubitas, neque deus neque natura mentitur. Ut et naturae et deo credas, crede animae, ita fiet ut et tibi credis. Illa certe est quam tanti facis, quantum illa te facit, cuius es totus, quae tibi omnia est, sine qua nec vivere potes nec mori, propter quam deos neglegis.

II. Cum enim times fieri Christianus, eam conveni. Cur cum alium colit, deum nominat? Cur cum maledicendo spiritus denotat, daemonia pronuntiat? Cur ad caelum contestatur et ad terram detestatur? Cur alibi servit, alibi vindicem convenit? Quid de mortuis iudicat? Quae verba habet Christianorum quos nec auditos visosque vult? Cur aut nobis dedit ea verba aut accepit a nobis? Cur aut docuit aut didicit? Suspectam habe convenientiam praedicationis in tanta disconvenientia conversationis.

III. Vanus es, si huic linguae soli aut Graecae, quae propinquae inter se habentur, reputabis eiusmodi, ut neges naturae universitatem. Non Latinis nec Argivis solis anima de caelo cadit. Omnium gentium unus homo, varium nomen est, una anima, varia vox, unus spiritus, varius sonus, propria cuique genti loquela, sed loquelae materia communis.

IIII. Deus ubique et bonitas dei ubique, daemonium ubique et maledictio daemonii ubique, iudicii divini invocatio ubique, mors ubique et conscientia mortis ubique et testimonium ubique.

V. Omnis anima suo iure proclamat quae nobis nec mutire conceditur. Merito igitur omnis anima et rea et testis est, in tantum et rea erroris in quantum et testis veritatis, et stabit ante aulas dei die iudicii nihil habens dicere.

VI. Deum praedicabas et non requirebas, daemonia abominabaris et illa adorabas, iudicium dei appellabas nec esse credebas, inferna supplicia praesumebas et non praecavebas, Christianum nomen sapiebas et persequebaris.

 

 

 

Library of Ruslan Khazarzar