Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri
Commentariorum in Isaiam Prophetam
libri duodeviginti
Liber undecimus
Difficile, immo impossibile est placere omnibus: nec tanta vultuum, quanta
sententiarum diversitas est. In explanatione duodecim prophetarum longior
quibusdam visus sum, quam oportuit; et ob hanc causam in Commentariolis
Danielis brevitati studui, praeter ultimam et penultimam visionem, in quibus me
necesse fuit ob obscuritatis magnitudinem sermonem tendere: praecipueque in
expositione septem et sexaginta duarum et unius hebdomadarum, in quibus
disserendis quid Africanus temporum scriptor, quid Origenes, et Caesariensis
Eusebius, Clemens quoque Alexandrinae Ecclesiae presbyter, et Apollinaris
Laodicenus. Hippolytusque, et Hebraei, et Tertullianus senserint, breviter
comprehendi: lectoris arbitrio derelinquens quid de pluribus eligeret. Itaque
quod nos verecundia fecimus judicandi, et eorum honore qui lecturi erant,
quibusdam forte non placeat, qui non Antiquorum opiniones, sed nostram
sententiam scire desiderant. Quibus facilis responsio est, noluisse me sic unum
recipere, ut viderer alios condemnare. Et certe si tanti et tam eruditi viri
fastidiosis lectoribus displicent, quid de me facturi erant, qui pro tenuitate
ingenioli invidorum morsibus pateo? Sin autem supradictos viros, magistros
Ecclesiae nominavi, illud intelligant, me non omnium probare fidem, qui certe
inter se contrarii sunt; sed ad distinctionem Josephi, Porphyriique dixisse,
qui de hac quaestione plurima disputarunt. Quod si in expositione statuae
pedumque ejus, et digitorum discrepantia, ferrum et testam super Romano regno
interpretatus sum, quod primum forte, dein imbecillum Scriptura portendit, non
mihi imputent, sed Prophetae. Neque enim sic adulandum est principibus, ut
sanctarum Scripturarum veritas negligatur, nec generalis disputatio unius
personae injuria est. Quae cum benigno meorum studio caveretur, Dei judicio
repente sublata est: ut amicorum in me studia, et aemulorum insidiae
monstrarentur. Sed haec alias: nunc quod coepimus exequamur. Undecimus in
Isaiam liber, o virgo Christi Eustochium, quia magnam partem historiae
disserturus est, facilior erit in principiis, et usque ad duas sui partes,
reliqua simili more dictanda sunt: et sic studendum brevitati, ut nullum damnum
fiat intelligentiae.
(Cap. XXXVI.—Vers. 1 seqq.) Et factum est in quarto decimo anno
regis Ezechiae, ascendit Sennacherib rex Assyriorum super omnes civitates Juda
munitas et cepit eas. Et misit rex Assyriorum Robsacen de Lachis in Jerusalem
ad regem. Ezechiam in manu gravi, et stetit in aquaeductu piscinae superioris,
in via agri fullonis. Et egressus est ad eum Eliacim filius Helciae, qui erat
super domum: et Sobna scriba, et Joahe filius Asaph a commentariis, et dixit ad
eos Rabsaces: Dicite Ezechiae: Haec dicit rex magnus, rex Assyriorum: Quae est
ista fiducia qua confidis? aut quo consilio et fortitudine rebellare disponis?
super quem habes fiduciam, quia recessisti a me? Ecce confidis super baculum
arundineum confractum istum, super Aegyptum: cui si innixus fuerit homo,
intrabit in manum ejus, et perforabit eam: sic est Pharao rex Aegypti omnibus qui
confidunt in eo. Quod si responderis mihi, in Domino Deo nostro confidimus,
nonne ipse est cujus abstulit Ezechias excelsa et altaria; et dixit Judae et
Jerusalem: Coram altari isto adorabitis? Et nunc trade te Domino meo regi
Assyriorum, et dabo tibi duo millia equorum, nec poteris ex te praebere
ascensores eorum. Et quomodo sustinebis faciem judicis unius loci ex servis
Domini mei minoribus? quod si confidis in Aegypto: et in quadrigis, et in
equitibus: et nunc numquid sine Domino ascendi ad terram istam, ut disperderem
eam? Dominus dixit ad me: Ascende super terram istam, et disperde eam.
Historia manifesta est, et interpretatione non indiget: pleniusque in Regum et
Dierum voluminibus haec eadem scripta referuntur, quod anno tertio Osee filii
Hela regis Israel, regnaverit Ezechias filius Achaz regis Juda. Viginti
quinque, inquit, annorum erat cum regnare coepisset, et viginti et novem
annis regnavit in Jerusalem, et fecit quod erat bonum coram Domino, juxta omnia
quae fecerat David pater ejus. Et post paululum: In Domino Deo Israel
speravit, et post eum non fuit similis illi, de cunctis regibus Juda, sed neque
in his qui ante eum fuerunt: adhaesit Domino, et non recessit a vestigiis ejus:
fecitque mandata ejus quae praeceperat Dominus Moysi: unde et erat Dominus cum
eo, et in cunctis ad quae procedebat, sapienter se agebat (IV Reg.
XVIII, 2, 7). Rebellavit autem contra regem Assyriorum, et non servivit ei:
in cujus sexto anno imperii, Salmanasar rex Assyriorum cepit Samariam, et decem
tribus quae appellabantur Israel; et transtulit eas in Assyrios, collocavitque
in Hala et Habor fluviis Gozan, in civitatibus Medorum (IV Reg. XVII, et
XVIII). Post annos autem septem, id est, quarto decimo anno Ezechiae, rex
Assyriorum Sennacherib ingressus Judaeam, obsedit civitates ejus munitas,
volens eas capere. Cumque obsideret Lachis, misit ad eum Ezechias nuntios,
dicens: Peccavi, recede a me, et omne quod imposueris mihi, feram.
Cumque trecenta talenta argenti, et triginta auri ad regis imperium
persolvisset, fractis januis Templi Domini, et laminis ejus detractis, quas
ipse affixerat, misit rex Assyriorum Thartan et Rabsacen de Lachis ad regem
Ezechiam cum manu valida Jerusalem: qui cum ascendissent, venerunt in
Jerusalem, et steterunt contra aquaeductum piscinae superioris, quae est in via
agri fullonis, vocaveruntque ad se regem. Egressus est autem ad eos Eliacim
filius Helciae praepositus domus, et Sobna scriba, et Joahe filius Asaph, a
commentariis; dixitque ad eos Rabsaces: Loquimini Ezechiae: Haec dixit rex
magnus, rex Assyriorum, et caetera quae in historia continentur. In quo
arrogantia consideranda Rabsacis, quod velut quaedam contraria fortitudo,
imitatur consuetudinem Prophetarum, ut quod illi solent in prologis ponere: Haec
dicit Dominus, quo auctoritatem et magnitudinem loquentis ostendat, iste
nunc dixerit: Haec dicit rex magnus, rex Assyriorum. Egressus est autem
ad eum Eliacim filius Helciae qui erat praepositus domus, et Sobna scriba, et
Joahe filius Asaph, a commentariis. Iste est Eliacim filius Helciae, de quo in
Visione vallis Sion supra (Ad cap. XXII, 20, 21) legimus: Vocabo
servum meum Eliacim filium Helciae, et induam illum tunica tua, et cingulo tuo
confortabo eum, et potestatem tuam dabo in manu ejus, et erit quasi pater
habitantium in Jerusalem, et domui Juda, et caetera. Haec autem dicuntur ad
Sobnam, qui ante eum praepositus Templi fuit, de quo in eadem scriptum est
visione: Vade et ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo, ad Sobnam
praepositum Templi (Ibid., 15), quem tradunt Hebraei Rabsacis
comminatione perterritum tradidisse manus Assyriis, et inferiorem partem
Jerusalem adversariis prodidisse, exceptaque arce Sion et Templo, nihil aliud
remansisse quod non tenuerit Assyrius. Unde errant qui Sobnam, qui nunc cum
Eliacim, et Joahe ad Rabsacen egreditur, eumdem putant quem et supra. Ibi enim
Sobna praepositus Templi ponitur, qui ab Assyriis dicitur esse capiendus: hic
autem Sobna scriba, hoc est, γραμματείς,
qui Hebraice appellatur SOPHER (שופר), et est superiori ὁμώνυμος. Rabsacen
autem, qui Hebraea lingua locutus sit, filium Isaiae Prophetae Judaei autumant,
qui et ipse proditor fuerit: relictumque filium Isaiae alterum, appellari
Jasub, qui in lingua nostra relictum sonet. Porro alii arbitrantur eum
fuisse Samariten, et idcirco Hebraicum scisse sermonem, et tam
audacter et impie Dominum blasphemare. Consideremus ergo verba Rabsacis; ac
primum quod dicit: Confidis super baculum arundineum confractum istum, super
Aegyptum, falsum est: nulla enim narrat historia quod Ezechias ad Aegyptios
miserit, et Pharaonis auxilium postularit. Quodque infert: Si responderis
mihi, in Domino Deo nostro confidimus, verum est. Sed rursum jungit
mendacium veritati, quod abstulerit Ezechias excelsa illius et altaria. Hoc
enim non contra Deum, sed pro Deo fecerat; ut idololatria et veteri errore
destructo, juberet Deum adorari in Jerusalem, ubi erat Templum ejus: quamquam
legamus pessima consuetudine, in montibus collibusque exstructo jam altari,
populum Deo victimas immolasse. Quodque paucitatem obsessorum volens ostendere,
equorum duo millia pollicetur, quorum Ezechias ascensores praebere non possit,
non de imbecillitate venit populi Judaeorum qui equitandi carebat scientia: sed
observatione mandatorum Dei, qui per Moysen super rege praeceperat Israel: Non
multiplicabit [Al. multiplicaret] sibi equos: et uxores plurimas
non habebit (Deut. XVII, 16, 17). Sin autem me, inquit, servum
Sennacherib, qui sum minimus famulorum ejus, non vales sustinere, quomodo
tantam regis potentiam sustinebis? Ad id autem quod dixerat: Si responderis
mihi in Domino Deo confidimus, callide prudenterque respondit, se non sua
voluntate, sed Domini venisse praeceptis. Dominus dixit ad me: Ascende super
terram istam, et disperde eam. Et est argumentum: certe sine Domini voluntate
huc venire non poteram. Cum autem venerim et multas ceperim civitates, et pars
Jerusalem maneat intacta, manifestum est me ejus voluntate venisse. Legi in
cujusdam Commentario eumdem esse Sennacherib qui et Samariam ceperit, quod
omnino falsum est. Sacra enim narrat Historia primum Phul regem Assyriorum, sub
Manahen rege Israel, vastasse decem tribus. Secundum Theglathphalasar sub
Phacee filio Romeliae Israel venisse Samariam. Tertium Salmanasar sub Osee rege
Israel totam cepisse Samariam (IV Reg. XV, XVII). Quartum fuisse Sargon,
qui expugnavit Azotum (Isa. XX). Quintum Asaraddon qui translato Israel,
Samaritanos in terram Judaeam custodes miserit (IV Reg. XVII). Sextum
Sennacherib qui sub Ezechia rege Judae, capta Lachis et caeteris Judaeae
urbibus, obsederit Jerusalem (IV Reg. XVIII). Alii autem unum atque
eumdem multis putant nominibus appellari.
(Vers. 11 seqq.) Et dixit Eliacim et Sobna et Joahe ad Rabsacen:
Loquere ad servos tuos Syra lingua, intelligimus enim: ne loquaris ad nos
Judaice in auribus populi qui est super murum. Et dixit ad eos Rabsaces:
Numquid ad Dominum tuum, et ad te misit me Dominus meus, ut loquerer omnia
verba ista, et non potius ad viros qui sedent in muro: ut comedant stercora
sua, et bibant urinam pedum suorum vobiscum? Et stetit Rabsaces, et clamavit
voce magna Judaice, et dixit: Audite verba regis magni, regis Assyriorum. Haec
dicit rex: Non seducat vos Ezechias, quia non poterit vos eruere, et non vobis
tribuat fiduciam Ezechias super Domino, dicens: Eruens liberabit nos Dominus,
non dabitur civitas ista in manu regis Assyriorum. Nolite audire Ezechiam. Haec
enim dicit rex Assyriorum. Accusatio Rabsacis, Ezechiae testimonium est:
quod captis cunctis Judaeae urbibus confisus in Domino sit, dixeritque ad
populum: Nolite timere, nec paveatis regem Assyriorum, et universam
multitudinem quae est cum eo: multo enim plures nobiscum sunt quam cum illo.
Cum illo est brachium carneum; nobiscum est Dominus Deus noster, qui auxiliator
est noster, pugnatque pro nobis. Et confortatus est, inquit, populus
hujuscemodi verbis Ezechiae regis Judae. Unde Rabsaces destruere vult, quod
ille construxerat; et loquitur ad populum, Non seducat vos Ezechias: et
non vobis tribuat fiduciam super Domino Deo. Quod autem Eliacim et Sobna, et
Joahe humiliter deprecantur: Loquere ad servos tuos Syra lingua,
intelligimus enim; et non loquaris ad nos Judaice in auribus populi qui est
super murum, hunc sensum habet: Quid necesse est populum falsis terroribus
commoveri, et vanam jactare virtutem? loquere linguam quam populus non
intelligit. Si quidem nos habemus linguae tuae scientiam: novimusque sermonem
Syrum, qui utrisque communis est. Ad quod Rabsaces arroganter: Num, ait,
ad Dominum tuum, et ad te misit me Dominus meus, et non potius ad viros qui
sedent in muro? Rursumque augens comminatione terrorem, ut comedant,
inquit, stercora sua, et bibant urinam pedum suorum vobiscum? per quae
ostendit fame eos et penuria, sitique esse capiendos. Simulque illecebram
jungit formidini: ut quos terrore non vicerat, repromissionibus et persuasione
decipiat, dicens ex sermone regis Assyriorum.
(Vers. 16-18.) Facite mecum benedictionem, et egredimini ad me, et
comedite unusquisque vineam suam, et unusquisque ficum suam, et bibite
unusquisque aquam cisternae suae: donec veniam, et tollam vos ad terram, quae
est similis terrae vestrae: terram frumenti et vini, terram panum et vinearum.
Ne conturbet vos Ezechias, dicens: Dominus liberabit nos. Numquid liberaverunt
dii gentium unusquisque terram suam de manu regis Assyriorum? Pro quo in
Regum volumine legitur: Facite mecum quod est utile, et egredimini ad me
(IV Reg. XVIII, 31). Ergo sensus idem est. Facite, inquit, quod vobis
prosit, et in benedictionem vestram proficiat. Sive hoc dicit: Benedicite regi
Assyrio, et laudate eum, et Dominum confitemini, ut praemia consequamini, et
donec revertar de Aegypto, sive capta Lobna, redeam, habitate in urbe vestra;
et rebus vestris fruimini. Postea autem veniam, et transferam vos in terram
quae similis est terrae vestrae, frumenti, vini et olearum. Nec dicit nomen
regionis, quia aequalem terrae repromissionis invenire non poterat: sed
similitudinem pollicetur. Hoc enim unusquisque desiderat, in quo natus est.
Quidam putant terram eis Mediae repromitti, quae habebat terrae Judaeae
similitudinem, tam in situ quam in frugibus. Quodque infert.
(Vers. 19 seqq.) Ubi est Deus Hemath et Arphad? ubi est Deus
Sepharvaim? Numquid liberaverunt Samariam de manu mea? Quis est ex omnibus diis
terrarum istarum, qui eruerit terram suam de manu mea, ut eruat Dominus
Jerusalem de manu mea? Et siluerunt, et non responderunt ei verbum. Mandaverat
enim eis rex dicens: Ne respondeatis ei. Hoc ostendit quod omnibus
his diis Samaria servierit, et idcirco capta sit. Sin autem, ait, tantis diis
praesidentibus, decem tribus facile superavimus, quanto magis vos, immo solam
Jerusalem, uno Deo praesule, vincemus facilius? Tacuitque omnis populus, et non
respondit ei quidquam. Siquidem praeceptum regis acceperant, ut non
responderent ei. Vere justus Ezechias, agens cuncta fideliter universaque
consilio. Ideo autem jusserat blasphemanti Assyrio non responderi, ne eum ad
majores blasphemias provocaret. Unde scriptum est: Ne succendas carbones
peccatoris (Eccl. VIII, 13); et in psalmo legimus: Cum
consisteret adversum me peccator, obmutui, et humiliatus sum, et tacui de bonis
(Ps. XXXVIII, 23); et iterum: Pone, Domine, custodiam ori meo, et
ostium munitum labiis meis: ne declines cor meum in verba malitiae (Ps.
CXL, 3).
(Cap. XXXVII.—Vers. 1 seqq.) Et ingressus est Eliacim filius Helciae,
qui erat super domum, et Sobnas scriba et Joahe filius Asaph a commentariis ad
Ezechiam scissis vestibus, et nuntiarunt ei verba Rabsacis. Et factum est cum
audisset rex Ezechias, scidit vestimenta sua, et obvolutus est sacco, et
intravit in domum Dei. Et misit Eliacim qui erat super domum, et Sobnam
scribam: et seniores de sacerdotibus opertos saccis ad Isaiam filium Amos
prophetae, et dixerunt ad eum: Haec dicit Ezechias: Dies tribulationis et
correptionis, et blasphemiae dies haec, quia venerunt filii usque ad partum, et
virtus non est pariendi [Al. parienti]. Si quomodo audiat Dominus Deus
tuus verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum
Deum viventem, et exprobrandum sermonibus, quos audivit Dominus Deus tuus. Leva
ergo orationem pro reliquiis quae repertae sunt. Et venerunt servi regis
Ezechiae ad Isaiam: et dixit ad eos Isaias: Haec dicetis domino vestro: Haec
dicit Dominus: Ne timeas a facie verborum quae audisti quibus blasphemaverunt
pueri regis Assyriorum me. Ecce ego ei dabo [Al. dabo eis] spiritum,
et audiet nuntium, et revertetur ad terram suam, et corruere eum faciam gladio
in terra sua. Perspicua relinquentes, ea tantum in quibus latens sensus
est, disseramus. Scindunt vestes, quia Rabsacen audiunt [Al. audierant]
blasphemantem. Scindit et ipse rex vestimenta sua, quia peccatorum suorum, et
populi esse credebat, quod Rabsaces usque ad portam Jerusalem venerit, et
contra Dominum talia sit locutus. Unde pontifex quia Salvatorem blasphemasse
credebat, scidit vestimenta sua (Matth. XXVI): et Paulus ac Barnabas,
deferentibus sibi Dei cultum Lycaonibus, sciderunt vestimenta sua (Act. XIV).
Pro regio ergo cultu obvolutus est sacco; et de palatio ad Templum gradiens,
Eliacim pontificem, et Sobnam scribam, et seniores de sacerdotibus misit ad
Isaiam filium Amos prophetae. In quo regis consideranda humilitas atque
prudentia. Ipse pergit ad Templum; principes populi et seniores Sacerdotum, non
stolis sacerdotalibus, sed ciliciis opertos misit ad Isaiam filium Amos prophetae.
Pro quo in Regum volumine legitur: Ipse coopertus est socco, et ingressus
domum Domini, Eliacim praepositum domus, et Sobnam scribam, et senes de
sacerdotibus misit coopertos saccis ad Isaiam prophetam filium Amos (IV
Reg. XIX, 1, 2). Hic quia ipse de se Isaias scribebat historiam, non se
appellavit Prophetam, sed filium Prophetae: ibi vero quia alter erat Scriptor
historiae, ipsum scribit Prophetam. Quod quidem et de Matthaeo Evangelista
legimus, quod ipse Matthaeus se dixerit publicanum (Matth. IX): alii
vero Evangelistae nomen publicani tacuerint, et Apostolicam tantum posuerint
dignitatem; et quod in conjunctionibus Apostolorum, apud se secundus, apud
alios primus sit. Dixeruntque, inquit, ad eum: Haec dicit Ezechias,
non rex, non tumens nomine imperii: Dies tribulationis, et corruptionis, et
blasphemiae dies haec: tribulationis nostrae, correptionis Dei, blasphemiae
hostium. Ponitque similitudinem parturientis mulieris et dolentis, quod ad
partum usque pervenerit, et generare non possit, nec dicere: A timore tuo,
Domine, concepimus, et doluimus, et peperimus spiritum salutis. Sequitur: Si
quomodo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsacis (Isai. XXVI, 18, sec.
LXX). Non enim audemus Dominum omnium, nostrum Dominum dicere, quo
irascente tanta perpetimur; sed tuum dicimus Dominum. Et hanc habemus ultionis
fiduciam: quoniam vivens Deus blasphematur a cultore idolorum mortuorum. Et
exprobraverunt sermonibus, quos audivit Dominus Deus tuus: Leva ergo orationem,
nostram jacentem: non pro cuncto populo qui jam periit, sed pro reliquiis, quae
obsidentur, cumque venissent servi regis Ezechiae ad Isaiam: rursum
nomen Prophetae tacuit, ut coeptam servaret humilitatem. Praevenitque eos
Isaias: eodem enim spiritu quo futura noscebat, etiam absentem regem audierat:
et dicit quid respondere deberent Domino suo, humiliati in ista fiducia
conscientiae. Dicite, inquit, Domino vestro, qui vester est
Dominus; meus enim haec dicit Dominus: Noli timere verba quibus non tu, sed ego
sum blasphematus. Nec dico universa quae regi Assyriorum sim facturus, ne meam
videar jactare potentiam; sed quod dandus sit ei spiritus non Dei, sed
adversarius. Auditoque nuntio, revertatur ad terram suam, et corruat in ea
gladio, ut duo pariter quae optabat Ezechias, audiret, se obsidione et periculo
liberandum, et inimicum iratumque regem in sua terra esse moriturum. Si quis
quaerat cur in libro Prophetiae, historia quae in Regum et Dierum voluminibus
scripta est, mixta videatur, consideret quod historiae prophetia sit copulata,
tam de liberatione urbis, quam de Assyrii interitu, et de reversione solis
horarum decem, et quindecim annorum spatiis protelatis, quod et prophetiae est
et historiae.
(Vers. 8 seqq.) Reversus autem Rabsaces, invenit regem Assyriorum
praeliantem adversum Lobnam: audierat enim quia profectus esset de Lachis. Et
audivit de Taracha rege Aethiopiae dicentes: Egressus est, ut pugnet contra te.
Quod cum audisset, misit nuntios ad Ezechiam dicens: Haec dicetis Ezechiae regi
Judae loquentes: Non te decipiat Deus tuus, in quo tu confidis dicens: Non
dabitur Jerusalem in manum regis Assyriorum. Ecce tu audisti omnia quae
fecerunt reges Assyriorum omnibus terris quas subverterunt, et tu poteris
liberari? Numquid eruerunt eos dii gentium, quos subverterunt patres mei Gozan
et Haram, et Reseph, et filios Edem, qui erant in Thalassar? Ubi est rex
Hemath, et rex Arphad, et rex urbis Sapharvaim Ana [Al. Sepharvaim Anea]
et Ava? Eisdem verbis eademque sententia scriptum est in Regum et Dierum
volumine, quod Rabsaces juxta Domini voluntatem, obsidionem deseruerit
Jerusalem, et perrexerit ad dominum suum, quem, vel deserta, vel capta Lachis,
ad oppugnandam Lobnam ire cognoverat. Ipse quoque Sennacherib audiens Taracham
regem Aethiopum inferre sibi bellum, occurrit venienti, et nihilominus mittit nuntios
ad Ezechiam, et Epistolas, ut quos necdum viribus ceperat, sermone terreret. Et
quomodo populo dixerat: Non te decipiat Ezechias (IV Reg. XVIII, 29):
eadem blasphemia loquitur ad regem: Non te decipiat Deus tuus (IV
Reg. XIX, 10). Ponitque exempla majorum, quod quomodo caeteras terras non
potuerint liberare dii sui de manibus eorum: sic nec Jerusalem liberetur. In
enumeratione autem gentium caeterarum ponit ANA (הנע) et AVA (ועוה), quas LXX miscuerunt dicentes, anavegava,
conjunctionemque, et, id est, vau inter duas gentes Ana et
Ava, lingua posuere Hebraea, ut ignorantibus una gens videatur aut
civitas. Manifesta transcurrimus, ut in dubiis immoremur. Pugnasse autem
Sennacherib regem Assyriorum contra Aegyptios, et obsedisse Pelusium: jamque
exstructis aggeribus urbi capiendae, venisse Taracham regem Aethiopum in
auxilium, et una nocte juxta Jerusalem centum octoginta quinque millia
exercitus Assyrii pestilentia corruisse, narrat Herodotus, et plenissime
Berosus, Chaldaicae scriptor historiae, quorum fides de propriis libris petenda
est.
(Vers. 14 seqq.) Et tulit Ezechias libros de manu nuntiorum, et
legit eos: et ascendit in domum Domini, et expandit eos coram Domino, et oravit
ad Dominum dicens: Domine, exercituum Deus Israel, qui sedes super Cherubim, tu
es Deus solus omnium regnorum terrae: tu enim fecisti coelum et terram.
Inclina, Domine, aurem tuam et audi: aperi, Domine, oculos tuos, et vide, et
audi omnia verba Sennacherib quae misit ad blasphemandum Deum viventem. Vere
enim, Domine, desertas fecerunt reges Assyriorum terras et regiones earum: et
dederunt deos earum igni: non enim erant dii, sed opera manuum hominum. lignum
et lapides; et comminuerunt eos. Et nunc Domine Deus noster, salva nos de manu
ejus: et cognoscant omnia regna terrae, quia tu es Deus solus. Contra
Sennacherib regis blasphemias solita Ezechias arma corripuit. Rursumque pergit
ad Templum, et Epistolas ejus expandit coram Domino. Prius tacuerat, non enim
audebat Domini timore perterritus in Templo ora reserare, nec liberas ad Deum
preces fundere. Nunc autem quia jam audierat Isaiam dicentem: Ne timeas a
facie verborum quae audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me,
et caetera: audacter Dominum deprecatur, et solum Deum asserit esse viventem:
quae idola intelligimus imagines mortuorum. Quodque infert: Vere enim,
Domine, desertas fecerunt reges Assyriorum terras, et regiones earum: et
dederunt deos earum igni: non enim erant dii, sed opera manuum hominum, lignum
et lapides: et comminuerunt eos, multis probatur historiis, quae scribunt
reges Persarum venisse in Graeciam, et subvertisse atque spoliasse templa
Graecorum: ultionemque postulat, ut per occasionem sui omnia regna cognoscant
quod solus sit Deus, qui possit suos de discrimine liberare.
(Vers. 21 seqq.) Misit autem Isaias [Al. Josias] filius
Amos ad Ezechiam dicens: Haec dicit Dominus Deus Israel: pro quibus rogasti me
de Sennacherib rege Assyriorum, hoc est verbum quod locutus est Dominus super
eum: Despexit te et subsannavit te virgo filia Sion: post [Al. propterea]
te caput movit filia Jerusalem. Cui exprobrasti, et quem blasphemasti, et super
quem exaltasti vocem tuam, et levasti altitudinem oculorum tuorum, ad Sanctum
Israel? In manu servorum tuorum exprobrasti Domino et dixisti: In multitudine
quadrigarum mearum ego ascendi [Al. ascendam] altitudinem
montium, juga Libani, et succidam excelsa cedrorum ejus, et electas abietes
illius, et introibo altitudinem summitatis ejus saltum Carmeli ejus. Ego fodi,
et bibi aquam: et exsiccavi vestigio pedis mei omnes rivos aggerum. Quia
tam audacter Ezechias Dominum deprecatus est, nec misit ad Isaiam, ut prius
miserat, non ipse Propheta pergit ad eum, sed mittit nuntios qui ei dicerent
verbis Dei: Super Sennacherib contra quem rogas, Domini ista sententia est:
Virgo Sion, et filia Jerusalem (quae ideo virgo appellatur et filia, quia
cunctis gentibus simulacra adorantibus hominum mortuorum, haec sola conservet
castitatem religionis Dei, et unius divinitatis cultum) subsannavit te atque
despexit; et quae ne ad majorem te blasphemiam concitaret, praesenti non
responderat, post abeuntem movit caput suum, certa de ultione, secura de poena.
Et haec locuta est: Non contra me, sed contra Dominum superbisti: nec ipse per
te, sed per servos tuos, ut major esset arrogantia blasphemantis. Dixisti enim
quod in quadrigarum tuarum multitudine ascenderes altitudinem montium, et juga
Libani, et excelsas succideres cedros atque abietes illius. Quod vel de cunctis
gentibus ματαφορικῶς
principibusque earum debemus accipere, vel de Jerusalem, quae interpretatur
Libanus, ut cedros ejus atque abietes ad potentes quosque et optimates:
altitudinem vero summitatis illius saltumque Carmeli referamus ad Templum. Ipse
enim supra dixerat: Numquid non audisti quae fecerunt reges Assyriorum
omnibus terris, quas subverterunt? ergo nec tu poteris liberari. Quodque
infert: Ego fodi et bibi aquam, et exsiccavi vestigio pedis mei omnes rivos
aggerum, juxta historiam hoc intelligi potest, quod prae multitudine
exercitus, omnia fluenta exsiccaverit, ut puteos sibi fodere sit compulsus.
Juxta translationem: quod omnes populos, qui interdum sub aquarum nomina
describuntur, suo vastaverit exercitu. Pro quo soli Septuaginta transtulerunt, et
posui pontem [Al. potentem, vel potestatem], et desertas feci
aquas, et omnem congregationem aquarum: quod scilicet nulla sibi gens invia
fuerit, sed super omnes populorum aquas suo calcaverit pede.
(Vers. 26 seqq.) Numquid non audisti quae olim fecerim ei? ex
diebus antiquis ego plasmavi illud, et nunc adduxi eos, et factum est in eradicationem
collium compugnantium, et civitatum munitarum. Habitatores earum breviata manu,
contremuerunt, et confusi sunt: facti sunt sicut fenum agri, et gramen pascuae,
et herba tectorum quae exaruit antequam maturesceret. Habitationem tuam, et
egressum tuum, et introitum tuum cognovi, et insaniam tuam contra me, cum
fureres adversum me. Superbia tua ascendit in aures meas, ponam ergo circulum
in naribus tuis, et frenum in labiis tuis: et reducam te in viam per quam
venisti. Haec ex persona Dei contra verba Assyrii sentienda sunt, quod ad
blasphemiam ejus sic responderit Dominus: Num ignoras quod haec quae fecisti,
mea feceris voluntate, et ego haec futura praedixerim, ac per te facienda
mandaverim? Itaque quod olim decrevi, hoc expletum est tempore, ut colles, id
est principes qui inter se ante pugnabant, et civitates munitissimae, me
contrahente manum meam, nec solitum praebente auxilium, eradicarentur et
contremiscerent, ac perirent: et compararentur, non olivae et vineae,
fructuosisque arboribus, sed feno et gramini, herbisque domatum, quae frugibus
impedimento sunt et ante marcescunt, quam ad maturitatem perveniant. Itaque et
sessionem, et egressum, et introitum tuum ante cognovi, et insaniam qua contra
me debacchaturus eras, Prophetis vaticinantibus, sum locutus (Sap. ad cap.
XIII, 4): per quos olim dicturum esse te noveram: In coelum ascendam:
super sidera coeli ponam thronum meum, eroque similis Altissimo. Itaque
furor tuus, et superbia tua pervenit in aures meas, et nequaquam ultra te
portabo, ut intelligas quod potuisti non tuis potuisse te viribus, sed meo
arbitrio. Merebantur enim impiae gentes, et infructuosae arbores, ut per te,
quasi securim et serram meam, succiderentur et caderent. Itaque ponam circulum,
sive chamum in naribus tuis, ut blasphemantia [Al. blasphemantiam] ora
constringam, et nequaquam ultra talia loqui audeas: frenumque injiciam labiis
tuis, quod tuam ferociam domet, et te reducat in Assyrios. Qua translatione et
in Psalmis contra impios Scriptura abutitur: In freno et chamo maxillas
eorum constringe, qui non appropinquant tibi (Ps. XXXI, 12).
(Vers. 30 seqq.) Tibi autem hoc erit signum: Comede hoc anno quae
sponte nascuntur, et in anno secundo pomis vescere: in anno autem tertio
seminate, et metite, et plantate vineas, et comedite fructum earum. Et mittet
id quod salvatum fuerit de domo Juda, et quod reliquum est, radicem deorsum, et
faciet fructum sursum, quia de Jerusalem exibunt reliquiae, et salvatio de
monte Sion. Zelus Domini exercituum faciet istud. Omnia haec Propheta per
nuntios ad Ezechiam loquitur, quid Sennacherib dixerit, quid ei Dominus
responderit: nunc ad ipsum sermonem facit, ne forsitan dubitet ventura quae
dicta sunt. Et idcirco vel maxime Prophetae apud populum sermonum suorum
habebant fidem: quia non solum de his quae multa post saecula futura erant, sed
etiam quae in continenti, et post non grande temporis spatium essent implenda,
memorabant: et quod intra biennium, et rex Assyrius interiret, et urbi
Jerusalem securitas redderetur. Hoc erit, inquit, signum eorum quae futura
praenuntio, quod hoc anno ea comedas, quae sponte nascuntur. Sive juxta LXX quae
prius severas. Anno autem secundo, juxta Symmachum, pomis vescere:
sive juxta eosdem, quae de praeteritis segetibus, et cadente in terram semine, pullulaverint.
In anno autem tertio, fugato jam Assyrio et obsidione laxata, seminate,
et metite, et plantate vineas, et fructus earum comedite. Siquidem parvae
urbis hujus reliquiae, quae nunc hostili vallantur exercitu, et evasuras se
esse non credunt, tantam recipient rerum omnium abundantiam ac felicitatem, ut
instar arboris alta radice fundatae pomis densissimis impleantur. De Jerusalem
enim, et de monte Sion egredientur reliquiae, et implebunt terram Judaeam, non
suo merito, sed Dei misericordia, immo zelo quod adversus impios zelatus est
populum suum.
(Vers. 33, 34.) Propterea haec dicit Dominus de rege Assyriorum.
Non introibit civitatem hanc, et non jaciet ibi sagittam, nec occupabit eam
clypeus, et non mittet in circuitu ejus aggerem. In via qua veniet, per eam
revertetur, et urbem hanc non ingredietur, dicit Dominus: protegamque civitatem
istam, et salvabo eam propter me, et propter David servum meum. Revertitur
ad propositum, et post futurorum spem praesentem excutit metum. Non enim erat
tanta laetitia super his quae longo post tempore ventura promiserat, quanta
cura de imminentibus. Quod autem dicit Assyrium recessurum, nec levaturum
contra Jerusalem clypeum, nec jacula missurum, neque urbem munitionibus et
aggere esse vallandam, adversariumque per viam qua venerat reversurum, et
liberandam civitatem obsidione praesenti, et ad extremum infert: propter me
et propter David servum meum, illud significat, quod non merito suo, sed De
clementia conserventur, immo patris eorum David memoria. In quo admonentur et
suae negligentiae, et illius fidei atque justitiae, quod in tantum justitiam
diligat Deus, ut etiam posteros sanctorum hominum, non suo merito, sed majorum
virtute tueatur.
(Vers. 36 seqq.) Egressus est autem Angelus Dei, et percussit in
castris Assyriorum centum octoginta quinque millia: et surrexerunt mane, et
ecce omnia cadavera mortuorum. Et egressus est et abiit, et reversus est
Sennacherib rex Assyriorum, et habitavit in Ninive. Et factum est cum adoraret
in templo Nesrach Deum suum, Adramelech et Sarasar, filii ejus, percusserunt
eum gladio: fugeruntque in terram Ararat; et regnavit Asaraddon filius ejus pro
eo. Centum octoginta quinque millia fortissimorum virorum ab uno Angelo,
una nocte caeduntur, et absque vulneribus occisorum mors saeva discurrit,
excludens a corporibus animas, Dei voluntate. Super quo in Paralipomenis
legitur: Et misit Dominus Angelum, qui percussit omnem virum robustum, et
bellatorem, et principem exercitus regis Assyriorum: reversusque est cum
ignominia in terram suam (II Paral. XXXII, 24). Qui idcirco servatus
est, ut sciret potentiam Dei, et blasphemantia ora comprimeret: fieretque
testis illius majestatis, quem paulo ante contempserat. Quod autem intulit: Et
surrexerunt mane, vel Israelitas, vel reliquos exercitus ejus accipiamus:
licet in Regum scriptum sit volumine, quod cum ipse rex diluculo surrexisset,
vidit omnia corpora mortuorum (III Reg. XIX). Pharao quoque in decem
Aegypti servatur plagis, ut novissimus pereat: quod et iste passus [Al.
passurus] est. Cum enim reversus esset in Niniven urbem primam regni sui, et
adoraret in templo Nesrach Deum suum, quasi victoriam de hostibus reportaret,
et delubrum idoli sui triumphans et gratulabundus incederet, contemptor veri
Dei in fano falsi [Al. sui] numinis trucidatur: nec Angeli perit gladio,
quod erat commune cum pluribus, sed parricidio filiorum. Qui cum fugissent in
terram Ararat, quod intelligitur Armenia, successit in patris locum Asaraddon,
quem Scriptura testatur misisse habitatores Samariam; ne terra maneret inculta.
Ararat autem regio in Armenia campestris est, per quam Araxes fluit,
incredibilis ubertatis, ad radices Tauri montis, qui usque illuc extenditur.
Ergo et Arca in qua liberatus est Noe cum liberis suis, cessante Diluvio, non
ad montes generaliter Armeniae delata [Al. deleta] est, quae appellatur
Ararat, sed ad montes Tauri altissimos, qui Ararat imminent campis.
(Cap. XXXVIII.—Vers. 1 seqq.) In diebus illis aegrotavit Ezechias
usque ad mortem: et intravit ad eum Isaias filius Amos Propheta, et dixit ei:
Haec dicit Dominus: Dispone domui tuae, quia morieris tu et non vives. Et
convertit Ezechias faciem suam ad parietem, et oravit ad Dominum, et dixit:
Obsecro, Domine, memento, quaeso, quomodo ambulaverim coram te in veritate, et
in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim: flevitque Ezechias
fletu magno. Quem diligit Dominus, corripit, et castigat omnem filium quem
recipit (Prov. III). Ne elevaretur cor Ezechiae post incredibiles
triumphos, et de media captivitate victoriam, infirmitate corporis sui
visitatur, et audit se esse moriturum, ut conversus ad Dominum flectat
sententiam ejus. Quod quidem et in Jona propheta legimus, et in comminationibus
contra David quae dicuntur futura, nec facta sunt, non Deo mutante sententiam,
sed provocante humanum genus ad notitiam sui. Dominus enim poenitens est super
malitiis. Convertitque Ezechias faciem suam ad parietem, quia ad Templum ire
non poterat. Ad parietem autem Templi, juxta quod Salomon palatium exstruxerat.
Vel absolute ad parietem, ne lacrymas suas assidentibus ostentare videretur.
Aut certe juxta Jeremiam, ad cor suum; qui CIR (קיר), id est parietem, cor appellat, ut tota mente Dominum
deprecaretur. Et ait: Obsecro, Domine, memento, quaeso, quomodo ambulaverim
coram te in veritate, et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis
fecerim. Audiensque se esse moriturum, non precatur vitam et annos
plurimos, sed in Dei judicio quid velit praestare, dimittit. Noverat enim
idcirco Deo placuisse Salomonem, quod annos vitae non petierit ampliores; sed
iturus ad Dominum, narrat opera sua, quomodo ambulaverit coram eo in veritate
et in corde perfecto. Felix conscientia, quae afflictionis tempore bonorum
operum recordatur: Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth
V, 8). Et quando alibi scribitur: Quis gloriabitur purum habere se cor
(Prov. XX, 9)? Quod ita solvitur: perfectionem cordis in eo nunc dici,
quod idola destruxerit, templi Baal vasa perverterit, serpentem aeneum
comminuerit, et caetera fecerit quae Scriptura commemorat. Flevit autem fletu
magno, propter promissionem Domini ad David, quam videbat in sua morte
perituram. Eo enim tempore Ezechias filios non habebat; nam post mortem ejus
Manasses, cum duodecim esset annorum, regnare coepit in Judaea. Ex quo
perspicuum est, post tertium annum concessae vitae Manassen esse generatum.
Ergo iste omnis est fletus, quod desperabat Christum de suo semine nasciturum.
Alii asserunt, quamvis sanctos viros morte terreri, propter incertum judicii,
et ignorationem sententiae Dei, quam sedem habituri sint. Simulque fati
quaestio solvitur, ac necessitatis vincula atque causarum, quod nequaquam dies
mortis singulis praestituta sit, sed voluntate Dei et ignotis mortalibus
causis, vel vivat aliquis, vel moriatur: praesertim cum et statuta nunc mortis
necessitas differatur, et post mortem resuscitatos plurimos legerimus.
(Vers. 4 seqq.) Et factum est verbum Domini ad Isaiam dicens: Vade
et dic Ezechiae: Haec dicit Dominus Deus David patris tui: Audivi orationem
tuam vidi lacrymas tuas. Ecce ego adjiciam super dies tuos quindecim annos, et
de manu regis Assyriorum eruam te et civitatem istam, et protegam eam. Hoc
autem tibi erit signum a Domino: quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus
est: Ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio
Achaz in sole retrorsum decem lineis: et reversus est sol decem lineis per
gradus quos descenderat. Praepostero ordine quasi in prophetia hic refertur
historia, quae in Regum volumine consequentius legitur. Flente Ezechia fletu
magno, priusquam egrederetur Isaias mediam partem atrii, factus est sermo
Domini ad eum, dicens: Revertere, et dic Ezechiae duci populi mei: Audivi
orationem tuam, et vidi lacrymam tuam: Ecce sanavi te. Dixitque Ezechias ad
Isaiam: Quod erit signum, quia Dominus me sanabit (IV Reg. XX, 4 et 5)?
Cui Propheta respondit: Hoc erit signum a Domino quod facturus sit Dominus
sermonem quem locutus est: Vis ut accedat umbra tot lineis, an ut
revertatur totidem gradibus? Cui dixit Ezechias: Facile est umbram crescere
decem lineis, nec hoc volo ut fiat; sed ut revertatur retrorsum decem gradibus.
Cumque invocante Isaia potentiam Domini, signum esset effectum, praecepit
Isaias afferri massam ficorum recentium: quam cum attulissent, et posuissent
super vulnus ejus, curatus est. Revertitur autem ad regem Propheta Domini
jussione, ut ipse sanaret qui percusserat; et vocatur Ezechias dux populi ejus,
et filius David, cujus opera sectabatur, fecerat enim rectum juxta omnia quae
fecit David pater ejus: et auditur ejus oratio, videnturque lacrymae, quoniam
ambulaverat coram Domino in veritate et in corde perfecto, et fleverat fletu
magno; et quod placitum erat in oculis ejus fecerat. Adjiciuntur quindecim anni
ad vitam, quos ille non postulaverat, et insuper vivente eo, regni securitas repromittitur.
Sin autem, ut quidam putant, in corpore vivere condemnatio est, et juxta illud
quod dicitur: Revertere, anima mea, in requiem tuam (Ps. CXIV, 7).
Et in alio loco: Educ de carcere animam meam (Ps. CXLI, 8),
optanda est mors ut de carcere liberemur: quomodo nunc Dominus donat pro
beneficio, ut qui liberandus erat, adhuc quindecim annis vivat in carcere?
Datur autem signum, ut sol decem gradibus revertatur, quos nos juxta Symmachum
in lineas et horologium vertimus, qui gradus intellexit in
lineis, ut manifestiorem sensum legentibus faceret. Sive ita exstructi erant
gradus arte mechanica, ut per singulos umbra descendens, horarum spatia
terminaret. Quod signum et praesentis temporis et futuri typus erat; ut quomodo
sol reverteretur ad exordium sui; ita et Ezechiae vita ad detextos annos
rediret; nobisque in hebdomade et ogdoade viventibus, per resurrectionem
Christi, vitae spatia protelentur. Solent sanctorum Locorum in hac provincia
monstratores intra conseptum Templi ostendere gradus domus Ezechiae, vel Achaz,
quod sol per eos descenderit. Sed numquam ego credam, non dico Achaz, qui rex
impius fuit; sed cujuslibet regis justi domum fuisse in Templo Dei: cum Salomon
idcirco Deum inter caetera offendisse dicatur, quod in sublime aedificaverit
Mello, unde atrium Templi, deambulans in turre palatii, despicere solitus sit (III
Reg. IX).
(Vers. 9.) Scriptura Ezechiae regis Judae cum aegrotasset et
convaluisset de infirmitate sua. LXX. Oratio Ezechiae regis Judae quando
languit, et surrexit de infirmitate sua. Miror quomodo soli Septuaginta pro
scriptura, orationem posuerint, cum oratio THEPHELLATH (תפלת) dicatur, et non MACHTHAR (מכתר). quae in praesenti loco scribitur; alioquin consequenter
diceretur oratio, si de praesenti esset tempore, et non de praeterito.
Manifestum est enim, quod post redditam sanitatem, de infirmitate consurgens
ista conscripserit, ex quo non oratio est, sed gratiarum actio pro beneficio
quod acceperat.
(Vers. 10 seqq.) Ego dixi in dimidio dierum meorum, vadam ad portas
inferi: quaesivi residuum annorum meorum. Dixi, non videbo Dominum Deum in
terra viventium: non aspiciam hominem ultra et habitatorem quietis. Cessavit
generatio mea: ablata est et convoluta est a me quasi tabernaculum pastorum.
Praecisa est velut a texente vita mea: dum adhuc ordirer succidit me: de mane
usque ad vesperum finies me. Sperabam usque mane: quasi leo sic contrivit omnia
ossa mea. De mane usque ad vesperum finies me. LXX Ego dixi in excelso dierum
meorum, vadam ad portas inferi: relinquam annos residuos: dixi, nequaquam ultra
videbo salutare Dei in terra viventium, nec videbo hominem adhuc cum
habitantibus: defici a cognatione mea. Exivit et recessit a me, sicut
tabernaculum solvit qui fixerat: sicut tela spiritus meus recessit, cum a
texente succiditur. In illa die traditus sum usque mane: sicut leo, sic
contrivit omnia ossa mea. A die usque ad noctem traditus sum. Narrat quid
tempore prementis angustiae imminentisque languoris, tacitus cogitarit; Dixi,
inquit, in corde meo, in dimidio dierum meorum, sive ut Aquila et
Symmachus et Theodotio interpretati sunt, in infirmitate et silentio dierum
meorum, pro quo LXX excelsum interpretati sunt, ob litterae
similitudinem, RAME (רמי) pro DAME (דמי) legentes: licet quidam DAME, sanguinem verterint, ut
sit sensus, In sanguine dierum meorum, quando meus cruor, meusque
expetebatur [Al. exspectabatur] interitus. Itaque desperatione dixi: Vadam
ad portas inferi, vel communi lege naturae, vel illas portas, de quibus
quod liberatus sit, Psalmista decantat, Qui exaltas me de portis mortis, ut
annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion (Ps. IX, 15).
Has portas inferni reor, quae adversum Petrum non praevalent (Matth. XVI),
quia dormivit in plenitudine dierum suorum. Sancti implent dies suos, qualis
fuit Abraham, qui mortuus est plenus dierum in senectute bona (Gen. XXV).
Peccatores vero et impii in dimidio dierum suorum moriuntur, de quibus et
Psalmista loquitur: Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos (Ps.
LIV, 25). Non enim implent opera virtutum, nec student poenitentia emendare
delicta. Unde in medio vitae cursu, et in errorum tenebris ducentur ad
tartarum. Quaesivi, inquit, residuum annorum meorum, non me
putans ultra esse victurum. Dixi, non videbo Dominum Dominum in terra
viventium. Pro Domino et Domino, bis in Hebraeo ponitur IA (יה), quod
in extrema syllaba ALLELUIA (הללויה) sonat, pro quo LXX transtulerunt Nequaquam
ultra videbo salutare Dei in terra viventium. De qua in alio loco scriptum
est: Placebo Domino in regione viventium (Ps. CXIV 9). Et rursum:
Placebo Domino in lumine viventium (Ps. LV, 9). Regio ergo
Sanctorum ipsa est, quae appellatur lux viventium. Non est enim Deus mortuorum,
sed vivorum (Matth. XXII). Hoc autem est omne quod metuit, ne salutare
Dei, ductus ad inferos, nequaquam mereatur aspicere. Sequitur: Non aspiciam
hominem ultra et habitatorem quietis. Quod nos olim propter verbi
ambiguitatem sequenti versiculo junxeramus; sermo enim Hebraicus HOLED, si
legatur, aut scribatur ELED (חלד), requiem: si EDEL (חדל), Occidentem sonat. Timet ergo ne cum sanctis et
hominibus Dei non habitet in quiete, ne non videat Dominum in terra viventium,
ne generatio illius instar tabernaculi dissolvatur, ne in telae similitudinem
in ipso lucis exordio praecidatur, et nequaquam de semine ejus Christus
oriatur. Quod autem corpus nostrum appelletur tabernaculum, et Apostolus
instruit dicens: Nos qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus aggravati
(II Cor. V, 4). De mane, ait, usque ad vesperum finies me:
sperabam usque mane: quod et Job in angustia sua atque in tormentis
corporis sustinuisse se dicit (Job. IV), quando in die exspectabat
noctem, et lucem praestolabatur in tenebris, mutatione temporum putans mutari
posse supplicia. Hoc verum esse novit qui magnis febribus aestuat, cujus ignis
internus in similitudinem leonis omnia ossa consumit, nec se putat prae doloris
magnitudine ultra esse victurum.
(Vers. 15.) Sicut pullus hirundinis, sic elamabo: meditabor ut
columba: attenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsum. Domine, vim patior;
responde pro me: quid dicam aut quid respondebit mihi cum ipse fecerit?
LXX: Quasi hirundo sic clamabo: quasi columba sic meditabor. Defecerunt enim
oculi mei aspiciendo in excelsum coeli ad Dominum: qui eruit me, abstulit
dolorem animae meae, et ipse fecit. Mors imminens, et languoris incumbens
dolor, quasi leo ita omnia corporis mei ossa frangebat; sed ego in
similitudinem hirundinis et columbae, fletibus et gemitibus dies noctesque
jungebam; et a Deo solo qui poterat subvenire, elevatis in altum oculis, auxilium
praestolabar. Dicebamque ad eum: plus patior quam mea poscunt merita; sed et si
quid erravi, convertar ad melius; tu responde pro me: Non est enim volentis
neque currentis, sed miserentis Dei (Rom. IX, 16). Rursumque in se
revertitur: Quid dicam, quidve causabor contra te factorem meum? aut quid mihi
respondebit qui fecit ipse quod voluit? Sustinenda ergo sunt quaecumque
decreverit. Pro pullo hirundinis, sive hirundine, ut LXX transtulerunt,
in Hebraico scriptum est, SUS AGOR (סוס עגור), quod interpretatus est Aquila, equus
Agor: Theodotio, SIS AGUR (סוס עגור); media enim vocalis littera vau,
si ponatur inter duas Samec, legitur sus, et appellatur equus;
si jod, legitur sis, et hirundo dicitur. Symmachus autem
ita transtulit: Sicut hirundo inclusa, sic cantabo. Quod verbum agor
et in Jeremia legitur, ubi scriptum est: Milvus in coelo cognovit tempus
suum: turtur et hirundo, et ciconia custodierunt tempora sua (Jerem.
VIII, 7).
(Vers. 16 seqq.) Reputabo omnes annos meos in amaritudine animae
meae. Domine, si sic vivitur, et in talibus vita spiritus mei, corripies me, et
vivificabis me. Ecce in pace amaritudo mea amarissima. Tu autem eruisti animam
meam, ut non periret: projecisti post tergum tuum omnia peccata mea. Quia non
infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te: non exspectabunt qui
descendunt in lacum, veritatem tuam. Vivens, vivens ipse confitebitur tibi,
sicut et ego hodie. Pater filiis notam faciet veritatem tuam. Domine, salvum me
fac, et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo Domini.
LXX. Domine, de ipsa annuntiatum est tibi: et suscitasti spiritum meum, et
consolatus vivificasti. Ecce in pace amaritudo mea: liberasti enim animam meam,
ut non periret, et projecisti post me omnia peccata mea. Neque enim in inferno
laudabunt te, neque mortui benedicent tibi. Neque sperabunt qui apud inferos
sunt misericordiam tuam: viventes benedicent tibi, sicut et ego. Ab hodie enim
filios faciam, qui annuntiabunt justitiam tuam, Domine salutis meae, et non
requiescam, benedicens tibi cum Psalterio, omnibus diebus vitae meae in
conspectu domus Dei. Nulla res longa mortalium est, omnisque felicitas
saeculi dum tenetur, amittitur. Cum enim tribulationis tempus advenerit, omne
quod praeteritum est nihil adjuvat sustinentem. Unde stulta Epicuri sententia
est, qui asserit recordatione praeteritorum bonorum, mala praesentia mitigari.
Ergo Ezechias reputare se dicit omnes annos regni sui, et praeteritae, ut
putabat, beatitudinis in praesenti amaritudine. Et quia jam securus est, nec
patitur quae refert, de humano statu philosophatur, et dicit: Domine, si sic
vivitur: et tali sumus conditione generati, corripuisti me, sed vivificasti
me, pacemque tribuisti, fugato Assyrio; sed pax mea omni mihi amaritudine fuit
amarior, quia tranquillitate populis reddita, et urbe secura, ego solus limina
mortis intravi. Sed tu eruisti animam meam, ut non periret, vel praesenti vitae
vel futurae. Projecisti enim post tergum omnia peccata mea, ne illa tristis
aspicerem, sed tuam misericordiam contemplarer. Infernus enim et mors non
confitebuntur, neque laudabunt te, juxta illud quod scriptum est: In inferno
autem quis confitebitur tibi (Psal. VI, 6)? Confessioque in hoc
loco, non pro poenitentia, sed pro gloria et laude accipitur, sicut et in
Evangelio legimus, Confitebor [Al. confiteor] tibi, Domine,
Pater coeli et terrae (Mat. XI, 25). Non exspectabunt,
inquit, qui descendunt in lacum, veritatem tuam: melius quam in LXX misericordiam.
Qui enim in inferno est, non exspectat judicii veritatem, sed misericordiam
Dei: maxime cum Salvator ad inferna descenderit, ut vinctos de inferis
liberaret. Pro lacu manifestius iidem inferos transtulerunt. Vivens,
vivens ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie. Et hic confessio pro
laudatione ponitur. Neque enim sua scelera confitetur; sed gratias agit Deo: et
non est pulchra laudatio in ore peccatoris (Eccli. XV). Cumque infernus
et mors non confiteantur nec laudent Deum, e contrario vita atque viventes
Dominum glorificant. Quodque sequitur: Pater filiis notam faciet veritatem
tuam, hoc significat, quod in Deuteronomio dicitur: Interroga patrem
tuum, et annuntiabit tibi; seniores tuos, et dicent tibi (Deut. XXXII,
7), ut per successiones et singulas generationes Dei in posteros clementia
praedicetur. Pro quo LXX posuerunt: Ab hodie enim filios faciam, qui
annuntiabunt justitiam tuam. Causalisque conjunctio sequentia cum
superioribus copulat: quod videlicet idcirco viventes et ipse vivens benedicant
Deo, quia ab hac die facturus sit filios, qui annuntient veritatem ejus, quod
certe suae non erat potestatis. Neque enim per Prophetam illi liberi repromissi
sunt: sed praesens vita concessa. Praesertim cum impiissimum filium genuerit
Manassen, qui repleverit Jerusalem sanguine, a porta usque ad portam, et non
benedixit, sed maledixit Deo persequens sanctos ejus. Possumus ergo juxta LXX
hoc dicere, quod non dixerit, filios faciam: sed παιδία, quos vel parvulos,
vel pueros, sive infantulos et posteros intelligimus, ut ex eo
quod ipse misericordiam consecutus est, omnis ventura posteritas hoc
cognoscens, laudet ejus incredibilem clementiam. Salvum ergo me fac, Domine; et
omnes qui in te credimus, tuoque sumus auxilio liberati, cunctis diebus vitae
nostrae te canemus in Templo.
(Vers. 21, 22.) Et jussit Isaias ut sumerent massam de ficis, et
cataplasmarent super vulnus, et sanaretur. Et dixit Ezechias, quod erit signum,
quia ascendam in domum Domini. Hoc prius legendum est quam oratio Ezechiae,
sive Scriptura, quam nunc interpretati sumus: ante enim cataplasma vulneri
impositum est, et prius signum ab eo petitum futurae sanitatis, quam gratias
ageret Domino, quod dicitur fecisse sanatus. Aiunt Hebraei verbum SIIN (שחין), quod praetermisere LXX, ulcus sonare, non
vulnus. Nam et Aquila Symmachusque et Theodotio ἕλκος interpretati sunt, per quod
morbum regium intelligi volunt, cui contraria putantur, vel sumpta in
cibo, vel apposita corpori quaecumque sunt
dulcia. Ergo ut Dei potentia monstraretur, per res noxias et adversas sanitas
restituta est. Alii SIIN, non ulcus, sed apostema suspicantur:
quando tumens corpus cocto et putrescente pure completur. Et juxta artem
medicorum, omnis sanies siccioribus ficis atque contusis, in cutis superficiem
provocatur: ac per hoc non spernendam esse medicinam, quae usu constet et experimento:
quia et hanc fecerit Deus. Oratio igitur ac gratiarum actio hucusque conscripta
est. Caeterum quod signum datum sit, superior historiae ordo narravit.
(Cap. XXXIX.—Vers. 1 seqq.) In tempore illo misit Merodach Baladan,
filius Baladan, rex Babylonis, libros et munera ad Ezechiam: audierat enim quod
aegrotasset et convaluisset. Laetatusque est super eis Ezechias: et ostendit
eis cellam aromatum, et argenti, et auri, et odoramentorum, et unguenti optimi,
et omnes apothecas supellectilis suae et universa quae inventa sunt in
thesauris ejus: non fuit verbum quod non ostenderit eis Ezechias in domo sua,
et in omni potestate sua. Supra legimus, quarto decimo anno regis Ezechiae
ascendisse Sennacherib regem Assyriorum super omnes civitates Judae munitas, et
cepisse eas, et postea obsedisse Lachis, transisse Lobnam, misisse Jerusalem
partem exercitus sui, caesaque per Angelum centum octoginta quinque millia
exercitus ejus, et ipsum fugisse Niniven, interfectumque a filiis in fano Dei
sui, et regnasse pro eo Assaraddon filium ejus: aegrotasse Ezechiam, et
recepisse Prophetae nuntio sospitatem; factum signum incredibile, ut sol decem
horarum spatiis reverteretur ad ortum suum, et pene duplex dies fieret. Nunc
legimus quod in tempore illo, hoc est, in eodem anno quo haec gesta sunt omnia,
miserit Merodach Baladan, filius Baladan, rex Babylonis, libros et munera ad
Ezechiam; non Assaraddon, qui Sennacherib patri apud Assyrios in regnum
successerat, de cujus seu morte, seu vita Scriptura conticuit. Ex quo
perspicuum est aliud fuisse tunc regnum Assyriorum, et aliud Babyloniorum.
Denique Samariam, id est, decem tribus cepere Assyrii. Judam autem et Jerusalem
postea legimus cepisse Chaldaeos, quorum rex Nabuchodonosor fuit. Et quia apud
eos astrorum observantia est, stellarumque cursus longo usu et exercitatione
cognitus, quod et in Domini nativitate monstratur: intellexerunt solem
reversum, diei spatia duplicata, servire ei quem solum Deum putabant. Cumque
causas hujus miraculi rationemque perquirerent, fama per omnes gentes
volitante, didicerunt propter aegrotationem regis Judae, etiam cursum signi
clarissimi commutatum. Quam non esse opinationem meam, sed Scripturae sanctae
fidem, Dierum verba testantur, quae dixere post alia: Ipse est Ezechias, qui
obturavit superiorem fontem aquarum Gion: et avertit eas subter ad occidentem
urbis David. In omnibus operibus suis fecit prospere quae voluit; attamen in
legatione principum Babylonis, qui missi fuerant ad eum, ut interrogarent de
portento quod acciderat super terram, reliquit eum Deus ut tentaretur: et nota
fierent omnia quae erant in corde ejus (II Paral. XXXII, 30, 31).
Idcirco autem tentationi relictus est, quia post tantam victoriam, et solis
regressum, et congratulationem regni potentissimi, cor illius elevatum est.
Denique in eodem volumine scribitur: Multi deferebant hostias, et sacrificia
Domino in Jerusalem, et munera Ezechiae regi Juda: et exaltatus est coram
cunctis gentibus. In diebus illis aegrotavit usque ad mortem, et oravit
Dominum; et exaudivit eum, et dedit ei signum; sed non juxta beneficia quae
acceperat, retribuit: quia exaltatum est cor ejus, et facta est contra eum ira,
et contra Judam et Jerusalem (II Par. XXXII, 23, 24). Rursumque
Scriptura sancta elationem cordis ejus dicit poenitentia mitigatam, inferens: Et
humiliatus est postea, eo quod exaltatum esset cor ejus, tam ipse quam
habitatores Jerusalem: et idcirco non venit super eos ira Domini in diebus
Ezechiae. Laetatus est ergo in adventu legatorum Merodach, quem patrem
fuisse Nabuchodonosor Hebraei autumant; et in oblatione munerum, et
congratulatione sanitatis suae. Ostenditque eis juxta Septuaginta domum
NECHOTHA (נכתה), pro qua Symmachus transtulit aromatum
suorum; et thesauros argenti, et auri et odoramentorum et unguenti optimi:
quod in Hebraico scribitur, olei boni; et omnes thesauros vasorum gazae,
sive, ut ibi legitur, vasorum suorum. Gaza autem lingua Persarum divitiae
nuncupantur: nec est Hebraeus sermo, sed Barbarus. Non fuit, inquit, verbum
(quod juxta Hebraicam consuetudinem pro re frequenter accipitur), quod
non ostenderit eis in domo sua et in omni potestate sua. Unde Dei ira
justissima, quoniam non solum thesauros suos atque palatii, sed et Templi
ostenderit: quod certe fuit potestatis ejus, de cujus valvis auri laminas ante
jam tulerat.
(Vers. 3 seqq.) Introivit autem Isaias Propheta ad regem Ezechiam,
et dixit ei: Quid dixerunt viri isti: et unde venerunt ad te? Et dixit
Ezechias: De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone. Et dixit: Quid viderunt
in domo tua? Et dixit Ezechias: Omnia quae in domo mea sunt viderunt: non fuit
verbum, sive res, quam non ostenderim eis in thesauris meis. Et dixit
Isaias ad Ezechiam: audi verbum Domini exercituum. Ecce dies veniet, et
auferentur omnia quae in domo tua sunt, et quae thesaurizaverunt patres tui
usque ad diem hanc, in Babylonem: non relinquetur quidquam, dixit Dominus. Et
de filiis tuis qui egredientur ex te, quos genueris, tollent: et erunt eunuchi
in palatio regis Babylonis. Et dixit Ezechias ad Isaiam: Bonum verbum Domini
quod locutus est. Et ait: Fiat tantum pax et veritas in diebus meis.
Tradunt Hebraei ideo aegrotasse Ezechiam, quoniam post inauditam [Al.
auditam] victoriam Judaeorum, et Assyrii regis interitum, non cecinerit laudes
Domino, quas cecinit Moyses Pharaone submerso (Exod. XV), et Debbora
interfecto Sisara (Judic. IV), et Anna genito Samuele (I Reg. II).
Unde commonitum esse fragilitatis suae. Rursumque post corporis sanitatem, et
signi magnitudinem offerri aliam occasionem superbiae, quam, ut prudens et Dei
cultor, vitare debuerat; nec monstrare alienigenis divitias suas, quas, Deo
tribuente, possederat. Ex quo juxta Leges quoque tropologiae discimus, non
mittendas margaritas ante porcos, nec dandum sanctum canibus (Matth. VII).
Qui enim fidelis est spiritus, abscondit negotia; et quicumque hoc non fecerit,
omnis virtus illius enervatur; peritque posteritas, et amisso virili robore, in
muliebrem redigitur mollitudinem (Prov. XI, 13-15). Ingreditur ergo
Isaias ad regem, et quasi nescius sciscitatur. Quid dixerunt viri isti, et
unde venerunt? Duo interrogat, quid locuti sint, et unde venerint? Ille ad
unum respondit, altero praetermisso: quod cum ἐμφάσει, et supercilio
legendum est: De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone:
quod quanto terra longior sit unde venerunt, tanto iste gloriosior propter quem
venerint. Et venerunt, inquit, ad me; qui debuerat dicere,
venerunt ad glorificandum Deum pro signi magnitudine, de Babylone, quae
urbs in toto orbe potentissima est. Rursumque Isaias, Quid, inquit, viderunt
in domo tua? Et ille respondit ex parte verum, quod omnia viderint in domo
illius, nec fuerit res quam non ostenderit eis in thesauris suis. Sed alterum
tacet, de quo verebatur offensam, quod ostenderit eis cuncta quae haberet in
potestate sua; haud dubium quin et Templi supellectilem. Propter quae Isaias
Dei sermone profert sententiam: Audi verbum Domini exercituum: Veniet
tempus quando omnia haec quae in domo tua sunt, et non tuo, sed patrum tuorum
labore quaesita, in Babylonem transferantur, et de semine tuo fiant eunuchi in
aula regia. Ex quo Hebraei volunt Danielem, Ananiam, Misael, et Azariam, qui
fuere de regio semine, factos esse eunuchos, quos in ministerio regis
Nabuchodonosor fuisse non dubium est. Dixit itaque Ezechias: Bonum verbum
Domini quod locutus est. In quo ab Hebraeis reprehenditur, cur non sit
imitatus bonitatem Moysi, qui locutus ad Dominum est: Aut dimitte eis hanc
noxam: aut si non facis, dele me de libro tuo, quem scripsisti (Exod.
XXXI, 32). Unde et apostolus Paulus anathema vult esse a Christo pro
fratribus suis qui sunt Israelitae (Rom. IX); et propterea Ezechiam Dei
sermonibus non probatum, qui in consequentibus loquitur: Consolamini,
consolamini, populus meus, dicit Deus vester, ut pro quibus ille non
rogaverat, Domini clementia consolentur.
(Cap. XL.—Vers. 1 seqq.) Consolamini, consolamini, populus meus,
dicit Deus vester: Loquimini ad cor Jerusalem, et advocate eam; quoniam
completa est malitia ejus, dimissa est iniquitas illius. Suscepit de manu
Domini duplicia pro omnibus peccatis suis. LXX: Consolamini, consolamini
populum meum, dicit Deus sacerdotes loquimini ad cor Jerusalem: consolamini
eam: quia repleta est humilitas ejus. Solutum est peccatum illius, quia recepit
de manu Domini duplicia peccata sua. Juxta interpretes caeteros, jubentur
alii, ut populum Dei et Jerusalem pariter consolentur: juxta Hebraicum ipsi
praecipitur populo, ut consoletur, et loquatur ad cor Jerusalem, et advocet
eam. Loqui autem ad cor Jerusalem, idioma Scripturarum est. Qui enim moerenti
loquitur, et blandiens consolator est, ad cor loqui dicitur. Doceat nos Sichem
filius Hemor, qui corrupta Dina locutus est ad cor ejus, et consolatus est eam (Genes.
XXXIV). Et ubicumque simile quid inveneris, hunc sensum habet. Causaque
consolationis, remissio peccatorum est: et causa remissionis, quoniam suscepit
de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis. Qui enim scit voluntatem
Domini sui, et peccat, vapulabit multis (Luc. XII). Omnisque qui habet
in se habitatorem Spiritum Sanctum, quem Salvator Apostolis promittebat,
dicens: Rogabo Patrem meum, et alium consolatorem dabit vobis, ut sit
vobiscum in sempiternum, Spiritum veritatis (Joan. XIV, 16); et
iterum: Cum autem venerit consolator Spiritus Sanctus, quem mittet Pater
meus in nomine meo, ille vos docebit omnia (Ibid., 26); et rursum: Cum
venerit consolator quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis qui a
Patre egreditur, ille testificabitur de me (Joan. XV, 26); et: Prodest
vobis ut ego vadam: nisi enim ego abiero, consolator non veniet ad vos (Joan.
XVI, 7); consolator est, cui et nunc praecipitur, ut consoletur populum
Dei. Unde et Apostolus Paulus loquebatur ad credentes: Benedictus Deus et
Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum, et Deus omnis
consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra, ut possimus
consolari eos qui in omni tribulatione sunt, per consolationem qua ipsi
consolamur a Deo: quoniam sicut superabundant passiones Christi in nobis, sic
per Christum abundabit et consolatio nostra (II Cor. I, 1-6); et
iterum: Et spes nostra firma est pro vobis: scientes quoniam sicut
participes estis passionum, sic et consolationis eritis (II Cor. I, 7).
Quis sit autem iste populus, qui per Apostolos et viros Ecclesiasticos
consolatur, non Israel, et Jacob et Juda, ut in aliis locis Scriptura
commemorat, sed populum Dei, Zacharias Propheta testatur dicens: Gaude et
laetare, filia Sion: quia ego veniam et habitabo in medio tui, dicit Dominus.
Et confugient gentes multae ad Dominum in die illa, et erunt ei in populum, et
habitabunt in medio tui, et cognoscent quoniam Dominus omnipotens misit me ad
te (Zach. II, 10, 11). Quo testimonio perspicue demonstratur, gentes
plurimas in populum Dei esse vertendas. Et haec dicit Dominus missus a Domino,
cui nomen Omnipotens est. Et hoc notandum quod non solvantur peccata nostra,
nisi de manu Domini receperimus ea. Nec idem est solvi peccata, atque dimitti.
Cui enim dimittuntur, solutione non indiget, audiens in Evangelio: Confide,
fili, dimittuntur tibi peccata tua (Matth. IX, 2). Cui autem
solvuntur, propterea solvuntur, quiapurgata sunt et soluta per poenas. Juxta
historiam recepit Jerusalem de manu Domini duplicia peccata sua; semel a
Babyloniis, secundo a Romanis. Quodque addi tur a Septuaginta, Sacerdotes,
obelo praenotandum est.
(Vers. 3 seqq.) Vox clamantis in deserto, parato viam, Domini,
rectas facite in solitudine semitas Dei nostri. Omnis vallis exaltabitur, et
omnis mons et collis humiliabitur: et erunt prava in directa, et aspera in vias
planas, et revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro variter quod os
Domini locutum est. LXX: Vox clamantis in deserto: parate viam Domini:
rectas facite semitas Dei nostri. Omnis vallis implebitur: et omnis mons et
collis humiliabitur; et erunt prava in directa, et aspera in campos. Et
apparebit gloria Domini: et videbit omnis caro salutare Dei, quia Dominus
locutus est. Hujus vocis memores Scribae et Pharisaei et principes
Judaeorum, cum audissent Joannem in solitudine praedicare baptismum
poenitentiae, et docere populum, mittunt qui interrogent eum, utrum ipse sit
Christus, an Elias, an Propheta: Cumque respondisset nihil se horum esse,
rursus interrogant: Dic ergo nobis, quis es? ut responsum demus his qui
miserunt nos. Quid dicis de te? Atque ille respondit: Ego sum vox
clamantis in deserto: parate viam Domini; sicut dixit Isaias Propheta (Joan.
I, 22, 23). In quo animadvertendum, quod rectae viae Domini et semitae Dei
nostri: impletio vallium et montium, colliumque humiliatio, et pravorum
correctio, et asperorum rupiumque campestria: et gloria Domini et salutare Dei
nostri, non praedicetur in Jerusalem, sed in solitudine Ecclesiae, et in
deserta gentium multitudine, de qua supra (Ad cap. XXXV, 1) legimus: Laetare
deserta sitiens: exsultet solitudo, et floreat quasi lilium. Haec enim
deserta erat notitia Dei, et ab idolis tenebatur humilis in confessione, erecta
in superbia, aspera et intractabilis in feritate. Sed postquam apparuit gloria
Domini; et vidit omnis caro salutare Dei, cuncta repente mutata sunt, et via
Domini praeparata, ita ut appareret in solitudine gloria Dei; quando baptizatus
est Dominus in Jordane, et aperti sunt coeli, et Spiritus Sanctus in specie
columbae descendit, et mansit in eo: voxque Patris desuper intonantis audita
est: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui: hunc audite (Matth.
III, 17). Et omnis caro vidit salutare Dei. Quae propterea appellabatur
caro, quia prius Sanctum Spiritum non habebat. De qua dicit et Dominus: Non
permanebit spiritus meus in hominibus istis, quoniam carnes sunt (Gen.
VI, 3). Illa autem caro videbit salutare Dei, de qua per Joel idem
loquebatur: Effundam de spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt (Joel.
II, 28). Quod non solum illo tempore clamabat Joannes, qui sermonis Dei
praecursor et praevius, recte vox appellatur (Matth. III); sed usque
hodie in deserto gentilium, Ecclesiarum clamant magistri: ut rectas faciamus
vias et semitas in cordibus nostris Deo, impleamurque virtutibus, et inclinemur
humilitate; prava mutemus in recta, aspera vertamus in mollia: et sic gloriam
Domini et salutare Dei videre mereamur.
(Vers. 6 seqq.) Vox dicentis, clama. Et dixi: Quid clamabo? Omnis
caro foenum, et omnis gloria ejus quasi flos agri. Exsiccatum est foenum,
cecidit flos; quia spiritus Dei flavit in eo: vere foenum est populus.
Exsiccatum est foenum, cecidit flos; verbum autem Domini nostri stabit in
aeternum. LXX: Vox dicentis, clama: et dixi, Quid clamabo? Omnis caro
foenum, et omnis gloria hominis quasi flos foeni. Aruit foenum, et cecidit flos
&cross4; quia spiritus Dei flavit in eo vere foenum est populus exsiccatum
est foenum, cecidit flos &bi; verbum autem Dei nostri manet in sempiternum: Hoc quod asteriscis notatur: quia
spiritus Dei flavit in eo: vere foenum est populus: aruit foenum, cecidit flos,
ex Hebraico et Theodotionis editione additum est. Ex quo manifestum est, vel a
LXX praetermissum, vel paulatim scriptorum vitio abolitum: dum et prior et
sequens versus finitur in flore. Supra legimus, Propheta dicente: Et
audivi vocem Domini dicentis: Quem mittam, et quis ibit ad populum istum? Et
dixi: Ecce ego, mitte me; et ait: Vade et dic populo isti: Aure audietis, et
non intelligetis: et videntes videbitis, et non videbitis, et reliqua. Ad
quam praedicationem dura perpessus, nunc Domini voce dicente, clama,
timens similia, quid clamare debeat sciscitatur; et a generali incipiens, Omnis
caro foenum, et omnis gloria ejus quasi flos foeni, pervenit ad speciale,
ut nihilominus dicat de populo: Vere foenum est populus. Et revera si
quis fragilitatem carnis aspiciat, et quod per horarum momenta crescimus atque
decrescimus, nec in eodem manemus statu: ipsumque quod loquimur, dictamus, et
scribimus, de vitae nostrae parte praetervolat: non dubitabit carnem foenum
dicere, et gloriam ejus quasi florem foeni, sive prata camporum. Qui dudum
infans, subito puer; qui puer, repente juvenis; et usque ad senectutem per
spatia mutatur incerta; et ante se senem intelligit, quam juvenem non esse se
miretur. Pulchra mulier quae adolescentulorum post se trahebat greges, arata
fronte contrahitur: et quae prius amori, postea fastidio est. Quod et egregius
apud Graecos scribit orator: Speciem corporis aut tempore deficere, aut
languore consumi. Exsiccata est igitur caro, et cecidit pulchritudo; quia
spiritus furoris Dei atque sententiae flavit in ea (ut a generali disputatione
ad Scripturae ordinem revertamur), ejus qui portat imaginem terreni, et servit
vitiis atque luxuriae; foenumque est et flos praeteriens. Qui autem habet atque
custodit imaginem coelestis, ille caro est quae cernit salutare Domini, quae
quotidie renovatur in cognitionem secundum imaginem Creatoris, et
incorruptibile atque immortale corpus accipiens, mutat gloriam, non naturam.
Verbum autem Domini nostri, et hi qui verbo sociati sunt, permanent in
aeternum.
(Vers. 9 seqq.) Super montem excelsum ascende tu quae evangelizas
Sion: exalta in fortitudine vocem tuam quae evangelizas Jerusalem: exalta, noli
timere, dic civitatibus Judae: Ecce Deus vester: ecce Dominus Deus in
fortitudine veniet, et brachium ejus dominabitur. Ecce merces ejus cum eo, et
opus illius coram eo. Sicut pastor gregem suum pascet: in brachio suo
congregabit agnos, et in sinu suo levabit: foetas ipse portabit. LXX: Super
montem excelsum ascende qui evangelizas Sion: exalta in fortitudine vocem tuam
qui evangelizas Jerusalem: exalta, noli timere: dic civitatibus Juda: Ecce Deus
vester, ecce Dominus Deus cum virtute veniet, et brachium cum dominatione: ecce
merces ejus cum eo, et opus in conspectu illius. Sicut pastor pascet populum
suum, et in brachio suo congregabit agnos: et praegnantes consolabitur.
Praecipitur Apostolorum choro, ut ad praedicationem omnis carnis quae visura
sit salutare Dei, excelsa conscendat: de magnisque dicturi, in sublimibus
commorentur. Porro Hebraicum et caeteri interpretes ponunt genere feminino, ut
dicant, quae evangelizas Sion, et quae evangelizas Jerusalem. Quod
verbum juxta Graecos ambiguum est, ut possimus accipere, vel eam quae nuntiat,
vel eam cui nuntiatur. Sive igitur nuntiat verbum Dei, et Domini salutare, Sion
et Jerusalem: De Sion enim exivit lex: et verbum Domini de Jerusalem (Isai.
II, 3); sive nuntiatur eis per Apostolos, debent excelsa conscendere, et ad
montana transire. Mirumque in modum cum ipsa Sion mons sit, dicente Scriptura: Mons
Sion in quo habitasti (Ps. LXXIII, 3): alium altiorem montem jubetur
ascendere, a quo vulneratus est princeps Tyri. Et quia doctrinae Apostolorum
erant multa futura contraria; et statuti ante praesides et tribunalia
ducebantur, jungitur, exalta, noli timere: dic civitatibus Juda,
Synagogis videlicet et populis Judaeorum, de quibus Dominus loquebatur: Non
veni nisi ad oves perditas domus Israel (Matth. XV, 24). Et Paulus
apostolus: Vobis, inquit, oportebat annuntiari primum verbum Dei (Act.
XIII, 46). Quid est autem illud quod jubentur dicere? Ecce Deus vester,
quem semper exspectabatis: Ecce Dominus Deus in fortitudine veniet, quem
contempsistis in humilitate venientem. Et fortitudo ejus dominabitur, qui prius
formam servi acceperat, factus Patri obediens usque ad mortem (Philipp. III).
Ecce merces ejus cum eo, et opus illius coram eo (Isa. XL, et LXII).
Juxta quod ipse dicit in Evangelio: Venturus est enim Filius hominis in
gloria Patris sui et reddet unicuique secundum opus suum (Matth. XVI,
17). Sicut pastor gregem suum pascet. Iste qui postea in majestate venturus
est, prius formam pastoris accipit, et dicit ipse de se: Ego sum pastor
bonus, et cognosco oves meas, et cognoscunt me meae, et pono animam meam pro
ovibus meis (Joan. X, 14, 15). De quo in Zacharia Pater loquitur: Percutiam
pastorem; et oves dispergentur (Zach. XIII, 7). In brachio,
inquit, suo congregabit agnos; non tauros, et arietes, et hircos, et
grandes oves, quibus per Ezechiel (Cap. XXXIV) comminatur, quod lacte
vescantur et operiantur lanis, et infirmum conterant gregem, sed agnos adhuc
tenellos, et rudis in Christo infantiae, qui nuper in baptismo sunt renati, de
quibus ipse Dominus loquebatur ad Petrum: Pasce agnos meos (Joan.
XXI, 15). Unde et in eodem Ezechiele scriptum est: Suscitabo super eos
pastorem unum, et pascet eos, servum meum David; et erit pastor eorum, et ego
Dominus ero eis in Deum, et David in medio eorum princeps. Ego Dominus locutus
sum, et ponam cum David testamentum pacis (Ezech. XXXIV, 23-25). In
quo considerandum quod post multa tempora David, gulosis pastoribus reprobatis,
Dominum nostrum, qui est de stirpe David, suscitaturum esse se dicat, qui
congreget agnos, et foveat in sinu suo, et foetus ovium, sive foetas oves ipse
portet in humero suo. Sicut in Evangelio legimus, quod ovem erroneam et a grege
solito remanentem, suis ad caulas humeris reportarit (Luc. XV). Possumus
oves foetas Apostolos et Apostolicos viros omnesque Ecclesiae doctores dicere,
qui salutem parturiunt plurimorum, et dicunt cum Apostolo: Filioli mei, quos
iterum parturio, donec Christus formetur in vobis (Galat. IV, 19):
Hebraei asserunt, nec de hac re apud eos ulla dubitatio est, Spiritum sanctum
lingua sua appellari genere feminino, id est, RUA CODSA (רוח קדשה). Illudque quod in sexagesimo septimo
psalmo dicitur: Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa:
illi sic intelligunt: Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa
(Ps. CXXII, 3): his videlicet animabus quae Spiritum sanctum consecutae
sunt. Necnon et illud: Sicut oculi ancillae in manibus dominae suae,
animam interpretantur ancillam, et dominam Spiritum sanctum. Sed et in
Evangelio quod juxta Hebraeos scriptum, Nazaraei lectitant, Dominus loquitur: modo
me tulit mater mea, Spiritus sanctus. Nemo autem in hac parte scandalizari
debet, quod dicatur apud Hebraeos spiritus genere feminino, cum nostra lingua
appelletur genere masculino, et Graeco sermone neutro. In divinitate enim
nullus est sexus. Et ideo in tribus principalibus linguis, quibus titulus
Dominicae scriptus est passionis, tribus generibus appellatur, ut sciamus
nullius esse generis quod diversum est.
(Vers. 12 seqq.) Quis mensus est pugillo aquas, et coelum palmo
ponderavit? Quis appendit tribus digitis molem terrae, et libravit in pondere
montes, et colles in statera? Quis adjuvit spiritum Domini: aut quis
consiliarius ejus fuit; et ostendit illi? cum quo iniit consilium, et instruxit
eum, et docuit eum semitam justitiae, et erudivit eum scientia, et viam
prudentiae ostendit illi? Ecce gentes sicut stilla situlae, et quasi momentum
staterae reputatae sunt: ecce insulae quasi pulvis exiguus. Et Libanus non
sufficit ad succendendum, et animalia ejus non sufficient ad holocaustum. Omnes
gentes quasi non sint, sic sunt coram eo, et quasi nihili et inane reputatae
sunt ei. LXX: Quis mensus est manu aquam, et coelum palmo, et omnem
terram pugillo? Quis statuit montes pondere, et rupes statera? Quis cognovit
mentem Domini: aut quis consiliarius ejus fuit? Quis docuit eum, cujus accepit
consilium, et instruxit illum? Vel quis ostendit ei judicium, et viam
intelligentiae quis ostendit illi? Si omnes gentes sicut stilla situlae, et
quasi momentum staterae reputatae sunt, et quasi saliva reputatae sunt. Libanus
non sufficit ad comburendum, et omnia quadrupedia non sufficiunt ad
holocaustum, et cunctae gentes quasi nihili sunt, et in nihili reputatae sunt
ei. Ne quis putaret difficilem esse vocationem gentium, et quod omnis caro
videret salutare Dei; super montem excelsum juberentur [Al. jubetur]
ascendere, qui evangelizant [Al. evangelizat] Sion; et ipse Dominus
veniret in fortitudine, et redderet unicuique secundum opus suum; instarque
pastoris agnos foveret in sinu, et foetas ipse portaret: describitur illius
magnitudo, quod nihil ei impossibile sit; et qui universa condiderit,
Creatorque sit omnium; etiam haec quae comparatione eorum parva sunt, valeat
perpetrare. Quod autem pugillum vocat et palmum, humanae consuetudinis verbis
utitur atque mensuris, ut Dei potentiam per nostra verba discamus. In eo ubi
LXX transtulerunt: Quis mensus est manu aquam? sive ut nos vertimus: Quis
mensus est pugillo aquas? Aquila transtulit: Quis mensus est minimo
digito aquas? Hoc enim λιχὰς
sonat: ut scilicet non tota manu, sed parvo digito, quem vulgo gustatorem vocant, omnis
aquarum vastitas ponderetur: σπιθαμὴ
autem, hoc est, palmus, extentam significat manum a pollice usque ad extremum
digitum. Sin autem contrahamus manum, pugillus efficitur: ut per palmum et
pugillum, extentos coelos et globum terrae noverimus. Pro pugillo quem
in comprehensione terrae LXX transtulerunt, in Hebraico scriptum est SALIS (שליש), quem Symmachus τρίτον, Aquila τρίσωμον interpretati
sunt: et nos ut manifestius faceremus, in tres digitos vertimus; quod
scilicet molem terrae et excelsa montium colliumque quasi tribus digitulis et
staterae parvo momento appenderit: per quae Dei majestas et Creatoris potentia
demonstratur. Quis, inquit, adjuvit spiritum Domini, aut quis
consiliarius ejus fuit, et ostendit illi? etc. Pro quibus Symmachus
interpretatus est: Quis paravit spiritum Domini, et virum consilii ejus quis
ostendit ei? cum quo iniit consilium, deditque ei intelligentiam, et docuit eum
viam judicii, et instruxit illum scientia, et iter prudentiae monstravit ei?
Per quod ostendit manifestius paratum spiritum, sive firmatum illum esse, de
quo in Apostolo legitur: Dominus autem Spiritus est. Et, Super quem
requievit Spiritus Dei, Spiritus sapientiae, et intelligentiae, et reliqua.
Qui dicit in consequentibus: Spiritus Domini super me: propter quod unxit me
(Isai. LXI, 1). Ipse est enim spiritus Domini, et vir consilii ejus, in
quo habitavit omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II). Cum
illo iniit consilium, de quo supra (Ad cap. XI, 6) diximus: Admirabilis,
consiliarius. Et in Proverbiis scriptum est, Deus sapientia fundavit
terram: paravit autem coelos prudentia (Prov. III, 19). Porro LXX
qui dixerunt: Quis novit mentem Domini, et quis consiliarius ejus fuit?
hoc intelligi volunt, quod mens et ratio et sensus Dei, per quem facta sunt
omnia, et sine quo factum est nihil, ille sit de quo in Psalmis canitur: Verbo
Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Ps.
XXXII, 6). Omnes gentes quae non noverant Creatorem suum, sive universum
mortalium genus ad comparationem Dei quasi stilla situlae sunt, et quasi
momentum staterae, quod levi pondere in partem alteram declinatur. Et quomodo
si de situla stilla modica fluat, a portante negligitur; ita universa gentium
multitudo supernis ministeriis comparata et Angelorum multitudini, pro nihilo
ducitur. Insulae quoque quasi saliva reputantur, sive ut Symmachus et Theodotio
ipsum ponentes Hebraicum, sicut DOC (דק), quod decidit: pro quo Aquila λεπτὸν
βαλλόμενον
transtulit. Aiunt autem Hebraei hoc verbo significari tenuissimum pulverem,
qui vento raptante saepe in oculos mittitur, et sentitur potius quam videtur.
Minutissima ergo frusta pulveris et pene invisibilia, hoc verbo appellantur:
quas forsitan Democritus cum Epicuro suo atomos vocat. Multaque sunt nomina
quae ita leguntur [Al. intelliguntur] in Graeco, ut in Hebraico posita
sunt, propter interpretandi difficultatem, et ad comparationem linguae
Hebraeae, tam Graeci quam Latini sermonis pauperiem. Simulque ut paulatim
homines abstrahat ab idololatria, aufert caeremonias victimarum; et docet quod
omnia ligna Libani et armenta quae in eo pascuntur, holocaustis ejus sufficere
nequeant. Si autem omnes gentes sic sunt in conspectu illius quasi non sint, et
quasi nihil et inane reputantur (in omnibus autem gentibus et Israel est), ergo
et ipse sic est quasi non sit, et in nihili atque inane reputatur. Hoc dicimus,
ut frangatur ejus superbia, et caeterarum gentium similes esse se noverint.
(Vers. 18 seqq.) Cui ergo similem fecistis Deum: aut quam imaginem
ponetis illi? Numquid sculptile conflavit faber, aut aurifex auro figuravit
illud, et laminis argenteis argentarius? Forte lignum et imputribile elegit
artifex sapiens: et quaeret quomodo statuat simulacrum quod non moveatur.
Descripta Dei magnitudine, et potentia illius ex parte monstrata, gentibus
quoque insulisque quasi stilla situlae, et momento staterae reputatis, ac
pulvere, et hostiarum caeremoniis refutatis, cur omnes gentes quasi nihili sint
in conspectu ejus, et quasi inane reputentur, sequentibus docet: Cui similem
fecistis Deum: aut quam imaginem ponetis ei, qui spiritus est, et in
omnibus est, et ubique discurrit, et terram quasi pugillo continet? Simulque
irridet stultitiam nationum, quod artifex sive faber aerarius, aut aurifex aut
argentarius Deum sibi faciant, et laminis clavisque compingant ac fortiter
statuant, ne ventorum flatibus detrudatur. Quodque intulit: forte lignum et
imputribile elegit artifex sapiens, in Hebraico dicitur AMSUCHAN (המסכן); quod genus ligni est imputribile, quo
vel maxime idola fiunt. Haec autem dicit, ut idolis reprobatis, Evangelicae
doctrinae paret viam, et omnia prava dirigantur in rectum; exaltentur valles,
et colles humilientur; et reveletur gloria Domini, ut omnis caro videat
salutare Dei. Juxta tropologiam possumus dicere, quod increpentur principes
haereticorum, diversa idola de suo corde fingentes; vel eloquii venustate, quod
interpretatur argentum; vel splendore auri, quod refertur ad sensum; vel ligno
imputribili, quae viliora sunt dogmata: et perpetua putentur a fingentibus, et
dialectica arte firmentur, ne moveantur et corruant, sed solida radice
consistant.
(Vers. 21 seqq.) Numquid non scietis? numquid non audietis?
numquid non annuntiatum est ab initio vobis? numquid non intellexistis
fundamenta terrae? Qui sedet super gyrum terrae: et habitatores ejus quasi
locustae. Qui extendit velut nihilum coelos, et expandit eos sicut tabernaculum
ad inhabitandum. Qui dat secretorum scrutatores quasi non sint: judices terrae
velut inane fecit. Equidem neque plantatus, neque satus, neque radicatus in
terra truncus eorum: repente flavit in eos et aruerunt, et turbo quasi stipulam
auferet eos. Et cui assimilastis me et adaequastis? dicit Sanctus. Levate in
excelsum oculos vestros, 490 et videte quis creavit haec: qui educit in
numero militiam eorum, et omnes ex nomine vocat. Prae multitudine fortitudinis
et roboris, virtutisque ejus: neque unum reliquum fuit. LXX: Nonne
scietis? nonne audietis? nonne annuntiatum est vobis a principio? Non
cognovistis fundamenta terrae? Qui tenet gyrum terrae, et habitatores ejus
quasi locustas. Qui statuit quasi cameram coelum, et extendit quasi
tabernaculum ad habitandum. Qui dat principes regnare pro nihil, terram autem
quasi nihili fecit. Siquidem non plantabuntur, neque serentur, nec solidabitur
in terra radix eorum. Flavit super eos, et arefacti sunt, et tempestas assumet
illos quasi stipulam. Nunc ergo cui assimilastis me? exaequabor eis? dixit
Sanctus. Elevate sursum oculos vestros, et videte quis ostendit haec omnia. Qui
educit juxta numerum ornatum suum, omnes in nomine vocabit, a multa gloria et
in robore fortitudinis: nihil te latet. Ab initio, inquit, naturali lege
vos docui, et postea per Moysen scripta Lege testatus sum, quid nihil esset
idola, et quod Creator mundi ipse esset Deus, qui tantam molem terrae fundasset
super maria, et super flumina collocasset eam: ut elementum gravissimum super
tenues aquas Dei penderet arbitrio, qui instar regis sedet super gyrum terrae:
ex quo nonnulli quasi punctum et globum eam esse contendunt, et habitatores
illius quasi locustas. Si enim in toto orbe consideremus varias nationes, et ab
Oceano usque ad Oceanum, id est, ab Indico mari usque ad Britannicum, et ab
Atlantico usque ad Septentrionis rigorem, in quo congelascunt aquae, et succina
pulchra concrescunt, omne in medio hominum genus quasi locustas habitare
cernimus. Quid igitur superbit terra et cinis? quia coelum, immo ut
Scripturarum utar auctoritate, coeli extenduntur, quasi camera; sive, ut in
Hebraico continetur, quasi DOC, de quo supra diximus: pro quo LXX ibi salivam
interpretati sunt: et unum verbum nunc sputum, nunc cameram, id
est, fornicem transtulerunt; et tantam eorum latitudinem quasi
tabernaculum et papilionem extendit desuper, ut in similitudinem tecti operiret
homines, et quasi in domo latissima habitare faceret: quid miremur si parva
hominum corpora quasi locustae, et minuta 491 reputentur animantia? Rursum et
in hoc loco ἡμικύκλιον
terris imminere coelum [Al. coelorum], et in similitudinem sphaerae
coelum esse contendunt, abutuntur nomine fornicis, quod scilicet media pars
sphaerae terras operiat: cum in Hebraico non fornicem, sed DOC, id est, tenuissimum
pulverem legerimus. Pro quo saliva quae projicitur in terram, et pulveri
commiscetur, et deperit, ostendit universam corporum magnitudinem pro nihili
reputandam. Qui autem extendit coelos et expandit eos: ut vel supra habitarent
Angelorum multitudines, vel subter homines morarentur, et quasi magnam
rationabilibus creaturis fecit domum: ipse pro qualitate temporum principes
constituit, sive secretorum scrutatores, ut sint quasi non sint; et judices
terrae velut inane fecit. Pro quo LXX transtulerunt, terram autem quasi
nihili fecit; siquidem et in principio Geneseos ubi scriptum est: Terra
autem invisibilis, et incomposita (Genes. I, 1), caeteri
transtulerunt: Terra autem erat inane et nihili. Quantos reges et Graeca
et Barbara, Romanaque narrat historia! Ubi est Xerxis innumerabilis ille
exercitus? Ubi Israelitica in eremo multitudo? Ubi regum incredibilis potentia?
Quid de veteribus loquar? praesentia exempla nos doceant, esse principes quasi
nihili, et judice terrae quasi inane reputari. Qui principes et judices terrae
(sive, ut alii suspicantur, coeli) nec sati sunt, nec plantati sunt, nec firma
radice solidati, et repente jussione Dei ita auferuntur et pereunt, quasi
stipula a turbine et tempestate raptatur; juxta illud quod scriptum est: Et
transivi, et non 492 erat; et quaesivi eum, et non est inventus locus
ejus (Ps. XXXVI, 36). Cum ergo tanta sit potentia Creatoris atque
majestas, cui Deum similitudini comparatis? et non potius ex creaturarum
magnitudine intelligitis conditorem? Si non creditis verbis, saltem oculis
vestris credite; et ex coelorum elementorumque omnium servitute potestatem
Domini cogitate. Qui educit in numero militiam eorum, id est coelorum; et
omnes ex nomine vocat, subauditur, stellas. De quibus et in Psalmis
canitur: Qui numerat multitudinem stellarum: et omnes eas ex nomine vocat
(Ps. XLVI, 4). Sive militiam coeli, Angelos interpretemur, et omnes
coelorum exercitus, de quibus et Daniel loquitur: Millia millium
ministrabant ei, et decies centena millia assistebant illi (Dan. VII,
10). Unde et Dominus sabaoth appellatur, qui nostra lingua dicitur, Dominus
militiae atque exercituum, sive virtutum. Educit autem juxta
numerum coelorum militiam: ut et sol, et luna, et astra caetera, quae Abraham
numerare non potuit, illi numerata sint, et serviant officio delegato (Gen.
XV): dum eumdem coeli cursum sol uno anno, lucifer vesperque biennio, luna
singulis explet mensibus, omnesque stellae certis temporibus peragunt, et
quaedam ex iis vocantur errantes, atque inaequales earum motus oculis, non
mente conspicimus, nec tam intelligimus, quam miramur. Magnitudo enim
fortitudinis Dei suo facit ordine cuncta servire. Sive juxta Septuaginta a
multitudine gloriae et potentiae virtutis ejus, nihil eum latere potest: sed
omnium vias rationesque et cursus Creatoris majestate cognoscit.
Index
Poster
|