Tertullianus

De monogamia

I

[1] Haeretici nuptias auferunt, psychici ingerunt; illi nec semel, isti non semel nubunt. Quid agis, lex creatoris? Inter alienos spadones et aurigas tuos tantundem quereris de domestico obsequio quantum de fastidio extraneo; proinde te laedunt qui abutuntur quemadmodum qui non utuntur. [2] Verum neque continentia eiusmodi laudanda, quia haeretica est, neque licentia defendenda, quia psychica est; illa blasphemat, ista luxuriat; illa destruit nuptiarum deum, ista confundit. [3] Penes nos autem, quos Spiritales merito dici facit agnitio spiritalium charismatum, continentia religiosa est cum licentia verecunda; ambae cum creatore sunt: continentia legem nuptiarum honorat, licentia temperat; illa non cogitur, ista regitur; illa arbitrium habet, haec modum. [4] Unum matrimonium novimus sicut unum deum. Magis honorem refert lex nuptiarum, ubi habet et pudorem. [5] Sed psychicis non recipientibus Spiritum ea quae sunt Spiritus non placent. Ita, dum quae sunt Spiritus non placent, ea quae sunt carnis placebunt ut contraria Spiritus. Caro, inquit, adversus spiritum concupiscit et spiritus adversus carnem. [6] Quid autem concupiscet caro quam quae magis carnis sunt? Propter quod et in primordio extranea spiritus facta est; non, inquit, permanebit spiritus meus in istis hominibus in aevum, eo quod caro sint.

 

II

[1] Itaque monogamiae disciplinam in haeresim exprobrant nec ulla magis ex causa Paraclitum negare coguntur, quam dum existimant novae disciplinae institutorem et quidem dirissimae illis, ut iam de hoc primum consistendum sit in generali retractatu, an capiat Paraclitum aliquid tale docuisse, quod aut novum deputari possit adversus catholicam traditionem aut onerosum adversus levem sarcinam. [2] De utroque autem ipse dominus pronuntiavit; dicens enim: Adhuc multa habeo quae, loquar ad vos, sed nondum potestis portare ea; cum venerit spiritus sanctus, ille vos ducet in omnem veritatem, satis utique praetendit edocturum illum, quae et nova existimari possint ut numquam retro edita et aliquanto onerosa ut idcirco non edita. [3] 'Ergo', inquis, 'hac argumentatione quidvis novum et onerosum paraclito adscribi poterit, etsi ab adversario spiritu fuerit.' Non utique; adversarius enim spiritus ex diversitate praedicationis appareret, primo regulam adulterans fidei et ita ordinem adulterans disciplinae, quia cuius gradus prior est, eius corruptela antecedit, id est fidei, quae prior est disciplina: ante quis [4] deo haereticus sit necesse <e>st et tunc de instituto; 4. paraclitus autem multa habens edocere, quae in illum distulit dominus, secundum praefinitionem ipsum primo Christum contestabitur qualem credimus cum toto ordine dei creatoris et ipsum glorificabit et de ipso commemorabit et sic de principali regula illa multa, quae sunt disciplinarum, revelabit fidem dicente pro eis integritate praedicationis, <licet> novis, quia nunc revelantur, licet onerosis, quia nec nunc sustinentur, non alterius tamen Christi quam qui habere se dixit et alia multa quae a paraclito edocerentur, non minus istis onerosa quam illis, a quibus nondum tunc sustinebantur.

 

III

[1] Sed an onerosa monogamia, viderit adhuc impudens infirmitas carnis; an autem nova, de hoc interim constet. Illud enim amplius dicimus: etiamsi totam et solidam virginitatem sive continentiam paraclitus hodie determinasset, ut ne unis quidem nuptiis fervorem carnis despumare permitteret, sic quoque nihil novi inducere videretur, ipso domino spadonibus aperiente regna caelorum ut et ipso spadone, quem spectans et apostolus, propterea et ipse castratus, continentiam mavult. [2] 'Sed salvo', inquis, 'iure nubendi'. Plane salvo et videbimus quousque, nihilominus tamen ex ea parte destructo, qua continentiam praefert. Bonum, inquit, homini mulierem non contingere — <ergo malum est contingere;> nihil enim bono contrarium nisi malum ---- ideoque superesse, ut et qui habeant uxores sic sint quasi non habentes, quo magis qui non habent habere non debeant. [3] Reddit etiam causas, cur ita suadeat, quod innupti de deo cogitent, nupti vero, quomodo in matrimonio quis suo placeat. Et possum contendere non mere bonum esse quod permittitur; quod enim mere bonum est, non permittitur, sed ultro licet; permissio habet causam aliquando et necessitatis. Denique in hac specie non est voluntas permittentis nubere; aliud enim vult: Volo vos, inquit, omnes sic esse quomodo et ego. [4] Et cum ostendit melius esse, quid utique se velle confirmat, quam quod melius esse praemisit? Et ita si aliud quam quod voluit permittit, non voluntate, sed necessitate permittens, non mere bonum ostendit, quod invitus indulsit. Denique cum dicit: Melius est nubere quam uri, quale id bonum intelligendum, quod melius est [et] poena, quod non potest videri melius nisi pessimo comparatum? [5] Bonum illud est, quod per se hoc nomen tenet sine comparatione non dico mali, sed etiam boni alterius, ut, et si alio bono comparatum adumbretur, remaneat nihilominus in boni nomine. Ceterum si per mali collationem cogitur bonum dici, non tam bonum est quam genus mali inferioris, quod ab altiore malo obscuratum ad nomen boni impellitur. [6] Aufer denique condicionem, ut dicas: Melius est nubere quam uri, et quaero, an dicere audeas: 'Melius est nubere', non adiciens, quo melius sit. Ergo iam non melius, et dum non melius, nec bonum, sublata condicione, quae, dum melius illud facit alio, ita bonum haberi cogit. Melius est unum oculum amittere quam duos; si tamen discedas a comparatione utriusque, non erit melius unum oculum habere, quia nec bonum. [7] Quid nunc, si omnem indulgentiam nubendi de suo, id est de humano sensu accommodat, ex necessitate qua diximus, quia melius sit nubere quam uri? Denique conversus ad alteram speciem dicendo: Nuptis autem denuntio, non ego, sed dominus, ostendit illa, quae supra dixerat, non dominicae auctoritatis fuisse, sed humanae aestimationis. [8] At ubi ad continentiam reflectit animos: Volo autem vos sic esse omnes: Puto autem, inquit, et ego spiritum dei habeo, ut, si quid indulserat ex necessitate, id spiritus sancti auctoritate revocaret. [9] Sed et Iohannes monens sic nos incedere debere quemadmodum et dominus, utique etiam secundum sanctitatem carnis admonuit incedere. Adeo manifestius: Et omnis, inquit, qui spem istam in illo habet, castificat se, sicut et ipse castus est. Nam et alibi: Estote sancti, sicut et ille sanctus fuit, scilicet carne; de spiritu enim non dixisset, quia spiritus ultro sanctus agnoscitur nec <ex>spectat sanctitatis admonitionem, quae propria natura est eius; caro autem docetur sanctitatem, quae et in Christo fuit sancta. [10] Igitur si omnia ista oblitterant licentia<m> nubendi et condicione licentiae inspecta et praelatione continentiae imposita, cur non potuerit post apostolos idem spiritus superveniens ad deducendam disciplinam in omnem veritatem per gradus temporum ---- secundum quod Ecclesiastes: Tempus omni rei inquit ---- supremam iam carni fibulam imponere, iam non oblique a nuptiis avocans, sed exerte, cum magis nunc tempus in collecto factum sit annis circiter CLX exinde productis? [11] Nonne ipse apud te retractares, vetus haec disciplina sit, praemonstrata iam tunc in carne domini et in voluntate, dehinc in apostolorum eius tam consiliis quam exemplis? 'olim sanctitati huic destinabamur; nihil novi Paraclitus inducit; quod praemonuit, definit, quod sustinuit, exposcit.' Et nunc recogitans ista facile tibi persuadebis multo magis unicas nuptias competisse Paraclito praedicare, qui potuit et nullas, magisque credendum temperasse illum, quod et abstulisse decuisset. [12] Si, quae velit Christus, intelligas, in hoc quoque Paraclitum agnoscere debes advocatum, quod a tota continentia infirmitatem tuam excusat.

 

IV

[1] Secedat nunc mentio Paracliti ut nostri alicuius auctoris; evolvamus communia instrumenta scripturarum pristinarum. Hoc ipsum demonstratur a nobis neque novam neque extraneam esse monogamiae disciplinam, immo et antiquam et propriam Christianorum, ut Paraclitum restitutorem potius sentias eius quam institutorem. [2] Quod pertineat ad antiquitatem, quae potest antiquior forma proferri quam ipse census generis humani? Unam feminam masculo deus finxit una costa eius decerpta et utique ex pluribus. Sed et in praefatione ipsius operis: Non est, inquit, homini bonum eum solum esse; faciamus adiutorium illi; adiutores enim dixisset, si pluribus eum uxoribus destinasset. [3] Adiecit et legem de futuro, siquidem prophetiae dictum est: Et erunt duo in unam carnem, non tres neque plures; ceterum iam non duo, si plures. Stetit lex; denique perseveravit unio coniugii in auctoribus generis ad finem usque, non quia non erant feminae aliae, sed quia ideo non erant, ne primitiae generis duplici matrimonio contaminarentur. [4] Alioquin si deus voluisset, et esse potuisset; certe de filiarum suarum numerositate sumpsisset, non minus ex ossibus et ex carne sua habens Evam, si hoc pie fieret. [5] At ubi primum scelus homicidium in fratricidio dedicatum, tam dignum secundo loco scelus non fuit quam duae nuptiae; neque enim refert, duas quis uxores singulas habuerit an pariter singulae duos fecerint: idem numerus coniunctorum et separatorum. [6] Semel tamen vim passa institutio dei per Lamech constitit postea in finem usque gentis illius; secundus Lamech nullus exstitit quomodo duabus maritus: negat scriptura, quod non notat. Aliae diluvium iniquitates provocaverunt, semel defensae, quales fuerunt, non tamen septuagies septies, quod duo matrimonia meruerunt. [7] Sed et reformatio secundi generis humani monogamia matre censetur: iterum duo in unam carnem crescere et redundare suscipiunt, Noe et uxor filiique eorum in unicis nuptiis. [8] Etiam in ipsis animalibus monogamia recognoscitur, ne vel bestiae de moechia nascerentur: Ex omnibus, inquit, bestiis ex omni carne duo induces in arcam, ut vivant tecum; masculus et femina erunt; de animalibus volatilibus secundum genus et de omnibus serpentibus terrae secundum genus ipsorum duo ex omnibus introibunt ad te, masculus et femina. [9] Eadem forma et septena ex binis adlegi mandat, ex masculo et femina uno et una. Quid amplius dicam? Immundis quoque alitibus cum binis feminis introire non licuit.

 

V

[1] Haec quantum ad primordiorum testimonium et originis nostrae patrocinium et divinae institutionis praeiudicium. Quae utique lex est, non monimentum, quoniam, si ita factum est a primordio, invenimus nos ad initram dirigi a Christo, sicut in quaestione repudii dicens illud propter duritiam ipsorum a Moyse esse permissum, ab initio autem non ita fuisse, sine dubio ad initium revocat matrimonii individuitatem; ideoque quos deus ab initio coniunxit in unam carnem duos, hodie homo non separabit. [2] Dicit et apostolus scribens ad Ephesios deum proposuisse in semetipso ad dispensationem adimpletionis temporum ad caput, id est ad initium, reciprocare universa in Christo, quae sunt super caelos et super terras in ipso. [3] Sic et duas Graeciae litteras, summam et ultimam, sibi induit dominus, initii et finis concurrentium in se figuras, uti, quemadmodum A ad Ω <usque volvitur et rursus Ω ad A> replicatur, ita ostenderet in se esse et initii decursum ad finem et finis reoursum ad initium, ut omnis dispositio in eo desinens, per quem coepta est, per sermonem scilicet dei, qui[a] caro factus est, proinde desinat, quemadmodum et coepit. [4] Et adeo in Christo omnia revocantur ad initium, ut et fides reversa sit a circumcisione ad integritatem carnis illius, sicut ab initio fuit, et libertas ciborum et sanguinis solius abstinentia, sicut ab initio fuit, et matrimonii individuitas, sicut ab initio fuit, et repudii cohibitio, quod ab initio non fuit; et postremo totus homo in paradisum revocatur, ubi ab initio fuit. [5] Cur ergo vel monogamum illo <non> debeat Adam referre, qui [non] potest tam integrum quam inde dimissus est? Quantum pertinet itaque ad initii restitutionem, id a te exigit et dispositionis et spei tuae ratio, quod ab initio fuit; secundum initium, quod tibi et in Adam censetur <et in Noe recensetur>, elige, in quo eorum initium tuum deputes: in ambobus te sibi monogamiae censura defendit. [6] Sed et si initium transmittit ad finem ut A ad Ω, quomodo finis remittit ad initium <ut Ω ad A>, atque ita census noster transfertur in Christum, animalis in spiritalem, quia non primo, quod spiritale est, sed quod animale, dehinc quod spiritale, proinde videamus, an id ipsum debeas huic quoque censui secundo, an in eandem te formam conveniat novissimus quoque Adam in quam et primus, quando novissimus Adam, id est Christus, innuptus in totum, quod etiam primus Adam ante exilium. [7] Sed donato infirmitati tuae carnis suae exemplo perfectior Adam, id est Christus, eo quoque nomine perfectior qua integrior, volenti quidem tibi spado occurrit in carne; si vero non sufficis, monogamus incurrit in spiritu, unam habens ecclesiam sponsam secundum figuram, quam apostolus <in> illud magnum sacramentum interpretatur, in Christum et ecclesiam, competentes carnali monogamiae per spiritalem. [8] Vides igitur, quemadmodum etiam in Christo nova<n>s censum non possis eum sine monogamiae professione deferre, nisi carne sis, quod spiritu ille est, licet et quod fuit carne, aeque esse debueris.

 

VI

[1] Sed adhuc nobis quaeramus aliquos originis principes. Non placent enim quibusdam monogami parentes Adam et Noe; fortasse nec Christus. Ad Abraham denique provocant, prohibiti patrem alium praeter deum agnoscere. Sit nunc pater noster Abraham: sit et Paulus: In evangelio, inquit, ego vos genui. [2] Etiam Abrahae te filium exhibe; non enim passivus tibi census est in illo: certum tempus est, quo tuus pater est. Si enim ex fide filii deputemur Abrahae, ut apostolus docet dicens ad Galatas: Cognoscitis nempe, quia, qui ex fide, isti sunt filii Abrahae, quando credidit Abraham deo et deputatum est ei in iustitiam? Opinor, adhuc in monogamia, quia in circumcisione nondum. [3] Quodsi postea in utrumque mutatus est, et in digamiam per ancillae concubinatum et in circumcisionem per testamenti signaculum, non potes illum patrem agnoscere nisi tunc, cum deo credidit, siquidem secundum fidem filius eius es, non secundum carnem; aut si posteriorem Abraham patrem sequeris ut et digamum, recipe et circumcisum. [4] Si reicis circumcisum, ergo recusabis et digamum; duas dispositiones eius binis inter se modis diversas miscere non poteris. Digamia cum circumcisione esse orsus est et monogamia cum praeputiatione: recipis digamiam, admitte et circumcisionem; tueris praeputiationem, teneris et monogamiae. [5] Adeo autem monogamiae Abrahae filius es sicut et praeputiati, ut, si circumcidaris iam, non sis filius, quia non eris ex fide, sed ex signaculo fidei in praeputiatione iustificatae. Habens apostolum disce cum Galatis. Proinde etsi digamiam iam tibi intuleris, non es illius, cuius fides in monogamia praecessit. Nam etsi postea pater multarum nationum nuncupatur, sed earum, quae ex fide digamiam praecedente filii habeant deputari Abrahae. [6] Exinde res viderint: aliud sunt figurae, aliud formae, aliud imagines, aliud definitiones: imagines transeunt adimpletae, definitiones permanent adimplendae; imagines prophetant, definitiones gubernant. [7] Quid digamia illa Abrahae portendat, idem apostolus edocet interpretator utriusque testamenti, sicut idem semen nostrum in Isaac vocatum determinat. Si ex libera es, ad Isaac pertines; hic certe unum matrimonium pertulit. [8] Isti itaque sunt, ut opinor, in quibus censeor. Ceteros nescio; quorum si exempla circumspicio, alicuius David etiam per sanguinem nuptias sibi ingerentis, alicuius Salomonis etiam uxoribus divitis, meliora sectari iussus habes et Iosephum uniiugum ---- et hoc nomine audeo dicere patre meliorem ----, habes Moysen dei de proximo arbitrium, habes Aaronem principalem. sacerdotem. [9] Secundus quoque Moyses populi secundi, qui imaginem nostram in promissionem dei induxit, in quo primo nomen domini dedicatum est, non fuit digamus.

 

VII

[1] Post vetera exempla originalium personarum aeque ad vetera transeamus instrumenta legalium scripturarum, ut per ordinem de omni nostra paratura retractemus. Et quoniam quidam interdum nihil sibi dicunt esse cum lege ---- quam Christus non dissolvit, sed adimplevit ----, interdum quae volunt legis arripiunt, plane et nos sic dicimus decessisse legem, ut onera quidem eius, secundum sententiam apostolorum quae nec patres sustinere valuerunt, concessarint, quae vero ad iustitiam spectant, non tantum reservata permaneant, verum et ampliata, ut scilicet redundare possit iu- stitia nostra super scribarum et Pharisaeorum iustititia<m>. [2] <Si> iusti<tia>, utique et pudicitia. Si ergo, quoniam in lege praecipitur, ut quis fratris sui uxorem sine liberis defuncti in matrimonium adsumat ad suscitandum fratri suo semen, idque saepius evenire in unam personam potest secundum callidam illam quaestionem Sadducaeorum, ideo et alias putant permissam frequentiam nuptiarum, intelligere debebunt primo rationem ipsius praecepti et ita scient illam rationem iam cessantem ex eis esse, quae evacuata sint. [3] Necessario succedendum erat in matrimonium fratris sine liberis defuncti, primum, quia adhuc vetus illa benedictio decurrere habebat: Crescite et redundate, dehinc, quoniam patrum delicta etiam de filiis exigebantur, tertio, quoniam spadones et steriles ignominiosi habebantur. [4] Itaque ne proinde maledicti iudicarentur, qui non naturae reatu, sed mortis praeventu orbi decessissent, ideo illis ex suo genere vicaria et quasi postuma suboles supparabatur. At ubi et crescite et redundate evacuavit extremitas temporum inducente apostolo: Superest, ut et qui habent uxores sic sint, ac si non habeant, quia tempus in collectum est, et desinit uva acerba a patribus manducata filiorum dentes obstupefacere ---- unusquisque enim in suo delicto morietur ---- et spadones non tantum ignominia caruerunt, verum et gratiam meruerunt invitati in regna caelorum, sepulta lege succedendi in matrimonium fratris contrarium eius obtinuit non succedendi in matrimoniam fratris. [5] Et ita, ut praediximus, quod cessavit valere cessante ratione non potest alii argumentationem accommodare. Ergo non nubet defuncto viro uxor, fratri utique nuptura, si nupserit; omnes enim nos fratres sumus; et illa nuptura in domino habet nubere, id est non ethnico, sed fratri, quia et vetus lex adimit coniugmm allophylorum. [6] Cum autem et in Levitico cautum sit: Quicumque sumpserit fratris uxorem, immunditia est, turpitudo, sine liberis morietur, sine dubio, dum ille prohibetur denuo nubere, et illa prohibetur non habens nubere nisi fratri. Quomodo ergo apostolo conveniet et legi, quam non in totum impugnat, cum ad epistolam ipsius venerimus, ostendetur. [7] Interim quod pertineat ad legem, magis nobis competunt argumentationes eius; denique prohibet eadem sacerdotes denuo nubere; filiam quoque sacerdotis iubet viduam vel eiectam, si semen non fuerit illi, in domum patris sui regredi et de pane eius ali. Ideo 'si semen non fuerit illi', non ut, si fuerit, denuo nubat ---- quanto magis enim non imbet, si filios habeat? ---- sed ut, si habuerit, a filio potius alatur quam a patre, quo et filius praeceptum dei exsequatur: Honora patrem et matrem. [8] Nos autem Iesus summus sacerdos et magnus patris de suo vestiens, quia qui in Christo tinguntur, Christum induerunt, sacerdotes deo patri suo fecit secundum Iohannem. Nam et illum adolescentem festinantem ad exsequias patris ideo revocat, ut ostendat sacerdotes nos vocari ab eo, quos lex vetabat parentum sepulturae adesse: Super omnem, inquit, animam defunctam sacerdos non introibit et super patrem suum et super matrem suam non contaminabitur. [9] Ergo et hoc nos interdictum observare debemus? Non utique; vivit enim unicus pater noster deus et mater ecclesia et neque mortui sumus, qui deo vivimus, neque mortuos sepelimus, quia et illi vivunt in Christo; certe sacerdotes sumus a Christo vocati, monogamiae debitores ex pristina dei lege, quae nos tunc in suis sacerdotibus prophetavit.

 

VIII

[1] Nunc ad legem proprie nostram, id est evangelium conversi qualibus excipimur exemplis, dum ad sententias pervenimus? Ecce statim quasi in limine duo nobis antistites Christianae sanctitatis occurrunt, monogamia et continentia, alia pudica in Zacharia sacerdote, alia integra in Iohanne antecursore, alia placans deum, alia praedicans Christum, alia totum praedicans sacerdotem, alia plus praeferens quam prophetam, scilicet eum, qui non tantum praedicaverit aut demonstraverit coram, verum etiam baptizaverit Christum. [2] Quis enim corpus domini dignius initiaret quam eiusmodi caro, qualis et concepit illud et peperit? Et Christum quidem virgo enixa est, semel nuptura post partum, ut uterque sanctitatis titulus in Christi censu dispungeretur per matrem et virginem et univiram. [3] At ubi infans templo exhibetur, quis illum in manus suscipit, quis in spiritu primus agnoscit? Vir iustus et cautus et utique non digamus, vel ne dignius mox a femina Christus praedicaretur vetere vidua et univire, quae et templo dedita satis in semetipsa portendebat, quales spiritali templo, id est ecclesiae, debeant adhaerere. [4] Tales arbitros infans dominus expertus non alios habuit et adultus. Petrum solum invenio maritum per socrum, monogamum praesumo per ecclesiam, qua super illum omnem gradum ordinis sui de monogamis erat collocatura. [5] Ceteros cum maritos non invenio, aut spadones intelligam necesse est aut continentes. Nec enim, si penes Graecos communi vocabulo censentur mulieres et uxores pro consuetudinis facilitate ---- ceterum est proprium vocabulum uxorum ----, ideo Paulum sic interpretabimus, quasi uxores demonstret apostolos habuisse. [6] Si enim de matrimoniis disputasset ---- quod in sequentibus facit, ubi magis apostolus aliquod exemplum nominare potuisset ----, recte videretur dicere: Non enim habemus potestatem uxores circumducendi sicut ceteri apostoli et Cephas? [7] At ubi ea subiungit, quae de victuaria exhibitione abstinentiam eius ostendunt dicentis: Non enim habemus potestatem manducandi et bibendi?, non uxores demonstrat ab apostolis deductas, quas et qui non habent, potestatem tamen manducandi et bibendi habent, sed simpliciter mulieres, quae illis eodem instituto quo et dominum comitantes ministrabant. [8] Iam vero si Christus reprobat scribas et Pharisaeos sedentes in cathedra Moysi nec facientes quae docerent, quale est, ut et ipse super cathedram suam collocaret, qui sanctitatem carnis praecipere magis, non etiam obire meminissent, quam illis omnibus modis insinuaret et docendam et agendam? [9] in primis de suo exemplo, tunc de ceteris argumentis, cum puerorum dicit esse regna caelorum, cum consortes illis facit alios post nuptias pueros, cum ad simplicitatem columbae provocat, avis non tantum innocuae, verum et pudicae, quam unam unus masculus novit, cum Samaritanae maritum negat, ut adulterum ostendat numerosum maritum, [10] cum in revelatione gloriae suae de tot sanctis et prophetis Moysen et Heliam secum mavult, alterum monogamum, alterum spadonem ---- non enim aliud fuit Helias quam Iohannes, qui in virtute et spiritu venit Heliae ----, cum ille vorator et potator homo, prandiorum et cenarum cum publicanis et peccatoribus frequentator semel apud unas nuptias cenat multis utique nubentibus; totiens enim voluit celebrare eas, quotiens et esse.

 

IX

[1] Sed hae argumentationes potius existimentur de coniecturis coactae, si non et sententiae astiterint, quas dominus emisit in repudii retractatu, quod permissum aliquando iam prohibet, inprimis quia ab initio non fuit sicut matrimonii numeras, tunc quia quos deus coniunxit, homo non separabit, scilicet ne contra dominum faciat. [2] Solus enim ille separabit, qui et coniunxit; separabit non autem per duritiam repudii, quam exprobrat compescit, sed per debitum mortis, siquidem unus ex passeribus duobus non cadit in terram sine patris voluntate. [3] Igitur si quos deus coniunxit, homo non separabit repudio, ecquid consentaneum est, ut, quos separavit morte, homo novo coniungat matrimonio, proinde contra dei voluntatem iuncturus separationem atque si separasset coniunctionem? [4] Hoc quantum ad dei voluntatem non destruendam et initii formam restruendam. Ceterum et alia ratio conspirat, immo non alia, sed quae initii formam imposuit et voluntatem dei movit ad prohibitionem repudii, quoniam qui dimiserit uxorem suam praeter ex causa adulterii, facit eam adulterari, et qui dimissam a viro duxerit, adulteratur utique. [5] 'Non et nubere legitime [non] potest repudiata et, si quid taliter commiserit sine matrimonii nomine, non capit elogium adulterii, qua adulterium in matrimonio crimen est?' Deus aliter censuit, citra quam homines, ut in totum sive per nuptias sive vulgo alterius viri admissio adulterium pronuntietur, immo <. . .>. [6] Ideo videamus enim, quid sit matrimonium apud deum, et ita cognoscemus, quid aeque adulterium. Matrimonium est, cum deus duos iungit in unam carnem aut iunctos deprehendens in eadem carne coniunctione<m> signavit; adulterium est, cum quoquo modo disiunctis duobus alia caro, immo aliena misceatur, de qua dici non possit: Haec est caro ex carne mea et hoc os de ossibus meis. [7] Semel enim hoc et factum et pronuntiatum sicut ab initio ita et nunc in aliam carnem non potest convenire. Itaque sine causa dices deum vivo marito nolle repudiatam alii viri iungi, quasi mortuo velit, quando, si mortuo non tenetur, proinde nec vivo; [8] tam in repudio matrimonium dirimente quam morte non tenebitur ei, cui, per quod tenebatur, abreptum est. Cui ergo tenebitur, nihil de eo interest, vivo an mortuo a viro nubat; neque enim illo delinquit, sed in semetipsam: [9] Omne delictum, quod admiserit homo, extra corpus est; qui autem adulteratur, in corpus suum delinquit. Adulteratur autem, sicut praestruximus, qui aliam carnem sibi immiscet super illam pristinam, quam deus aut coniunxit in duos aut coniunctam deprehendit. [10] Ideoque abstulit repudium, quod ab initio non fuit, ut, quod ab initio fuit, muniat, duorum in unam carnem. perseverantiam, ne necessitas vel occasio tertiae concarnationis irrumpat, ei soli causae permittens repudium, si forte praevenerit, cui praecavetur. [11] Adeo autem repudium a primordio non fuit, ut apud Romanos post annum sexcentesimum urbis conditae id genus duritiae commissum denotetur. Sed illi etiam non repudiantes adulteria commiscent; nobis, et si repudiemus, ne nubere quidem licebit.

 

X

[1] Video iam hinc nos apostolum provocantem. Ad cuius sensum facilius perspiciendum tanto instantius praeculcandum est mulierem magis defuncto marito teneri, quominus alium virum admittat. Recogitemus enim repudium aut discordia fieri aut discordiam facere, mortem vero ex lege, non ex hominis offensa evenire idque omnram esse debitum, etiam non maritorum. [2] Igitur si repudiata, quae per discordiam et iram et odium et causas eorum, iniuriam vel contumeliam vel quamlibet querelam, et anima et corpore separata est, tenetur inimico, ne dicam marito, quanto magis illa, quae neque suo neque mariti vitio, sed dominicae legis eventu matrimonio non separata, sed relicta, eius erit etiam defuncti, cui etiam defuncto concordiam debet? [3] A quo repudium non audiit, non divertit; cui repudium non scripsit, cum ipso est; quem amisisse noluit, retinet; habet secum animi licentiam, qui omnia homini, quae non habet, imaginario fructu repraesentat. [4] Ipsam denique interrogo feminam: 'Dic mihi, soror, in pace praemisisti maritum tuum?' Quid respondebit? An in discordia? Ergo hoc magis evincta est, cum quo habet apud deum causam; non discessit, quae tenetur. Sed in pace? Ergo perseveret in ea cum illo necesse est, quem iam repudiare non poterit, nec sic quidem nuptura, si repudiare potuisset. [5] Enimvero et pro anima eius orat et refrigerium interim adpostulat ei et in prima resurrectione consortium et offert annuis diebus dormitionis eius. [6] Nam haec nisi fecerit, <quomodo potuit,> vere repudiavit, quantum in ipsa est, et quidem hoc iniquius, quanto [quomodo potuit] <iam aequius, si> quia non potuit, et hoc indignius, quanto iam [in]dignius, si quia non meruit. [7] Aut numquid nihil erimus post mortem secundum aliquem Epicuram et non secundum Christum? Quodsi credidimus mortuorum resurrectionem, utique tenebimur, cum quibus resurrecturi sumus rationem de alterutro reddituri. Si autem in illo aevo neque nubent neque nubentur, sed erunt aequales angelis, non ideo non tenebimur coniugibus defunctis, quia non erit restitutio coniugii? [8] Atquin eo magis tenebimur, quia in meliorem statum destinamur, resurrecturi in spiritale consortium, agnituri quam nosmetipsos quam et nostros. Ceterum quomodo gratias deo in aeternum canemus, si non manebit in nobis sensus et memoria debiti huius? Substantia, non conscientia reformabimur? [9] Ergo qui cum deo erimus, simul erimus, dum omnes apud deum unum ---- licet merces varia, licet multae mansiones penes patrem eundem ----, uno denario eiusdem mercedis operati, id est vitae aeternae, in qua magis non separabit quos coniunxit deus, qui in ista minore vita separari vetat. [10] Cum ita sint, quomodo alii viro vacabit, quae suo etiam in futurum occupata est? ---- utrique autem sexui loquimur, etsi ad alterum sermo est, quia una omnibus disciplina praeest; ---- aliud habebit in spiritu aliud et in carne? Hoc erit adulterium, unius feminae in duos viros conscientia. [11] Si alter a carne disiunctus est, sed in corde remanet, illic, ubi etiam congregatus sine carnis congressu et adulterium ante perficit<ur> ex concupiscentia et matrimonium ex voluntate, usque adhuc maritus est, ipsum. illud possidens, per quod et factus est, id est animum, in quo si et alius habitabit, hoc erit crimen. [12] Ceterum non est exclusus, si a viliore commercio carnis discessit: honoratior maritus est, quanto mundior factus est.

 

XI

[1] Ut igitur in domino nubas secundum et apostolum ---- si tamen vel hoc curas ----, qualis es id matrimonium postulans, quod eis a quibus postulas non licet habere, ab episcopo monogamo, a presbyteris et diaconis eiusdem sacramenti, a viduis, quarum sectam in te recusasti? [2] Et illi plane sic dabunt viros et uxores quomodo bucellas ---- hoc enim est apud illos: Omni petenti te dabis ---- et coniungent vos in ecclesia virgine, unius Christi unica sponsa, et orabis pro maritis tuis, novo et vetere? [3] Elige, cui te adulteram praestes; puto, ambobus. Quodsi sapias, taceas defuncto; repudium sit illi silentium tuum, alienis iam dotalibus scriptum. Hoc modo novum promereberis maritum, si veteris obliviscaris: debes magis illi placere, propter quem deo placere non maluisti. [4] Haec psychici volunt apostolum probasse aut in totum non recogitasse, cum scriberet: Mulier vincta est, in quantum temporis vivit vir eius; si autem mortuus fuerit, libera est: cui vult nubat, tantum in domino. Ex hoc enim capitulo defendunt licentiam secundi matrimonii, immo et plurimi, si secundi; quod enim semel esse desiit, omni obnoxium est numero. [5] Quo autem sensu apostolus scripserit, ita relucebit, si prius constet non hoc illum sensu scripsisse, quo psychici utuntur; constabit autem, si quis ea recordetur, quae huic capitulo diversa sunt et apud doctrinam et apud voluntatem et apud propriam ipsius Pauli disciplinam. [6] Si enim secundas nuptias remittit, quae ab initio non fuerunt, quomodo affirmat omnia ad initium recolligi in Christo? Si vult nos iterare coniugia, quomodo semen nostrum in Isaac semel marito auctore defendit? [7] Quomodo totum ordinem ecclesiae de monogamis disponit, si non haec disciplina praecedit in laicis, ex quibus ecclesiae ordo proficit? Quomodo in matrimonio adhuc positos a fructu matrimonii avocat dicens in collectum esse tempus, si per mortem matrimonio elapsos iterum in matrimonium revocat? [8] Haec si diversa sunt ei capitulo, de quo agitur, constabit, ut diximus, non hoc illum sensu scripsisse, quo psychici utuntur, quia facilius est, ut aliquam rationem habeat unum illud capitulum, quae cum ceteris <s>apiat, quam ut apostolus diversa inter se docuisse videatur. [9] Eam rationem in ipsa materia poterimus recognoscere. Quae ista materia apostolo fuit scribendi talia? Tirocinium novae et quam maxime orientis ecclesiae, quam lacte scilicet educabat, nondum solido cibo validioris doctrinae, adeo ut prae illa infantia fidei ignorarent adhuc, quid sibi agendum esset circa carnis et sexus necessitatem. [10] Cuius etiam ipsas species ex rescriptis intelligimus: cum dicit: De his autem quae scribitis: bonum est homini mulierem non attingere; propter fornicationes autem unusquisque uxorem suam habeat, ostendit fuisse qui in matrimonio a fide deprehensi verebantur, ne non liceret illis matrimonio suo exinde uti, quia in carnem sanctam Christi credidissent. [11] Et tamen secundum veniam concedit, non secundum imperium, id est indulgens, non praecipiens ita fieri. Ceterum malebat omnes id esse quod et ipse. Proinde et de repudio rescribens demonstrat quosdam de isto quoque cogitasse, vel maxime, quia et in ethnicis matrimoniis non putabant post fidem perseverandum. [12] Quarebant et de virginibus consilium ---- praeceptum enim domini non erat ----: bonum esse homini, si sic permaneat, utique quomodo a fide fuerit inventus: Vinctus es enim uxori? ne quaesieris solutionem; solutus es ab uxore? ne quaesieris uxorem. Si autem acceperis uxorem, non deliquisti, quia ante fidem soluto ab uxore non numerabitur post fidem secunda uxor, quae post fidem prima est. [13] A fide enim etiam ipsa vita nostra censetur. Sed hic parcere se dicit illis; alioquin pressuram carnis subsecuturam prae angustiis temporum impedimenta matrimonii recusantibus; quin potius de domino sollicitudinem habendam promerendo quam de marito. Et ita revocat, quod permisit. [14] Sic ergo in eodem ipso capitulo, quo definivit unumquemque, in qua vocatione vocabitur, in ea perseverare debere, adiciens: Mulier vincta est, quamdiu vivit vir eius; si autem dormierit, libera est: cui volet nubat, tantum in domino, hanc quoque eam demonstrat intelligendam, quae et ipsa sic fuerit inventa soluta a viro, quomodo et vir solutus ab uxore, per mortem utique, non per repudium facta solutione, quia repudiatis non permitteret nubere adversus pristinum praeceptum. [15] Itaque et mulier, si nupserit, non delinquit, quia nec hic secundus maritus deputabitur, qui est a fide primus, et adeo sic est, ut propterea adiecerit: Tantum in domino, quia de ea agebatur, quae ethnicum habuerat et amisso eo crediderat, ne scilicet etiam post fidem ethnico se nubere posse praesumeret, licet nec hoc psychici curent. [16] Sciamus plane non sic esse in Graeco authentico, quomodo in usum exiit per duarum syllabarum aut callidam aut simplicem eversionem: Si autem dormierit vir eius, quasi de futuro sonet ac per hoc videatur ad eam pertinere, quae iam in fide virum amiserit. [17] Hoc quidem si ita esset, in infinitum emissa licentia totiens virum dedisset, quotiens amissus esset, sine ullo pudore nubendi etiam ethnicos congruente[s]. Sed si ita esset quasi de futuro: 'si cuius maritus mortiras fuerit', tantundem et futurum ad eam pertineret, cuius ante fidem morietur maritus. Quavis accipe, dum cetera non evertas. [18] Nam cum et illa sententiae <prae>cedant: Servus vocatus es? ne curaveris; in praeputi<o voc>atus es? ne circumcidaris; circumcisus vocatus es? ne adduxeris ---- quibus concurrit: Vinctus es uxori? ne quaesieris solutionem; solutus es ab uxore? ne quaesieris uxorem ----, satis manifestum est ad eos haec pertinere, qui in nova et recenti vocatione constituti de his consulebant, in quibus a fide fuerant deprehensi. [19] Haec erit interpretatio capituli istius, de hoc examinanda, an et tempori et causae et tam exemplis et argumentis praecedentibus quam et sententiis et sensibus subsequentibus et in primis an ipsius apostoli et consilio proprio congruat et instituto; nihil enim custodiendum est, quam ne diversus sibi deprehendatur.

 

XII

[1] Audi et aliam subtilissimam e contrario argumentationem. 'Adeo', inquiunt, 'permisit apostolus iterare conubium, ut solos qui sint in clero monogamiae iugo adstrinxerit; quod enim quibusdam praescribit, id non omnibus praescribit.' [2] Numquid ergo et quod omnibus praecipit, solis episcopis non praescribit, si, quod episcopis praescribit, non et omnibus praecipit? An ideo omnibus, quia et episcopis, et ideo episcopis, quia et omnibus? Unde enim episcopi et clerus? Nonne de omnibus? [3] Si non omnes monogamiae tenentur, unde monogami in clerum? An ordo aliquis seorsum debebit institui monogamorum, de quo allectio fiat in clerum? [4] Sed cum extollimur et inflamur adversus cleram, tunc unum omnes sumus, tunc omnes sacerdotes, quia sacerdotes nos deo et patri fecit; cum ad peraequationem disciplinae sacerdotalis provocamur, deponimus infulas et pares <non> sumus. [5] De ecclesiasticis ordinibus agebatur, quales ordinari oporteret. Oportebat igitur omnem communis diseiplinae formam sua fronte proponi, edictum quodammodo futurum universis impressioni, quo magis sciret plebs eum ordinem sibi observandum, qui faceret praepositos, et ne vel ipse honor aliquid sibi ad licentiam quasi de privilegio loci blandiatur. [6] Prospiciebat spiritus sanctus dicturos quosdam: 'Omnia licent episcopis', sicut ille vester Utinensis nec Scantiniam timuit. Quot enim ex digamia praesident apud vos, insultantes utique apostolo, certe non erubescentes, cum haec sub illis leguntur! [7] Age iam, qui putas acceptionem monogamiae de episcopis factam, recede <et> a reliquis tuis titulis disciplinae, qui cum monogamia episcopis ascribuntur: noli esse irreprehensibilis, sobrius, bene moratus, ornatus, hospitalis, docibilis, quin vero et vino deditus et [manu promptus ad caedendum et] pugnax et pecuniae amans et domum non regens nec filiorum curans disciplinam, sed nec ab extraneis famam bonam sectans. [8] Si enim suam habent episcopi legem circa monogamiam, etiam cetera, quae monogamiae accedere oportebit, episcopis erunt scripta, laicis vero, quos monogamia non convenit, cetera quoque aliena sunt. Evasisti, psychice, si velis, vincula disciplinae totius; praescribe constanter non omnibus praecipi, quae quibusdam sint praecepta. [9] Aut si cetera quidem communia sunt, monogamia vero solis episcopis imposita est, numquid illi soli Christiani pronuntiandi, in quos tota disciplina collata est?

 

XIII

[1] 'Sed et Timotheo scribens vult iuvenculas nubere, filios suscipere, matres familias agere.' Ad eas dirigit, quales supra denotat, iuvenculas viduas, quae in viduitate deprehensae et aliquamdiu assectatae, postquam in deliciis habuerunt Christum, nubere volunt, habentes iudicium, quod primam fidem resciderunt, illam scilicet, a qua in viduitate inventae et professae eam non perseverant. [2] Propter quod vult eas nubere, ne primam fidem susceptae viduitatis postea rescindant, non ut totiens nubant, quotiens in viduitate temptanda, immo et in deliciis habita noluerint perseverare. [3] Legimus et ascribentem Romanos eum: Quae, autem sub viro est mulier, viventi viro vincta est; si autem obierit, evacuata est a lege viri. Nempe ergo vivente viro adulterare putabitur, si facto fuerit alii viro; si vero obierit vir, liberata est a lege, quod non sit adultera, facta alii viro. [4] Sed et sequentia recognosce, quo sensus iste, qui tibi blanditur, evadat. Itaque, inquit, fratres mei, mortificamini et vos legi per corpus Christi, ut efficiamini alteri, ei scilicet, qui a mortuis resurrexit, uti fructum feramus deo. Cum enim eramus in carne, passiones delictorum, quae per legem, efficiebantur in membris nostris ad fructum ferendum morti; nunc autem evacuati sumus a lege, mortui, in quo tenebamur, ad serviendum [deo] in novitate spiritus et non in vetustate litterae. [5] Igitur si mortificari nos iubet legi per corpus Christi, quod est ecclesia, quae spiritu novitatis constat, non per litteram vetustatis, id est legis, auferens te a lege, quae <non> tenet uxorem marito defuncto, quominus alii viro fiat, ad contrariam te redigit condicionem, ne amisso viro nubas; [6] quantumque non deputareris adultera, alteri viro facta post mortem mariti, si adhuc in lege agere deberes, tanto ex diversitate condicionis adulterii praeiudicat te post mortem mariti alii nubentem: quia iam mortificare legi, non potest tibi licere, cum recessisti ab ea, apud quam tibi licebat.

 

XIV

[1] Nunc <si> et absolute apostolus permisisset in fide amisso matrimonio nubere, proinde fecisset quemadmodum et cetera, quae adversus formam regulae suae pro condicione temporum gessit, circumcidens Timotheum propter superducticios falsos fratres et rasos quosdam inducens in templum propter observationem Iudaeorum, ille qui Galatas in lege volentes agere castigat. [2] Sed ita res exigebant, ut omnibus omnia fieret, quo omnes lucrifaceret, parturiens illos, donec formaretur Christus in ipsis, et calefaciens tamquam nutrix parvulos fidei, docendo quaedam per veniam, non per imperium ---- aliud est enim indulgere, aliud iubere ----, proinde temporalem licentiam permittens denuo nubendi propter infirmitatem carnis quemadmodum Moyses repudiandi propter duritiam cordis. [3] Et hic itaque reddemus supplementum sensus istius. Si enim Christus abstulit, quod Moyses praecepit, quia ab initio non fuit sic, nec sic ideo ab alia virtute venisse reputabitur Christus, cur non et Paracletus abstulerit, quod Paulus indnlsit, quia et secundum matrimonium ab initio non fuit, nec ideo suspectus habendus sit quasi spiritus alienus, tantum ut deo et Christo dignum sit, quod superducitur? [4] Si deo et Christo dignum fuit duritiam cordis tempore expleto compescere, cur non dignius sit et deo et Christo infirmitatem carnis tempore iam collectiore discutere? Si iam iustum est matrimonium non separari, utique et non iterari honestum est. Denique apud saeculum utrumque in bona disciplina deputatur, aliud concordiae nomine, aliud pudicitiae. [5] Regnavit duritia cordis usque ad Christum, regnaverit et infirmitas carnis usque ad Paracletum; nova lex abstulit repudium ---- habuit et, quod auferret ---- et nova prophetia secundum matrimonium, non minus repudium prioris. [6] Sed facilius duritia cordis Christo cessit quam infirmitas carnis; plus haec sibi Paulum defendit quam illa Moysen, si tamen defendit, cum indulgentem eum captat, praescribentem recusat, quae potiores sententias et perpetuas voluntates eius eludit, quae non sinit nos hoc apostolo praestare quod mavult. [7] Et quousque infirmitas ista impudentissima in expugnando meliora perseverabit? Tempus eius donec Paracletus operaretur, fuit, in quem dilata sunt a domino, quae tunc sustinere non poterant, quae iam nemini competit portare non posse, quia, per quem datur portare posse, non deest. [8] Quamdiu causabimur carnem, quia dixit dominus: Caro infirma? Sed praemisit et: Spiritus promptus, ut vincat spiritus carnem, ut cedat quod infirmum est fortiori. Nam et: Qui potest capere, capiat inquit, id est qui non potest discedat; discessit et ille dives, qui non ceperat substantiae dividendae egenis praeceptum, et dimissus est sententiae suae a domino. [9] Nec ideo duritia imputabitur Christo de arbitrii cuiuscumque liberi vitio: Ecce, inquit, posui ante te bonum et malum; elige quod bonum est; si non potes, quia non vis ---- posse enim te, si velis, ostendit, quia tuo arbitrio utrumque proposuit ----, discedas oportet ab eo, cuius non facis voluntatem.

 

XV

[1] Quae igitur hic duritia nostra, si non facientibus voluntatem dei renuntiamus? quae haeresis, si secundas nuptias ut illicitas iuxta adulterium iudicamus? Quid est enim adulterium quam matrimonium illicitum? [2] Notat apostolus eos, qui in totum nubere prohibebant, qui et de cibis interdicebant, quos deus condidit. Nos vero non magis nuptias auferimus, si secundas recusamus, quam cibos reprobamus, si saepius ieiunamus. Aliud est auferre, aliud temperare, aliud est legem non nubendi ponere, aliud est modum nubendi statuere. [3] Plane, qui exprobrant nobis duritiam vel haeresim in hac causa aestimant. si in tantum fovent carnis mei <in>firmitatem, ut in nubendo frequenter sustinendam putant, cur illam in alia causa neque sustinent neque venia fovent, cum tormentis expugnata est in negationem? [4] Utique enim illam magis excusari capit, quae in proelio cecidit quam quae in cubiculo, quae in eculeo succubuit quam quae in lectulo, quae crudelitati cessit quam quae libidini, quae gemens devicta est quam quae subans. Sed illam quidem a communicatione depellunt, quia non sustinuit in finem, hanc vero suscipiunt, quasi et haec sustinuerit in finem. [5] Propone, quid utraque non sustinuerit in finem, et invenies eius causam honestiorem, quae saevitiam quam quae pudicitiam sustinere non potuit. Et tamen nec cruentam defectionem infirmitas carnis excusat, nedum impudicam.

 

XVI

[1] Rideo autem, cum infirmitas carnis opponitur, quae summa fortitudo dicenda est. Iterum nubere virium res est; resurgere in opera carnis de continentiae otio substantia est laterum. Talis infirmitas et tertio et quarto et usque septimo forsitan matrimonio sufficit, ut quae totiens fortior quotiens fuerit infirmior, habitura iam non apostolum auctorem, sed Hermogenem aliquem, plures solitum mulieres ducere quam pingere. [2] Materia enim in illo abundat, unde et animam esse praesumens multo magis spiritum a deo non habet, iam nec psychicus quia non de afflatu dei psychicus. [3] Quid, si inopiam quis causetur, ut carnem suam aperte prostitutam profiteatur exhibitionis causa nubentem, oblitus de victu et vestitu non esse cogitandum? Habet deum etiam corvorum educatorem, etiam florum excultorem. [4] Quid, si solitudinem domus ostendat? Quasi una mulier frequentiam praestet homini ad fugam proximo. Habet viduam utique, quam assumat licebit: non unam huius generis uxorem, sed iam plures habere concessum est. [5] Quid, si de posteritate quis cogitet isdem animis quibus oculis uxor Loth, ut ideo quis repetat matrimonrum, quia de priore liberos non habuit? Heredes scilicet Christianus quaeret, saeculi totius exheres: habet fratres, habet ecclesiam matrem. [6] Aliud est, si et apud Christum legibus Iuliis agi credunt et existimant caelibes et orbos ex testamento dei solidum capere non posse. Nubant igitur huiusmodi in finem usque, ut in ista confusione carnis sicut Sodoma et Gomorra et diluvii dies ab illo ultimo exitu saeculi deprehendantur. [7] Adiciant tertium dictum: Manducemus et bibamus et nubamus, cras enim moriemur, non recogitantes vae illud praegnantibus et lactantibus multo gravius et amarius eventurum in concussione totius mundi, quam evenit in vastatione unius particulae Iudae. [8] Satis opportunos novissimis temporibus fructus iteratis matrimoniis colligant: ubera fluitantia et uteros nauseantes et infantes pipiantes; parent antichristo, in quo libidinosius saeviat; adducet illis carnifices obstetrices.

 

XVII

[1] Habebunt plane, Christo quod legent speciosum privilegium, carnis usquequaque imbecillitatem. Sed hanc iudicabunt iam non Isaac monogamus pater noster nec Iohannes aliqui Christi spado nec Iudith [nec] filia Merari nec tot alia exempla sanctorum: solent ethnici iudices destinari. [2] Exsurget regina Carthaginis et decernet in Christianas, quae profuga et in alieno solo et tantae civitatis cum maxime formatrix, cum regis nuptias ultro optasse debuisset, ne tamen secundas eas experiretur, maluit e contrario uri quam nubere. [3] Assidebit et illi matrona Romana, quae etsi per vim nocturnam nihilo minus alium virum experta maculam carnis suo sanguine abluit, ut monogamiam in semetipsam vindicaret. Fuerunt et quae pro viris mori mallent quam post viros nubere. [4] Idolis certe et [in] monogamia et viduitas apparent: Fortunae Muliebri coronam non imponit nisi univiris sicut Matri Matutae; pontifex maximus et flaminica semel nubunt; Cereris sacerdotes viventibus etiam viris et consentientibus amica separatione viduantur. [5] Sunt et quae de tota continentia iudicent nos, virgines Vestae et Iunonis Achaicae et Dianae Scythicae et Apollinis Pythii; etiam bovis illius Aegyptii antistites de continentia infirmitatem Christianorum iudicabunt. [6] Embesce, caro, quae Christum induisti! Sufficiat tibi semel nubere, in quod a primordio facta es, in quod e fini revocaris. Redi in Adam vel priorem, si in novissimum non potes; semel gustavit ille de arbore, semel concupiit, semel pudenda protexit, semel deo erubuit, semel ruborem suum abscondit, semel de paradiso sanctitatis exulavit, semel exinde nupsit. [7] Si in illo fuisti, habes tuam formam, si in Christum transisti, melior esse debebis. Exhibe te tertium Adam et hunc digamum et tunc poteris esse, quod inter duos non potes.

 

 

 

Library of Ruslan Khazarzar