Eusebius Hieronymus

Ad Hebidiam, epistula 120, 11

Aliquotiens diximus apostolum Paulum virum fuisse doctissimum et eruditum ad pedes Gamalihel, qui in apostolorum Actibus contionatur ed dicit: et nunc quid habetis cum hominibus istis? si enim a deo est, stabit, si ex hominibus, destruetur (Act.5:38f). cumque haberet sanctarum scripturarum et sermonis diversarumque linguarum gratiam possideret — unde ipse gloriatur in domino et dicit: gratias ago deo, quod omnium eorum magis linguis loquor (1 Cor.14:18f), divinorum sensuum maiestatem digno no poterat Graeci eloquii explicare sermone.

Habebat ergo Titum interpretus sicut et beatus Petrus Marcum, cuius evangelium Petro narrante et illo scribente compositum est. Denique et duae epistulae, quae feruntur Petri, stilo inter se et caractere discrepant structuraque verborum; ex quo intellegimus pro necessitate rerum diversis eum usum interpretibus.

 

De viris illustribus 3

Matthaeus qui et Levi, ex publicano apostolus, primus in Judaea, propter eos qui ex circumcisione crediderunt, Evangelium Christi Hebraeis litteris verbisque composuit; quod quis postea in Greacum transtulerit, non satis certem est. Porro ipsum Hebraicum habetur usque hodie in Caesariensi bibliotheca, quam Pamphilus martyr studiossime confecit.

Mihi quoque a Nazaraeis qui in Borea, urbe Syriae, hoc volumine utuntur, describendi facultas fuit. In quo animadvertendum quo ubicumque evangelista, sive ex persona sua sive ex Domini Salvatoris veteris scripturae testimoniis abutitur, non sequatur Septuagint translatorum auctoritatem, sed Hebraicum. E quibus illa duo sunt: Ex Aegypto vocavi Filium meum (2:15), et, Quoniam Nazaraeus vocabitur (2:23).

 

De viris illustribus 7

Lucas, medicus Antiochensis, ut ejus scripta indicant Graeci sermonis non ignarus fuit, sectator apostoli Pauli et omnis ejus peregrinationis comes, scripsit Evangelium, de quo idem Paulus: misimus, inquit, com illo fratem cujus laus est in evangelio per omnes ecclesias (2 Cor.8:18), et ad Colossenes, salutat vos Lucas medicus carissimus (4:14), et ad Timotheum, Lucas est mecum solus (2 Tim.4:11).

Aliud quoque edidit volumen egregium quod titulo Apostolicorum πραξεων praenotatur, cujus historia usque ad biennium Romae commorantis Pauli pervenit, id est usque ad quartum Neronis annum. Ex quo intelligimus in eadem urbe librum esse compositum. Igitur περιοδους Pauli et Theclae et totam baptizati leonis fabulam inter apocryphas scripturas computemus. Quale enim est, ut individuus comes apostoli inter ceteras ejus res hoc solum ignoravit? Sed et Tertullianus, vicinus illorum temporem, refert presbyterum quendam in Asia, σπουδαστην apostoli Pauli, convictum apud Johannem quod auctor esset libri, et confessum se hoc Pauli amore fecisse, loco excidisse.

Quidam suspicantur, quotiescumque Paulus in epistulis suis dicat juxta evangelium meum (Rom.16:23), de Lucae significare volumine et Lucam non solum ab apostolo Paulo didicisse evangelium, qui cum Domino in carne non fuerat, sed et a ceteris apostolis. Quod ipse quoque in principi volumnis sui declarat dicens: sicut tradiderunt nobis qui a principio ipsi viderunt et ministeri fuerant sermonis (Luke.1:2). Igitur Evanglium, sicut audierat scripsit, Acta vero apostolorum, sicut viderat ipse, composuit.

Sepultus est Constantinopolim, ad quam urbem, vicesimo Constantii anno, ossa ejus, cum reliquiis Andreae apostoli, translata sunt.

 

De viris illustribus 8

Marcus, discipulus et interpres Petri juxta quod Petrum referentum audierat, rogatus Romae a fratribus breve scripsit Evangelium. Quod cum Petrus audisset, probavit et ecclesiis legendum sua auctoritate edidit, sicut scribit Clemens in sexto Υποτυποσεων libro et Papias Hierapolitanus episcopus. Meminit hujus Marci et Petrus in prima epistula, sub nomine Babylonis figuraliter Romam significans: salutat vos quae est in Babylone coelecta et Marcus filius meus (1 Pet.5:13).

Assumpto itaque evangelio quod ipse confecerat, perrexit Aegyptum et primus Alexandriae Christum annucians constituit ecclesiam tanta doctrina et vitae continentia, ut omnes sectatores Christi ad exemplum sui cogeret. Denique Philon, disertissimus Judaeorum, videns Alexandriae primam ecclesiam adhuc judaizantem quasi in laudem gentis suae librum super eorum conversatione scripsit, et quomodo Lucas narrat Hierosolymae credentes omnia habuisse communia, sic ille quod Alexandriae sub Marco fieri doctore cernebat memoriae tradidit.

Mortuus est autem octavo Neronis anno et sepultus Alexandriae, succedente sibi Anniano.

 

Prologus quattuor evangeliorum

Primus omnium Matthaeus est publicanus cognomento Levi, qui evangelium in Judaea hebreo sermone edidit, ob eorum vel maxime causam qui in Jesum crediderunt ex Judaeis et nequaquam legis umbra succendente evangelii vertitatem servabat.

Secundus Marcus interpres apostoli Petri et Alexandriae ecclesiae primus episcopus, qui dominum quidem salvatorem ipse non vidit, sed ea quae magistrum audierat praedicantem juxta fidem magis gestorum narravit quam ordinem.

Tertius Lucas medicus, natione Syrus Antiochensis, cujus laus in evangelio, qui et ipse discipulus apostoli Pauli in Achaiae Boeotiaeque partibus volumen condidit, quaedam altius repetens et, ut ipse in prohemio confitetur, audita magis quam visa describens.

Ultima Johannes apostolus et evangelista, quem Jesus amavit plurimum, ...