Tertullianus

De patientia

I

[1] Confiteor ad dominum Deum satis temere me, si non etiam inpudenter, de patientia componere ausum, cui praestandae idoneus omnino non sim, ut homo nullius boni, quando oporteat demonstrationem et commendationem alicuius rei adortos ipsos prius in administratione eius rei deprehendi et constantiam commonendi propriae conuersationis auctoritate dirigere, ne dicta factis deficientibus erubescant. [2] Atque utinam erubescere istud remedium ferat, uti pudor non exhibendi quod aliis suggestum imus exhibendi fiat magisterium! Nisi quod bonorum quorundam, sicuti et malorum, intolerabilis magnitudo est, ut ad capienda et praestanda ea sola gratia diuinae inspirationis operetur. [3] Nam quod maxime bonum, id maxime penes Deum nec alius id quam qui possidet dispensat, ut cuique dignatur. [4] Itaque uelut solacium erit disputare super eo quod frui non datur, uice languentium qui cum uacent a sanitate de bonis eius tacere non norunt. [5] Ita miserrimus ego semper aeger caloribus inpatientiae, quam non optineo patientiae sanitatem, et suspirem et inuocem et perorem necesse est, cum recordor et in meae inbecillitatis contemplatione digero bonam fidei ualitudinem et dominicae disciplinae sanitatem non facile cuiquam nisi patientia adsideat prouenire. [6] Ita praeposita Dei rebus est, ut nullum praeceptum obire quis, nullum opus domino complacitum perpetrare extraneus a patientia possit.

[7] Bonum eius etiam qui caeca uiuunt summae uirtutis appellatione honorant; philosophi quidem, qui alicuius sapientiae animalia deputantur, tantum illi subsignant ut, cum inter sese uariis sectarum libidinibus et sententiarum aemulationibus discordent, solius tamen patientiae in commune memores huic uni studiorum suorum commiserint pacem: in eam conspirant, in eam foederantur, in illam adfectatione uirtutis unanimiter student; omnem sapientiae ostentationem de patientia praeferunt. [8] Grande testimonium eius est cum etiam uanas saeculi disciplinas ad laudem et gloriam promouet! Aut numquid potius iniuria, cum diuina res in saecularibus artibus uolutatur? [9] Sed uiderint illi quos mox sapientiae suae cum saeculo destructae ac dedecoratae pudebit!

 

II

[1] Nobis exercendae patientiae auctoritatem non adfectatio humana caninae aequanimitatis stupore formata, sed uiuae ac caelestis disciplinae diuina dispositio delegat, Deum ipsum ostendens patientiae exemplum, [2] iam primum qui florem lucis huius super iustos et iniustos aequaliter spargit, qui temporum officia elementorum seruitia totius geniturae tributa dignis simul et indignis patitur occurrere, [3] sustinens ingratissimas nationes ludibria artium et opera manuum suarum adorantes, nomen familiam ipsius persequentes, luxuria auaritia iniquitate malignitate cottidie insolescentes, ut sua sibi patientia detrahat: plures enim dominum idcirco non credunt, quia saeculo iratum tam diu nesciunt.

 

III

[1] Et haec quidem diuinae patientiae species quasi de longinquo fors ut de supernis aestimetur: quid illa autem [patientiam], quae inter homines palam in terris quodammodo manu adprehensa est? [2] Nasci se Deus patitur: in utero matris [et] expectat et natus adolescere sustinet et adultus non gestit agnosci, sed contumeliosus insuper sibi est et a seruo suo tinguitur et temptatoris congressus solis uerbis repellit; [3] cum de domino fit magister docens hominem euadere mortem, absolutam scilicet ueniam offensae patientiae eruditus, [4] non contendit, non reclamauit nec quisquam in plateis uocem eius audiuit; arundinem quassatam non fregit, linum fumigans non restinxit (nec enim mentitus fuerat propheta, immo ipsius Dei contestatio spiritum suum in filio cum tota patientia collocantis!), [5] nullum uolentem sibi adhaerere non suscepit, nullius mensam tectumue despexit, atquin ipse lauandis discipulorum pedibus ministrauit; [6] non peccatores, non publicanos aspernatus est, non illi saltim ciuitati quae eum recipere noluerat iratus est, cum etiam discipuli tam contumelioso oppido caelestes ignes repraesentari uoluissent; ingratos curauit, insidiatoribus cessit. [7] Parum hoc, si non etiam proditorem suum secum habuit nec constanter denotauit. Cum uero traditur, cum adducitur ut pecus ad uictimam (sic enim non magis aperit os quam agnus sub tondentis potestate), ille, cui legiones angelorum si uoluisset uno dicto de caelis adfuissent, ne unius quidem discentis gladium ultorem probauit. [8] Patientia domini in Malcho uulnerata est: itaque et gladii opera maledixit in posterum et sanitatis restitutione ei quem non ipse uexauerat satisfecit, per patientiam misericordiae matrem. [9] Taceo quod figitur, in hoc enim uenerat: numquid tamen subiendae morti etiam contumeliis opus fuerat? Sed saginari patientiae uoluptate discessurus uolebat: despuitur uerberatur deridetur, foedis uestitur, foedioribus coronatur. [10] Mira aequanimitatis fides: qui in hominis figura proposuerat latere, nihil de inpatientia hominis imitatus est! Hinc uel maxime, pharisaei, dominum agnoscere debuistis: patientiam huiusmodi nemo hominum perpetraret! [11] Talia tantaque documenta, quorum magnitudo penes nationes quidem detrectatio fidei est, penes nos uero ratio et structio, satis aperte, non sermonibus modo in praecipiendo, sed etiam passionibus domini sustinendo, probant his quibus credere datum est patientiam Dei esse naturam, effectum et praestantiam ingenitae cuiusdam proprietatis.

 

IV

[1] Igitur si probos quosque seruos et bonae mentis pro ingenio dominico conuersari uidemus (siquidem artificium promerendi obsequium est, obsequii uero disciplina morigera subiectio est), quanto magis nos secundum dominum moratos inueniri oportet, seruos scilicet Dei uiui, cuius iudicium in suos non in compede aut pilleo uertitur, sed in aeternitate aut poenae aut salutis! [2] Cui seueritati declinandae uel liberalitati inuitandae tanta obsequii diligentia opus est, quanta sunt ipsa quae aut seueritas comminatur aut liberalitas pollicetur. [3] Et tamen nos non de hominibus modo seruitute subnixis uel quolibet alio iure debitoribus obsequii, uerum etiam de pecudibus, etiam de bestiis oboedientiam exprimimus, intellegentes usibus nostris eas a domino prouisas traditasque. [4] Meliora ergo nobis erunt in obsequii disciplina quae nobis Deus subdit? Agnoscunt denique quae oboediunt: nos, cui soli subditi sumus, domino scilicet, auscultare dubitamus? At quam iniustum est, quam etiam ingratum, quod per alterius indulgentiam de aliis consequaris, idem illi, per quem consequeris, de temetipso non rependere! [5] Nec pluribus de obsequii exhibitione debiti a nobis domino Deo: satis enim agnitio Dei quid sibi incumbat intellegit. Ne tamen ut extraneum de obsequio uideamur interiecisse, ipsum quoque obsequium de patientia trahitur: numquam inpatiens obsequitur aut patiens quis [non] obluctatur. [6] Quam ergo dominus, omnium bonorum et demonstrator et acceptator Deus, in semetipso circumtulit, quis de bono eius late retractet? Cui enim dubium sit omne bonum, quia ad Deum pertineat, pertinentibus ad Deum tota mente sectandum? Per quae in expedito et quasi in praescriptionis compendio et commendatio et exhortatio de patientia constituta est.

 

V

[1] Verumtamen procedere disputationem de necessariis fidei non est otiosum, quia nec infructuosum: loquacitas in aedificatione nulla [turpis], si quando, turpis. [2] Itaque si de aliquo bono sermo est, res postulat contrarium eius quoque boni recensere: quid enim sectandum sit, magis inluminabis, si quid uitandum sit proinde digesseris. [3] Consideremus igitur de inpatientia an, sicut patientia in Deo, ita aduersaria eius in aduersario nostro nata atque comperta sit, ut ex isto appareat quam principaliter fidei aduersetur. [4] Nam quod ab aemulo Dei conceptum est utique non est amicum Dei rebus. Eadem discordia est rerum quae et auctorum: porro cum Deus optimus, diabolus e contrario pessimus, ipsa sui diuersitate testantur neutrum alteri facere, ut nobis non magis a malo aliquid boni quam a bono aliquid mali editum uideri possit. [5] Igitur natales inpatientiae in ipso diabolo deprehendo, iam tunc cum dominum Deum uniuersa opera [sua] quae fecisset imagini suae, id est homini, subiecisse inpatienter tulit. [6] Nec enim doluisset si sustinuisset, nec [enim] inuidisset homini si non doluisset: adeo decepit eum quia inuiderat, inuiderat autem quia doluerat, doluerat quia patienter utique non tulerat. [7] Quid primum fuerit ille angelus perditionis, malus an inpatiens, contemno quaerere, palam cum sit aut inpatientiam cum malitia aut malitiam ab inpatientia auspicatam, deinde inter se conspirasse et indiuiduas in uno patris sinu adoleuisse. [8] Atenim quam primus senserat, per quam primus delinquere intrauerat, de suo experimento quid ad peccandum adiutaret instructus, eandem inpingendo in crimen homini aduocauit. [9] Conuenta statim illi mulier, non temere dixerim, per conloquium ipsum eius adflata est spiritu inpatientia infecto: usque adeo numquam omnino peccasset, si diuino interdicto patientiam praeseruasset! [10] Quid quod non sustinuit sola conuenta, sed apud Adam, nondum maritum, nondum aures sibi debentem, inpatiens etiam tacendi est ac traducem [ad] illum eius quod a malo hauserat facit? [11] Perit igitur et alius homo per inpatientiam alterius, perit immo et ipse per inpatientiam suam utrobique commissam, et circa Dei praemonitionem et circa diaboli circumscriptionem, illam seruare, hanc refutare non sustinens. [12] Hinc prima iudicii unde delicti prigo, hinc Deus irasci exorsus unde offendere homo inductus, inde in Deo prima patientia unde indignatio prima, qui tunc maledictione sola contentus ab animaduersionis impetu in diabolo temperauit. [13] Aut quod crimen ante istud inpatientiae admissum homini inputatur? Innocens erat et Deo de proximo amicus et paradisi colonus: at ubi semel succidit inpatientiae, desiuit Deo sapere, desiuit caelestia sustinere posse. [14] Exinde homo, terrae datus et ab oculis Dei eiectus, facile usurpari ab inpatientia coepit in omne quod Deum offenderet. [15] Nam statim illa semine diaboli concepta, malitiae fecunditate irae filium procreauit; editum suis artibus erudiit: quod enim ipsum Adam et Euam morti inmerserat, docuit et filium ab homicidio incipere. [16] Frustra istud inpatientiae adscripserim, si Cain ille primus homicida et primus fratricida oblationes suas a domino recusatas aequanimiter nec inpatienter tulit, si iratus fratri suo non est, si neminem denique interemit. [17] Cum ergo nec occidere potuerit nisi iratus, nec irasci nisi inpatiens, demonstrat quod per iram gessit ad eam referendum a qua [ira] suggesta est. [18] [Per] Haec inpatientiae tunc infantis quodammodo incunabula. Ceterum quanta mox incrementa! Nec mirum: si prima deliquit, consequens est ut, quia prima, idcirco et sola sit matrix in omne delictum, defundens de suo fonte uarias criminum uenas. [19] De homicidio quidem dictum est. Sed ira editum a primordio, etiam quascumque postmodum causas sibi inuenit ad inpatientiam, ut ad originem sui, confert: siue enim quis inimicitiis siue praedae gratia id scelus conficit, prius est ut aut odii aut auaritiae fiat inpatiens. [20] Quidquid compellit, sine inpatientia sui non est ut perfici possit: quis adulterium sine libidinis inpatientia subiit? Quod et si pretio in feminis cogitur, uenditio illa pudicitiae utique inpatientia contemnendi lucri ordinatur. [21] Haec ut principalia penes dominum delicta. Iam uero, ut compendio dictum sit, omne peccatum inpatientiae adscribendum. Malum inpatientia est boni. Nemo inpudicus non inpatiens pudicitiae et inprobus probitatis et impius pietatis et inquietus quietis, ut malus unusquisque fiat, <si> bonus perseuerare non poterit! [22] Talis igitur excetra delictorum cur non dominum offendat inprobatorem malorum? An non ipsum quoque Israel per inpatientiam semper in Deum deliquisse manifestum est? [23] Exinde cum, oblitus brachii caelestis quo Aegyptiis adflictationibus fuerat extractus, de Aaron deos sibi duces postulat, cum in idolum auri sui conlationes defundit: tam necessarias enim Moysei cum domino congredientis inpatienter exceperat moras! [24] Post mannae escatilem pluuiam, post petrae aquatilem sequellam desperant de domino, tridui sitim non sustinendo; nam haec quoque illis inpatientia a domino exprobratur. [25] Ac, ne singula peruagemur, numquam non per inpatientiam delinquendo perierunt. Quomodo autem manus prophetis intulerunt nisi per inpatientiam audiendi? domino autem ipso per inpatientiam etiam uidendi! Quodsi patientiam inissent, liberarentur.

 

VI

[1] Ipsa adeo est quae fidem et subsequitur et antecedit. Denique Abraham Deo credidit et iustitiae deputatus ab illo est. Sed fidem eius patientia probauit, cum filium inmolare iussus est, ad fidei non temptationem dixerim, sed typicam contestationem. [2] Ceterum Deus quem iustitiae deputasset sciebat: tam graue praeceptum, quod nec domino perfici placebat, patienter et audiuit et, si Deus uoluisset, implesset. Merito ergo benedictus quia et fidelis, merito fidelis quia et patiens! [3] Ita fides patientia inluminata, cum in nationes seminaretur per semen Abrahae, quod est Christus, et gratiam legi superduceret, ampliandae adimplendaeque legi adiutricem suam patientiam praefecit, quod ea sola ad iustitiae doctrinam retro defuisset. [4] Nam olim et oculum pro oculo et dentem pro dente repetebant et malum malo fenerabant: nondum enim patientia in terris, quia nec fides scilicet. Interim inpatientia occasionibus legis fruebatur: facile erat, absente domino patientiae et magistro. [5] Qui postquam superuenit et gratiam fidei patientia composuit, iam nec uerbo quidem lacessere, nec «fatue» quidem dicere sine iudicii periculo licet; prohibita ira, restricti animi, compressa petulantia manus, exemptum linguae uenenum. [6] Plus lex quam amisit inuenit, dicente Christo: Diligite inimicos uestros et maledicentibus benedicite et orate pro persecutoribus uestris ut filii sitis patris uestri caelestis. Vides quem nobis patrem patientia adquirat!

 

VII

[1] Hoc principali praecepto uniuersa patientiae disciplina succincta est, quando nec digne quidem malefacere concessum est. Iam uero percurrentibus nobis causas inpatientiae cetera quoque praecepta suis locis respondebunt. [2] Si detrimento rei familiaris animus concitatur, omni paene in loco de contemnendo saeculo scripturis dominicis commonetur, nec maior ad pecuniae contemptum exhortatio subiacet quam quod ipse dominus in nullis diuitiis inuenitur. [3] Semper pauperes iustificat, diuites praedamnat. Ita detrimentorum patientiae fastidium opulentiae praeministrauit, demonstrans per abiectionem diuitiarum laesuras quoque earum computandas non esse. [4] Quod ergo nobis appetere minime opus est, quia nec dominus appetiuit, detruncatum uel etiam ademptum non aegre sustinere debemus. [5] Cupiditatem omnium malorum radicem spiritus domini per apostolum pronuntiauit: eam non in concupiscentia alieni tantum constitutam interpretemur. Nam et quod nostrum uidetur alienum est: nihil enim nostrum, quoniam Dei [sunt] omnia, cuius ipsi quoque nos [sumus]. [6] Itaque si damno adfecti inpatienter senserimus, non de nostro amissum dolentes adfines cupiditatis deprehendemur: alienum quaerimus, cum alienum amissum aegre sustinemus. [7] Qui damni inpatientia concitatur terrena caelestibus anteponendo, de proximo in Deum peccat: spiritum enim quem a domino sumpsit saecularis rei gratia concutit. [8] Libenter igitur terrena amittamus, caelestia tueamur; totum licet saeculum pereat, dum patientiam lucrifaciam! Iam qui minutum sibi aliquid aut furto aut ui aut etiam ignauia non constanter sustinere constituit, nescio an facile uel ex animo ipse rei suae manum inferre possit in causa elemosinae. [9] Quis enim ab alio secari omnino non sustinens ipse ferrum in corpore suo ducit? Patientia in detrimentis exercitatio est largiendi et communicandi: non piget donare eum qui non timet perdere. [10] Alioquin quomodo duas habens tunicas alteram earum nudo dabit, nisi idem sit qui auferenti tunicam etiam pallium offerre possit? Quomodo amicos de mammona fabricabimus nobis, si eum in tantum amauerimus, ut amissum non sufferamus? Peribimus cum perdito. [11] Quid hic inuenimus, ubi habemus amittere? Gentilium est omnibus detrimentis inpatientiam adhibere, [sunt] qui rem pecuniariam fortasse animae anteponant. [12] Nam et faciunt, cum lucri cupiditatibus quaestuosa pericula mercimoniorum in mari exercent, cum pecuniae causa etiam in foro nihil damnationi timendum adgredi dubitant, cum denique ludo et castris sese locant, cum per uias inmemores bestiarum latrocinantur. [13] Nos uero, secundum diuersitatem qua cum illis stamus, non animam pro pecunia, sed pecuniam pro anima deponere conuenit, seu sponte in largiendo seu patienter in amittendo!

 

VIII

[1] Ipsam animam ipsumque corpus in saeculo isto expositum omnibus ad iniuriam gerimus eiusque iniuriae patientiam subimus: et minorum delibatione laedemur? Absit a seruo Christi tale inquinamentum, ut patientia maioribus temptationibus praeparata in friuolis excidat! [2] Si manu quis temptauerit prouocare, praesto est dominica monela: Verberanti te, inquit, infaciem etiam alteram genam obuerte. Fatigetur inprobitas patientia tua: quiuis ictus ille sit dolore et contumelia constrictus, grauius a domino uapulabit; plus inprobum illum caedes sustinendo: ab eo enim uapulabit cuius gratia sustines. [3] Si linguae amaritudo maledicto siue conuicio eruperit, respice dictum: Cum uos maledixerint gaudete. Dominus ipse maledictus in lege est et tamen solus est benedictus. Igitur dominum serui consequamur et maledicamur patienter, ut benedicti esse possimus! [4] Si parum aequanimiter audiam dictum aliquod in me proteruum aut nequam, reddam et ipse amaritudinis uicem necesse est aut cruciabor inpatientia muta. [5] Cum ergo percussero maledictus, quomodo secutus inueniar doctrinam domini, qua traditum est non uasculorum inquinamentis, sed eorum quae ex ore promuntur hominem communicari, item manere nos omnis uani et superuacui dicti reatum? [6] Sequitur ergo ut, a quo nos dominus arcet, idem ab alio aequanimiter pati admoneat. [7] Hic iam de patientiae uoluptate. Nam omnis iniuria seu lingua seu manu incussa, cum patientiam offenderit, eodem exitu dispungetur, quo telum aliquod in petra constantissimae duritiae libratum et obtusum: concidet enim ibidem, inrita opera et infructuosa, et nonnumquam repercussum in eum qui remisit reciproco impetu saeuiet. [8] Nempe idcirco quis te laedit ut doleas, quia fructus laedentis in dolore laesi est. Ergo cum fructum eius euerteris non dolendo, ipse doleat necesse est amissione fructus sui. [9] Tunc tu non modo inlaesus ibis (quod etiam solum tibi sufficit), sed insuper aduersarii tui et frustratione oblectatus et dolore defensus. Haec est patientiae et utilitas et uoluptas!

 

IX

[1] Ne illa quidem inpatientiae species excusatur in amissione nostrorum, ubi aliqua doloris patrocinatur adsertio. Praeponendus est enim respectus denuntiationis apostoli, qui ait: Ne contristemini dormitione cuiusquam sicut nationes quae spe carent. [2] Et merito: credentes enim resurrectionem Christi, in nostram quoque credimus, propter quos ille et obiit et resurrexit. Ergo cum constet de resurrectione mortuorum, uacat dolor mortis, uacat et inpatientia doloris. [3] Cur enim doleas, si perisse non credis? Cur inpatienter feras subductum interim quem credis reuersurum? Profectio est quam putas mortem. Non est lugendus qui antecedit, sed plane desiderandus. Id quoque desiderium patientia temperandum: cur enim inmoderate feras abisse quem mox subsequeris? [4] Ceterum inpatientia in huiusmodi et spei nostrae male ominatur et fidem praeuaricatur, et Christum laedimus cum euocatos quosque ab illo quasi miserandos non aequanimiter accipimus. [5] Cupio, inquit apostolus, recipi iam et esse cum domino. Quanto melius ostendit uotum! Christianorum ergo uotum, si alios consecutos inpatienter dolemus, ipsi consequi nolumus!

 

X

[1] Est et alius summus inpatientiae stimulus, ultionis libido, negotium curans aut gloriae aut malitiae. Sed et gloria ubique uana et malitia numquam non domino odiosa, hoc quidem loco cum maxime, cum alterius malitia prouocata superiorem se in exsequenda ultione constituit et remuneraris nequam duplicat quod semel factum est. [2] Vltio penes errorem solacium uidetur doloris, penes ueritatem certamen redarguitur malignitatis. Quid enim refert inter prouocantem et prouocatum, nisi quod ille prior in maleficio deprehenditur, at ille posterior? Tamen uterque laesi hominis domino reus est qui omne nequam et prohibet et damnat. [3] Nulla in maleficio ordinis ratio est nec locus secernit quod similitudo coniungit. Absolute itaque praecipitur malum malo non rependendum: par factum par habet meritum. [4] Quomodo id obseruabimus, si [fastidientes] in fastidio ultionis non erimus? quem autem honorem litabimus domino Deo, si nobis arbitrium defensionis arrogauerimus? [5] Nos putres, uasa fictilia, seruulis nostris adsumentibus sibi de conseruis ultionem grauiter offendimur eosque qui nobis patientiam obtulerint suam ut memores humilitatis seruitutis, ius dominici honoris diligentes, non probamus modo, sed ampliorem quam ipsi sibi praesumpsissent satisfactionem facimus: id nobis in domino tam iusto ad aestimandum, tam potenti ad perficiendum periclitatur? [6] Quid ergo credimus iudicem illum, si non et ultorem? Hoc se nobis repromittit dicens: Vindictam mihi et ego uindicabo, id est: «patientiam mihi et ego patientiam remunerabo». [7] Cum enim dicit: Nolite iudicare ne iudicemini, nonne patientiam flagitat? Quis enim non iudicabit alium, nisi qui patiens erit non defendi? Quis idcirco iudicat ut ignoscat? Ac si ignoscet, tamen iudicantis inpatientiam non cauit et honorem unici iudicis, id est Dei, abstulit! [8] Quantos uero casus huiusmodi inpatientia incursare consueuerat, quotiens paenituit defensionem, quotiens instantia eius deterior inuenta est causis suis, quoniam nihil inpatientia susceptum sine impetu transigi nouit, nihil impetu actum non aut offendit aut corruit aut praeceps abiit! [9] Iam si leuius defendaris, insanies; si uberius, oneraberis. Quid mihi cum ultione, cuius modum regere non possum per inpatientiam doloris? Quodsi patientiae incubabo, non dolebo; si non dolebo, ulcisci non desiderabo.

 

XI

[1] Post has principales inpatientiae materias ut potuimus regestas, quid inter ceteras euagemur quae domi, quae foris? Lata atque diffusa est operatio mali multiplicia ipsius incitamenta iaculantis et modo paruula, modo maxima. [2] Sed paruula de sua mediocritate contemnas, maximis pro sua exuperantia cedas. Vbi minor iniuria, ibi nulla necessitas patientiae; at ubi maior iniuria, ibi necessarior iniuriae medela, patientia. [3] Certemus igitur quae a malo infliguntur sustinere, ut hostis studium aemulatio nostrae aequanimitatis eludat. Si uero quaedam ipsi in nos aut inprudentia aut sponte etiam superducimus, aeque patienter obeamus quae nobis inputamus. [4] Quodsi a domino nonnulla credimus incuti, cui magis patientiam quam domino praebeamus? Quin insuper gratulari et gaudere nos docet dignatione diuinae castigationis: Ego, inquit, quos diligo castigo. O seruum illum beatum cuius emendationi dominus instat, cui dignatur irasci, quem admonendi dissimulatione non decipit!

[5] Vndique igitur adstricti sumus officio patientiae administrandae, qui aliqua ex parte aut erroribus nostris aut mali insidiis aut admonitionibus domini interuenimus. Eius officii magna merces, felicitas scilicet. [6] Quos enim felices dominus nisi patientes nuncupauit dicendo: Beati pauperes spiritu, illorum est enim regnum caelorum? Nullus profecto spiritu pauper nisi humilis: quis enim humilis nisi patiens, quia nemo subicere sese potest sine prima patientia subiectionis ipsius? [7] Beati, inquit, flentes atque lugentes. Quis talia sine patientia tolerat? Itaque talibus et aduocatio et risus promittitur. [8] Beati mites. Hoc quidem uocabulo inpatientes non licet omnino censeri. Item cum pacificos eodem titulo felicitatis notat et filios Dei nuncupat, numquid inpatientes pacis adfines? Stultus hoc senserit! [9] Cum uero Gaudete et exultate dicit, quotiens uos maledicent et persequentur: merces enim uestra plurima in caelo, id utique non exultationis inpatientiae pollicetur, quia nemo in aduersis exultabit, nisi ante contempserit ea, nemo contemnet, nisi patientiam gesserit.

 

XII

[1] Quod <ad> pacis gratissimae Deo adtinet disciplinam, quis omnino inpatientiae natus uel semel ignoscet fratri suo, non dicam septies et septuagies septies? [2] Quis ad iudicem cum aduersario suo dirigens negotium conuenientia soluet, nisi prius iram dolorem duritiam amaritudinem, uenena scilicet inpatientiae, amputarit? [3] Quomodo remittes et remittetur tibi, si tenax iniuriae per absentiam patientiae fueris? Nemo conuulsus animum in fratrem suum munus apud altare perficiet, nisi prius reconciliando fratri reuersus ad patientiam fuerit. [4] Sol super iram nostram si occiderit, periclitamur: non licet nobis lina die sine patientia manere.

Atenim cum omnen speciem salutaris disciplinae gubernet, quid mirum quod etiam paenitentiae ministrat solitae lapsis subuenire? [5] Haec expectat, haec exoptat, haec exorat paenitentiam quandoque inituris salutem. Cum disiuncto matrimonio — ex ea tamen causa qua licet seu uiro seu feminae ad uiduitatis perseuerantiam sustineri — alterum adulterum non facit, alterum emendat, quantum boni utrique confert! [6] Sic et [in] illis dominicarum similitudinum exemplis de paenitentia sanctis adest: erroneam ouem patientia pastoris requirit et inuenit (nam inpatientia unam facile contemneret, sed laborem inquisitionis patientia suscipit) et humeris insuper aduehit baiulus patiens peccatricem derelictam. [7] Illum quoque prodigum filium patientia patris et recipit et uestit et pascit et apud inpatientiam irati fratris excusat. Saluus est igitur qui perierat, quia paenitentiam iniit; paenitentia non perit, quia patientiam inuenit.

[8] Nam dilectio, summum fidei sacramentum, Christiani nominis thesaurus, quam apostolus totis uiribus sancti spiritus commendat, cuius nisi patientiae disciplinis eruditur? [9] Dilectio, inquit, magnanimis est: id a patientia sumit; benefica est: malum patientia non facit; non aemulatur: id quidem inpatientiae proprium est; nec proteruum sapit: modestiam de patientia traxit; non inflatur, non proteruit: non enim ad patientiam pertinet; nec sua requirit: suffert sua, dum alteri prosit; nec incitatur: ceterum quid inpatientiae reliquisset? Ideo, inquit, dilectio omnia sustinet, omnia tolerat, utique quia [ipse] patiens. [10] Merito ergo numquam excidet. Nam cetera euacuabuntur consummabuntur: exhauriuntur linguae scientiae prophetiae, permanent autem fides spes dilectio, fides quam Christi patientia induxit, spes quam hominis patientia expectat, dilectio quam Deo magistro patientia comitatur.

 

XIII

[1] Vsque huc de patientia tandem simplici et uniformi et tantum in animo constituta, cum eandem etiam in corpore demerendo domino multipliciter adlaboremus, utpote quae ab ipso domino in corporis quoque uirtute edita est, siquidem rector animus facile communicat spiritus inuecta cum habitaculo suo. [2] Quae igitur negotiatio patientiae in corpore? Inprimis adflictatio carnis, hostia domino placatoria per humiliationis sacrificium, cum sordes cum angustia uictus domino libat, contenta simplici pabulo puroque potu, cum ieiunia coniungit, cum cineri et sacco inolescit. [3] Haec patientia corporis precationes commendat, deprecationes adfirmat; haec aures [Christi] Dei aperit, seueritatem dispergit, clementiam elicit. [4] Sic ille rex Babylonius, offenso domino, cum squalore et paedore septenni, ab humana forma exulasset, immolata patientia corporis sui, et regnum recuperauit et, quod optabilius homini est, satis Deo fecit.

[5] Iam si altiores et feliciores gradus corporalis patientiae digeramus, eadem sanctitati quoque procurat continentia carnis: haec et uiduam tenet et uirginem adsignat et uoluntarium spadonem ad regna caeli leuat.

[6] Quod de uirtute animi uenit in carne perficitur: carnis patientia in persecutionibus denique proeliatur. Si fuga urgeat, incommoda fugae caro militat; si et carcer praeueniat, caro in uinculis, caro in ligno, caro in solo, et in illa paupertate lucis et in illa penuria mundi. [7] Cum uero producitur ad experimentum felicitatis, ad occasionem secundae intinctionis, ad ipsum diuinae sedis ascensum, nulla plus illic quam patientia corporis. Si spiritus promptus, sed caro (sine patientia) infirma, ubi salus spiritus et carnis ipsius? [8] At cum hoc dominus de carne dicit, infirmam pronuntians, quid ei firmandae opus sit ostendit, patientia scilicet, aduersus omnem subuertendae fidei uel puniendae paraturam, ut uerbera, ut ignem, ut crucem bestias gladium constantissime toleret quae prophetae, quae apostoli sustinendo uicerunt.

 

XIV

[1] His patientiae uiribus secatur Esaias et de domino non tacet, lapidatur Stephanus et ueniam hostibus suis postulat. [2] O felicissimum illum quoque, qui omnem patientiae speciem aduersus omnem diaboli uim expunxit, quem non abacti greges, non illae in pecore diuitiae, non filii uno ruinae impetu adempti, non ipsius denique corporis in uulnere cruciatus a patientiae fide domino debita exclusit, quem diabolus totis uiribus frustra cecidit! [3] Neque enim a respectu Dei tot doloribus auocatus ille est, sed constitit nobis in exemplum et testimonium tam spiritu quam carae, tam animo quam corpore patientiae perpetrandae, ut neque damnis saecularium nec amissionibus carissimorum nec corporis quidem conflictationibus succidamus. [4] Quale in illo uiro feretrum Deus de diabolo extruxit, quale uexillum de inimico gloriae suae extulit, cum ille homo ad omnem acerbum nuntium nihil ex ore promeret nisi « Deo gratias », cum uxorem iam malis delassatam et ad praua remedia suadentem execraretur! [5] Quid? ridebat Deus, quid? dissecabatur malus, cum Iob inmundam ulceris sui redundantiam magna aequanimitate destringeret, cum erumpentes bestiolas inde in eosdem specus et pastus refossae carnis ludendo reuocaret! [6] Itaque operarius ille uictoriae Dei, retusis omnibus iaculis temptationum lorica clipeoque patientiae, et integritatem mox corporis a Deo recuperauit et quae amiserat conduplicata possedit. [7] Et si filios quoque restitui uoluisset, pater iterum uocaretur. Sed maluit in illo die reddi sibi: tantum gaudii securus [sit] de domino distulit, sustinuit eam uoluntariam orbitatem, ne sine aliqua patientia uiueret!

 

XV

[1]  Adeo satis idoneus patientiae sequester Deus: si iniuriam deposueris penes eum, ultor est; si damnum, restitutor est; si dolorem, medicus est; si mortem, resuscitator est. Quantum patientiae licet, ut Deum habeat debitorem! [2] Nec inmerito [enim]. Omnia enim placita eius tuetur, omnibus mandatis eius interuenit: fidem munit, pacem gubernat, dilectionem adiuuat, humilitatem instruit, paenitentiam expectat, exhomologesin adsignat, carnem regit, spiritum seruat, linguam frenat, manum continet, temptationes inculcat, scandala pellit, martyria consummat; [3] pauperem consolatur, diuitem temperat, infirmum non extendit, ualentem non consumit, fidelem delectat, gentilem inuitat; seraum domino, dominum Deo commendat, feminam exornat, uirum adprobat; amatur in puero, laudatur in iuuene, suspicitur in sene; in omni sexu, in omni aetate formosa est!

[4] Age iam, si et effigiem habitumque eius conprehendamus? Vultus illi tranquillus et placidus, frons pura nulla maeroris aut irae rugositate contracta; remissa aeque in laetum modum supercilia, oculis humilitate, non infelicitate deiectis; [5] os taciturnitatis honore signatum, color qualis securis et innoxiis, motus frequens capitis in diabolum et minax risus; ceterum amictus circum pectora candidus et corpori inpressus, ut qui nec inflatur nec inquietatur. [6] Sedet enim in throno spiritus eius mitissimi et mansuetissimi, qui non turbine glomeratur, non nubilo liuet, sed est tenerae serenitatis, apertus et simplex, quem tertio uidit Helias. Nam ubi Deus, ibi et alumna eius, patientia scilicet. [7] Cum ergo spiritus Dei descendit, indiuidua patientia comitatur eum. Si non cum spiritu admiserimus, in nobis morabitur semper? Immo nescio an diutius perseueret: sine sua comite ac ministra omni loco ac tempore angatur necesse est; quodcumque inimicus eius inflixerit solus sustinere non poterit, carens instrumento sustinendi!

 

XVI

[1] Haec patientiae ratio, haec disciplina, haec opera, caelestis et uerae scilicet: Christiana non, ut illa patientia gentium terrae, falsa probrosa. [2] Nam ut in isto quoque domino diabolus aemularetur, quasi plane ex pari (nisi quod ipsa diuersitas mali et boni aequaliter magnitudinis par est), docuit et suos patientiam propriam, [3] illam dico quae maritos dote uenales aut lenociniis negotiantes uxorum potestatibus subicit, quae aucupandis orbitatibus omnem coacti obsequii laborem mentitis adfectionibus tolerat, quae uentris operarios contumeliosis patrociniis, subiectione libertatis gulae, addicit. [4] Talia nationes patientiae studia nouerunt et tanti boni nomen foedis operationibus occupant: patientes riualium et diuitum et inuitatorum, inpatientes solius Dei uiuunt. Sed uiderint sua et sui praesidis patientia, quam subterraneus ignis expectat. [5] Ceterum nos amemus patientiam Dei, patientiam Christi; rependamus illi quam pro nobis ipse dependit, offeramus patientiam spiritus, patientiam carnis, qui in resurrectionem carnis et spiritus credimus!

 

 

 

Library of Ruslan Khazarzar