Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri
Commentariorum in Isaiam Prophetam
libri duodeviginti
Liber decimus
Decimus Liber, quem nunc habemus in manibus, nono et undecimo minor erit
numero versuum, non sensuum magnitudine. Sequitur [Al. sequetur] enim
eum Sennacherib atque Rabsacis, et Ezechiae regis historia, quae nec jungi cum
praecedentibus poterit, propter enormem voluminis magnitudinem [Al.
longitudinem], nec dividi propter gestorum continentiam. Itaque ut voluisti,
virgo Christi Eustochium, et ut in commune placuit, sicut et superiores ante
dictavi, et hunc et reliquos, si Christus annuerit, dictabo libros: ut
prophetias sibi copulem, nec eas inter se lacerem atque discerpam, in alterius
finem, et alterius principium. Audio praeterea scorpium, mutum animal et
venenatum, super responsione quondam Commentarioli mei in Danielem prophetam,
nescio quid mussitare, immo ferire conari in suo pure moriturum. Cujus naeniae
et lugubres cantilenae necdum mihi proditae sunt, et idcirco dilata responsio:
magisque obediendum tibi est, et sancto atque eruditissimo viro fratri tuo
Pammachio, qui insatiabili studio me per litteras cogit, expleto Isaia,
transire ad Ezechiel, cum ego et aetatis et corporis imbecillitate confectus,
notariorumque penuria, qui me possent suis ministeriis adjuvare, in eodem adhuc
luto haesitem, et vix partem Isaiae mediam in hoc volumine finiturum esse me
credam. Quod si, te orante, complevero, arripienda erunt et reliqua, quae a
quartodecimo Ezechiae regis anno habebunt initio.
(Vers. 27 seqq.) Ecce nomen Domini venit de longe: ardens furor
ejus et gravis ad portandum. Labia ejus repleta sunt indignatione, et lingua
ejus quasi ignis devorans. Spiritus ejus velut torrens inundans usque ad medium
colli, ad perdendas gentes pro nihili, et frenum erroris quod erat in maxillis
populorum. Canticum erit vobis, sicut nox sanctificatae solemnitatis, et
laetitia cordis, sicut qui pergit cum tibia, ut intret in montem Domini ad
fortem Israel. LXX: Ecce nomen Domini venit post tempus multum: ardens
furor cum gloria, eloquium labiorum ejus, eloquium irae plenum, et ira furoris
sicut ignis devorabit, et spiritus ejus sicut aqua in valle, trahens veniet
usque ad collum, et dividetur ut conturbet gentes super errore vano, et
abjicietur error, et assumet eos in conspectu eorum. Numquid semper oportet vos
laetari et ingredi in sancta mea jugiter, quasi festa celebrantes atque
gaudentes, ut ingrediamini cum tibia ad montem Domini ad Deum Israel?
Dicamus primum juxta Hebraicum. Pendent ex superioribus, quae dicuntur.
Corripuerat sermo propheticus eos, qui contempto auxilio Dei, propter
Babyloniorum metum ad Aegyptios confugiebant, et est comminatus descendentibus,
ibi eos esse morituros. Rursumque post poenas, eos qui illum audire voluissent
[Al. noluissent], non solum sub Zorobabel, Ezra, et Neemia in Jerusalem
habitaturos esse promittit, sed majorem cunctis credentibus verbo Dei, in
consummatione mundi beatitudinem pollicetur, quando per omnes montes et colles
current aquarum flumina, et interfectis multis, cadent turres. Luna quoque et
sol clarius lumen accipient, quando vulnus populi sui Dominus alligaverit atque
sanaverit. Licet haec quidam ὑπερβολικῶς,
Cyri temporibus, qui captivitatem populi relaxavit, in terra Judaea expleta
contendant. Quia igitur bonis et obedientibus praemia repromissa sunt, nunc
econtrario malis et contemptoribus supplicia nuntiantur, quod Dominus impleat
cogitationem suam, et ad puniendos longo post tempore veniat peccatores, et in
cunctos sententiam proferat, spirituque oris sui interficiat impium, quem
frenum appellat fuisse populorum: non quo subjectos regeret, sed quo subditos
sibi traheret ad ruinam. Ponit quoque similitudinem torrentis usque ad collum
inundantis, ut finem omnium venisse testetur. Sicut enim torrens suffocat eum,
ad cujus collum usque pervenerit: sic judicium Dei neminem impunitum abire
patietur. Cum autem frenum, quod in maxillis erat omnium gentium, cum subditis
ei gentibus perdiderit, et ad nihili deduxerit: tunc vobis, inquit, sanctis,
qui meis jussionibus obeditis, erit canticum, sicut nox sanctificatae
solemnitatis, quando egressi estis de Aegypto, et in solemnitate Paschae jugum
servitutis Aegyptiae projecistis, dicentes in mari Rubro Pharaone submerso: Cantemus
Domino, gloriose enim magnificatus est (Exod. XV, 1): et cordis
tanta laetitia, ut imitemini eos qui ad templum primitiva portantes, et in Dei
torcularia deferentes munera, pergunt cum tibiis, cordis gaudia carmine
demonstrantes. Haec juxta Hebraicum brevi sermone perstrinxi. In utraque autem
editione annotandum est, quod non Dominus, sed nomen Domini post multum tempus
adveniat, de quo in Psalmis dicitur: Benedictus qui venit in nomine Domini,
Deus Dominus, et illuxit nobis (Ps. CXVII, 26). Et ipse loquitur in
Evangelio: Ego veni in nomine Patris mei, et non suscepistis me (Joan.
V, 43). Pulchreque post multum tempus venire dicitur, loquente humana impatientia:
Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? quamdiu avertis faciem tuam a me
(Ps. XII, 1)? Ardens quoque furor ejus venit cum gloria, ut quem in
humilitate contempsimus, in majestate timeamus. Hoc ipsum et in psalmis
scriptum est: Deus manifeste [Al. manifestus] veniet, Deus
noster et non silebit. Ignis in conspectu ejus ardebit, et in circuitu ejus
tempestas valida (Ps. XLIX, 3, 4). Ipse enim loquitur in Evangelio (Luc.
XII, 49): Ignem veni mittere super terram, et quam volo ut ardeat!
Rursus in alio psalmo legitur: Vox Domini intercidentis flammam ignis (Ps.
XXVIII, 7), ut quidquid in muodo est foeni, lignorum, et stipulae, rapiens
flamma consumat. Unde et Deus ignis dicitur esse consumens (Deut. IV).
Quodque infertur: Ira furoris ejus quasi ignis devorabit, plerique
nostrorum iram furoris Domini diabolum interpretantur, cui tradimur ad
puniendum, qui juxta librum Samuelis commovit David, ut numeraret populum Dei (II
Reg. XXIV). Et Apostolus loquitur: tradere hujuscemodi Satanae in
interitum carnis, ut spiritus salvus fiat (I Cor. V, 5). Hic autem
ipse furor, et ita furoris Domini nihil suo faciet arbitrio, sed quod sibi
fuerit imperatum. Unde sequitur: Eloquium labiorum ejus, eloquium irae
plenum. Spiritus quoque ejus quasi aqua in valle, trahens veniet usque ad
collum, ut supplicia super peccatores faciat redundare. Qui dividetur pro
qualitate meritorum, ut perdat atque conturbet gentes, quas vanus error
seduxerat, et se intelligant supplantatas. Unde ad hujuscemodi homines dicitur,
qui in mundi hujus potentia praevalebant, et suo delectabantur errore, non eos
semper hoc esse facturos. Praecipueque locum istum et totam continentiam
capituli adversus haereticos et omnia dogmata, quae sunt contraria veritati,
dicta quidam nostrorum putant, quod cum judicii tempus advenerit, nequaquam
ingrediantur sancta ejus et montem, id est Ecclesiam Domini: ne sub religionis
nomine divitias congregent, abutanturque luxuria, quasi Domini festa
celebrantes. Judaei de Gog et Magog gentibus, quas putant ab Aquilone venturas,
id est, de Scythiae partibus, haec intelligunt, super quibus Ezechiel plenius
loquitur (Ezech. XIX).
(Vers. 30 seqq.) Et auditam faciet Dominus gloriam vocis ejus, et
terrorem brachii sui ostendet in comminatione furoris et flamma ignis
devorantis: allidet in turbine et in lapide grandinis. A voce enim Domini
pavebit Assur virgo percussus, et erit transitus virgae fundatus: quam
requiescere faciet Dominus super eum in tympanis et in citharis, et in bellis
praecipuis expugnabit eos. Praeparata est enim ab heri Thopheth, a rege
praeparata profunda et dilatata, nutrimenta ejus ignis, et ligna multa: flatus
Domini sicut torrens sulphuris succendens eam. LXX: Et audiam faciet
Dominus gloriam vocis suae, et furorem brachii sui ostendet cum furore et ira:
et flamma ignis devorante fulminabit vehementer, et sicut aqua et grando
descendens cum vi. Ad vocem enim Domini superabuntur Assyrii plaga qua
percutiet eos, et erit ei per circuitum, unde habebat spem auxilii, in quo
confidebat, ipsi cum tympanis et cithara pugnabunt contra eum ex commutatione.
Tu enim ante dies decipieris: numquid et tibi regnum paratum est? Vallem
profundam, ligna posita, ignem et ligna multorum; furor Domini, sicut vallis
sulphure succensa. Poteram juxta Hebraicum quid mihi videretur currens
legentibus indicare; sed quid faciam quorumdam studiis, qui nisi et LXX
Interpretum editionem disseruero, imperfectum opus me habiturum esse
denuntiant? Sequar igitur ceptum ordinem disserendi. Vox Domini atque
praeceptum omnibus nota fient, et fortitudo brachii illius cunctis patebit,
quando retributionis tempus advenerit, flammae et turbinis, grandinisque
magnitudine, et pondere lapidum deseretur. Super quo Ezechiel in prophetia, ut
diximus, Gog et Magog, pleno sermone scribit (Ezech. XXXVIII, et XXVIX).
Ad vocis ejus imperium pavebit Assur virga percussus. Omnis impius, omnis
imitator gentis inimicae: non quo in die judicii solus sit feriendus Assyrius,
sed quo per Assyrium diabolum intelligamus. Denique sequitur: Et erit
transitus virgae fundatus, quam requiescere faciet Dominus super eum. Et
est sensus: Nequaquam eum virga percutiet, et eam rursus levabit, ac more
caedentium finem faciet verberandi; sed quasi fundatam et alta radice defixam,
in poenis ejus faciet permanere. Quod si ita intelligitur, ubi erit poenitentia
diaboli: praesertim cum dicatur peccatoribus: Ite in ignem aeternum, quem
praeparavit Deus diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41). In
tympanis et in citharis, et bellis praecipuis expugnabit eos, daemones
videlicet et omnes impios cum gaudio omnium Dominus expugnabit. Ab heri quippe
et a praeterito tempore praeparata est a rege Domino Thopheth, id est, lata
et spatiosa gehenna, quae eos aeternis urat ardoribus. Nutrimentum ejus et
fomes ignis est, et ligna multa, id est, flamma perpetua et supplicia
peccatorum. Et quoniam sicut de camino et fornace ignis ardentis, propheticus
sermo praedixerat, servat metaphoram, ut flatu et spiritu ac voluntate Domini
hanc succendi sciamus, mixto sulphure, quod flammas, excitat, ut faciat acriora
tormenta. Porro quod juxta LXX dicitur: Ad vocem Domini superabuntur Assyrii
plaga, cum percusserit eos, et erit ei in circuitu unde fuerat et spes auxilii,
in quo confidebat: ipsi cum tympanis et cithara pugnabunt adversum eum ex
commutatione, illud significat, quod adversum diabolum consurgant, qui ei
quondam subditi fuerant, et cum gaudio atque laetitia dimicent contra eum ex
commutatione subita: dum intelligentes errorem suum, destruunt eum a quo
decepti fuerant. Diciturque ad illum, quod ab initio se ipse deceperit, regnum
suum arbitrans sempiternum, cui parata sit gehenna et aeterna supplicia.
(Cap. XXXI.—Vers. 1 seqq.) Vae qui descendunt in Aegyptum ad
auxilium, in equis sperantes, et habentes fiduciam super quadrigis, quia multae
sint [Al. sunt], et super equitibus, quia praevalidi nimis, et non sunt
confisi super Sanctum Israel: et Dominum non requisierunt. Ipse autem sapiens
adduxit malum, et verba sua non abstulit, et consurget contra domum pessimorum,
et contra auxilium operantium iniquitatem. Aegyptus homo et non Deus: et equi
eorum caro, et non spiritus: et Dominus inclinabit [Al. inclinavit] manum
suam, et corruet auxiliator, et cadet cui praestatur auxilium, simulque omnes
consumentur. Post onus jumentorum Austri, et eos qui portabant in Aegyptum
divitias suas ad populum, qui eis prodesse non poterat, qui sperabant auxilium
in fortitudine Pharaonis, et habebant fiduciam in umbra Aegypti, sub specie
reversionis in Jerusalem, et captivitatis laxandae sub Cyro, de consummatione
saeculi, et de perfecta justorum beatitudine sermo propheticus nuntiarat: nunc
revertitur ad eosdem, ad quos supra locutus fuerat ne descenderent in Aegyptum.
Et hoc inter praesentem locum est et praeteritum, quod ibi praecipitur tribui
Judae, ne descendant in Aegyptum; hic quia contempto imperio Domini, descensuri
sint, prophetatur: et quod a Nabuchodonosor rege Babylonio, tam Israel quam
Aegyptii, tam perfugae quam auxiliatores pariter trucidentur. De quo Jeremias
plenissime loquitur (Jerem. XLII). Vae ergo his qui descendunt in
Aegyptum, et Chaldaeorum metu, Domini praecepta contemnunt, sperantes in
idololatris, qui Dei cultum habere se jactant; et in equorum auxilio
confidentes, nesciunt scriptum: Fallax equus in salutem (Ps. XXXII,
17); habentque fiduciam super quadrigis et curribus et equitibus; nec
recordantur illius Cantici: Equum et ascensorem dejecit in mare (Exod.
XV, 1). Et non sunt confisi super Sanctum Israel, qui manentibus in terra
Judaeae, suum per Jeremiam pollicebatur auxilium. Et Dominum non
requisierunt; non quo non requisierint; sed quo requisiti verba
contempserint. Unde et de malis sacerdotibus dicitur: Qui devorant plebem
meam, Dominum non invocaverunt (Ps. LII, 5, 6). Ipse autem sapiens,
id est, Dominus, adduxit malum super eos, et pessimum, videlicet Nabuchodonosor,
sive absolute malum, rem significans, non personam: et verba sua non abstulit,
quae locutus fuerat per Prophetas. Quamodrem consurget super tribum Judam domum
pessimorum, et contra auxilium Aegyptiorum, qui operantur iniquitatem. Aegyptus
enim, sive Aegyptius, ut LXX transtulerunt, homo est, et non Deus: et
equi eorum caro, et non spiritus. Unde et in Jeremia scriptum est: Maledictus
homo qui spem habet in homine, et firmavit carnem brachii sui, et a Domino
recessit cor ejus. Et erit quasi myrice in deserto, quae non videbit cum
venerint bona (Jerem. XVII, 5, 6). Et in alio loco scriptum est. Vana
salus hominis (Ps. LIX, 13), sive, ut melius habetur in Hebraeo, in
homine. Cumque Dominus manum suam extenderit ad puniendum, vel
declinaverit, sub metaphora aurigae, et frenos equorum currentium relaxarit,
corruet auxiliator Aegyptius, et Israel cui praestabatur auxilium. Quae quidem
possumus intelligere et super his qui persecutionis tempore et tribulationis
atque angustiae non confidunt in Domino, sed in Aegyptiorum, id est,
saecularium hominum auxilio; nescientes Abraham periclitatum in Aegypto, et Dei
populum luto et lateribus in illa regione servisse, quae spiritualiter
appellatur fornax ferrea. Unde et in Apocalypsi Joannis legitur: Locus in
quo crucifixus est Dominus, spiritualiter vocatur Sodoma et Aegyptus [Al. Aegyptius]
(Apoc. XI, 8).
(Vers. 4, 5.) Quia haec dicit Dominus ad me: quomodo si rugiat leo
et catulus leonis super praedam suam, cum occurrerit ei multitudo pastorum, a
voce eorum non formidabit, et a multitudine eorum non pavebit: sic descendet
Dominus exercituum, ut praelietur super montem Sion, et super collem ejus.
Sicut aves volantes, sic proteget Dominus exercituum Jerusalem, protegens et
liberans, transiens et salvans. In manifestis unam ponimus editionem,
maxime ubi nulla diversitas sensuum est. Caesis in Aegypto Israelitis et
Aegyptiis, in quorum auxilio confidebant, revertentur [Al. revertuntur]
in Jerusalem, Cyro regnante, captivi. Et per duas similitudines, Domini, qui se
fore adjutorem promiserat, fortitudo monstratur. Sicut leo et catulus leonis
esuriens, si cernat ovium gregem, nulla pastorum voce terretur, et multitudinem
eorum conscius virium suarum despicit: sic Dominus exercituum praeliabitur, non
contra montem Sion et collem ejus, super montem Sion contra adversarios illius.
Dicamus et aliam comparationem: Quomodo aves ut defendant foetus suos, nidos
supervolant, et sive serpentem, sive hominem viderint, avesque alias ad pullos
suos accedere, oblitae imbecillitatis, rostro pugnant et unguibus, doloremque
pectoris garrula voce congeminant: sic Dominus proteget Jerusalem, et liberabit
eam transiens, atque salvabit. Pro transeunte, in Hebraico PHASE: in
tribus, praeter LXX, interpretibus ὑπερβαίνων
ponitur. Ex quo manifestum est, Pascha, hoc est, Phase Domini,
non passionem significare, sed transitum. Quod autem Dominus in
similitudinem avium protector fuerit super Jerusalem, in Evangelio ipse
testatur: Jerusalem, Jerusalem, quae occidis Prophetas, et lapidas eos qui
ad te missi sunt (Matt. XXIII, 37): quoties [Al. quotidie]
volui congregare filios tuos, sicut gallina congregat pullos suos sub alas
suas, et noluisti? Et in Deuteronomio dicitur de Domino: Expandit alas
suas, et suscepit eos, et portavit eos in humeris suis (Deut. XXXII, 11).
(Vers. 6 seqq.) Convertimini, sicut in profundum recesseratis,
filii Israel. In die enim illa abjiciet vir idola argenti sui et idola auri
sui, quae fecerunt vobis manus vestrae in peccatum. Et cadet Assur in gladio
non viri, et gladius non hominis vorabit eum: et fugiet non a facie gladii, et
juvenes ejus vectigales erunt. Et fortitudo ejus a terrore transibit, et
pavebunt fugientes principes ejus, dixit Dominus, cujus ignis in Sion, et
caminus ejus in Jerusalem. LXX: Convertimini, sicut in profundum
recesseratis, filii Israel. In die enim illa abjiciet vir idola argenti sui, et
idola auri sui quae fecerunt vobis manus vestrae in peccatum. Et cadet Assur in
gladio non viri, et gladius non hominis vorabit eum, et fugiet non a facie
gladii; juvenes ejus superabuntur: petra enim circumdabuntur quasi vallo, et
vincentur; qui autem fugerit, capietur. Haec dicit Dominus: Beatus qui habet in
Sion semen, et domesticos in Jerusalem. Pugnante Domino super montem Sion
contra adversarios ejus, et protegente eam instar avium: Convertimini, o filii
Israel; sive ut Symmachus transtulit: Agite poenitentiam, qui profundo
consilio atque peccato a Domino recessistis. Si enim hoc feceritis,
abjicientes idola aurea atque argentea, quae vobis fuerunt in peccatum, propter
quae urbs vestra capta est: cadet Assur, cujus metu nunc fugitis, non gladio
hominum, nec exercitus robore, sed Dei potentia. Significat autem Angelum, a
quo centum octoginta quinque millia Assyriorum una nocte deleta sunt. Ipse
quoque rex Assyrius fugiet non hominum gladium, sed iram Dei: ita ut juvenes
illius atque robusti, vectigales fiant Medis, de quibus supra contra Babylonem
dicitur: Ecce ego suscitabo vobis Medos. Et fortitudo Assyrii Domini
terrore transibit atque praeteriet, omnesque principes illius pertremiscent.
Dixit enim Dominus atque pollicitus est, cujus dixisse, fecisse est: et qui
habet ignem in Sion, et caminum in Jerusalem, ut adversarios suos instar
stipulae atque lignorum egrediens de Jerusalem flamma consumat. Alius hoc quod
dicitur: In die illa abjiciet vir idola argenti sui, et reliqua, sic
interpretatur, ut post reditum de captivitate Babylonia usque ad adventum
Christi, numquam filios Israel idola coluisse testetur. Assyrium quoque in praesenti
loco significari, non ab Angelo, sed a Medis esse superandum, quod
vetustissimum et quondam potens regnum, post offensam Domini deletum sit,
victoribusque servierit. Nazaraei locum istum sic intelligunt: O filii Israel,
qui consilio pessimo Dei filium denegastis, revertimini ad eum et ad Apostolos
ejus. Si enim hoc feceritis, omnia abjicietis idola quae vobis prius fuerant in
peccatum, et cadet vobis diabolus, non vestris viribus, sed misericordia Dei:
et juvenes ejus qui quondam pro illo pugnaverant, erunt Ecclesiae vectigales,
omnisque fortitudo et petra illius pertransibit: philosophi quoque et omne
dogma perversum ad crucis signum terga convertent. Domini quippe sententia est,
ut hoc fiat: cujus ignis sive lumen est in Sion et clibanus in Jerusalem. Ignis
et lumen Hebraice eisdem scribuntur litteris ALEPH, VAU, RES; quod si legatur
UR, ignem sonat: si OR, lucem. Hoc ideo dictum est, quia pro igne,
quem solus interpretatus est Symmachus, Aquila et Theodotio lumen
transtulerunt. Quid sibi autem velit quod in Septuaginta legitur: Petra
circumdabuntur quasi vallo, et vincentur: qui autem fugerit, capietur:
scire non valeo. Nisi forte hoc possumus dicere, quod juvenes regis Assyrii qui
vincendi sunt atque capiendi, ita circumdentur petra, hoc est, fortitudine
Domini, quomodo vallo circumdatur civitas. Porro quod sequitur: Beatus qui
habet semen in Sion, et domesticos in Jerusalem, sic interpretari possumus,
ut dicamus praesentis loci sensui convenire, quod exhortetur sermo divinus
fugientes in Aegyptum, reverti in Jerusalem, et filios procreare. Cui tanta
beatitudo promittitur, ut Domini defendatur et protegatur auxilio. Et in alio
loco de ea scriptum sit: Erit gloria domus hujus novissimae super priorem
(Aggaei II. 10). Quod et ad Ecclesiam referri potest, visionem pacis
et speculam, de qua scriptum est: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei
(Ps. LXXXVI, 2). Et alibi: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei
(Ibid. XLV, 3). In hac enim ignis est et caminus, qui devoret
peccatores, et ligna, foenum, stipulamque consumat; sive lumen et clibanus, ut
justorum claritas, et peccatorum poena monstretur.
(Cap. XXXII.—Vers. 1 seqq.) Ecce cum justitia regnabit rex, et
principes in judicio praeerunt. Et erit vir sicut qui absconditur a vento, et
celat se a tempestate: sicutrivi aquarum in siti, et umbra petrae prominentis
in terra deserta. Non caligabunt oculi videntium, et aures audientium
diligenter auscultabunt. Et cor stultorum intelliget scientiam, et lingua
balborum velociter loquetur et plane. Non vocabitur ultra is qui insipiens est,
princeps: neque fraudulentus appellabitur magnus. Fatuus enim fatua loquetur,
et cor ejus faciet iniquitatem, ut perficiat simulationem, et loquatur ad
Dominum fraudulenter, et vacuefaciat animam esurientis, et potum sitienti auferat.
Fraudulenti vasa pessima sunt: ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos
mites in sermone mendacii: cum loqueretur pauper judicium. Princeps vero ea
quae digna sunt principe cogitabit, et ipse super duces stabit. LXX: Ecce
enim rex justus regnabit, et principes cum judicio praeerunt. Et erit homo
occultans sermones suos, et abscondetur quasi ab aqua quae fertur: et apparebit
in Sion, sicut fluvius currens, inclytus in terra sitienti, et nequaquam erunt
confidentes in hominibus: sed aures suas ad audiendum dabunt, et cor infirmorum
attendet auditui: et linguae balbutientium cito discent loqui pacem: et
nequaquam dicent stulto ut princeps sit, nec ultra dicent ministri tui, tace.
Fatuus enim fatua loquetur, et cor ejus vana intelliget ad perficiendam
iniquitatem, et loquendum ad Dominum errorem, ut dispergat animas esurientes,
et animas sitientes vacuas faciat. Consilium enim pessimorum iniqua cogitabit:
interficere humiles sermonibus iniquis, et dissipare verba humilium in judicio.
Pii autem sapientiam cogitarunt, et hoc consilium permanet. Juxta LXX
Interpretes qui dixerunt: Ecce enim rex justus regnabit, et principes cum
judicio praeerunt, quae sequuntur superioribus copulanda sunt, his
videlicet, in quibus prius capitulum finitum est: Beatus qui habet semen in
Sion, et domesticos in Jerusalem. Juxta Hebraicum finita priore Prophetia,
de his qui in Aegyptum descendebant: nunc alterius vaticinationis exordium est,
de adventu scilicet Christi et Apostolorum ejus. Iste enim rex regnabit juste:
non accipiens personam in judicio, et principes illius cum veritate praeerunt,
causas, non homines considerantes. Et quicumque sub ejus umbraculo fuerit, sic
tutus erit in tribulationibus et angustiis, et in mundi istius tempestate,
quomodo qui ventum et turbinem fugiens, se tuto abscondit loco; et qui
purissimos fontes invenit in deserto; et qui in vehementi aestu solis ardore
cuncta torrente, sub prominenti saxo requieverit. Ubi nos diximus: sicut
rivi aquarum in siti, Septuaginta transtulerunt: et apparebit in Sion
quasi fluvius currens. Verbum enim Hebraicum, de quo supra disputavimus,
BASAION (בציון), quod dicitur in siti, sive in
siccitate, et in invio, Septuaginta et Theodotio, in Sion
interpretati sunt: pro SAION, id est, siti, legentes SION, quae eisdem
litteris scribitur. Cum ergo Christus regnaverit, et principes ejus praefuerint
in judicio, non caligabunt oculi credentium, et aures audientium diligenter
attendent, quae prius surdae erant, et cor quondam stultorum intelliget
scientiam, et lingua balbutientium atque mutorum, quae Christum sonare non
poterat, pleno apertoque sermone Dominum confitebitur. Non vocabitur ultra
is qui stultus est, princeps (I Cor. I). Stultam enim fecit Deus
sapientiam hujus saeculi. Neque fraudulentus doctor atque perversus appellabitur
magnus in populis: Scribae videlicet et Pharisaei, quibus Dominus
loquebatur: Stulti et caeci, quid majus est, aurum an templum quod
sanctificat aurum (Matth. XXIII, 17). Fatuus enim fatua loquetur,
pro quo in Hebraico scriptum est: NABAL NABALA IDABBER (נבל נבלה ידבר). Hoc dicimus, ut verba Abigail exponamus,
dicentis de Nabal Carmelio: Secundum nomen suum insipiens est (I Reg.
XXV, 25). Vere enim fatuus fatua loquetur, et cor ejus perficiet
iniquitatem, qui ibi timuit ubi non erat timor, et abutebatur stultitia pro
sapientia, dicens: Hic si ex Deo esset, non solveret sabbatum (Joan.
IX, 16). Quod usque hodie facit magister synagogarum, ut perficiat
simulationem, pro qua in Hebraico scribitur ONEPH (הנף), id est, ὑπόκρισις.
Unde saepius ad Pharisaeos dicitur: Vae vobis Scribae et Pharisaei
hypocritae (Matth. XXIII, 14). Et loquatur, inquit, ad
Dominum fraudulenter: Magister, scimus quia ex Deo es, et quod ad te non
pertinet de hominibus, licet censum dari Caesari, an non (Ibid., XXII,
16, 17). Qui vacuefaciunt animas esurientis populi, et potum auferunt
sitientibus turbis, nec ipsi intrantes, nec alios intrare patientes.
Fraudulenti enim doctoris et principis omnia vasa et arma [Al. amara]
sunt pessima; qui concinnat dolos ad perdendos simplices in sermone mendacii,
dicens ad deceptum populum: Scrutare et vide, quoniam Propheta de Galilaea
non surget [Al. resurget] (Joan. VII, 52). Cum loqueretur
ad eos pauper judicium, qui cum dives esset, pro nobis pauper factus est
(II Cor. VIII). Vere enim judicium eis Christus, et justitiam
loquebatur, dicens: Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi: si
autem facio, et si mihi non vultis credere, operibus credite (Joan. X,
37). Iste pauper qui loquitur judicium, princeps et Dominus, ea quae
principe digna sunt cogitabit, dicens: Non veni nisi ad oves perditas domus
Israel (Matth. XV, 14). Et sollicitus erit pro infidelibus salvare
cupiens non credentes; et stabit super duces suos Apostolos, quorum ad unum loquitur:
Tu autem homo unanimis, dux meus et notus meus (Psal. LIV, 14).
Haec juxta Hebraicum, a quo LXX non solum verbis, sed et sensibus in plerisque
discordant. Cum enim rex justus regnaverit, et principes illius imperaverint
cum judicio, erit homo abscondens sermones suos, homo qui per naturam Deus est,
et abscondet sermones suos, loquens eis in parabolis (Matth. XX, 21, 23, 24,
et XXV). Abscondet autem quasi ab aqua currente, a populo scilicet
Judaeorum, qui instar aquae pro magistrorum voluntate huc illucque fertur et
trahitur. Qui homo abscondens apud incredulos sermones suos, apparebit in Sion,
hoc est, in Ecclesia quasi fluvius inclytus, et decurrens in terra sitienti.
Apparebit enim gentilium populo, qui prius veritatis patiebatur sitim; et rigabit
arva sitientia fluvius Dei, de quo scriptum est: Fluminis impetus laetificat
civitatem Dei (Psal. XLV, 4). Et in alio loco: Flumen Dei
repletum est aquis (Psal. LXIV, 10). Ipse enim loquitur in
Evangelio: Qui sitit, veniat ad me, et bibat. Qui credit in me, sicut dicit
Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 38).
Tunc nequaquam habebunt fiduciam in magistris; sed praebebunt aures suas ad
audiendum Dominum; et tam corde quam lingua pacem Domini fatebuntur, deserentes
stultos principes et ministros eorum, qui credentibus in Jesum, imperabant
silentium. Quae sequuntur, eumdem prope sensum, quem et Hebraicum, continent;
et possunt haereticis coaptari. Hi enim loquuntur contra Dominum mendacium, et
pervertunt animas esurientes atque sitientes, et vacuas abire faciunt; ut etiam
si quid naturaliter boni habeant, magistrorum amittant vitio, quorum omne
consilium est, ut perdant humiles iniquis sermonibus, et dissipent verba
humilium in judicio. In quo pariter annotandum, quod qui ab eis decipi potest,
humilis sit, et terrae cohaerens.
(Vers. 9 seqq.) Mulieres opulentae, surgite et audite vocem meam:
filiae confidentes, percipite auribus eloquium meum. Post dies et annum, et vos
conturbabimini confidentes: consummata est enim vindemia: collectio ultra non
veniet. Obstupescite opulentae, conturbamini confidentes: exuite vos, et
confundimini. Pro quo Symmachus interpretatus est, nudamini:
sequitur. Accingite lumbos vestros, super ubera plangite, super regione
desiderabili, super vinea fertili: super humum populi mei spina et vepres
ascendent: quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exsultantis? Domus
enim dimissa est: multitudo urbis relicta est: tenebrae et palpatio factae sunt
super speluncas usque in aeternum: gaudium onagrorum pascua gregum. Donec
effundatur super nos spiritus de excelso: et erit desertum in Charmel, et
Charmel in saltum reputabitur. Et habitabit in solitudine judicium, et justitia
in Charmel sedebit. Et erit opus justitiae pax: et cultus justitiae silentium:
et securitas usque in sempiternum. Et sedebit populus meus in pulchritudine
pacis, et in tabernaculis fiduciae, et in requie opulenta. Grando autem in
descensione saltus, et humilitate humiliabitur civitas. Beati qui seminatis
super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini. LXX, pro tenebris
et palpatione, quae factae sunt super speluncas usque in sempiternum,
transtulerunt, et erunt villae tuae speluncae usque in aeternum: quod in
Hebraico dicitur OPHEL (עפל) et BEEN (בהן), quas Hebraei duas turres in Jerusalem fuisse arbitrantur,
excelsas atque firmissimas, quae his appellantur nominibus. Quarum prior
interpretatur tenebrae, sive nubilum, quod usque ad nubes
erigeret caput. Altera, probamentum et firmitas, sive, ut
Symmachus vertit, inquisitio: eo quod in contemplando culmine ejus oculi
fallerentur. In fine quoque capituli ita interpretati sunt: Beati qui
seminant super omnem aquam, ubi bos et asinus calcant. Post vocationem
gentium, quando Christus rex imperaverit cum justitia, et principes ejus,
Apostoli et apostolici viri praefuerint credentibus cum judicio, dirigetur
sermo propheticus ad mulieres opulentas, quas vel urbes Judaeae, vel synagogas
illius temporis, vel ut plerique arbitrantur, matronas divitum quondam populi
Judaeorum debemus accipere, quibus quasi jacentibus dicitur post ruinam: Surgite;
et nihilominus appellantur filiae confidentes, sive sperantes:
praecipiturque eis ut audiant sermones Domini, et recordentur dierum et anni,
de quo in consequentibus dicturi sumus, ipso Salvatore dicente: Spiritus
Domini super me, propter quod unxit me: evangelizare pauperibus misit me:
praedicare captivis remissionem, et caecis visum: vocare annum Domini
acceptabilem (Luc. IV, 18, 19), et ipsa recordatio fiat eis juxta
Septuaginta in dolorem cum spe, ut plangant se Dominum denegasse, et spem
habeant salutis, si egerint poenitentiam. Dicit enim vindemiam consummatam, et
post ultimam vastitatem, quae sub Vespasiano et Tito Adrianoque accidit,
nequaquam aliam captivitatem esse venturam, nec remansuros botros in populis,
qui deinceps colligendi sunt. Unde provocantur ad planctum, et jubentur nudare
pectora, et accingere lumbos suos, eo quod regio quondam desiderabilis, et
vinea fertilis, de qua scriptum est: Ego plantavi te vineam fructiferam,
totam veram: quomodo conversa es in amaritudinem vitis alienae (Jer. II,
21)? Romano vastante, deleta sit. Super humum, inquit, populi
mei, spinae et vepres, sive fenum ascendet. Et est sensus: Si terram
Judaeam, quae repromissionis terra est, spinae repleverunt et vepres, quanto
magis alias civitates quae plenae sunt gaudio, et quae illud evangelicum
consequentur; Vae qui gaudetis nunc, quoniam plorabitis (Luc. VI 25)!
Dominus [Al. Domus] enim, id est, templum meum dimissum est, dicente me
ad Apostolos: Surgite, abeamus hinc (Joan. XIV, 31); et ad
incredulos: Relinquetur vobis domus vestra deserta (Luc. XV, 35).
Adyta Templi, et secreta mysteria, palpabiles tenebrae possederunt, et facta
sunt nequaquam cellaria vasorum Domini, sed speluncae usque in sempiternum.
Audierant enim a Domino Salvatore (Matth. XXI. 13): Domus Patris mei,
domus orationis vocabitur: vos autem fecistis eam speluncam latronum. Gaudium,
inquit, onagrorum, pascua gregum. Quod vel juxta litteram intelligendum
est, eo quod deserta sint omnia; vel spiritualiter, quod expulso Israele, feri
homines et Dei notitiam non habentes, habitent in Judaea. Et hoc fiat donec
effundatur super nos spiritus de excelso, quem Salvator ascendens ad Patrem,
credentibus repromisit, dicens: Ecce ego vado, et mittam vobis Paracletum
Spiritum veritatis (Joan. XVI). Et rursum: Donec accipiatis de
excelso virtutem (Luc. XXIV, 49). Quodque supra dixerat: Adhuc
modicum, et erit Libanus in Charmel, et Charmel in saltum reputabitur: et
audient in die illa surdi verba libri, et de tenebris, et caligine oculi
caecorum videbunt (Supra, XXIX); nunc aliis verbis idipsum repetit,
quod solitudo gentium vertatur in divitias Israel; et Israel reputetur in
gentes: quo tempore habitaverit in deserto judicium, Dominus atque Salvator,
cui Pater dedit omne judicium (Joan. III). Et justitia in Charmel
requiescet, de qua supra dictum est: Et erit in Charmel desertum,
quod judicium atque justitia habitet in deserto, et requiescat in Charmel, qui
prius appellabatur desertum. Opus quoque justitiae erit pax, quae, juxta
Apostolum, omnem sensum exsuperat (Philipp. IV). Et cultus justitiae
silentium, ut non multiloquio Judaeorum, sed brevitate fidei adorent
Dominum; et securi aeterna pace requiescant, et in tabernaculis eorum sint
divitiae, de quibus Apostolus loquebatur (I Cor. I, 5): Gratias ago
Deo meo per Jesum Christum, quoniam in omnibus divites facti estis in eo, in
omni verbo, et in omni scientia. Cum autem populus christianus sederit, vel
habitaverit in pulchritudine, sive ut LXX transtulerunt, in civitate pacis,
haud dubium quin in Ecclesia; tunc grando atque tempestas, et Domini ira
desaeviens descendent in saltum, de quo supra dictum est: Et Charmel in
saltum reputabitur; et humiliabitur civitas Jerusalem, et juxta aliam
Scripturam, de terra loquetur. Quae cum ita se habeant, et didicerimus
vaticinio prophetali, quanta bona Ecclesia possessura sit, et quanta mala
passura sit Jerusalem: beati estis, Apostoli, caeterique Doctores, qui
seminatis super omnes aquas Scripturae sanctae, in quibus calcat bos et asinus.
Bos mundum animal, propter electionem patrum, asinus immundus, propter
idololatriam quondam gentilium, ut et de Circumcisione et de Praeputio Ecclesia
Domini congregetur. Quod supra, juxta LXX, dicitur: Super terram populi mei
spinae et fenum ascendet. referri potest, et ad haereticos, et ad simplices
quosque credentium, qui non ita Scripturam intelligunt sanctam, ut illius
convenit majestati. Unde singula singulis coaptavimus, ut terra populi Dei,
haereticis spinas, imperitis quibusque Ecclesiae fenum afferat.
(Cap. XXXIII.—Vers. 1.) Vae qui praedaris: nonne et ipse
praedaberis? Et qui spernis: nonne et ipse sperneris? Cum consummaveris
depraedationem, depraedaberis: cum fatigatus desieris contemnere, contemneris.
LXX: Vae qui vos miseros faciunt: vos enim nemo facit miseros. Et qui
reprobant vos, vos non reprobant: capientur reprobantes, et tradentur, et quasi
tinea in vestimento sic superabuntur. De Apostolis dixerat, et de
ecclesiarum magistris: Beati qui seminant super omnem aquam, ubi bos et
asinus calcant: nunc ad persecutores eorum maledictionem dirigit; immo
adversum principem eorum, qui corda possidet impiorum, quod quidquid fecerint
recipiant; et praesens potentia, futurorum sit materia tormentorum. Unde juxta
LXX dicitur: Vae eis qui vos miseros faciunt: vos enim nemo facit miseros.
Et est sensus: quantum in illis est, quando persequuntur vos, et variis
affligunt cruciatibus, interfectos atque cruciatos miseros arbitrantur. Sed
nullus vos potest facere miseros, non enim habent in anima potestatem, sed in
corpore. Et qui reprobat vos, non vos reprobat, sed eum qui vos misit, juxta
illud quod Salvator discipulis loquitur: Qui vos reprobat, me reprobat: et
qui me reprobat, reprobat eum qui me misit (Luc. X, 16). Capientur
igitur persecutores, et aeternis tradentur ardoribus. Et quomodo tinea
vestimentum, ita illos jugis flamma consumet. Quod et in fine hujus prophetiae
scribitur. Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur.
(Vers. 2 seqq.) Domine, miserere nostri: te enim exspectavimus: esto
brachium eorum [Al. nostrum] in mane, et salus nostra in tempore
tribulationis. A voce Angeli fugerunt populi, ab exaltatione tua dispersae sunt
gentes. Et congregabuntur spolia vestra, sicut colligitur bruchus, velut cum
fossae plenae fuerint de eo. Magnificatus est Dominus, quoniam habitavit in
excelso: implevit Sion judicio et justitia. Et erit fides in temporibus tuis:
divitiae salutis sapientia et scientia: timor Domini ipse thesaurus ejus.
LXX: Domine, miserere nostri, in te enim confidimus: factum est semen
incredulorum in perditionem, salus autem nostra in tempore tribulationis:
propter vocem timoris obstupuerunt populi a timore tuo, et dispersae sunt
gentes. Nunc autem congregabuntur spolia vestra parvi et magni: quando si quis
congreget locustas, sic illudent vobis: sanctus Deus qui habitat in excelsis.
Repleta est Sion judicio et justitia, in lege tradentur, in thesauris salus
nostra: venit sapientia, et disciplina. et pietas a Domino, isti sunt thesauri
justitiae. Hebraei capitulum superius, in quo legitur: Vae qui
praedaris: nonne et ipse praedaberis? et reliqua usque ad finem, contra
Sennacherib regem Assyriorum dictum putant, quod postquam decem tribuum, quae
appellabantur Israel, subverterit civitates; et excepta Jerusalem, Judaeae
quoque urbes ceperit, ipse superetur, et percutiente Angelo, ejus deleatur
exercitus. Unde nunc ex persona populi gratias referentis Deo, atque dicentis: Domine,
miserere nostri, te exspectavimus, haec dicta contendunt, quae praesenti [Al.
sequenti] capitulo continentur, quod ipse brachium fuerit et robur populi
obsidione vallati in tempore matutino, et salus in necessitate et angustia. A
voce enim Angeli, quem Symmachus ita ut in Hebraeo scriptum est, transtulit
AMUN (המון), quem Hebraei Gabrielem autumant, et
habere etymologiam populi; fugit Assyrius, et ab exaltatione Dei, gentes
quae cum eo erant, huc illucque dispersae sunt. Quibus fugientibus, spolia
congregata sunt a Judaeis, sicut solet bruchi et locustarum colligi multitudo,
cum in fossas coacervatae fuerint. In quorum victoria magnificatus est Dominus:
et Sion impleta judicio et justitia, et fides obsessi populi comprobata;
omnesque divitias in sapientia habuerunt, et scientia Dei et timore Domini, qui
solus eorum thesaurus fuit. Haec illi juxta historiam dixerint, omni ratione
nitentes, Christi et Apostolorum ejus subvertere sacramenta. Nos autem post
beatitudinem Apostolorum, de quibus supra (Ad. cap. XXXI, 20) dictum
est: Beati qui seminant super omnem aquam, ubi bos et asinus calcant, et
lamentationem et planctum eorum qui eos persecuti sunt, de quibus in
consequentibus dicitur: Vae qui miseros vos faciunt; vos autem nemo facit
miseros: et sicut tinea in vestimento, sic atterentur, ex persona eorumdem
Apostolorum, omniumque credentium haec dicta convincimus. Et est sensus:
Domine, in tuo speravimus auxilio, et in te confidimus: semen incredulorum
periit in aeternum, et salus nostra in tempore tribulationis apparuit. Te enim
praebente auxilium, omnis gentium multitudo dispersa est, et praedae atque
illusioni victoribus fuit. Et hoc factum est: quia sanctus Dominus habitat in
excelsis, et repleta est Sion judicio et justitia, de qua supra scriptum est: Requiescet
in deserto judicium et justitia. Ipsa est ergo Sion, quae prius est
appellata desertum, et quicumque habitaverit in ea, tradetur ei lex Evangelii,
in cujus thesauro salus nostra est, et sapientia credentium, et disciplina et
pietas, sive fides, quae proprie Christianorum est, et timor Domini, in quo
thesauri sapientiae continentur.
(Vers. 7 seqq.) Ecce videntes clamabunt foris: Angeli pacis amare
flebunt. Dissipatae sunt viae, cessavit transiens per semitam, irritum factum
est pactum, projecit civitates, non reputavit homines. Luxit et elanguit terra,
confusus est Libanus et obsurduit, et factus est Saron sicut desertum, et
concussa est Basan et Carmelus. Nunc consurgam, dicit Dominus: nunc exaltabor,
nunc sublevabor. Concipietis ardorem, parietis stipulam, spiritus vester ut
ignis devorabit vos. Et erunt populi quasi de incendio cinis: spinae
congregatae igni comburentur. Verbum Hebraicum ARELLAM (אראלם), pro quo Aquila et Symmachus et Theodotio
interpretati sunt, apparebo eis, extremam syllabam dividentes, et
legentes ARE LAHEM (ארא להם), Hebraei significare Angelos arbitrantur,
et esse prophetiam, post vocationem gentium, et divitias Ecclesiae, de
subversione Templi, quod flebunt Angeli, nequaquam intus habitantes, sed
exeuntes foras: et qui prius nuntii pacis erant, flebunt amare. Sive ipsi
Apostoli qui missi fuerant ut pacem nuntiarent Jerusalem, ad quam Dominus
loquebatur: Si scires etiam tu ea quae ad pacem sunt tibi (Luc. XIX,
42): quibus apparuit Dominus, ut eos suo confortaret aspectu, flebunt
Jerusalem, quia non receperit praedicationem suam, eo quod dissipatae sunt
viae, et cessaverit transiens per semitam justam, juxta illud quod in Jeremiae
Lamentationibus dicitur: Viae Sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad
solemnitatem (Thren. I, 4). Irritum quoque factum est pactum cum
Abraham, Isaac, et Jacob: Projecit civitates Judaeae: non reputavit
homines, qui suo vitio jumenta esse voluerunt. Luxit et elanguit terra
pro his qui morabantur in terra (Genes. XV et 22). Confusus est
Libanus et obsurduit, haud dubium quin Templum significet, de quo in Zacharia
legimus. Aperi, Libane, portas tuas, ut devoret ignis cedros tuas (Zach.
XI, 1). Sive Jerusalem, quae in Ezechiel Libanus appellatur, dicente
Propheta: Aquila magna magnarum alarum, quae habet ductum intrandi in
Libanum (Ezech. II, 3), quod postea interpretans sermo divinus, cum,
inquit, venerit Nabuchodonosor in Jerusalem: perspicue Aquilam regem
Babylonium, et Libanum Jerusalem edisserens. Factus est Saron sicut
desertum, et concussa est Basan et Carmelus. Pro Basan, LXX Galilaeam
transtulerunt, provinciam, pro uno loco provinciae. Saron [Al. Saronas]
autem omnis juxta Joppen Liddamque appellatur regio, in qua latissimi campi
fertilesque tenduntur. Basan quoque regio trans Jordanem est, quam duae
et dimidia tribus possederunt, et quae interpretatur uberrima et pinguis
(Deut. III): et Carmelus, de quo supra diximus. Loca igitur Judaeae
quondam fertilia vertentur in solitudinem, per quae μεταφορικῶς
ostenditur omnis opulentia Judaeorum egestate et penuria commutanda. Quia
igitur Apostolorum sermonem recipere noluerunt, confusus est Libanus, et Saron
versus est in solitudinem, et Basan Carmelusque concussi sunt. Propterea
Dominus vel de nimia patientia, vel ab inferis resurrecturum esse se dicit, et
exaltandum in gentibus, et sublevandum in cruce. Et ad ipsos Judaeos
apostropham facit, Concipietis ardorem, et parietis stipulam, et
spiritus vester vobis conflabit incendium, ut conceptum et partum vorax flamma
consumat. Et erunt, inquit, populi Judaeorum quas de incendio cinis,
infelicitatis magnitudinem favillae reliquiis demonstrantes. Spinae enim eorum
quae peccatorum multitudine congregatae sunt, incendio vorabuntur, quod
plerique ad extremam captivitatem et subversionem referunt Jerusalem. Alii
plenius atque perfectius judicii tempore futurum esse confirmant.
(Vers. 13 seqq.) Audite qui longe estis quae fecerim, et
cognoscite vicini fortitudinem meam. Conterriti sunt in Sion peccatores, possedit
tremor hypocritas. Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante? quis
habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis? Qui ambulat in justitiis, et
loquitur veritatis, qui projicit avaritiam ex calumnia, et excutit manus suas
ab omni munere, qui obturat aures suas ne audiat sanguinem, et claudit oculos
suos ne videat malum. Iste in excelsis habitabit, munimenta saxorum sublimitas
ejus: panis ei datus est, aquae ejus fideles sunt. Regem in decore suo videbunt
oculi ejus: cernent terram de longe. Cor tuum meditabitur timorem. Ubi est
Scriba? ubi legis verba ponderans? ubi doctor parvulorum? Populum imprudentem
non videbis populum alti sermonis, ita ut non possis intelligere disertitudinem
linguae ejus, in quo nulla est sapientia. LXX: Audient qui longe sunt
quae fecerunt: scient qui appropinquant fortitudinem meam. Recesserunt qui
erant in Sion iniqui, apprehendet tremor impios. Quis annuntiabit vobis,
quoniam ignis ardet? quis annuntiabit vobis locum aeternum? qui ambulat in
justitia, et loquitur rectam viam, et odit impietatem et iniquitatem, et manus
excutit a muneribus, et obturat aures, ut non audiat judicium sanguinis, et
claudit oculos, ne videant iniquitatem, iste habitabit in excelsa spelunca
petrae fortissimae. Panis ei dabitur, et aqua ejus fidelis: regem cum gloria
videbunt oculi vestri, videbunt terram de longe anima vestra meditabitur
timorem. Ubi sunt grammatici? ubi consiliatores? ubi est qui numerat eos qui
nutriunt et parvum et magnum populum? cui non dedit consilium: neque sciebat
profundam vocem illius, ita ut non audiret populus contemptus, et non est
audienti intelligentia. Quoniam dissipatae sunt viae, cessavit transiens
per semitas, irritum factum est pactum cum populo Judaeorum, projecit Deus
civitates eorum, non reputavit eos inter homines; propterea vos qui longe
estis, audite quae fecerim, et appropinquate ut agnoscatis fortitudinem meam.
Conterriti sunt, sive recesserunt qui erant in Sion peccatores vel impii et
tremor possedit [Al. possidebit] hypocritas, quibus Dominus in Evangelio
loquebatur: Vae vobis Scribae et Pharisaei hypocritae (Matth. XXIII, 14)!
Quis poterit habitare de vobis cum eo qui ignis est devorans? quis habitabit
cum ardoribus sempiternis? Sive juxta LXX: Quis vobis annuntiabit [Al.
annuntiavit], quia ignis ardet aeternus, quem praeparavit Deus diabolo et
angelis ejus? quis igitur poterit habitare cum Deo, vel annuntiare ventura
supplicia? Omnis qui hujuscemodi est, qualem propheticus sermo describit, qui
ambulat in pluribus justitiis, et non semel, sed semper justitias diligit, nec
una vice, sed jugiter loquitur veritates: qui projicit avaritiam, quae est
mater calumniae. Nisi enim cum alterius damno et malo, pecuniae alteri non
coacervantur. Et excutit manus suas ab omni munere. Munera quippe excaecant
oculos, etiam sapientium. Qui obturat aures suas ne audiat judicium sanguinis.
Omnis iniquitas et oppressio et injustitia, judicium sanguinis est: et licet
gladio non occidat, voluntate tamen interficit. Et claudit oculos suos ne
videat malum. Felix conscientia, quae non audit, nec aspicit malum. Qui
igitur talis est, ipse habitabit in excelsis, hoc est, in regno coelorum, sive
in excelsa spelunca petrae fortissimae, in Christo Jesu: quae petra Israel
populum sequebatur, ut biberet de ea, et illius fortitudine protegeretur. Panis
ei dabitur, et aquae ejus fideles sunt: quae gentilium fabulae in ambrosia et
nectare intelligunt. Nos autem panes et aquas fidelissimas, legem Dei
interpretabimur. Qui igitur talis est, regem Christum in sua claritate
conspiciet, de quo supra (Ad cap. XXXII, 1) dicitur: Ecce rex justus
regnabit, et principes in judicio praeerunt. Et oculi ejus videbunt terram
de longe, quam multo tempore desideraverant, terram mitium et mansuetorum, de
qua in Evangelio scriptum est: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram
(Matth. V, 4): sive in coelo positi, terrena despicient. Cor tuum
meditabitur timorem: ut cum omnia fueris consecutus, dicas cum Apostolo: Qui
non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei (I
Cor. XV, 9). Principium enim sapientiae timor Domini. Ubi est Scriba?
ubi legis verba ponderans? ubi doctor parvulorum (Prov. IX, 1)? ubi
sunt, inquit, Scribae et Pharisaei, qui Legis verba trutinantes, infelicem
populum decipiebant? quos nunc parvulos Scriptura cognominat, parvulos sensu,
parvulos intelligentia. Cum autem oculi credentis regem in sua majestate
conspexerint, et cor ejus meditatum fuerit timorem, tunc imprudentem populum
non videbit, populum Judaeorum, sive philosophorum et oratorum mundi, qui
applaudunt sibi in eruditione et eloquentia saeculari, de quibus nunc ait: Populum
alti sermonis: ita ut non possis intelligere disertitudinem linguae ejus;
quorum omnis ornatus in verbis est, qui habent folia tantum umbramque sermonum,
et fructum non possident veritatis. Denique sequitur: In quo nulla est
sapientia, de quibus et alio loco dicitur: Perdam sapientiam sapientium,
et intellectum prudentium reprobabo (I Cor. I, 19). Cur? quia
stultam fecit Deus sapientiam hujus saeculi.
(Vers. 20 seqq.) Respice Sion civitatem solemnitatis nostrae:
oculi tui videbunt Jerusalem, habitationem opulentam: tabernaculum quod
nequaquam transferri poterit, nec auferentur clavi ejus in sempiternum, et
omnes funiculi ejus non rumpentur. Quia solummodo ibi magnificus est Dominus
noster: locus fluviorum rivi latissimi et patentes, non transibit per eum navis
remigum: neque triremis [Al. trieris] magna transgredietur eum. Dominus
enim judex noster, Dominus legifer noster, Dominus rex noster, ipse salvabit
nos. Laxati sunt funiculi tui, et non praevalebunt: sic erit malus tuus, ut
dilatare signum nequeas. Tunc dividentur spolia praedarum multarum: claudi
diripient rapinam. Nec dicet vicinus. elangui: populus qui habitat in ea
auferetur ab eo iniquitas. LXX: Ecce Sion civitas. salutare nostrum: oculi
tui videbunt Jerusalem. civitas dives, tabernacula quae non movebuntur: nec
auferentur paxilli tabernaculi ejus in sempiternum, et funiculi ejus non
diripientur: quia nomen magnum Domini vobis: locus vester erit flumina et rivi
latissimi et spatiosi: non ingredietur per eam navis agitata remigio: Deus
[Al. Dominus] enim meus magnus est: non transibit me Dominus judex
noster, Dominus princeps noster, Dominus rex noster, Dominus ipse salvabit nos.
Disrupti [Al. direpti] sunt funiculi tui, quia non praevaluerunt:
malus tuus inclinatus est, ut dimittat vela: non elevabit signum, donec
tradatur in vastitatem. Multi igitur claudi praedas facient: et non dicent,
laborabo, populus qui habitat in eis, dimittetur eis delictum. O juste, cui
supra dictum est: cor tuum meditabitur timorem; et, populum
imprudentem [Al. impudentem] non videbis; et qui antea audieras, regem
in decore suo videbunt oculi tui, contemplare Sion urbem solemnitatis
nostrae, vide Ecclesiam Christi, in qua est vera solemnitas: oculi tui cernent
visionem pacis, et divitias insperatas, quas oculus non vidit, nec auris
audivit, nec in cor hominis ascenderunt, et tabernaculum quod nequaquam
transferri poterit. Prius enim tabernaculum quod habuit populus Judaeorum,
translatum est atque sublatum. Nec movebuntur clavi ejus in sempiternum, et
omnes funiculi ejus firmi erunt; ita ut Dominus habitet in eo, qui locus
est omnium fluviorum, rivorumque currentium, per quos nullus adversae partis
poterit navigare: neque triremis magna, quae interpretatur diabolus, eum
transgredi poterit: quia Dominus ipse est judex, et princeps, et rex, et
Salvator noster, et illo protegente, nullius metuemus insidias. Haec dicta sunt
de Sion urbe solemnitatis nostrae, et de Jerusalem habitatione ditissima, quam
ipse Dominus fluviis suis circumdabit atque vallabit. Nunc autem ad terrenam
loquitur Jerusalem, quod laxati sint funiculi tabernaculi ejus, et tentorium
sustinere non quiverint, et malus ejus, in quo pulcherrima quondam vela
pendebant, ruptis funibus ceciderit, ut non solum ad navigationem, sed ad
signum quoque mutilis sit. Postquam autem navis eorum fuerit dissoluta, et
tabernaculum dissipatum, ita ut in utramque partem funiculi disrumpantur,
praeda victoribus dividetur: qui tam imbecilli erunt propriis viribus, ut claudi
appellentur; et nihilominus Dei ira tribuente eis fortitudinem, nullam
infirmitatem sentient, nec dicent: laboravi. Qui enim fuerit inter eos,
auferetur ab eo iniquitas atque peccatum, quia Dei exsecutus est voluntatem.
(Cap. XXXIV.—Vers. 1, seqq.) Accedite gentes, et audite, et populi
attendite: audiat terra et plenitudo ejus, orbis et omne germen ejus. Quia
indignatio Domini super omnes gentes, et furor super universam militiam earum
[Al. eorum]: interfecit eas, et dedit in occisionem. Occisi earum projicientur:
et de cadaveribus earum ascendet fetor: tabescent montes sanguine earum. Et
tabescet omnis militia coelorum: replicabuntur (sive complicabuntur)
sicut liber coeli: et omnis militia eorum defluet, sicut defluit folium de
vinea et de ficu, quoniam inebriatus est in coelo gladius meus. Ecce super
Idumaeam descendet, et super populum interfectionis meae ad judicium. Gladius
Domini repletus est sanguine, incrassatus adipe: de sanguine agnorum et
hircorum, de sanguine medullatorum arietum; victima enim Domini in Bosra: et
interfectio magna in terra Edom. Et descendent unicornes cum eis, et tauri cum
potentibus. Inebriabitur terra sanguine eorum, et humus eorum adipe pinguium.
Post eversionem Jerusalem et naufragium quondam solidissimae navis, praedamque
omnis supellectilis illius, de interitu omnium dicitur nationum, et de
consummatione mundi, quae est in die futura judicii. Unde omnes gentes et
populi terrae et plenitudo ejus, orbis et cuncta genimina ejus, tam quae
habitantur loca, quam quae inhabitabilia sunt nimietate frigoris et caloris,
jubentur audire, et quae ventura sunt cum omni mentis tremore cognoscere.
Indignatio enim Domini nequaquam super unam gentem Judaeam, et Assyrios atque
Chaldaeos, Aegyptios, Moabitas, et Ammonitas, et Philisthaeos: sed et contra
omnes gentes, et super universam militiam, sive ut LXX transtulerunt, numerum
earum. ventura describitur, quae interficiat eas, et fetorem corporum
putrescentium in altum ascendere faciat: significans peccata omnium nationum:
ita ut sanie earum et spurcitia, ac sanguine montes repleantur: sublimes
quaequae virtutes et Angeli, qui singulis gentibus praesidebant; et tabescat
omnis militia vel fortitudo coelorum: replicentur, sive complicentur coeli
sicut liber, et omnis militia et exercitus eorum, atque ut LXX transtulerunt, et
stellae defluant, in similitudinem foliorum, quae, appropinquante frigore,
arentia atque contracta de vinea et ficu defluunt. Quod quidem et Salvator
loquitur in Evangelio: Stellae cadent de coelo, et virtutes coelorum movebuntur,
et tunc apparebit signum Filii hominis in coelo (Matth. XXIV, 29, 30).
Et hoc considerandum, quod non dicat interire coelos, sed replicari, sive
complicari, quasi librum, ut postquam omnia peccata aperta fuerint et relecta,
complicentur qui prius aperti fuerant, ut nequaquam ultra scribantur in eis
delicta multorum. De hujuscemodi libris Daniel in suo volumine loquitur: Judicium
sedit, et libri aperti sunt (Dan. VII, 10), in quibus descripta
erant opera singulorum. Stellas autem cadere plerique arbitrantur, juxta
Apocalypsim Joannis (Apocal. VI et VIII). et illud quod alibi scriptum
est: Stellae universae ardentes solventur, et coelum ac terra transibunt
(Luc. X, 2). Praeterit enim figura hujus mundi. Quidam de his stellis
dici putant. quae in coelo rutilant, ut in parte monstretur et totum, quod
scilicet per stellarum ruinam etiam coelorum interitus ostendatur (II Cor.
VII). Alii vero has stellas putant esse ruituras, de quibus et Paulus
Apostolus scribit: Non est nobis certamen adversus sanguinem et carnem, sed
adversus principatus, adversus potestates, adversus rectores tenebrarum
istarum, adversus spiritualia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI, 12).
Nec mirum si daemones qui in aere habitant, dicantur esse coelestes, cum etiam
volucres coeli, quae utique non in coelo, sed in aere volitant, Scriptura
cognominet. Nam et Satanas transfiguratur in Angelum lucis (II Cor. XI),
stellam se esse simulans. Et Salvator vidit eum quasi fulgur de coelo cadentem (Luc.
X). Et tropologice de eo quasi de stella magna dicitur: Quomodo cecidit
Lucifer qui mane oriebatur (Isa. XIV, 12)? Haec universa fient, quia
inebriatus est in coelo gladius ejus, poena atque sententia, et ultio in
peccatores, quae profertur a Domino. Qui gladius et machaera in Ezechiel (Ezech.
XXI) contra impios exacuitur; ac plurimis interfectis, vaginam suam jubetur
intrare. Cumque inebriatus fuerit et repletus in coelo; hoc est, in aere, qui
consuetudine Scripturarum coelum dicitur, tunc ad Idumaeam quoque, id est, ad
terrena descendet: ut post poenam daemonum, etiam hominum animae judicentur. Idumaea
quippe in lingua nostra terrenam sonat. Repletusque est sanguine; et
incrassatus adipe agnorum et hircorum, medullatorumque arietum atque taurorum:
ut et principes et populum pariter significet puniendos. Victima enim Domini in
Bosra, et interfectio magna in terra Edom. De qua Bosra et Idumaea etiam in
consequentibus (Ad LXIII, 1) idem Propheta testatur dicens: Quis est
iste qui venit de Edom: rubra vestimenta ejus de Bosra? Et nonnulli
existimant, quia Bosor, caro dicitur, per victimam Domini in Bosra,
tormenta omnium in carne monstrari: qui pio labuntur errore. In praesenti enim
loco non per SIN litteram. quae in BOSOR (בשר), hoc est, in carne, ponitur: sed per SADE scribitur, et
BOSRA (בצרה) appellatur, quae juxta Jesum et Jeremiam
non in Edom, id est, Idumaea; sed in terra Moab invenitur (Jerem. XLVIII).
Bosra autem in lingua nostra munitam sonat atque circumdatam,
sive firmatam: ut orbem terrarum Domini voluntate doceat esse solidatum,
juxta illud quod in psalmo canitur; Ipse super maria fundavit eum, et super
flumina collocavit illum (Ps. XXIII, 2); et de firmitate terrae ex
persona Dei dicitur: Ego firmavi columnas ejus (Psal. LXXIV, 3).
Cumque victima Domini fuerit in Bosra, et interfectio ejus in Idumaea,
descendent unicornes cum tauris potentibus, reges videlicet et principes terrae
[Al. ejus]; et omnia interfectionis, et sanguinis replebuntur, et adipe
quondam divitum ac potentum. Per quae verba, juxta humanam consuetudinem,
terrorem audientibus incutientia, in omnes principes ac potentes, populosque ac
parvos tormenta monstrantur. Bosra, id est, munitam, atque firmatam,
et Edom, sive Duma, et Idumaeam, Judaeorum magistri Romam intelligi volunt, et
omnia de ipsa dici quae sequenti capitulo continentur.
(Vers. 8 seqq.) Quia dies ultionis Domini, annus retributionum
judicii Sion. Et convertentur torrentes ejus in picem, et humus ejus in
sulphur: et erit terra ejus in picem ardentem. Nocte et die non extinguetur, in
sempiternum ascendet fumus ejus: a generatione in generationem desolabitur, in
saeculum saeculorum non erit transiens per eam. Et possidebunt illam
onocrotalus, et hericius, et ibis, et corvus habitabunt in ea, et extendetur
super eam mensura: ut redigatur ad nihili, et perpendiculum in desolationem.
Nobiles ejus non erunt ibi: regem potius invocabunt, et omnes principes ejus
erunt in nihili. Et orientur in domo [Al. domibus] ejus spinae, et
urticae, et paliurus in munitionibus ejus: et erit cubile draconum, et pascua
struthionum. Et occurrent daemonia onocentauris, et pilosus clamabit alter ad
alterum: ibi cubabit [Al. cubavit] lamia, et inveniet [Al. invenit]
sibi requiem. Ibi habuit foveam hericius, et nutrivit catulos, et circumfodit,
et fovit in umbra ejus: illuc congregati sunt milvi, alter ad alterum.
Requirite diligenter in libro Domini, et legite, unum ex eis non defuit, alter
ad alterum non quaesivit: quia quod ex ore meo procedit, ille mandavit, et spiritus
ejus, ipse congregavit ea. Et ipse misit eis [Al. ei] sortem, et manus
ejus divisit eam illis in mensura, usque in sempiternum possidebunt eam: in
generatione et generationem habitabunt in ea. Hebraei, ut supra diximus,
haec de Romano imperio prophetata contendunt, et in ultionem Sion, vastitatem
quondam regni potentissimi praedicari, quod juxta litteram plerique nostrorum
etiam in Apocalypsi Joannis scriptum putant. Nos autem ex eo quod dicitur, dies
ultionis Domini annus retributionum judicii Sion hunc arbitramur annum, de
quo loquitur ipse Salvator: Spiritus Domini super me, eo quod unxit me,
evangelizare pauperibus misit me, praedicare captivis remissionem, et caecis ut
videant, vocare annum Domini acceptabilem, et diem retributionis Deo nostro: consolari
omnes lugentes, et dare plangentibus Sion gloriam (Luc IV, 18, 19, Isai.
LXI, 1-3): et de quo supra dictum est: Mulieres opulentae surgite (Isai.
XXXII, 5): et dierum anni recordamini in dolore cum spe, ac per hoc post
generalem totius orbis consummationem reverti Scripturam ad Jerusalem, cui illo
tempore loquebatur, et vastitatem ejus pleno sermone describi: quod scilicet
postquam tempus Romanae obsidionis advenerit, pice et sulphure et flammis
ardentibus omnia compleantur, et fumus illius maneat in aeternum, habitentque
ibi onocrotalus et hericius, et ibis, et corvus, quae animantia in desertis
locis habitare consueverunt: et hoc fiat, quia funiculus Domini atque
perpendiculum, id est, sententia illius non valeat immutari. Nobiles ejus, id
est, Apostoli atque credentes non erunt ibi, nec perditorum numero
conjungentur: sed regem potius Christum invocabunt. Omnes autem principes
illius, Scribae videlicet et Pharisaei, redigentur in nihili, et in domibus
quondam ornatissimis spinae et urticae et paliurus orientur. Eritque cubile
draconum, et pascua struthionum, quae et ipsa signa sunt extremae solitudinis.
Et occurrent sibi in ea, juxta LXX diversa daemonum phantasmata, sive ut omnes
alii juxta Hebraicum transtulerunt, SIIM (ציים) et IIM (איים), onocentauri, et pilosi, et lamia, quae
Gentilium fabulae, et poetarum figmenta describunt. Hericium quoque ibi
enutrire catulos, et stationem habere fidissimam: illuc congregari milvos,
rapacissimam avem, quae Hebraice appellatur DAJOTH (דיות), sive ut LXX transtulerunt cervos, de quibus infra
dicemus. Inter quae Propheta loquitur audientibus: O homines [Al. omnes]
qui me auditis loquentem, quae ventura pronuntio, rebus omnia complebuntur. In
libro enim scripta sunt Domini, et illius sententia definita, et ne unum quidem
irritum erit. Nam quod de meo ore procedit, ille mandavit, id est, ego quidem
loquor; sed verba sunt Domini, et spiritu [Al. spiritus] illius quidquid
dictum est perpetrabitur. Ipsius decreto atque mensura singula complebuntur: et
usque in generationes sempiternas suum ordinem non relinquent. Haec juxta
Hebraicum et explanationem historicam dicta sint. Caeterum qui tropologiam
sequuntur, expulso populo Judaeorum sub bestiarum et portentorum nominibus,
idololatras et variis superstitionibus servientes in Jerusalem habitaturos esse
confirmant: et hos esse onocrotalos et hericios, ibin et corvum, dracones et
struthiones, et onocentauros, et daemonia, et pilosos, et lamiam, quae Hebraice
dicitur LILITH (לילית); et a solo Symmacho translata est lamia,
quam quidam Hebraeorum ἐριννήν,
id est, furiam suspicantur. Et revera si consideremus de diversis
gentibus adductas Jerusalem colonias, et juxta ritum provinciarum suarum,
singulas familias propriorum daemonum coluisse portenta, haec omnia in
Jerusalem habitasse firmabimus. Quodque LXX transtulerunt: Ibi obviaverunt
sibi cervi, et viderunt facies suas: numero transierunt, unus ex ipsis non
periit, nec quaesivit alterum. Dominus enim praecepit eis, et spiritus ejus
congregavit eos: et ipse dedit eis sortes, et manus illius dividet eis: ut
pascantur in sempiternum, et possideant in generatione generationum, et
requiescant in ea: sic allegorice interpretabimur, ut doceamus cervos, id
est, Apostolos, et sanctos quosque doctores, de quibus scriptum est: sicut
desiderat cervus ad fontes aquarum: ita desiderat anima mea ad te, Deus (Ps.
XLI, 1); et alibi: Vox Domini perficientis cervos (Ps. XXVIII, 9);
et rursum: Cervus amicitiae et pullus gratiarum tuarum loquantur tibi (Prov.
V); et in Job: Custodisti autem mentes cervorum, et partus eorum emittes
(Job. XXXIX, 2); et in Cantico Canticorum dicitur: Similis est
fratruelis meus capreae, vel hinnulo cervorum super montes aromatum (Cant.
II, 9); obviasse sibi in Jerusalem et mutuos vidisse conspectus, et
transisse ac reliquisse eam, et ad diversas provincias perrexisse, quia Dominus
mandaverit eis: Ite et docete omnes gentes baptizantes eas in nomine Patris,
et Filii, et Spiritus Sancti (Matth. XXVIII, 19); et spiritus illius
congregaverit eos, dederitque eis sortes atque diviserit, ut alius ad Indos,
alius ad Hispanias, alius ad Illyricum, alius ad Graeciam pergeret: et
unusquisque in Evangelii sui atque doctrinae provincia requiesceret. Quae nos
super Jerusalem diximus prophetari, et Judaei de Romano dicta imperio
suspicantur, nonnulli ad orbem referunt, ne a prioribus discrepare videantur.
(Cap. XXXV.—Vers. 1, 2.) Laetabitur deserta et invia, et
exsultabit solitudo, et florebit quasi lilium. Germinans germinabit: et
exsultabit laetabunda et laudans. Gloria Libani data est ei, decor Carmeli et
Saron. Ipsi videbunt gloriam Domini: et decorem Dei nostri. LXX: Laetare
desertum sitiens, et exsultet solitudo, et floreat quasi lilium. Florebunt et
exsultabunt deserta Jordanis: gloria Libani data est ei, et honor Carmeli: et
populus meus videbit gloriam Domini, et altitudinem Dei nostri. Quoniam
Jerusalem conversa est in picem et ascendit fumus illius sempiternus, et
habitant in ea onocrotalus et hericius, ibis et corvus, dracones et
struthiones, daemonia et onocentauri, lamia et pilosi: et Domini super eam
impleta sententia est: Relinquetur vobis domus vestra deserta (Luc.
XIII, 35): propterea quae prius deserta fuerat, de qua in psalmo dicitur: Vox
Domini concutientis solitudinem [Al. desertum], et commovebit Dominus
desertum Cades. Vox Domini praeparantis cervos; et revelabit condensa silvarum
(Psal. XXVIII, 8, 9), mutabitur in rerum omnium abundantiam, et
pugnantibus cervis, de universis saltibus nationum bestiae, quae eas prius
possederant, expellentur, ut impleatur illud quod in hoc eodem Propheta
dicitur: Laetare sterilis, quae non paris: erumpe et clama, quae non
parturis; quoniam plures sunt filii desertae, magis quam ejus quae habet virum
(Isai. LIV. 1). Haec erat prius sitiens, sive invia, non habens vitales
aquas, et Dominus non gradiebatur [Al. ingrediebatur] per eam, quae nunc
florebit in lilium, sive ut significantius expressit Aquila, καλύκωσις,
quam nos tumentem rosam et necdum foliis dilatatis possumus dicere.
Florebit autem, ut cum Apostolo pronuntiet: Christi bonus odor sumus in omni
loco (II Cor. II, 15). Et illud Cantici Canticorum: Flores visi
sunt in terra: mandragorae dederunt odorem suum (Cant. VII, 12, 13). Quodque
in LXX ponitur, et exsultabunt deserta Jordanis, in Hebraico quidem non
habetur, sed possumus dicere Joannis: in Jordane fluvio poenitentiae baptismum
demonstrari, quod Dominus suo lavacro signavit atque firmavit. Et quia de
solitudine figuraliter dicitur, quae refertur ad gentes, in qua fuit Joannes,
consequenter jungi potest Jordanis, ut per desertum gentium veniamus ad
baptismum Salvatoris. Quodque sequitur, gloria Libani data est ei, et decor
Carmeli et Saron, juxta priorem explanationem debemus accipere, in qua
diximus Libanum Templum sive Jerusalem intelligi, dicente Zacharia: Aperi,
Libane, portas tuas (Zach. XI, 1); et Ezechiel: Aquila magna
magnarum alarum plena unguibus, quae habet ductum intrandi in Libanum et
Carmelum (Ezech. XVII. 3): priorem significare populum, de quo supra
dictum est: Et erit desertum in Carmel, et Carmel in saltum reputabitur (Isa.
XXIII, 9); et Saron eamdem habere intelligentiam, Scriptura dicente: Factus
est Saron sicut desertum. Omnis igitur candor, cultus Dei, et
circumcisionis scientia, et loca uberrima atque campestria, quae appellantur Saron,
pro quibus Symmachus interpretatus est campos, dabuntur desertae quondam
Ecclesiae, et habitatores illius videbunt gloriam Domini, et decorem sive
altitudinem Dei nostri.
(Vers. 3, 4.) Confortate manus dissolutas, et genua debilia
roborate. Dicite pusillanimis (sive meticulosis), confortamini, et
nolite timere, ecce Deus vester ultionem adducet retributionis: Deus ipse
veniet, et salvabit vos (sive ut LXX transtulerunt, nos). Tunc
aperientur oculi caecorum, et aures surdorum patebunt (vel audient). Tunc
saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum, quia scissae sunt
in deserto aquae, et torrentes in solitudine, et quae erat arida in stagnum
(sive paludes,), et sitiens in fontes aquarum. In cubilibus, in quibus prius
dracones habitabant, orietur viror calami et junci (pro quo LXX
transtulerunt: Erit ibi laetitia avium, et caulae gregum). Et erit ibi
semita et via (sive via munda) et via sancta vocabitur, non transibit
per eam pollutus. Et haec erit nobis directa via: ita ut stulti non errent per
eam (vel ut LXX transtulerunt, neque erit ibi via immunda, qui autem
dispersi sunt, transibunt per eam, et non errabunt. Non erit, inquit, ibi
leo, et mala bestia non ascendet per eam, nec invenietur ibi, sed ambulabunt
per eam, qui liberati fuerint. Et redempti a Domino convertentur, et venient in
Sion cum laude, et laetitia sempiterna super caput eorum. Gaudium et laetitiam
obtinebunt: et fugiet dolor et gemitus. Utramque editionem miscuimus, ne in
proponendis singulis, librorum magnitudo tendatur, quae [Al. quia] jam
modum brevitatis excedit. Apostolis, de quibus supra dictum est: Ipsi
videbunt gloriam Domini et decorem Dei nostri, praecipitur, ut confortent
manus in gentibus dissolutas, et genua debilia roborent; ut qui prius manibus
dissolutis opus Dei facere non poterant, et aridam habebant dexteram, extendant
eam ad bona opera. Et qui dudum inter idola diversis erroribus claudicabant,
firmo super veritatem incedant gradu: et pusillanimes sive formidolosos fide
Domini confirmantes, faciant non timere, uniusque Dei metus universi erroris
expellat timores. Causa autem est securitatis atque constantiae, quia venturus
est Christus, cui Pater dedit omne judicium: et reddet unicuique secundum opera
sua (Joan. V). Ipse veniet et salvabit vos, quibus dicitur,
nolite timere: sive nos, ut salutem cum credentibus Apostoli dicant sibi
esse communem. Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum patebunt.
Tunc saliet sicut cervus, claudus: et aperta erit lingua mutorum. Quod
quamquam signorum magnitudine completum sit, quando Dominus loquebatur
discipulis Joannis, qui ad eum missi fuerant: Euntes renuntiate Joanni quae
audistis et vidistis: caeci vident: claudi ambulant: leprosi mundantur: surdi
audiunt: mortui resurgunt: pauperes evangelizantur (Luc. VII, 22);
tamen quotidie expletur in gentibus, quando qui prius caeci erant, et in ligna
et lapides impingebant, veritatis lumen aspiciunt. Et qui Scripturarum verba
surdis auribus audire non poterant, nunc ad Dei praecepta laetantur; quando qui
prius claudi erant, et rectam viam non tenebant, saliunt sicut cervi, imitantes
doctores suos, et aperta erit lingua mutorum, quorum Satanas ora concluserat,
ne possent unum Dominum confiteri. Idcirco autem aperientur oculi, aures
audient, salient claudi, et aperta erit lingua mutorum, quia scissae sunt, sive
eruperunt in deserto quondam Ecclesiae aquae baptismi salutaris, et torrentes
ac rivi in solitudine, diversae scilicet gratiae spirituales: et quae erat
arida, in stagnum paludesque conversa est, ut non solum careret ardore sitis
sed navigabilis esset et irrigua, et haberet fontes plurimos, quos cervus
desiderat, quos qui biberit, potest benedicere Domino, juxta illud quod
scriptum est: Benedicite Domino de fontibus Israel (Ps. LXVII, 27).
In cubilibus animarum gentilium, in quibus prius dracones habitabant, erunt
calamus et juncus, quibus scribatur fides Domini, et in quibus fessa prius
membra requiescant; sive erit laetitia avium, et caulae gregum: ut assumant
alas columbae, et humilia relinquentes, ad excelsa festinent, possintque cum
Psalmista dicere, Dominus pascit me, et nihil mihi deerit: in loco pascuae
ibi me collocavit: super aquas refectionis educavit me. Ibi erit semita, et
via mundissima, quae sancta vocabitur, et quae dicit ipsa de se: Ego sum via
(Joann. XIV, 6), per quam qui pollutus est, transire non poterit. Unde
et in psalmo dicitur, Beati immaculati in via (Ps. CXIII, 1). Et
haec via erit nobis, id est, Deus noster, tam recta et plana atque campestris,
ut nullum habeat errorem: et stulti atque vecordes per eam ingredi valeant,
quibus in Proverbiis loquitur Sapientia: Si quis est parvulus, veniat ad me.
Et insipientibus locuta est, venite et comedite panem meum, et bibite vinum
quod miscui vobis. Relinquite infantiam, et vivite, et ambulate per vias prudentiae
(Prov. V, 4-6). Stulta enim mundi elegit Deus (I Cor. I): quorum
stultorum princeps loquitur in psalmo, Deus tu scis insipientiam meam. Et
stultum Dei sapientius est hominibus (Ps. LXVIII, 6). Unde LXX
transtulerunt: Et qui dispersi fuerant (I Cor. II), et a
societate Domini separati, nequaquam errabunt. Sequitur, Non erit ibi leo:
adversarius noster diabolus, qui circuit rugiens, quomodo ovile Domini possit
intrare (I Petr. V). Et malae bestiae, satellites ejus, non ascendent
per eam. Neque enim vestigium colubri in petra inveniri potest. Ambulabunt
autem per eam qui liberati fuerint de vinculis peccatorum, et redempti sanguine
Salvatoris, et egerint poenitentiam; et venerint in Sion, de qua saepius
diximus: Accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis Jerusalem
coelestem (Hebr. XII, 22); ne more Judaico auream quaeramus Sion, et
gemmatam Jerusalem, quae juxta prophetiam Danielis, in aeternos cineres
dissoluta est (Daniel. IX). Eritque laetitia sempiterna laudantium
Dominum super caput eorum, ut postquam saeculum vicerint, possint cum Apostolo
et Propheta dicere: Cursum consummavi, fidem servavi, de caetero reposita
est mihi corona justitiae (II Tim. IV, 7, 8): et, Domine, ut
scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos (Ps. V, 13). Tunc succedente
gaudio atque laetitia, fugiet dolor et gemitus, quando venerit ex Sion qui
eruat. Quae omnia nos juxta apostolum Paulum in primo Salvatoris interpretamur
adventu: Judaei autem et nostri Judaizantes, ad secundum referunt, unius
occasione versiculi, Convertentur et venient in Sion cum laude,
hostiarum sanguinem, cunctarumque gentium servitutem, et uxorum pulchritudinem
desiderantes.
Index
Poster
|