Tertullianus

De poenitentia

I

[1] Paenitentiam hoc genus homines quod et ipsi retro fuimus, caeci sine domini lumine, natura tenus norunt passionem animi quandam esse quae obveniat de offensa sententiae prioris. [2] Ceterum a ratione eius tantum absunt quantum ab ipso rationis auctore. Quippe res dei ratio quia deus omnium conditor nihil non ratione providit disposuit ordinavit nihilque non ratione tractari intellegique voluit. [3] Igitur ignorantes quique deum rem quoque eius ignorent necesse est quia nullius omnino thesaurus extraneis patet. Itaque universam vitae conversationem sine gubernaculo rationis transfretantes inminentem saeculo procellam evitare non norunt. [4] Quam autem in paenitentiae actu inrationabiliter deversentur, vel uno isto satis erit expedire cum illam etiam in bonis factis suis adhibent. Paenitet fidei amoris simplicitatis liberalitatis patientiae misericordiae: [5] prout quid in ingratiam cecidit, semetipsos execrantur quia benefecerint, eamque maxime paenitentiae speciem quae optimis operibus inrogatur in corde figunt meminisse curantes ne quid boni rursus praestent. Contra paenitentiae malorum levius incubant: denique facilius per eandem delinquunt quam per eandem recte faciunt.

 

II

[1] Quodsi dei ac per hoc rationis quoque compotes agerent, merita primo paenitentiae expenderent nec umquam eam ad augmentum perversae emendationis adhiberent; modum denique paenitendi temperarent quia et delinquendi tenerent, timentes dominum scilicet. [2] Sed ubi metus nullus, emendatio proinde nulla; ubi emendatio nulla, paenitentia necessario vana, quia caret fructu suo cui eam deus seuit, id est hominis salute. [3] Nam deus post tot ac tanta delicta humanae temeritatis a principe generis Adam auspicata, post damnatum hominem cum saeculi dote, post eiectum paradiso mortique subiectum, cum rursus ad suam misericordiam maturuisset, iam inde in semetipso paenitentiam dedicavit, rescissa sententia irarum pristinarum ignoscere pactus operi et imagini suae. [4] Itaque et populum sibi congregavit et multis bonitatis suae largitionibus fovit et ingratissimum totiens expertus, ad paenitentiam semper hortatus ei praedicandae universorum prophetarum emisit ora: mox gratiam pollicitus quam in extremitatibus temporum per spiritum suum universo orbi inluminaturus esset, praeire intinctionem paenitentiae iussit, si, quos per gratiam vocaret ad promissionem semini Abraham destinatam, per paenitentiae subsignationem ante conponeret. [5] Non tacet Iohannes paenitentiam initote dicens: iam enim salus nationibus adpropinquabat, dominus scilicet adferens secundum dei promissum. [6] Cui praeministram paenitentiam destinarat purgandis mentibus praepositam, uti, quidquid error vetus inquinasset, quidquid in corde hominis ignorantia contaminasset, id paenitentia averrens et eradens et foras abiciens mundam pectoris domum superventuro spiritui sancto paret quo se ille cum caelestibus bonis libens inferat.

[7] Horum bonorum unus est titulus, salus hominis criminum pristinorum abolitione praemissa; haec paenitentiae causa, haec opera, negotium divinae misericordiae curans, quod homini proficit, deo servit. [8] Ceterum ratio eius, quam cognito domino discimus, certam formam tenet, ne bonis umquam factis cogitatisve quasi violenta aliqua manus iniciatur. [9] Deus enim reprobationem bonorum ratam non habet utpote suorum: quorum cum auctor et defensor sit, necesse est proinde et acceptator; si acceptator, etiam remunerator. [10] Viderit ergo ingratia hominum, si etiam bonis factis paenitentiam cogit; viderit et gratia, si captatio eius ad benefaciendum incitamento est: terrena et mortalis utraque. [11] Quantulum enim conpendii, si grato benefeceris, vel dispendii, si ingrato? Bonum factum deum habet debitorem, sicuti et malum, quia iudex omnis remunerator est causae. [12] At cum iudex deus iustitiae carissimae sibi exigendae tuendaeque praesideat et in eam omnem summam disciplinae suae sanciat, dubitandum est, sicut in universis actibus nostris, ita in paenitentiae quoque causa iustitiam deo praestandam esse? Quod quidem ita impleri licebit, si peccatis solummodo adhibeatur. [13] Porro peccatum nisi malum factum dici non meretur nec quisquam benefaciendo delinquit. [14] Quodsi non delinquit, cur paenitentiam invadit delinquentium privatum? Cur malitiae officium bonitati suae inponit? Ita evenit ut, cum aliquid ubi non oportet adhibeatur, illic ubi oportet neglegatur.

 

III

[1] Quorum ergo paenitentia iusta et debita videatur, id est quae delicto deputanda sint, locus quidem expostulat denotare, sed otiosum videri potest. [2] Domino enim cognito ultro spiritus a suo auctore respectus emergit ad notitiam veritatis et admissus ad dominica praecepta ex ipsis statim eruditur id peccato deputandum, a quo deus arceat: quoniam, cum deum grande quid boni constet esse, utique bono nisi malum non displiceret, quod inter contraria sibi nulla amicitia est. [3] Praestringere tamen non pigebit delictorum quaedam esse carnalia, id est corporalia, quaedam vero spiritalia — nam cum ex hac duplicis substantiae eongregatione confectus homo sit, non aliunde delinquit quam unde constat; [4] sed non eo inter se differunt, quod corpus et spiritus duo sunt, atquin eo magis paria sunt, quia duo unum efficiunt, ne quis pro diversitate materiarum peccata earum discernat ut alterum altero levius aut gravius existimet. [5] Siquidem et caro et spiritus dei res, alia manu eius expressa, alia adflatu [eius] consummata; cum ergo ex pari ad dominum pertineant, quodcumque eorum deliquerit ex pari dominum offendit. [6] An tu discernas actus carnis et spiritus, quorum et in vita et in morte et in resurrectione tantum communionis atque consortii est, ut pariter tunc aut in vitam aut in iudicium suscitentur, quia scilicet pariter aut deliquerint aut innocenter egerint?

[7] Hoc eo praemisimus ut non minorem alteri quam utrique parti, si quid deliquerit, paenitentiae necessitatem intellegamus inpendere; communis reatus amborum est, communis et iudex, deus scilicet: communis igitur et paenitentiae medella. [8] Exinde spiritalia et corporalia nominantur, quod delictum omne aut agitur aut cogitatur, ut corporale sit quod in facto est quia factum ut corpus et videri et contingi habet, spiritale vero quod in animo est quia ut spiritus neque videtur neque tenetur. [9] Per quod ostenditur non facti solum, verum et voluntatis delicta vitanda et paenitentia purganda esse. Neque enim, si mediocritas humana facti solummodo iudicat quia voluntatis latebris par non est, idcirco [etiam] crimina eius etiam sub deo neglegamus. [10] Deus in omnia sufficit; nihil a conspectu eius remotum unde omnino delinquitur; quia non ignorat, nec omittit quominus in iudicium decernat: dissimulator et praevaricator perspicaciae suae non est! [11] Quid quod voluntas facti origo est? Viderint enim, si qua casui aut necessitati aut ignorantiae inputantur, quibus exceptis iam non nisi voluntate delinquitur. [12] Cum ergo facti origo sit, non tanto potior ad poenam est quanto principalis ad culpam? Qua ne tunc quidem liberatur cum aliqua difficultas perpetrationem eius intercipit: ipsa enim sibi inputatur nec excusari poterit per illam perficiendi infelicitatem, operata quod suum fuerat. [13] Denique dominus quemadmodum se adiectionem legi superstruere demonstrat nisi et voluntatis interdicendo delicta? Cum adulterum non eum solum definit qui comminus in alienum matrimonium cecidisset, verum etiam illum qui adspectus concupiscentia contaminasset. [14] Adeo quod prohibetur administrare, satis periculose animus sibi repraesentat et temere per voluntatem expungit effectum. Cuius voluntatis cum vis tanta sit ut nos solatio sui saturans pro facto cedat, pro facto ergo plectetur. [15] Vanissimum est dicere: 'volui nec tamen feci'; atquin perficere debes quia vis, aut nec velle quia nec perficis. [16] Sed ipse conscientiae tuae confessionem pronuntias, nam si bonum concupisceres, perficere gestisses; porro si ut malum non perficis, nec concupiscere debueras: quaqua te constitueris, crimini adstringeris qua aut malum volueris aut bonum non adinpleveris!

 

IV

[1] Omnibus ergo delictis seu carne seu spiritu, seu facto seu voluntate commissis qui poenam per iudicium destinavit, idem et veniam per paenitentiam spopondit dicens ad populum: paenitere et salvum faciam te. [2] Et rursus: vivo, inquit, dicit dominus et paenitentiam malo quam mortem. Ergo paenitentia vita est, quae praeponitur morti. Eam tu peccator, mei similis — immo me minor: ego enim praestantiam in delictis meam agnosco — ita invade, ita amplexare ut naufragus alicuius tabulae fidem. [3] Haec te peccatorum fluctibus mersum prolevabit et in portum divinae clementiae protelabit. Rape occasionem inopinatae felicitatis, ut ille tu nihil quondam penes dominum nisi stilla situlae et areae pulvis et vasculum figuli arbor exinde fias, illa arbor quae penes aquas seritur et in foliis perennat et tempore suo fructus agit, quae non ignem, non securem videbit. [4] Paeniteat errorum reperta veritate, paeniteat amasse quae deus non amat, quando ne nos quidem ipsi servulis nostris ea, quibus offendimur, nosse permittimus: obsequi enim ratio in similitudine animorum constituta est.

[5] De bono paenitentiae enumerando diffusa et per hoc magno eloquio committenda materia est: nos vero pro nostris angustiis unum inculcamus, bonum atque optimum esse quod deus praecipit. [6] Audaciam existimo de bono divini praecepti disputare; neque enim quia bonum est, idcirco auscultare debemus, sed quia deus praecepit: ad exhibitionem obsequi prior est maiestas divinae potestatis, prior est auctoritas imperantis quam utilitas servientis. [7] 'Bonum est paenitere an non?' Quid revolvis? deus praecepit! Atenim ille non praecipit tantum, sed etiam hortatur; invitat praemio: salute; iurans etiam, vivo dicens cupit credi sibi. [8] O beatos nos quorum causa deus iurat; o miserrimos si nec iuranti domino credimus! Quod iterum deus tantopere conmendat, quod etiam humano more sub deieratione testatur, summa utique gravitate et adgredi et custodire debemus, ut in adseveratione divinae gratiae permanentes in fructu quoque eius et emolumento proinde perseverare possimus.

 

V

[1] Hoc enim dico, paenitentiam, quae per dei gratiam ostensa et indicta nobis in gratiam nos domino revocat, semel cognitam atque susceptam numquam posthac iteratione delicti resignari oportere. [2] Iam quidem nullum ignorantiae praetextum patrocinatur tibi, quod domino adgnito praeceptisque eius admissis, denique paenitentia delictorum functus, rursus te in delicta restituis. [3] Ita in quantum ab ignorantia segregaris, in tantum contumaciae adglutinaris; nam si idcirco te deliquisse paenituerat quia dominum coeperas timere, cur quod metus gratia gessisti rescindere maluisti nisi quia metuere desisti? [4] Neque enim timorem alia res quam contumacia subvertit. Cum autem etiam ignorantes dominum nulla exceptio tueatur a poena, quia deum in aperto constitutum et vel ex ipsis caelestibus bonis conprehensibilem ignorari non licet, quanto cognitum despici periculosum est? [5] Despicit porro qui, bonorum ac malorum intellectum ab illo consecutus, quod intellegit fugiendum quodque iam fugit resumens intellectui suo id est dei dono contumeliam facit: respuit datorem, cum datum deserit; negat beneficium, cum beneficum non honorat! [6] Quemadmodum ei potest placere cuius munus sibi displicet? Ita in dominum non modo contumax sed etiam ingratus apparet.

[7] Ceterum non leviter in dominum peccat qui, cum aemulo eius diabolo paenitentia sua renuntiasset et hoc nomine illum domino subiecisset, rursus eundum regressu suo erigit et exultationem eius semetipsum facit, ut denuo malus recuperata praeda sua adversus dominum gaudeat. [8] Nonne — quod dicere quoque periculosum est, sed ad aedificationem proferendum [est] — diabolum domino praepones? Conparationem enim videtur egisse, qui utrumque cognoverit, et iudicato pronuntiasse eum meliorem, cuius se rursus esse maluerit! [9] Ita qui per delictorum paenitentiam instituerat domino satisfacere, diabolo per aliam paenitentiae paenitentiam satisfaciet eritque tanto magis perosus deo quanto aemulo eius acceptus.

[10] Sed aiunt quidam satis dominum habere, si corde et animo suscipiatur, licet actu minus fiat; itaque se salvo metu et fide peccare, hoc est salva oastitate matrimonia violare, salva pietate parenti venenum temperare. [11]  Sic ergo et ipsi salva venia in gehennam detrudentur, dum salvo metu peccant. [12] Pro mirum exemplum perversitatis: quia timent delinquunt; opinor non delinquerent, si non timerent! [13] Igitur qui deum nolet offensum, nec revereatur omnino, si timor offendendi patrocinium est! Sed ista ingenia de semine hypocritarum pullulare consuerunt, quorum individua cum diabolo amicitia est, quorum paenitentia numquam fidelis.

 

VI

[1] Quidquid ergo mediocritas nostra ad paenitentiam semel capessendam et perpetuo continendam suggerere conata est, omnes quidem debitos domino spectat ut omnes salutis in promerendo deo petitores, sed praecipue novitiolis istis inminet, qui cum maxime incipiunt divinis sermonibus aures rigare quique ut catuli infantiae adhuc recentis necdum perfectis luminibus incerta reptant et dicunt quidem pristinis renuntiare et paenitentiam adsumunt, sed includere eam neglegunt. [2] Interpellat enim illos ad desiderandum ex pristinis aliquid ipse finis desiderandi, velut poma, cum iam in acorem vel amaritudinem senescere incipiunt, ex parte aliqua tamen adhuc ipsi gratiae suae adulantur.

[3] Omne praeterea cunctationis et tergiversationis erga paenitentiam vitium praesumptio intinctionis inportat. Certi enim indubitatae veniae delictorum medium tempus interim furantur et commeatum sibi faciunt delinquendi quam eruditionem non delinquendi. [4] Quam porro ineptum, quam (perversum), paenitentiam non adimplere et veniam delictorum sustinere, hoc est pretium non exhibere et ad mercem manum emittere! Hoc enim pretio dominus veniam addicere instituit, hac paenitentiae conpensatione redimendam proponit inpunitatem. [5] Si ergo qui venditant prius nummum quo paciscuntur examinant, ne scalptus ne versus ne adulter, non etiam dominum credimus paenitentiae probationem prius inire tantam nobis mercedem, perennis scilicet vitae, concessurum?

[6] 'Sed differamus tantisper paenitentiae veritatem: tunc opinor emendatos licebit, cum absolvimur'. Nullo pacto, sed cum pendente venia poena prospicitur, cum adhuc liberari non meremur, ut possimus mereri, cum deus comminatur, non cum ignoscit. [7] Quis enim servus, posteaquam libertate mutatus est, furta sua et fugas sibi inputat? quis miles, postquam castris suis emissus est, pro notis suis satagit? [8] Peccator ante veniam deflere se debet, quia tempus paenitentiae idem quod periculi et timoris. [9] Neque ego renuo divinum beneficium, id est abolitionem delictorum, inituris aquam omnimodo salvum esse; sed ut eo pervenire contingat elaborandum est. Quis enim tibi tam infidae paenitentiae viro asperginem unam cuiuslibet aquae commodabit? [10] Furto quidem adgredi et praepositum huius rei adseverationibus tuis circumduci facile est: sed deus thesauro suo providet, nec sinet obrepere indignos. Quid denique ait? Nihil occultum quod non revelabitur: quantascumque tenebras factis tuis superstruxeris, deus lumen est!

[11] Quidam autem sic opinantur, quasi deus necesse habeat praestare etiam indignis quod spopondit, et liberalitatem eius faciunt servitutem. [12] Quodsi necessitate nobis symbolum mortis indulget, ergo invitus facit; quis autem promittit permansurum et quod tribuerit invitus? [13] Non enim multi postea excidunt? non a multis donum illud auferetur? Hi sunt scilicet qui obrepunt, qui paenitentiae fidem adgressi super harenas domum ruituram conlocant!

[14] Nemo ergo sibi aduletur quia inter auditorum tirocinia deputatur, quasi eo etiamnunc sibi delinquere liceat: dominum simul cognoveris timeas, simul inspexeris reverearis! [15] Ceterum quid te cognovisse interest, cum isdem incubas quibus retro ignarus? Quid autem te a perfecto servo dei separat? An alius est intinctis Christus, alius audientibus? [16] Num alia spes uel merces, alia formido iudicii, alia necessitas paenitentiae? Lavacrum illud obsignatio est fidei, quae fides a paenitentiae fide incipitur et commendatur. [17] Non ideo abluimur ut delinquere desinamus, sed quia desiimus, quoniam iam corde loti sumus: haec enim prima audientis intinctio est. Metus integer exinde quod dominum senserit; fides sana conscientia semel paenitentiam amplexata! [18] Ceterum si ab aquis peccare desistimus, necessitate, non sponte, innocentiam induimus. Quis ergo in bonitate praecellens? cui non licet aut cui displicet malo esse? qui iubetur an qui delectatur a crimine vacare? [19]  Ergo nec a furto manus avertamus, nisi claustrorum duritia repugnet, nec oculos a stupri concupiscentiis refrenemus, nisi a custodibus corporum obstructi, si nemo domino debitus delinquere desinet nisi intinctione alligatus. [20]  Quodsi qui ita senserit, nescio an intinctus magis contristetur quod peccare desierit, quam laetetur quod evaserit! Itaque audientes optare intinctionem, non praesumere oportet. [21] Qui enim optat, honorat; qui praesumit, superbit; in illo verecundia, in isto autem petulantia apparet; ille satagit, hic neglegit; ille emerere cupit, at hic ut debitum sibi repromittit; ille sumit, hic invadit. [22] Quem censeas digniorem nisi emendatiorem? quem emendatiorem nisi timidiorem et idcirco vera paenitentia functum? timuit enim adhuc delinquere, ne non mereretur accipere. [23] At ille praesumptor cum sibi repromitteret, securus scilicet, timere non potuit: sic nec paenitentiam implevit, quia instrumento paenitentiae, id est metu, caruit. [24] Praesumptio inverecundiae portio est: inflat petitorem, despicit datorem; itaque decipit nonnumquam. Ante enim quam debeatur repromittit, quo semper is qui est praestaturus offenditur.

 

VII

[1] Hucusque, Christe domine, de paenitentiae disciplina servis tuis dicere vel audire contingat, quousque etiam delinquere non oportet et audientibus: vel nihil iam de paenitentia noverint, nihil eius requirant. [2] Piget secundae, immo iam ultimae spei subtexere mentionem, ne retractantes de residuo auxilio paenitendi spatium adhuc delinquendi demonstrare videamur. [3] Absit ut aliquis ita interpretetur, quasi eo sibi etiamnunc pateat ad delinquendum, quia patet ad paenitendum, et redundantiam clementiae caelestis libidinem faciat humanae temeritatis! [4] Nemo idcirco deterior sit, quia dominus melior est, totiens delinquendo quotiens et ignoscitur: ceterum finem utique evadendi habebit, qui offendendi non habebit. Evasimus semel: hactenus periculosis nosmetipsos inferamus etsi iterum evasuri videmur. [5] Plerique naufragio liberati exinde repudium et navi et mari dicunt et dei beneficium, salutem suam scilicet, memoria periculi honorant. Laudo timorem, diligo verecundiam: nolunt iterum divinae misericordiae oneri esse, formidant videri inculcare quod consecuti sunt; bona certe sollicitudine iterum experiri devitant quod semel didicerunt timere. [6] Ita modus temeritatis testatio est timoris; timor autem hominis dei honor est.         [7] Sed enim pervicacissimus hostis ille numquam malitiae suae otium facit, atquin tunc maxime saevit cum hominem plene sentit liberatum, tunc plurimum accenditur cum extinguitur. [8] Doleat et ingemiscat necesse est venia peccatorum permissa tot in homine mortis opera diruta, tot titulos dominationis retro suae erasos. Dolet quod ipsum et angelos eius Christo servus ille peccator iudicaturus est. [9] Itaque observat obpugnat obsidet, si qua possit aut oculos concupiscentia carnali ferire aut animum inlecebris saecularibus inretire aut fidem terrenae potestatis formidine evertere aut a via certa perversis traditionibus detorquere; non scandalis, non temptationibus deficit. [10] Haec igitur venena eius providens deus clausana licet ignoscentiae ianuam et intinctionis sera obstructam aliquid adhuc permisit patere: conlocavit in vestibulo paenitentiam secundam, quae pulsantibus patefaciat, sed iam semel quia iam secundo, sed amplius numquam quia proxime frustra. [11] Non enim et hoc semel satis est? Habes quod iam non merebaris: amisisti enim quod acceperas. Si tibi indulgentia domini adcommodat, unde restituas quod amiseras, iterato beneficio gratus esto, nedum ampliato. [12] Maius [est] enim restituere quam dare, quoniam miserius est perdidisse quam omnino non accepisse. Verum non statim succidendus ac subruendus est animus desperatione, si secundae quis paenitentiae debitor fuerit. [13] Pigeat sane peccare rursus, sed rursus paenitere non pigeat; pudeat iterum periclitari, sed [non] iterum liberari neminem pudeat: iterandae valitudinis iteranda medicina est. [14] Gratus in dominum extiteris, si quod tibi denuo offert, non recusaveris. Offendisti sed reconciliari adhuc potes: habes cui satisfacias et quidem volentem!

 

VIII

[1] Id si dubitas, evolve quae spiritus ecclesiis dicat: desertam dilectionem Ephesiis inputat, stuprum et idolothytorum esum Thyatirenis exprobat, Sardos non plenorum operum incusat, Pergamenos docentes perversa reprehendit, Laudicenos divitiis fidentes obiurgat: et tamen omnes ad paenitentiam commonet, sub comminationibus quidem. [2] Non comminaretur autem non paenitenti, si non ignosceret paenitenti, dubium, si non et alibi hanc clementiae suae profusionem demonstrasset: Non, ait, qui ceciderit, resurget et qui aversatus fuerit, convertetur? [3] Ille est scilicet, ille [est] qui misericordiam mavult quam sacrificia. Laetantur caeli et qui illic angeli paenitentia hominis; heus tu peccator, bono animo sis: vides ubi de tuo gaudeatur! [4] Quid illa similitudinum dominicarum argumenta nobis volunt? Quod mulier dragmam perdit et requirit et repperit, [et] amicas ad gaudium invitat, nonne restituti peccatoris exemplum est? [5] Errat et una pastori ovicula, sed grex una carior non erat; una illa conquiritur, una pro omnibus desideratur, et tamen invenitur et humeris pastoris ipsius refertur: multum enim errando laboraverat. [6] Illum etiam mitissimum patrem non tacebo qui prodigum filium revocat et post inopiam paenitentem libens suscipit, inmolans vitulum praeopimum convivio gaudium suum exornat: quidni? filium enim invenerat quem amiserat, cariorem senserat quem lucri fecerat.

[7] Quis ille nobis intellegendus pater? Deus scilicet: tam pater nemo, tam pius nemo. [8] Is ergo te filium suum, etsi acceptum ab eo prodegeris, etsi nudus redieris, recipiet quia redisti magisque de regressu tuo quam de alterius sobrietate laetabitur, sed si paeniteas ex animo, si famem tuam cum saturitate mercennariorum paternorum conpares, si porcos inmundum relinquas pecus, si patrem repetas vel offensum Deliqui dicens, pater, nec dignus ego iam vocari tuus. [9] Tantum relevat confessio delictum quantum dissimulatio exaggerat; confessio enim satisfactionis consilium est, dissimulatio contumaciae.

 

IX

[1] Huius igitur paenitentiae secundae et unius quanto in arto negotium est tanto operosior probatio ut non conscientia sola praeferatur, sed aliquo etiam actu administretur. [2] Is actus, qui magis Graeco vocabulo exprimitur et frequentatur, exomologesis est qua delictum nostrum domino confitemur, non quidem ut ignaro, sed quatenus satisfactio confessione disponitur, confessione paenitentia nascitur, paenitentia deus mitigatur. [3] Itaque exomologesis prosternendi et humilificandi hominis disciplina est conversationem iniungens misericordiae inlicem, de ipso quoque habitu atque victu: [4] mandat sacco et cineri incubare, corpus sordibus obscurare, animum maeroribus deicere, illa quae peccant tristi tractatione mutare; ceterum pastum et potum pura nosse, non ventris scilicet sed animae causa; plerumque vero ieiuniis preces alere, ingemiscere, lacrimari et mugire dies noctesque ad dominum deum tuum, presbyteris advolvi, [et] aris dei adgeniculari, omnibus fratribus legationem deprecationis suae iniungere. [5] Haec omnia exomologesis, ut paenitentiam commendet, ut de periculi timore dominum honoret, ut in peccatorem ipsa pronuntians pro dei indignatione fungatur et temporali afflictatione aeterna supplicia non dicam frustretur, sed expungat. [6] Cum igitur provolvit hominem, magis relevat; cum squalidum facit, magis emundatum reddit; cum accusat, excusat; cum condemnat, absolvit: in quantum non peperceris tibi, in tantum tibi deus, crede, parcet!

 

X

[1] Plerosque tamen hoc opus ut publicationem sui aut suffugere aut de die in diem differre praesumo pudoris magis memores quam salutis, velut illi, qui in partibus verecundioribus corporis contracta vexatione conscientiam medentium vitant et ita cum erubescentia sua pereunt. [2] Intolerandum scilicet pudori domino offenso satisfacere, saluti prodactae reformari! Ne tu verecundia bonus, ad delinquendum expandens frontem, ad deprecandum vero subducens! [3] Ego rubori locum non facio, cum plus de detrimento eius adquiro, cum ipse hominem quodammodo exhortatur 'ne me respexeris', dicens, 'pro te mibi melius est perire'. [4] Certe periculum eius tunc, si forte, onerosum est, cum penes insultatores in risiloquio consistit, ubi de alterius ruina alter attollitur, ubi prostrato superscenditur; ceterum inter fratres atque conservos, ubi communis spes metus gaudium dolor passio, quia communis spiritus de communi domino et patre, quid tu hos aliud quam te opinaris? [5] Quid consortes casuum tuorum ut plausores fugis? Non potest corpus de unius membri vexatione laetum agere: condoleat universum et ad remedium conlaboret necesse est. [6] In uno et altero ecclesia est, ecclesia vero Christus: ergo, cum te ad fratrum genua protendis, Christum contrectas, Christum exoras; aeque illi cum super te lacrimas agunt, Christus patitur, Christus patrem deprecatur. Facile inpetratur semper quod filius postulat.

[7] Grande plane emolumentum verecundiae occultatio delicti pollicetur! Videlicet si quid humanae notitiae subduxerimus, proinde et dominum celabimus? [8] Adeone existimatio hominum et dei conscientia comparantur? An melius est damnatum latere quam palam absolvi? [9] 'Miserum est sic ad exomologesin pervenire'. Malo enim † amans si pervenitur; sed ubi paenitendum est, deserit miserum, quia factum est salutare. [10] Miserum est secari et cauterio exuri et pulveris alicuius mordacitate cruciari: tamen quae per insuavitatem medentur, et emolumento curationis offensam sui excusant et praesentem iniuriam superventurae utilitatis gratia commendant.

 

XI

[1] Quid si praeter pudorem, quem potiorem putant, etiam incommoda corporis reformident, quod inlotos, quod sordulentos, quod extra laetitiam oportet deversari in asperitudine sacci et horrore cineris et oris de ieiunio vanitate? [2] Num ergo in coccino et Tyrio pro delictis supplicare nos condecet? 'Cedo acum crinibus distinguendis et pulverem dentibus elimandis et bisulcum aliquid ferri vel aeris unguibus repastinandis! Si quid ficti nitoris, si quid coacti ruboris [in] labia aut genas urgeat?' [3] Praeterea exquirito balneas laetiores hortulani maritimive secessus, adicito ad sumptum, conquirito altilium enormem saginam, defaecato senectutem quamque vini: <si> quis interrogarit, cur animae largiaris: 'Deliqui', dicito, 'in dominum et periclitor in aeternum perire: itaque nunc pendeo et ma.ceror et excrucior, ut deum reconciliem mihi, quem delinquendo laesi'!

[4] Sed enim illos qui ambitus obeunt capessendi magistratus neque pudet neque piget iucommodis animae et corporis, nec incommodis tantum verum etiam contumeliis omnibus eniti in causa votorum suorum [5] — quas non ignobilitates vestium adfectant, quae non atria nocturnis et crudis salutationibus occupant, ad omnem occursum maioris cuiusque personae decrescentes, uullis conviviis celebres, nullis commessationibus congreges, sed exules a libertatis et laetitiae felicitate, itaque totum propter unius anni volaticum gaudium! —: [6] nos, quod securium virgarumve petitio sustinet, in periculo aeternitatis tolerare dubitamus et castigationem victus atque cultus offenso domino praestare cessabimus quae gentes nemine omnino laeso sibi inrogant? [7] Hi sunt, de quibus scriptura commemorat: Vae illis, qui delicta sua velut procero fune nectunt!

 

XII

[1] Si de exomologesi retractas, gehennam in corde considera, quam tibi exomologesis extinguet, et poenae prius magnitudinem imaginare, ut de remedii adoptione non dubites. [2] Quid illum thesaurum ignis aeterni existimamus, cum fumariola quaedam eius tales flammarum ictus suscitent, ut proximae urbes aut iam nullae extent aut idem sibi de die sperent? [3] Dissiliunt superbissimi montes ignis intrinsecus feti et, — quod nobis iudicii perpetuitatem probat, — cum dissiliant, cum devorentur, numquam tamen finiuntur! [4] Quis haec supplicia interim montium non iudicii minantis exemplaria deputabit? quis scintillas tales non magni alicuius et inaestimabilis foci missilia quaedam et exercitatoria iacula consentiet?

[5] Igitur cum scias adversus gehennam post prima illa intinctionis dominicae munimenta esse adhuc in exomologesi secunda subsidia, cur salutem tuam deseris, cur cessas adgredi quod scias mederi tibi? [6] Mutae quidem animae et inrationabiles medicinas sibi divinitus adtributas in tempore agnoscunt: cervus sagitta transfixus, ut ferrum et inrevocabiles moras eius de vulnere expellat, scit sibi dictamnum edendam; hirundo si excaecauerit pullos, novit illos oculare rursus de sua chelidonia: [7]  peccator restituendo sibi institutam a domino exomologesin sciens praeteribit illam, quae Babylonium regem in regna restituit? Diu enim paenitentiam domino immolarat septenni squalore exomologesin operatus, unguium leoninum in modum efferatione et capilli incuria horrorem aquilinum praeferente. Pro malae tractationis felicitatem! quem homines perhorrebant, deus recipiebat. [8]  Contra autem Aegyptius imperator qui populum dei aliquando adflictum, diu domino suo denegatum persecutus [in] proelio inruit, post tot documenta plagarum discidio maris, quod soli populo pervium licebat, revolutis fluctibus perit: paenitentiam enim et ministerium eius, exomologesin, abiecerat!

[9]  Quid ego ultra de istis duabus humanae salutis quasi plancis, stili potius negotium quam officium conscientiae meae curans? Peccator enim omnium notarum cum sim nec ulli rei nisi paenitentiae natus, non facile possum super illa tacere, quam ipse quoque et stirpis humanae et offensae in dominum princeps Adam exomologesi restitutus in paradisum suum non tacet!

 

 

 

Library of Ruslan Khazarzar